Decretalium Gregorii Papae IX Compilationis

L i b e r V

Gregorius IX
ca. 1160 - 1241


T i t u l u s I .
De accusationibus, inquisitionibus et denunciationibus.

Capitulum I.
De persona accusatoris prius quaerendum est in iudicio.

Felix Papa.
Si legitimus non fuerit accusator, non fatigetur accusatus, [quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent etc.]

Capitulum II.
A denunciatione repellitur is, qui non praemersuit.

Idem Episcopis per Galliam constitutis.
Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, accussatus fuerit, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendet, et eam corrigere noluerit: non olim, sed nunc ad summos primates causae eius canonice deferantur, [qui in congruo loco intra ipsam provinciam etc.]

Capitulum III.
Criminatio praelati debet tractari coram illis, quorum interest.

Gregorius Duci Campaniae.
Illa praepositorum (Et infra:) Si vero aliquis est de monasterio praedicti abbatis, qui possit aliquid dicere, quod ad culpam reatumque eius pertineat: nos [hoc non negligi, sed magis una quidem] cum eis, quorum interest, causam [omnino] districte [et sollicite] volumus perscrutari, ut vel condemnetur, vel absolvatur. [Si autem nullus inveniri potuerit etc.]

Capitulum IV.
Qui de aliquo crimine accusatur vel denunciatur, interim promoveri non potest.

Idem Constantiae Augustae.
Omnipotens Deus: (Et infra:) [Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia excommunicatus missam facere praesumpsit, propter Deum irriquisita praeterire non possum. Sed opto et Dominum deprecor, quatenus nihil in eo pro his, quae dicta sunt, valeat inveniri, et sine periculo animae meae causa ipsius terminetur. Prius tamen, quam haec cognoscantur, serenissimus dominus discurrente iussione praecepit, ut eum venientem cum honore suscipiam. Et] Valde grave est, ut vir, de quo tanta et talia nunciantur, quum ante requiri et discuti debeant, honoretur. [Et si episcoporum causae etc.]

Capitulum V.
Episcopus per exceptionem criminis illum ab accusatione sua repellere non potest, quem ante a sua familiaritate neglexerit separare.

Paschalis Papa.
Nulli episcoporum ab accusatione sua repellere liceat, quos, antequam se ab eis impetendum cognosceret, a sua communi familiaritate neglexerit separare.

Capitulum VI.
Absolutus de certo crimine, de eodem iterum accusari non potest.

Ex concilio Maguntino.
De his criminibus, de quibus absolutus est accusatus, non potest accusatio replicari.

Capitulum VII.
Cohabitantes inimicis accusati ab accusatione repelluntur.

Stephanus Papa.
Repellantur [etiam] ab accusatione cohabitantes inimicis, [et omnes laici,] quia infestationes blasphemiae affectio solet amicitiae incitare. [Nec illi in vestra suscipiendi sunt accusatione etc.]

Capitulum VIII.
Ponit poenitentiam accusatoris calumniosi, quum sequitur inde mors vel membri debilitatio.

Ex Brocardico libro XLIV.
Accusasti aliquem, et per tuam accusationem occisus est: nisi pro pace hoc feceris, XL. dies in pane et aqua, quod carina vocatur, cum septem sequentibus annis poeniteas. Si autem per tuam delaturam debilitatus est: per tres debes quadragesimas [per legitimas ferias] poenitere.

Capitulum IX.
Super notorio procedit iudex nemine accusante.

Augustinus super Genesi de morte Abel.
Evidentia patrati sceleris non indiget clamore accusatoris.

Capitulum X.
Laici vel inimici clericos accusare non possunt.

Alexander III. Gaitano Electo.
Quum P. Manconella presbyter ex una parte, et Bonus presbyter et I. Bonus Cocti laicus frater eius ex altera, in nostra essent praesentia constituti, eundem I., quia laicus erat, in iam dicti P. accusationem non duximus admittendum. Quumque praefatus B. eundem P. super crimine simoniae constantius accusaret, nos eum, quia in testimonium illius causae adductus fuerat, et quia praedictus I. frater eius ipsum P. coram te prius accusaverat, ab accusatione repulimus, praesertim quum frater P. memoratum B. antea de causa consimili accusasset. Unde quoniam unus post alterum praedictum P. instanti vicissitudine accusabant, neutrum ad eius accusationem admisimus, sed utrique presbytero de obiectis criminibus purgationem duximus indicendam. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus uterque illorum cum tribus sacerdotibus faciat se purgare. Purgatores etc. (cf. c. 7. de purg. can. V. 34.)

Capitulum XI.
Monachus accusare potest abbatem, et de bonis monasteriis expensas litis necessarias habebit.

Idem Vigoriensi Episcopo.
Ex parte tua +huiusmodi quaestio nobis fuit proposita, utrum monachi in accusatione abbatum suorum aliquatenus sint admittendi. Super quo utique Prudentiae tuae taliter respondemus, quod monachi, nisi alia manifesta et rationabilis causa impediat, eo, quod de obedientia et subiectione abbatis esse noscuntur, ab eius accusatione sunt nullatenus repellendi: licet alios accusare non possint. Quibus siquidem, quum proprium non habeant, de rebus monasterii expensae debent necessariae, donec causa debitum finem accipiat, ministrari. [De confirmationibus etc. (cf. c. 2. de confirm. II. 30.)]

Capitulum XII.
Presbyter ebriosus, missam celebrans non praemissa digestione, ecclesia privari debet. H. d. ut conveniat omnibus lecturis.

Idem.
Si constiterit, quod saepe dicto D. praescripta ecclesia non perpetuo concessa, sed ad tempus fuerit commendata, et de vinolentia, et quod in taberna pernoctaverit, ita, quod altera die, nulla praemissa dormitione, missam cantasset: (Et infra:) Sed etiam Si de hoc rationabiliter convictus fuerit in iudicio ante episcopum vel archiepiscopum suum, sive accusatus, vel ad rationem positus sine coactione coram pluribus fuerit confessus, ei nullius appellatione obstante super eadem ecclesia perpetuum silentium imponatis, ipsum ab impetitione B. desistere compellentes. Ceterum si eidem D. fuit ecclesia ipsa canonice concessa et tradita, et postea de crimine aliquo non fuit convictus, propter quod de iure debeat spoliari, vel post appellationem, sicut aliquando allegavit, ecclesia illa fuerit spoliatus: ipsam ei faciatis restituti et in pace dimitti.

Capitulum XIII.
Inimicus etiam a voluntaria exceptione repellitur.

Idem.
Meminimus iam pridem tibi praecipiendo mandasse, ut dilectae filiae nostrae C. abbatissae monasterii S. Zachariae, cuius electionem confirmavimus, munus benedictionis impendere procurares. Sed quia H. pro altera parte ad nostram praesentiam accessit, a te exinde ad nostram audientiam appellavit, proponens, quod de simonia accusaret eandem, et ideo mandatum nostrum distulisti effectui mancipare. Quia vero te non decet in hac parte appellationi eiusdem H. deferre, quum non liceat laicis contra clericos aut monachos testimonium ferre, et quum idem H. illius manifestus fuerit inimicus, et contra eam testimonium tulerit: nos, si bene meminimus, eandem abbatissam benedici mandavimus, et adhuc appellatione remota per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum inde fueris requisitus, praefatae abbatissae contradictione et appellatione cessante munus benedictionis non differas impartiri.

Capitulum XIV.
Dicens, se aliquem accusaturum coram iudice, ante inscriptionem potest sine poena desistere, et non accusare; sed ei desistenti silentium imponitur in perpetuum. Et secundum hoc summarium iste textus est notabilis. Abbas.

Innocentius III. Archiepiscopo Bisuntino.
Licet in beato Petro +Apostolorum principe ligandi atque solvendi nobis a Domino sit attributa facultas, quam in subditos iuxta suorum exigentiam meritorum exercere libere debeamus: exemplo tamem illius, qui omnes salvat, et neminem vult perire, libentius ad solvendum intendimus quam ligandum, etsi nonnullae sint culpae, in quibus est culpa relaxare vindictam. Sane, quum olim ex literis B. decani sancti Stephani, et T. I. et M. canonicorum ecclesiae Bisuntinae ad apostolicae sedis audientiam pervenisset, te varia crimina commisisse, ac ab eis fuisses per easdem literas super periurio, crimine simoniae et incestus delatus: felicis recordationis Clemens Papa praedecessor noster, servata iudiciaria gravitate, tibi certum terminum assignavit, quo responsurus obiectis apostolico te conspectui praesentares. Quum autem tu iuxta tenorem factae tibi citationis ad sedem apostolicam accessisses, te et dilectis filiis I. et O. archidiaconis apud sedem apostolicam constitutis, exspectavimus aliquamdiu, si qui forsan contra te procederent, et quae de te literis intimaverant proponerent inscribendo. Ceterum quum nec ullus appareret, qui te ita impeteret de praedictis, ne aliquid de contingentibus omittere videremur, ab I. et O. archidiaconis in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis quaesivimus diligenter, si quid super praemissis adversus te pro se vel pro aliis proponere vellent, et quod scripserant legitime demonstrarent. Ipsi autem, quod non proposito accusandi haec scripserant, responderunt; sed quia tu super quibusdam incorrigibilis videbaris, quaedam de te apostolicae sedi duxerant intimanda; sed nuncius, qui pro literis accesserat impetrandis, mandati formam excessit. Nos igitur, famae tuae consulere cupientes, dictis canonicis contra te super praedictis silentium duximus imponendum, ne te de cetero eis super his accusare liceat vel etiam infamare, illius sequentes exemplum, qui quum mulieri dixisset: «nemo te condemnavit, mulier?» et illa: «nemo, Domine,» «nec ego,» inquit, «te condemnabo; vade iam amplius noli peccare.» Quia vero praedicti canonici citra vinculum inscriptionis desistere voluerunt, eis de iuris permissione id non duximus imputandum. Ne autem in absolutione tua minus canonice procedere videamur, quamvis potius in odore bonae opinionis coepiscoporum nostrorum, quam eorum infamia delectemur: venerabili fratri nostro Cabilonensi episcopo et dilecto filio abbati de Firmitate inquisitionem famae tuae duximus committendam. [Dat. Romae etc. IV. Id. Iun. 1198.]

Capitulum XV.
Ad prosequendam accusationem criminalem non admittitur procurator, licet poseet allegare causam absentiae, seu alias exceptiones, non tangentes crimen propositum: et qui iuravit stare mandato alicuius, non admittitur ad accasandum illum, si virtute iuramenti sibi fuit iniunctum, ut non accusaret. H. d. et ad hoc solet allegari, et in hoc est valde vulgatum.

Idem Sancteburgensi Archiepiscopo.
Veniens [olim] ad sedem apostolicam dilectus filius A. Pragensis canonicus contra venerabilem fratrem nostrum Pragensem episcopum inter alia proposuit coram nobis, quod, quum esset filius sacerdotis, in ecclesiam fuerat Pragensem intrusus, et contra eiusdem ecclesiae privilegium, imperiale ei liberalitate concessum et per sedem apostolicam confirmatum, homagium dilecto filio nobili viro duci Bohemiae praestitisset, et regalia recepisset ab eo, sic subiiciens Pragensem ecclesiam servituti. +[Proposuit etiam, quod uxoren evidenter haberet, de qua filios generavit; quod sigillum adulterinum confaxit; quod sit ebriosus, fornicator, publicus histrio, ita quod quadam vice cum duobus ioculatoribus contra tres dios histriones certamine initio, enormiter fuit laesus innaso, et eo fere, sicut apparet hodis, mutilatus, et unus reliquorum triumioculatorum, contra quos decertabat, qui ibidem interiit, ab eo creditur interfectus. Ad hoc subiunxit idem A., quod thesauro ecclesiae Pragensi usque ad mille marcas per eum male distracto, consulariis ipsius ducis usque ad quinquaginta villas et amplius conferre non timuit in grave Pragensis ecclesiae detrimentum, et ipsi duci notabile quoddam castrum dedit, quod eidem ecclesiae pietatis intuitu fuerat ab O. quondam Bohemiae duce collatum.] Unde praedictum episcopum ad festum Resurrectiomnis dominicae proximo praeteritum peremptorie nos meminimus citavisse. Idem vero episcopus ad suam excusationem viarum discrimina, consecrationem chrismatis imminentem, et quod filius nobilis viri Bohemiae principis esset per ipsum baptizandus tunc temporis, per nuncios et literas allegavit. Licet autem excusationes huiusmodi, sicut erant, frivolas aestimantes ipsum reputavimus contumacem, nec procuratores eius in causa possemus recipere criminali: eis tamen dilectos filios nostros G. sancti Angeli et H. sancti Eustachii diaconos cardinales concessimus auditores, ut, si possent, illum aliquatenus excusarent. Quumque praedictus A. coram eis repetiiset obiecta, ei fuit ex adverso responsum, quod, quum olim super hoc ad venerabilem fratrem nostrum Magdeburgensem archiepiscopum literae fuerint impetratae, idem A., qui contra episcopum solus agebat, in obiectorum se videns probatione deficere, depositis vestibus et pedibus nudis ad pedes eius se humiliter prosternens, veniam postulavit, et, quod adversus eum calumniose processerat, est confessus. Ceterum quum super hoc mandate stare eiusdem archiepiscopi iuravisset, ipse praecepit eidem sub debito praestiti iuramenti, ut contra eundem episcopum de cetero proponere talia non auderet. Quum igitur nobis ex ipsius A. confessione constaret, ipsum iuramentum huiusmodi praestitisse, ac tale recepisse mandatum: super impetitione dicti episcopi silentium ei duximus imponendum, propter contumaciam tamen eidem episcopo citationem et purgationem propter infamiam indicentes.

Capitulum XVI.
Denunciator criminis non se inscribit, quia ad correctionem tendit; accusator autem inscribit, quia tendit ad poenam; excipiens vero inscribit ad poenam extraordinariam, si per exceptionem deiicitur ab obtento, alias secus. Hoc primo. Secundo dicitur, quod, dum discutitur de crimine per modum exceptionis, potest intervenire procurator.

Idem Priori sancti Fridiani et Magistro B. Canonico Pisano.
Super his, de quibus nos consulere voluistis, inquisitioni vestrae breviter respondemus, quod tribus modis valet crimen opponi, denunciando, excipiendo et accusando. Quando crimen in modum denunciationis opponitur, non est inscriptio necessaria; sed, quum in modum accusationis obiicitur, oportet inscribi, quoniam ad depositionem instituitur accusatio, sed ad correctionem est denunciatio facienda. Quum autem excipiendo fuerit crimen obiectum, distinguendum est, quare opponatur, et quando. Si autem obiicitur, ut ab accusatione vel testificatione aliquis repellatur, non est inscribi necesse. Sed quum opponitur, ut quis a promotione officii vel beneficii excludatur, si ante confirmationem obiicitur, non cogitur quisquam inscribere, quia crimen, hoc modo probatum, impedit promovendum, sed non deiicit iam promotum. Post confirmationem vero, quum scilicet ordinandus fuerit aliquis aut etiam consecrandus, quia etiam ab obtinendo repellit, et deiicit ab obtento, ad extraordinariam quidem poenam secundum arbitrium iudicis discreti, citra vinculum tamen inscriptionis, est excipiens adstringendus, si defecerit in probando, pro eo, quod, crimine sic probato, perdit quod per electionem et confirmationem ei fuerat acquisitum; sed ob hoc prius habita non amittit. Licet enim agatur de crimine, non est tamen huiusmodi quaestio criminalis, unde per procuratorem potest rite tractari. Ad hoc etc. (cf. c. 8. de poenis V. 37.) [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]

Capitulum XVII.
Generales inquisitores, si non servaverunt debitum inquisitionis ordinem, prudenter et caute se corrigere debent. Hoc primo. Secundo ponit formam iuramenti, quam inquisitores exigunt ab inquisitis.

Idem Versellensi Episcopo et Abbati de Tileto.
Qualiter et quando +debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus novi et veteris testamenti colligitur evidenter, ex quibus super hoc postea processerunt canonicae sanctiones. Legitur enim in evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo: «quid haec audio de te? redde rationem villicationis tuae: iam enim non poteris villicare.» Et in Genesi Dominus ait: «descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.» Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum, quum subditus, verum etiam, quum praelatus excedit, si per clamorem et famam excessus eius ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit et diffamatio manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam ferat delinquentis, non tamen sit idem actor et iudex, sed, quasi deferente fama vel denunciante clamore, officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit diligenter observandum in subditis, diligentius tamen est observandum in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam. Et quia non possunt omnibus complacere, quum ex officio teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide statuerunt, ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed etiam malignae criminationis ianua praecludatur. Verum ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur iniuste, ut tamen caverent, ne delinquerent insolenter, contra utrumque morbum invenientes congruam medicinam, ut videlicet accusatio criminalis, quae ad diminutionem capitis, id est ad degradationem, intenditur, nisi legitima praecedat inquisitio, nullatenus admittatur. Sed quum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus, ut in tantum iam clamor adscenderit, quod diutius sine scandalo dissimulari non possit, nec sine periculo tolerari: absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus non ex odii fomite, sed ex caritatis procedatur affectu, quatenus, si gravis fuerit excessus, et si non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod est secundum evangelicam veritatem a villicatione villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem. Si circa venerabilem fratrem nostrum Novariensem episcopum debitum inquisitionis ordiinem observastis, intentionem et discretionem vestram in Domino commendamus. Si vero qualibet occasione praetermisistis eundem, ne levi compendio ad grave dispendium veniatur, adhuc ipsum ordinem tempore opportuno volumus observari, ne inde nascantur iniuriae, unde iura nascuntur. Ideoque mandamus, quatenus ad conscientiae vestrae iudicium recurrentes, si forte contra praescriptum ordinem tanquam homines excessistis, non pudeat vos errorem vestrum corrigere, qui positi estis, ut aliorum corrigatis errores, quoniam apud iudicem districtum, in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, ita videlicet, ut inveniatis occasionem aliquam congruentem, per quam, ne vestra vilescat auctoritas, quanto cautius et prudentius poteritis, supersedeatis ad praesens, quoniam ex his, quae inordinate sunt acta, non potest ordinabiliter agi. Si vero praescriptum ordinem custodistis, volumus et mandamus, quatenus, omni gratia et timore postpositis, Deum solum habentes prae oculis, via regia incedentes, sine personarum acceptione in hoc negotio procedatis iuxta formam, quam vobis in aliis literis duximus exprimendam, nec timeatis aliquem hominem contra Deum, sed Deum potius supra omnem hominem metuatis. Formam vero iuramenti, quam a clericis Novariensibus super inquisitione facienda in hoc negotio recepistis, in similibus volumus observari, ut videlicet iurent clerici, quod super his, quae sciunt vel credunt esse in sua ecclesia reformanda tam in capite quam in membris, exceptis occultis criminibus, meram et plenam dicant inquisitoribus veritatem. (Et infra:) Constitutiones vero, quas ad correctionem excessuum, et reformationem morum vos non tam fecisse, quam innovasse cognovimus, adprobamus, volentes, ut eas faciatis a clericis laudabiliter exerceri, praecipientes ex parte nostra praelatis, etc. (cf. c. 17. de iudic. II. 1.) [Dat. IV. Kal. Febr. 1206.]

Capitulum XVIII.
Si is, contra quem inquiritur, iuravit respondere tantum ad interrogata, post confessionem auditur volens probare excusationes, quae confessionem non perimunt, sed exponunt; secus si iuraverit, plenam et meram veritatem dicere.

Idem Archiepiscopo Arelatensi et Vallis magnae Abbati.
Quum dilecti filii Cisterciensis abbas et P. et R. monachi Fontis frigidi, apostolicae sedis legati, ad ecclesiam Agathensem accessissent, ut in ea legationis officium exercerent, quia de venerabili fratre nostro Agathensi episcopo per frequentem clamorem multa sibi fuerant insinuata sinistra, voluerunt descendere ac videre, si clamorem opere complevisset; +ideoque tam episcopum quam canonicos iuramenti vinculo adstrinxerunt, ut super statu ecclesiae sibi dicerent veritatem. [Qui depositiones eorum redactas in scriptis, quum idem episcopus appellasset, ad nostram praesentiam destinaverunt, praefigentes eidem episcopo terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentaret, mandatum apostolicum recepturus. Idem autem episcopus ad praesentiam nostram accedens, postquam confessiones suas et aliorum depositiones audivit, nisus est se multipliciter excusare, suas nobis excusationes in scriptis assignans. Nos igitur, habito cum fratribus nostris consilio diligenti, praefatum episcopum ab administratione Agathensis ecclesiae duximus suspendendum pro eo, quod in quibusdam eum culpabilem deprehendimus, et confessiones ipsius contra eum prima facie faciebant, reddentes nobis eum de iure suspectum, quum nondum suas excusationes probaverit, quas tamen se probaturum firmiter promittebat.] Quia vero nobis non constitit, sub qua forma episcopus cum canonicis Agathensibus coram dictis legatis praestiterit iuramentum, utrum videlicet ita iuraverit, ut super statu ecclesiae plenam et meram diceret veritatem, an ita, ut ad inquisita veraciter responderet: discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus eisdem legatis ex parte nostra in virtute obedientiae districte mandetis, ut, sub qua forma iuramentum praestiterit vobis studeant fideliter intimare. Et si secundum responsionem eorum sub secunda forma iuraverit, aut ipse coram vobis sufficienter probaverit, se sub illa forma iurasse, aut per depositiones testium, quos produxit apud sedem apostolicam constitutus, quas vobis sub bulla nostra mittimus interclusas, aut etiam aliorum: quum depositiones illae non fuerint publicatae, nec ipse productioni testium renunciare curaverit, quoniam secundum eandem non teneretur ex debito iuramenti nisi ad quaesita solummodo respondere, vos excusationes suas, quas vobis sub bulla nostra mittimus interclusas, diligenter audire curetis. Et si eas probaverit evidenter, quum excusationes huiusmodi confessiones eius non perimant, sed exponant, quae tales sunt, ut et ad bonum et malum valeant retorqueri, et ideo iudicari debent ex causa: eum sublato appellationis obstaculo penitus absolvatis, quum, etsi repertus sit culpabilis in quibusdam, ex labore tamen et pudore punitus, quos propter hanc causam incurrit, huiusmodi levis culpa leviter ei valeat indulgeri. Quodsi excusationes illas super dilapidatione, naufragio et simonia sufficienter probare nequiverit, aut sub prima forma iuraverit, quum secundum eandem nec veritatem tacere, nec admiscere debuerit falsitatem: vos, non obstantibus excusationibus illis, quas de novo proposuit coram nobis, quum in confessionibus suis nullam omnino de illis fecerit mentionem, quamvis firmiter asseruerit, quod plures ex illis legatis praedictis exposuit, quas ipsi scribere non curaverunt, quum hoc per se probare non posset, tanquam qui solus examinabatur ab illis, eum sublato cuiuscunque contradictionis et appellationis obstaculo ab administratione Agathensis ecclesiae removere curetis, [facientes eidem ecclesiae cum consilio legatorum ipsorum de persona idonea per electionem canonicam provideri etc. Dat. VIII. Kal. Iun. Ao. VIII. 1205.]

Capitulum XIX.
De veritate criminum non inquiritur, nisi prius constet de infamia, et tunc non inimici vel periuri, sed inonei viri ad prosequendam inquisitionem et ad testimonium admittuntur, et, non probato crimine, indicitur infamatis purgatio.

Idem Archiepiscopo Terraconensi et Abbati sanctae Mariae de Populeto et Archidiacono Barchinonensi.
Quum oporteat episcoporum +[secundum Apostolum habere bonum testimonium et ab iis, qui sunt intus, et ab iis, qui sunt foris, et secundum legem divinam indumentum ipsius de cocco bis tincto et bysso retorta debeat esse contextum, si aliquando rumor sinister contra episcopum aliquem ad apostolicas aures ascendit, ex sollicitudine officii pastoralis tenemur descendere, ac videre, utrum idem clamorem opere consummaverit.] Sane, venientibus ad apostolicam sedem dilectis filiis G. Grossi et H. canonicis Vicensibus et multa gravia et enormia contra venerabilem fratrem nostrum Vicensem episcopum proponentibus coram nobis, quia illa non debebamus sub dissimulatione transire, vobis, frater archiepiscope et fili archidiacone, inquisitionem illorum duximus committendam, illius imitantes vestigia, qui, quum haberet villicum, et ille diffamatus fuisset apud eundem, quia dissipasset bona ipsius, cum eo posuit rationem. Verum dictus episcopus, antequam ad ipsum vestra citatio pervenisset, ad praesentiam nostram accedens proposuit coram nobis, quod illi, qui enormia illa de ipso nobis suggesserant, typo malitiae potius quam iustitiae zelo ducti, nobis huiusmodi intimarunt, quum ipsi eius sint inimici manifesti, et cum eius hostibus conversentur, consanguineosque suos ac complices intendant ad testificandum producere contra ipsum, qui ad denunciandum seu testificandum admitti non debent aliqua ratione, utpote iuramenti praestiti transgressores, et aliis criminibus irretiti. +Ne vero per leve compendium ad grave dispendium veniatur, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quod, nisi super praedictis famam ipsius laesam esse noveritis, vos ad inquisitionem illorum non subito procedatis. Quodsi ad inquisitionem fuerit procedendum, praedictos vel alios, quos ipsius esse constiterit inimicos, nec ad prosequendam inquisitionem, nec ad perhibendum testimonium contra ipsum episcopum admittatis; sed per viros idoneos super his, quae gesta sunt, inquiratis diligentius veritatem, et, si nihil grave probatum fuerit contra ipsum, vos purgationem canonicam indicatis eidem. [Quod si aliquis etc. Dat. Ferentini Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XX.
A renunciatione repellitur publicus concubinarius, excommunicatus et conspirator, et is, qui non praemonuit.

Idem.
Quum dilectus filius (Et infra:) Inquiratis super praemissis diligentius veritatem, et Si vobis constiterit, praedictos, quorum nomine sunt excessus huiusmodi de episcopo nunciati, publice concubinarios tunc fuisse, propter quod in eos fuit excommunicationis sententia promulgata, vel praefatum episcopum de iam dictis excessibus non fuisse praemonitum ab eisdem, vel ipsos conspirasse in eum, a denunciatione ipsa penitus repellatis eosdem. Alioquin audiatis quae fuerunt hinc inde proposita, eidem episcopo auctoritate nostra nihilominus prohibentes, ne super his, super quibus ad audientiam nostram fuerit legitime appellatum, praefatos clericos indebite gravare praesumat, donec causa supra dicta iuxta formam mandati nostri fuerit terminata.

Capitulum XXI.
Crimen, probatum per modum inquisitionis, regulariter poena ordinaria non punitur; sed, si impedit ordinis exsecutionem, fit depositio, sicut in accusatione. Et si impedit tantum beneficii retentionem, fit privatio a beneficio, nec poterit iudex hanc poenam moderari. H. d. usque ad §. Tertiae, secundum verum intellectum, non bene declaratum per scribentes. - (§. 1.) Contra non infamatum super veritate criminum inquiri non debet, etiamsi libellus famosus contra eum oblatus fuerit in secreto; nec super principali creditur testi, qui iuratus dicit se illius, contra quem inquiritur, inimicum. Idem, si hoc dicit ante iuramentum, nisi praesumatur hoc dixisse in fraudem. H. d. usque ad §. Quaesivisti. - (§. 2.) Non punitur quis de crimine, de quo non constat, nisi per famam et testium credulitatem, et per dicta paucorum non debet quis apud iudicem infamatus reputari. H. d. usque ad finem.

Idem Episcopo Gebennensi et N. Valentinensi.
Inquisitionis negotium, quam de venerabili fratre nostro episcopo et canonicis Valentinensibus vobis commisimus terminandam, +sine conscientiae scrupulo exsequi cupientes, apostolico petiistis oraculo edoceri, utrum eorum publicanda sint dicta et nomina, quos interrogari contingit, prout de testibus in publicis causis fieri consuevit; an sola dicta eorundem publicari sufficiat, nominibus tacitis, quum idem episcopus et canonici manifeste sciant, qui fuerint inquisiti; et utrum contra dicta eadem debeant exceptiones seu replicationes admitti, quum contra personas dicentium admittantur. Ad quod breviter respondemus, non solum dicta, sed etiam ipsa nomina, ut quid a quo sit dictum apparent, publicanda, et exceptiones seu replicationes legitimas admittendas, ne per suppressionem nominum infamandi, per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur. Secundo quaesivistis, quid [a] vobis sit statuendum, si contra quempiam per inquisitionem probatum fuerit tale crimen, quod deponeret accusatum criminaliter et convictum. In quo quidem duximus distinguendum, utrum sit tale videlicet crimen, quod ordinis exsecutionem suscepti aut retentionem beneficii etiam post peractam poenitentiam impediret, puta si homicidium commisisset, vel adeptus esset ordinem aut beneficium vitio simoniae. Quo casu erit, sicut in accusationis iudicio, procedendum; alioquin secundum personae merita et qualitatem excessus poenam poterit iudicantis discretio moderari. §. 1. Tertiae dubitationis articulus continebat, utrum, quum duo vel plures iurati affirmant, aliquem crimen aliquod eisdem videntibus commisisse, de quo tamen aliqua infamia non laborat, aliquam illi poenam infligere debeatis, et utrum ad petitionem quorandam, quasdam cedulas vobis occulte tradentium infamationem episcopi continentes, sit ad inquisitionem eorum, quae in ipsis continentur cedulis, procedendum; et an fides eorum dictis debeat adhiberi, qui, post iuramentum interrogati secreto, utrum sint eorum, de quibus inquiritur, inimici, respondent, quod non diligunt illos, vel directe inimicos se asserunt eorundem, aut etiam ante iuramentum id publice confitentur, nullas tamen inimicitiarum causas probabiles ostendentes. Ad haec autem pariter respondemus, nullum esse pro crimine, super quo aliqua non laborat infamia, seu clamosa insinuatio non processerit, propter dicta huiusmodi puniendum, quin immo super hoc depositiones contra eum recipi non debere, quum inquisitio fieri debeat solummodo super illis, de quibus clamores aliqui praecesserunt. Nec ad petitionem eorum, qui libellum infamationis porrigunt in occulto, procedendum est ad inquisitionem super contentis ibidem criminibus faciendam, aut etiam adversus eos, contra quos fit inquisitio, fides adhibenda est dictis eorum, qui post iuramentum vel ante, tacite vel expresse, inimicos se asserunt eorundem, nisi forsan ante iuramentum in fraudem id facere praesumantur. §. 2. Quaesivisti etiam, quid statui debeat, si nihil per certam scientiam, sed tantum per famam, et eorum, qui fuerint inquisiti, credulitatem iuratam contigerit inveniri; et utrum aliquis super eo crimine reputari debeat infamatus, de quo ipsum duo vel tres vel etiam plures dixerint infamatum, licet de ipso nihil sinistri in publico audiatur. Ad quod est nostra responsio, quod propter famam et deponentium credulitatem duntaxat non erit ad depositionis sententiam procedendum; sed infamato canonica poterit indici purgatio secundum arbitrium iudicantis, qui propter dicta paucorum eum infamatum reputare non debet, cuius apud bonos et graves laesa opinio non exsistit. [Tu tenique etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Ian. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

Capitulum XXII.
Si is, de cuius crimine in iudicio constat, petit restitutionem propter iudiciarium ordinem non servatum, non est audiendus, sed eum, tanquam notorium criminosum, debet superior de novo privare. H. d. et est casus valde notabilis secundum hunc intellectum.

Idem Episcopo et Decano Sylvanectensibus.
Ad petitionem Galterii quondam Corbiensis abbatis dilectis filiis magistro scholarum et Magistris R. de Corzon et P. canonicis Noviomensibus eiusdem loci a nobis dudum correctione commissa, +ipsi bis ad idem monasterium accedentes, quibusdam correctis ibidem nonnulla, quae statuenda fuerant, statuerunt, inquisitionis instantiam quorundam impediente malitia retardando, ad quorum contumaciam reprimendam saeculare intendebant brachium invocare. Verum dilectus filius noster G. sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, interim ad idem veniens monasterium, supra dicto G., praesente, nec reclamante, super statu monasterii memorati coepit inquirere diligenter. Et quum inquisitione finita eum Parisius evocasset, propositurum contra inquisitionem eandem si quid rationabiliter duceret proponendum: idem W. praesentiam eius adiens allegavit, quod in monasterii correctione procedere non valebat, quae praedictis iudicibus prius fuerat auctoritate nostra commissa, et cardinalem ipsum ex iustis causis se asserens habere suspectum, vocem ad nos appellationis emisit; quem cardinalis, inspectis his, quae probata fuerant contra eum, de consilio peritorum amovit a regimine abbatiae, dando fratribus eiusdem loci liberam facultatem alium eligendi, qui dilectum filium Ioannem abbatem Corbeiensem, tunc priorem de Argentolio, virum providum et honestum, elegerunt concorditer in abbatem. +[Quum autem dictus W. postmodum ad sedem apostolicam accessisset, asserens se per cardinalem ipsum quorundam falsis suggstionibus circumventum ab abbatia sine rationabili causa remotum, nos eiusdem coenobii tranquillitati paterna sollicitudine providere volentes, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Remensi et Atrebatensi episcopo dedimus in mandatis, ut ad compositionem inter eundem W. et substitutum ei darent studium et operam efficacem, alioquin tam per iam dictum legatum quam per alios inquirerent diligentius veritatem, et eam nobis usque ad festum sancti Remigii proximo nunc venturum fideliter intimarent, ut per eorum relationem certiores effecti procederemus in eodem negotio, prout procedendum utilius videremus. Qui quum super reformatione pacis proficere nequivissent, sicut ex literis eorum accepimus, processerunt ad inquirendum super praemissis omnibus veritatem, testibus ab utraque parte receptis, et ea, quae tam per se quam per cardinalis inquisitionem invenerant, nobis sub sigillis propriis transmiserunt. Nuper autem praefatis W. atque I. in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem W. quod a legato post appellationem ad nos interpositam factum fuerat petiit revocari, allegans, quod, quum correctio monasterii fuerit iudicibus memoratis iniuncta, et ipsi, quibusdam correctis et nonnullis statutis ibidem, aliorum correctionem ex causa duxerint rationabili differendam, cardinalis interim de iure non potuit procedere ad eandem, quum generale mandatum non deroget speciali. Ad quod fuit ex adverso responsum, quod quum W. praesente nec reclamante ad inquisitionem processerit cardinalis, idem W. videtur in hoc tacite consensisse, ut inquisitione facta corrigeret cardinalis quae corrigenda videret. Contra quod idem W. taliter proponebat, quod, licet statim, ut coepit inquirere cardinalis, non duxerit reclamandum, credens eum nolle procedere contra ipsum, sed absque sui gravamine aliquid in ecclesia utiliter ordinare, postquam tamen evocatus ab ipso cognovit, quod adversus eum procedere intendebat, eius declinavit examen ad nostram audientiam appellando. Proposuit insuper pars adversa, quod, quum praedicti iudices omisissent in monasterii correctione procedere, ac periculum traheret ad se mora, cardinalis ipse, ad quem spectabat ex iniuncto sibi legationis officio cura eius, ad reformationem ipsius loci interponere potuit partes suas. Quum enim secundum iuris civilis auctoritatem in illis etiam casibus, in quibus solennis ordo iudiciarius observatur, in criminali causa ultra biennium a contestatione litis non sit eius instantia protrahenda, et nos quoque, consulti, quamdiu delegatus a nobis, qui sententiam tulerat, iurisdictionem suam interponere valeat, ut sententiae pareatur, respondisse noscamur, quod usque ad annum integrum iurisdictionem sibi commissam ad exsequendum sententiam valeat exercere, dictis iudicibus differentibus in correctione procedere, quum iam decem et septem essent menses elapsi, ex quo noscuntur mandatum apostolicum recepisse, ac de criminibus, licet non criminaliter ageretur, correctioni non immerito cardinalis insistere potuit memoratae. Sed ad hoc altera pars respondit, quod hoc colorem excusationis haberet, si praedicti iudices a legato commoniti ad correctionem procedere neglexissent. In quo casu eorum forte defectus per diligentiam potuisset legati suppleri, sicut de metropolitano in canonibus legitur, quod tunc demum potest ea facere, quae ad suffraganeos pertinent, quum illa suffraganei negligunt adimplere.] His igitur et aliis, quae utraque pars proponere curavit, auditis, [inquisitione utraque, cardinalis videlicet et archiepiscopi et episcopi praedictorum, diligenter inspecta, intelleximus ex depositionibus iuratorum, quod, quum tempore promotionis ipsius W. octo millium librarum debito monasterium gravaretur, et non multo tempore post idem debitum usque ad duo millia librarum fuerit diminutum, nunc tamen usque ad sex millium librarum summam excrevit; quum, sicut prius contigerat, de proventibus monasterii debitum potius diminui debuerit quam augeri, nisi rectoris incuria obstitisset. Et quamvis ad excusationem suam proposuerit idem W., quod propter expensas factas in causa, quam contra Cluniacense monasterium habuit, in qua quendam prioratum evicit, idem fuerat debitum augmentatum, fuit tamen ei ex adverso responsum, quod propter expensas illas debitum interim augmentari non debuit, quum propter hoc possessiones quasdam eiusdem obligaverit prioratus, maxime quum in eiusdem prosecutione negotii vix expensae fuerint mille librae. Adiecit etiam dictus W., quod occasione cuiusdam domus, quam in villa Corbeiae de novo construxerat, debitum supradictum excrevit. Ad quod pars adversa respondit, quod ex proventibus monasterii expensas huiusmodi facere potuit absque onere debitorum, praesertim quum propter hoc non modicum auxilium a burgensibus fuerit eidem impensum. Praeterea quum ex confessione ipsius constiterit, quod in capitulo praestiterat iuramentum, ne debitum de novo contraheret, ac postea contraxerit debitum contra iuramentum proprium veniendo, sicut testes deponunt, argui de periurio videbatur. Ad quod idem W. hoc modo respondit, quod, etsi primo huiusmodi praestiterit iuramentum, postea tamen quoddam factum fuit in capitulo constitutum, per quod iuramentum ipsum exstitit relaxatum. Sed contra hoc pars altera replicavit, quia, quum non constiterit, quod per tale statutum revocatum fuerit iuramentum, et appareret eundem W. non solummodo iuramentum de debito non contrahendo praestasse, sed venisse postea contra illud, manifeste liquebat, ipsum reatum periurii incurrisse. Sed et ipsius insufficientia et negligentia dissoluta videbantur manifeste probari. Et quanquam aliqui testium eum, quantum in se, dixerint esse bonum, nulli tamen deposuerunt expresse, quod utilis esset eius provisio monasterio saepe dicto.] Quum igitur nobis de talibus fuerit sufficiens in tali negotio facta fides, propter quae praefatus G. erat merito amovendus, etsi restituendus foret propter iudiciarium ordinem non servatum, ob causas tamen praedictas ipsum providimus manere privatum regimine abbatiae, supra dictum priorem, quem pro eo, quod, praefato G. propter iuris ordinem non servatum quodammodo inordinate remoto, intelleximus ob eandem causam per consequentiam minus legitime substitutum, per sententiam amoventes. Quem quia non propter personae vitium vel scientiae defectum, sed propter iuris solennitatem, sicut praemissum est, praetermissam amovimus, ipsum postmodum restituimus in abbatem, [et memorato W. etc. Dat. Lat. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]

Capitulum XXIII.
Agenti possessorio adipiscendae in beneficialibus non obstat exceptio criminis, nisi de eo sit infamatus; et infamato, accusatore non probante vel non apparente, indicitur purgatio, in qua si defecerit, punitur ut convictus.

Idem.
Accedens ad praesentiam nostram G. nepos quondam H. subdiaconi nostri, sua nobis conquestione monstravit, quod, quum idem H. apud sedem apostolicam viam universae carnis ingressus fuisset, praebendam, quam decedens habuerat in ecclesia Cremonensi, ei duximus conferendam, +venerabili fratri nostro H. episcopo et dilectis filiis capitulo Cremonensi iniungentes, ut eum in fratrem reciperent, et tam stallum in choro quam locum in capitulo, et praebendam eandem ipsi sine difficultate aliqua assignarent; tibi etiam, fili archidiacone, et dilectis filiis praeposito S. Agathae dedimus in mandatis, ut, si episcopus et canonici mandatum apostolicum non implerent, vos illud sublato appellationis obstaculo exsequi curaretis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescentes. Quumque tu et idem praepositus, sicut ex literis vestris accepimus, monuissetis episcopum et canonicos Cremonenses ad mandatum apostolicum exsequendum, ipsi asseruerunt, nostras literas per veri suppressionem obtentas, quum, vivente adhuc subdiacono praedicto, filium cuiusdam nobilis civis Cremonensis in canonicum recepissent, et promisissent proximam vacaturam. Adiecerunt etiam, quod ante receptionem literarum nostrarum nuncium suum ad sedem apostolicam destinarunt, et ideo, ne procederetis ulterius, ad audientiam nostram appellarunt. Iuvenis etiam, cui per episcopum et canonicos eadem fuerat praebenda concessa, duxit ad audientiam nostram proclamandum. Unde vos non processistis ulterius, sed quae acta fuerant per vestras nobis literas intimastis. Petebat igitur memoratus G., ut ex eo, quod canonici contra Lateranense concilium fecerant, impedire non pateremur nostrae concessionis effectum, sed praebendam ipsam faceremus eum pacifice possidere. Quae si fuisset etiam iuveni memorato concessa, debebat tamen nostra concessio, quae praecesserat praevalere. Verum [dilectus] filius Bonus Ioannes praedictorum canonicorum et episcopi nuncius proposuit, quod, priusquam ad eos mandatum apostolicum emanasset, praebendum ipsam iuveni concesserant memorato, et subiunxit, quod dictus G. super homicidio et periurio infamia publica laborabat. Unde non solum admittendus non erat ad Cremonensem ecclesiam, sed eiiciendus potius etiam, si fuisset admissus. Episcopus quoque per suas nobis literas intimavit, quod, quum pro eodem G. literas apostolicas recepisset, ei consuluit, ut, si conscientia salva posset, saltem de periurio et homicidio se purgaret, nisi contra eum appareat legitimus accusator; sed ipse purgationem praestare noluit, nec offerre. Nos igitur, attendentes, quod filius nobilis memorati, sicut episcopi et canonicorum Cremonensium, et exsecutorum nostrorum literae attestabentur, fuit contra Lateranense concilium ad proximam vacaturam admissus, ut postmodum acceperunt, non vacantem, quum, priusquam de morte subdiaconi [ad] Cremonam certus nuncius pervenire potuisset, praedictam praebendam concesserimus memorato G., discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus quod de praemisso iuvene factum est denuncietis irritum et inane, ac, nisi praefatus G. super obiectis eidem in modum exceptionis criminibus, videlicet periurio et homicidio, publice fuerit infamatus, concessionem nostram sibi factam exsecutioni mandetis. Deinde, si legitimus accusator apparuerit, audiatis quae fuerint hinc inde proposita, et, si praedicta crimina vel eorum aliquod legitime probatum fuerit contra eum, ipsi super eadem praebenda perpetuum silentium appellatione postposita, imponatis. Quod si probare nequiverint, eam sibi auctoritate apostolica confirmetis. Si vero contra eum legitimus non apparuerit accusator, et ipse super praedictis criminibus dignoscitur respersus infamia, purgationem ei canonicam indicatis; in qua si forte defecerit, perpetuum imponatis ei silentium. Si autem purgationem praestiterit, contradictores ab eius molestia compescentes, eos, qui eum nisi sunt impedire, in expensis ipsi legitimis condemnetis.

Capitulum XXIV.
Superior contra subditum, maxima praelatum, de his tantum inquiret super quibus praecessit infamia, et tunc vocabit eum, et tradet sibi capitula et nomina, et testium dicta publicabit, et ipsius legitimas exceptiones admittet, et, probato gravi crimine, eum ab administratione removebit. In regularibus vero praelatis ad unguem servandus non est hic ordo. Et quanquam in hac summatione modica videatur agi differentia inter praelatos et subditos, contra quos inquiritur, tamen facienda est, ut patet in litera.

Idem in concilio generali.
Qualiter et quando debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus veteris et novi testamenti colligitur evidenter, ex quibus postea processerunt canonicae sanctiones, sicut olim aperte distinximus, et nunc sacri approbatione concilii confirmamus. Legitur enim in evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo: «Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae, iam enim non poteris amplius vindicare.» Et in Genesi Dominus ait: «Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.» Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum quum subditus, verum etiam quum praelatus excedit, si per clamorem et famam ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit et diffamatio manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut, si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis, non tanquam idem sit accusator et iudex, sed quasi denunciante fama vel deferente clamore officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit observandum in subditis, diligentius tamen est observandum in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam. Et quia non possunt omnibus complacere, quum ex officio suo teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide statuerunt, ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed etiam malignae criminationi ianua praecludatur. Verum ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur iniuste, ut tamem caverent, ne delinquerent insolenter, contra morbum utrumque invenientes medicinam congruam, videlicet ut criminalis accusatio, quae ad diminutionem capitis, id est degradationem, intenditur, nisi legitima praecedat inscriptio, nullatenus admittatur. Sed quum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus, ita ut iam clamor ascendat, qui diutius sine scandalo dissimulari non possit vel sine periculo tolerari: absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus, non ex odii fomite, sed caritatis procedatur affectu, quatenus, si fuerit gravis excessus, etsi non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod est secundum sententiam evangelicam a villicatione villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem. Debet igitur esse praesens is, contra quem facienda est inquisitio, nisi se per contumaciam absentaverit, et exponenda sunt ei illa capitula, de quibus fuerit inquirendum, ut facultatem habeat defendendi se ipsum. Et non solum dicta, sed etiam nomina ipsa testium sunt ei, ut quid et a quo sit dictum appareat, publicanda, nec non exceptiones et replicationes legitimae admittendae, ne per suppressionem nominum infamandi, per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur. Ad corrigendos itaque subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto damnabilius eorum offensas desereret incorrectas. Contra quos, ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis possit procedi, per accusationem videlicet, denunciationem et inquisitionem ipsorum: ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, ne forte per leve compendium ad grave dispendium veniatur, sicut accusationem legitima debet praecedere inscriptio, sic et denunciationem caritativa monitio, et inquisitionem clamosa insinuatio praevenire, illo semper adhibito moderamine, ut iuxta formam iudicii sententiae quoque forma dictetur. Hunc tamen ordinem circa regulares personas non credimus usquequaque servandum, quae, quum causa requirit, facilius et liberius a suis possunt administrationibus amoveri.

Capitulum XXV.
Metropolitani ad correctionem excessuum et reformationem morum singulis annis facere debent provinciale concilium, in quo statuere debent personas idoneas per singulas dioeceses, quae sollicite investigent, et in sequenti concilio referant corrigenda. Et episcopi debent facere synodos episcopales singulis annis, et publicare agitata in provinciali concilio, et haec negligentes ab exsecutione officii suspenduntur. H. d.

Idem in eodem.
Sicut olim a sanctis Patribus noscitur institutum, metropolitani singulis annis cum suis suffraganeis provincialia non omittant concilia celebrare, in quibus de corrigendis excessibus et moribus reformandis, praesertim in clero, diligentem habeant cum Dei timore tractatum, canonicas regulas, et maxime, quae statutae sunt in hoc generali concilio, relegentes, ut eas faciant observari, debitam poenam transgressoribus infligendo. Ut autem id valeat efficacius adimpleri, per singulas dioeceses statuant personas idoneas, providas videlicet et honestas, quae per totum annum simpliciter et de plano absque ulla iurisdictione sollicite investigent quae correctione vel reformatione sunt digna, et ea fideliter perferant ad metropolitarum et suffraganeos et alios in concilio subsequenti, ut super his et aliis, prout utilitati et honestati congruerit, provida deliberatione procedant, et quae statuerint faciant observari, publicaturi ea in episcopalibus synodis annuatim per singulas dioeceses celebrandis. Quisquis autem hoc salutare statutum neglexerit adimplere, a sui exsecutione officii suspendatur, [donec per superioris arbitrium eius relaxetur.]

Capitulum XXVI.
Sententiae excommunicationum, suspensionum vel interdicti, latae post denunciationem per abbatem denunciatum vel alium pro ipso in monachos denunciantes vel adhaerentes eisdem, relaxantur. Spoliati restituuntur, et iuramenta de tacenda veritate relaxantur, dicta testium denunciato traduntur, et expensae de bonis monasterii monachis denunciantibus ministrantur; et propter hoc ab obedientia abbatis non eximuntur, sine tamen litis praeiudicio.

Gregorius IX. Archiepiscopo et Priori sanctae Mariae Rothomagensis.
Olim I. V. et P. ordinis Tyronensis (Et infra:) Ne igitur reformatio monasterii valeat retardari, mandamus, quatenus, relaxatis excommunicationum seu suspensionum sententiis, si quas idem abbas protulerit vel per quoscunque iudices promulgari fecit post inceptum negotium in eos et adhaerentes eisdem, ac eis restitutis, quos idem abbas negotio ipso pendente contra iustitiam spoliavit, in negotio de plano et absque iudiciorum strepitu procedentes, quum talibus maxime in hoc casu non deceat Dei servos involvi, inquiratis quae circa personas et observantias regulares videritis inquirenda, corrigentes et reformantes tam in capite quam in membris quae correctionis et reformationis officio noveritis indigere, iuramentis, si qua de tacenda veritate abbas extorserat, relaxatis, proviso, ut negotio ipso pendente praefati monachi eidem abbati obediant et intendant, ita tamen, quod per hoc prosecutio negotii non valeat impediri. Si vero testes contra eundem abbatem producti fuerint, dictorum ipsorum ei copiam faciatis. Praedictis autem monachis expensas, factas propter hoc, et tribus vel quatuor ex istis, vel aliis, quos idoneos ad dictum negotium prosequendum duxeritis assumendos, faciatis de bonis eiusdem monasterii, et faciendas expensas ad prosecutionem ipsius negotii necessarias, computatis, si qua propter hoc receperunt, de bonis monasterii, quum proprium non habeant, ministrari. Contradictores etc.

Capitulum XXVII.
Contra praelatum, denunciatum de dilapidatione, fit commissio super veritate inquirenda, et pendente negotio debet sibi interdici potestas alienandi.

Idem Episcopo Cister., de Alde. et de Salen. Abbatibus.
Praelatorum excessus +[tanto sunt severius corrigendi, quanto plures eorum corrumpuntur exemplo, si remanerent incorrecti] Sane dilecti filii C. [C. E. H.] et quatuor alii canonici Frisigienses [bonae memoriae H. papae praedecessori nostro] denunciando monstrarunt, quod [venerabilis frater noster] Frisigiensis episcopus bona sui episcopatus, quem, ut dicunt, fuit minus canonice assecutus, adeo graviter dilapidat et consumit, quod, nisi celeriter adhibeatur remedium, episcopatus idem per eum ad irreparabile dissolutionis opprobrium deducetur, nec solummodo rerum, verum etiam famae suae prodigus et salutis, vitam ducit enormiter dissolutam, +[adeo ut inficiationi eius continentiae non sit locus, quum manifeste cohabitationis indicio comprobetur, alias quod modesta pontificalis gravitatis abiecta se dictis et factis sic levem ac irreprehensibilem exhibet, ut eius vita eis sit in laqueum et in scandalum, quibus esse deberet honestatis exemplum. Quia igitur haec sub dissimulatione transire nec volumus nec debemus, sequentes formam literarum, quas dictus praedecessor noster super hoc providerat destinandas,] Discretioni vestrae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus personaliter accedentes ad locum inquiratis sollicite veritatem, et eam fideliter conscribentes sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusam, eidem episcopo terminum assignantes, quo nostro se conspectui [personaliter] repraesentet pro meritis recepturus, potestate vendendi, dandi, infeudandi seu quomodolibet alienandi bona ipsius ecclesiae interim eidem [episcopo] penitus interdicta. [Quod si etc. Dat. Later. V. Kal. Mai. Ao. I. 1227.]

T i t u l u s I I .
De calumniatoribus.

Capitulum I.
Subdiaconus, calumniose accusans diaconum, subdiaconatu privatur, et publice verberibus castigatur, et in exsilium mittitur.

Gregorius Anthemio Subdiacono.
Quum fortius punienda sint crimina, quae insontibus et maxime sacratis hominibus inferuntur, quam sitis culpabiles omnes, qui in causa Ioannis diaconi resedistis, attendite, ut Hilarium, criminatorem ipsius, nulla ex diffinitione vestra poena conveniens castigaret. +[Nec illud ad excusationem vestram, credatis esse idoneum, quod vobis, quasi iudicare volentibus, solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur distulisse. Nam si zelus in vobis rectitudinis vignisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi, quam multi ab uno poterant sine causa differri.] Quia ergo tantae nequitiae malum sine digna non debet ultione transire, iubemus eundem H. prius subdiaconatus, quo indignus fungitur, privari officio, et verberibus publice castigatum in exsilium deportari, ut unius poena multorum possit esse correctio etc.

Capitulum II.
Denunciator, in probatione criminum deficiens, ab officio et beneficio suspenditur, donec innocentiam suam purget.

Innocentius III. Zamorensi, Segobiensi et Abulensi Episcopis.
Quum dilectus filius, magister scholarium Palentinus, ad sedem apostolicam accessisset, et nobis de suo episcopo excessus varios nunciasset, venerabili fratri nostro quondam episcopo Legionensi, nunc archiepiscopo Compostellano, et dilectis filiis de Valle bona, et de Mataplana abbatibus dioecesis Palentinae examinationem commisimus excessuum obiectorum. +[Qui super simonia duplici, dilapidatione, absolutione incidentium in canonem sententiae promulgatae, quodque appellationibus ad nos interpositis deferre contemneret, nec non quod in manibus suis ultra tempus in concilio Lateranensi constitutum vacantem tenuerit dignitatem, et quod furtim quoddam subtraxerit instrumentum, in quo a iure canonicorum iura episcopalia distinguuntur, et quibusdam aliis, inquisita per testes plenius veritate, inquisitionem ipsam cum depositionibus testium nobis fideliter transmiserunt.] Quum autem processum negotii et dicta testium examinaverimus diligenter, nec intelligere potuerimus, probatum esse sufficienter aliquid de praedictis, eundem episcopum de consilio fratrum nostrorum absolvendum decernimus ab obiectis, vobis per apostolica scripta mandantes, quatenus memoratum magistrum scholarum, donec canonice suam purgaverit innocentiam, scilicet quod non calumniandi animo ad huiusmodi crimina proponenda processit, ab officio et beneficio suspendatis, ut ceteri, simili poena perterriti, ad infamiam suorum facile non prosiliant praelatorum. [Quod si non omnes etc. Dat. Later. V. Id. Maii Ao. X. 1207.]

T i t u l u s I I I .
De simonia, et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur.

Capitulum I.
Episcopus pro ordine ab eo conferendo, vel ministri vel notarii nihil temporale exigere debent.

Gregorius generali synodo praesidens.
In ordinando +episcopo pontifex manum imponit; evangelicam vero lectionem minister legit: confirmationis autem eius epistolam notarius scribit. Sicut autem non debet episcopus manum, quam imponit, ita nec minister vel notarius in ordinatione eius vocem suam vel calamum vendere. Pro ordinatione igitur vel usu pallii, seu chartis atque pastellis, eum, qui ordinatur, omnino aliquid dare prohibemus. [Ex quibus praedictis rebus etc.]

Capitulum II.
Deponendus est qui per pecuniam aliquem eiecit de ecclesia sua, se postea intrudendo.

Ex concilio Maguntinensi.
Qui alium presbyterum in ecclesia legitime ordinatum per pecuniam expulerit, eamque sibi taliter vindicaverit, omnimodo deponatur.

Capitulum III.
Quilibet catholicus admittitur ad accusandum de crimine simoniae.

Deodatus Papa.
Si Dominus et magister omnium, qui sine peccato fuit, accusandi licentiam uni dedit, +quanto magis unius assertione convincendus est, qui Simonis labe dignoscitur esse pollutus? Non igitur in tali quilibet catholicus est respuendus, sed, ut veritatem asserat ad propalandam simoniacam rabiem, magnis est precibus exorandus.

Capitulum IV.
Simoniacus pendente accusatione ab administratione divinorum prohibetur.

Idem.
Accusatum simoniacum necesse habuimus summopere per scripta nostra prohibere, ne missarum solennia celebraret, donec quid esset, verius constitisset.

Capitulum V.
Idem dicit, quod praecedens, nisi quod illud cap. loquitur in accusatione, istud in inquisitione, ut illud loquitur de simoniaco in genere, istud declarat de ordine.

Idem.
Quotiens +contra ecclesiasticam quid gestum dicitur disciplinam, ne nos ante Deum culpa ex dissimulatione redarguat, irrequisitum hoc relinquere non audemus. Pervenit itaque ad nos, quod per simoniacam haeresim fueris ordinatus. Sed et alia de te multa hic dicta sunt, de quibus unum quam maxime fuit, Propterea necesse habuimus, te per scripta nostra prohibere, ne missarum solennia celebrare debuisses, donec quid sit verius discerneremus.

Capitulum VI.
Simoniacus est deponendus.

Lucius Papa.
Sicut enim simoniaca pestis sui magnitudine alios morbos vincit, ita sine dilatione mox, ut eius signa per aliquam personam claruerint, de ecclesia Dei debet eliminari atque repelli. Petrus enim primus pastor ecclesiae non alicuius hominis attestatione sed sancti spiritus inspiratione Simonis interiora recognoscens sine aliqua audientia terribili eum et repentina morte mulctavit.

Capitulum VII.
Simoniacum accusare potest servus, meretrix et criminosi.

Deodatus.
Tanta est labes huius criminis, quod etiam servi adversus dominos, et quilibet criminosi admittuntur ad accusationem. Item omnis peccator missam cantare potest, praeter simoniacum, quem etiam quilibet, ut ab ordine male accepto removeatur, accusare potest, vel etiam meretrix.

Capitulum VIII.
Simoniacum est pretium recipere pro ingressu religionis, pro prioratibus vel capellis concedendis, et pro praelatis instituendis, pro concedenda sepultura, pro chrismate, pro oleo sancto, pro benedictionibus nubentium, vel aliis sacramentis; nec valet consuetudo in contrarium. H. d. cum sequenti.

Alexander III. in concilio Turonensi.
Non satis +utiliter a populo avaritia redarguitur, si ab his, qui in clero constituti videntur, et praecipue qui [contempto saeculo] nomen religiosorum profitentur [et] regulam, modis omnibus non cavetur. Prohibemus igitur, ne ab iis, qui ad religionem transire volunt, aliqua pecunia requiratur. Nec prioratus vel capellaniae quaelibet monachorum aut clericorum annua distractione vendantur. Nec ab eo, cui regimen ipsarum committitur, pro earum commissione ullum pretium exigatur. Hoc autem simoniacum esse sanctorum Patrum auctoritas manifeste declarat. Unde quisquis contra hoc decretum attentare praesumpserit, tam ille, qui dederit, quam ille, qui receperit vel consenserit, partem se cum Simone non dubitet habiturum. Pro sepultura quoque, et chrismatis et olei receptione, nulla cuiusquam pretii exactio attentetur, nec sub obtentu cuiusquam consuetudinis reatum suum quis tueatur, quia diuturnitas temporis non diminuit peccata, sed auget.

Capitulum IX.
Sumatum est supra in cap. praecedenti.

Ex concilio Lateranensi.
Quum in ecclesiae corpore +omnia debeant ex caritate tractari, et quod gratis receptum est gratis impendi: horribile; nimis est, quod in quibusdam ecclesiis locum venalitas perhibetur habere ita, ut pro episcopis vel abbatibus seu quibuscunque personis ecclesiasticis ponendis in sedem, sive introducendis presbyteris in ecclesiam, nec non et pro sepulturis et exsequiis mortuorum, et benedictionibus nubentium, seu aliis sacramentis aliquid requiratur et non possit ille, qui indiget, ista percipere, nisi manum implere curaverit largitoris. Putant autem plures, ex hoc sibi licere, quia legem mortis de longa invaluisse consuetudine arbitrantur, non satis, quia cupiditate caecati sunt, attendentes, quod tanto graviora sunt crimina, quanto diutius infelicem animam tenuerunt alligatam. Ne igitur haec de cetero fiant, vel pro personis ecclesiasticis deducendis in sedem, vel sacerdotibus instituendis, aut sepeliendis mortuis, seu benedicendis nubentibus, seu aliis sacramentis conferendis seu collatis aliquid exigatur, districtius prohibemus. Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, portionem cum Giezi se noverit habiturum, cuius factum exactione turpis muneris imitatur. [Prohibemus etc. cf. c. 7. de cens. III. 39.]

Capitulum X.
Pro ecclesiarum consecratione nihil est praeter procurationem exigendum.

Idem Vigiliensi Episcopo.
Quum sit Romana +ecclesia, cui licet immeriti praesidemus, mater ecclesiarum omnium et magistra, cogimur ex debito suscepti regiminis, prout nobis Dominus dederit, respondere consultationibus singulorum, ut dubiae quaestiones apostolicae sedis providentia penitus enodentur. Quaesivisti autem, frater episcope, tuae fraternitati rescribi, utrum pro ecclesiarum consecratione quicquam praeter procurationem habere debeas. Et nos Consultationi tuae taliter respondemus, quod nihil pro ecclesiarum consecratione potes vel debes praeter procurationem exigere, Sed procurationem moderatam, quum Apostolus dicat: «nemo cogitur suis stipendiis militare,» ab eadem ecclesia exigere potes.

Capitulum XI.
Convictus de simonia deponendus est; idem in infamato, qui se purgare non potest.

Idem Toletano Archiepiscopo.
De hoc autem, quod rex et principes sui a Bernardo quondam Oxomensi episcopo pecuniam recepisse dicuntur, ut eius electioni praestarent assensum, et quod idem episcopus Oxomensis archidiacono beneficia certi reditus, et cuidam clerico ante electionem suam prioratum dicitur promisisse, ut uterque illorum, archidiaconus videlicet et clericus consentiret eidem, hoc tuae prudentiae respondemus, quod si manifestum est, eundem archidiaconum et clericum ob causam illam tam iniquam et detestabilem promissa recepisse, aut si exinde confessi fuerunt in iure, vel legitime convicti, ab altaris ministerio sunt perpetuo deponendi. Si vero id manifestum est, nec tamen inde convicti vel confessi fuerint, sed tantum publica laborant infamia, eis canonica purgatio debet indici. In qua si defecerint, tanquam auctores tanti sunt sceleris puniendi. Regem autem et principes eius sollicite monere debes et diligenter inducere, ut, si qua receperint a praefato episcopo, ut eius electioni praestarent assensum, ecclesiae Oxomensi sine diminutione restituant, quum ea sine gravi suae salutis periculo retinere non possint.

Capitulum XII.
Simoniacum est pro temporali obsequio beneficium ecclesiasticum mittere.

Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Quum essent in nostra praesentia constituti R. clericus de Ponte fracto, et nobilis vir V. [W. filius Godrici pro controversia, quae vertebatur inter eos super quadam ecclesia, quam idem R. asserebat a praefato milite sibi datam fuisse,] quia idem V. moram diutius facere non poterat, in recessu suo dilectum filium nostrum magistrum Milonem nuncium tuum pro se in causa illa sufficientem constituit responsalem. Quumque ab ore praefati R. intellexerimus, quod memoratus miles promiserat ei dare ecclesiam praescriptam, si quoddam negotium eiusdem militis in nostra posset praesentia promovere, ac per hoc promissionem ipsam continere simoniacam pravitatem, eidem R. super eadem ecclesia silentium duximus imponendum. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus memoratum militem occasione praedictae controversiae a praenominato R. vel aliis super praedicta ecclesia gravari nulla ratione permittas.

Capitulum XIII.
Notorius simoniacus in beneficio ab illo deponitur; idem in infamato, qui se purgare non potest.

Idem Cistrensi Episcopo.
Insinuatum est auribus nostris, quod, dum episcopatus tibi commissus vacaret, in ecclesiis tui episcopatus plurimi sint clerici instituti, qui per simoniam habere dicuntur ingressum, et infamia inde respergi. Unde, quoniam indignum est, ut in tali crimine vel tam turpi suspicione remaneant, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si qui fuerint, quos in praedictis ecclesiis publicum et notorium est simoniace intrasse, eos appellatione cessante amoveas ab ecclesiis taliter acquisitis. Illis autem, quorum crimen non est publicum et notorium, si publica laboramt infamia, cum quinta vel sexta manu sui ordinis, infra .XL. dies post harum susceptionem literarum, purgationem indicas, in qua si defecerint, beneficiis huiusmodi ecclesiarum perpetuo prives eosdem, provisurus attentius, ut tales personas ad eorum purgationem recipias, de quibus verisimile sit, quod non debeant alicuius obtentu deierare.

Capitulum XIV.
Simoniacum est pretio vel favore celare peccatorem, vel reconciliare non poenitentam, vel digne poenitentem a reconciliatione removere.

Idem.
Nemo presbyterorum xenium vel emolumentum quodlibet temporale, immo spirituale detrimentum, a quocunque publice peccante vel incestuoso accipiat, ut episcopo vel ministris eius peccatum illius celet, nec pro respecta cuiusque personae aut consanguinitatis aut familiaritatis, alienis communicans peccatis, hoc episcopo innotescere detrectet. Nec quemquam poenitentem vel minus digne poenitentem, gratia vel favore ad reconciliationem adducat, et testimonium reconciliationis ferat eidem, vel quocunque livore [alium quemlibet] digne poenitentem a reconciliatione removeat, quia simoniacum est utrumque.

Capitulum XV.
Ecclesia emi vel redimi non potest. H. d. quoad literam.

Idem Vigoriensi Episcopo et Priori de Acra.
Querelam monachorum de Acra nobis transmissam recepimus, quod, quum ipsi quoddam manerium, quod dicitur Vella, cum pertinentiis suis, et ecclesiam de Genen. a monachis de Cardonio sub annuo censu quindecim librarum fuissent adepti, et inde chartam ab ipsis monachis habuissent, quidam prior eorum, capitulo inconsulto, praescriptum manerium et ecclesiam et chartam monachis de Cardonio accepta pecunia resignavit. Unde quia praefati monachi de Acra se conqueruntur iniuste gravatos, et nobis imminet corrigendum, si quid minus rationabiliter attentatur, causam ipsam experientiae vestrae committimus, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus, partibus ante vestram praesentiam convocatis, quae hinc inde proposita fuerint diligentius audiatis, et praescriptam causam sublato appellationis remedio concordia vel iudicio terminetis, scituri, quod, sicut emi non potuit, ita nec redimi ecclesia memorata. Si vero monachi de Cardonio legitime citati ad vestram praesentiam accedere et iudicio vestro stare contempserint, vos ipsos monachos de Acra in possessionem eorum, de quibus controversia vertitur, contradictione et appellatione cessante inducatis, nec permittatis eos exinde absque ordine iudiciario molestari. Si vero uterque vestrum his exsequendis interesse non poterit, alter nihilominus exsequatur.

Capitulum XVI.
Pro chrismate ab ecclesiis pecunia exigi non debet, etiamsi hoc habeat consuetudo.

Idem.
Ea, quae de avaritiae +et cupiditatis radice procedunt, et in speciem simoniacae pravitatis erumpunt, penitus sunt exstirpanda, et quae de spinis et tribulis procedunt, falce apostolici moderaminis sunt resecanda. Audivimus autem, quod nummos pro chrismate ab ecclesiis ausu temerario extorquetis, quos diversis nominibus nunc cathedraticum, aliquando paschalem praestationem, interdum vero episcopalem consuetudinem appellatis. Quia vero hoc simoniacum esse cognoscitur, et periculum generat animarum, per apostolica scripta vobis mandamus et mandando praecipimus, quatenus ab ecclesiis sub praetextu alicuius consuetudinis vel praelationis praescriptos denarios ulterius nullatenus exigatis, pro certo scituri, quod, si hoc ausu temarario praesumpseritis, periculum ordinis et dignitatis vestrae poteritis non immerito formidare. Nihilominus etiam etc. (cf. c. 12. de. cens. III. 39.)

Capitulum XVII.
Pro habendis spiritualibus homagium facere simoniacum est.

Idem.
Ex diligenti tua relatione nobis innotuit, quod H. Cantuariensis archidiaconus te multis promissionibus allexit, et quorundam magnorum virorum commonitione ac sollicitudine induxit, ut ei homagium faceres et fidelitatem praestares, ita quidem, quod ipse tibi beneficium ecclesiasticum annis singulis exhiberet. Unde, quoniam huiusmodi obligatio illicita satis, et contra tuae salutis, nec non et suae profectum exsistit, sicut tua discretio nequaquam ignorat: super hoc absolvi a nobis instantius et supliciter postulasti, adiiciens, quod ab eo deinceps nihil omnino de beneficio acciperes constituto. Quocirca nos, tuam in hac parte petitionem honestam et favorabilem attendentes, te a praefati archidiaconi homagio et fidelitate, praesertim quum haec taliter praestita divinis et humanis legibus contraire noscantur, ex beati Petri et nostra etiam auctoritate absolvimus ita, quod ab aliquo episcopo vel sacerdote discreto poenitentiam inde condignam recipias, et Deo secundum eius consilium studeas reconciliari. Verum ne aliqua propter hoc nota vel infamia possis respergi, absolutionis nostrae literas tibi duximus indulgendas, quibus contra latrantium morsus tutus et praemunitus exsistas, et quas in testimonium indulgentiae nostrae valeas demonstrare.

Capitulum XVIII.
Ordinatio vel consecratio non censetur simoniaca, licet ordinatori aliquid donatum fuerit non ex pacto.

Idem Strigonensi Archiepiscopo.
Etsi quaestiones tuas de fervore religionis exsurgere, et ex intimae devotionis affectu, quem circa nos et ecclesiam habes, ad nos perferri nullatenus ignoremus, non tamen tibi est in his ultra, quam oporteat, dubitandum, quum leges humanae dicant, quod quidam tenui religione contenti sacramenta etiam necessaria et legitima exhibere contemnunt, tenuem religionem vocantes, quae in talibus haesitat, ubi non est aliquatenus haesitandum. Unde Psalmista dicit: «Trepidaverunt [timore] ubi non erat timor.» In hoc itaque, quod, dilectus [filius noster] P. tituli S. Laurentii in Damaso presbyter cardinalis, tunc vero S. Eustachii diaconus et apostolicae sedis legatus, pro electione tua, et, ut pallium tibi traderet, ad partes illas accessit, et dilectus filius noster Albanus frater tuus, eius praesciens necessitatem, ei equum unum, te penitus ignorante, transmisit, quoniam per mare veniens nullas aut paucas secum equitaturas adduxit, te nullo modo timere oportet, quum in accipiendis vel dandis muneribus tria sunt maxime attendenda, personae scilicet dantis et accipientis qualitas, quantitas muneris, et donationis tempus. Qualitas personarum, ut a quo et cui, videlicet, an a paupere diviti, vel e converso, sive a divite locupleti datum fuerit, sollicite consideremus. Aestimatio muneris et donationis tempus, si magni vel minoris pretii res data exsistat, et an instante necessitate seu alio tempore conferatur, diligentius inspiciamus. Quibus siquidem studiosius inquisitis, in praescripta quaestione tua nil reprehensione dignum invenimus, quod sollicitudini tuae in sequentibus manifestius apparebit. Si ergo praedictorum cardinalis et fratris tui personam et qualitatem recta consideratione pensamus, non fuit magnum, ab eodem fratre tuo cardinali equum unum transmitti, quem etiam ioculatori non petenti vir tantus et tam abundans forte donaret. Verum si temporis necessitatem perpendimus, non alia intentione hoc constat factum fuisse, quam ut cardinali subveniretur in articulo praenotato. +Quare super hoc in conscientia tua nullus unquam debet scrupulus dubitationis emergere, quum res data modici pretii quantum ad personam dantis et accipientis exstiterit, nec alteruter eorum aliquid in mente habuerit, quod tibi possit vel debeat quamlibet vel in modico laesionem inferre, etsi ante electionis examinationem et pallii receptionem, quum te nolente et penitus ignorante sit factum, equus necessitate instante transmissus fuerit et collatus, nec etiam res tanti pretii reputetur, quae accipientis animum multum movere debeat, aut ab honestatis proposito ad aliud declinare. Quod autem scriptum est: «Beatus, qui excutit manus suas ab omni munere,» de illis donis dictum est, quae accipientis animum allicere vel pervertere solent, quoniam, si ipsa etiam persona electi offerat ordinatori vel consecratori suo electuarium, medicinas aut de optimo vino sive de aliis huiusmodi, quae modici pretii fuerint, et quae voluntatem recipientis inclinare vel movere non debeant, non tamen ecclesia Romana interpretari consuevit, accipientem in his delinquere vel donantem, [nisi ista intervenirent ex pacto etc.]

Capitulum XIX.
Abbas et maiores de conventu, si pro receptione monachi receperunt pecuniam ex pacto, ab officio et beneficio suspenduntur, et taliter recepta pecunia restituitur, et in aliud monasterium ita receptus transfertur.

Idem.
Veniens ad nos F. presbyter simplici nobis relatione proposuit, quod abbas et fratres sancti R. noluerunt eum in monachum recipere, quousque illis pro monachatu triginta solidos dare convenit; conventione autem facta statim sequenti die eum monasticum habitum induerunt, et iidem monachi triginta solidos, abbas vero decem, et familia duodecim pro pastu, asserentes, hoc esse de consuetudine monasterii, postularunt. Quoniam ergo rei veritas nobis non constat, et factum huiusmodi perniciosum videtur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et, si ita esse inveneris, abbatem et monachos ad restituendam pecuniam praefato F. tam indigne acceptam, instanter admoneas, et cum omni districtione compellas, et, abbatem et maiores personas monasterii pro tantae pravitatis excessu ab officii exsecutione suspendens, praecipias dicto F., ut in alio monasterio in habitu monastico Domino studeat deservire.

Capitulum XX.
Si ordinandus praesentatori suo aliquid dedit ex pacto, simoniacum est; non tamen deponitur, si est occultum.

Idem.
Ex tuae fraternitatis literis, et ex confessione sacertotis praesentium latoris accepimus, quod, quum ad sacerdotii ordinem [assumendum] non aliter voluisset eum eius archidiaconus praesentare, sex solidos solvit eidem archidiacono, et sic postmodum ordinem ipsum per eum praesentatus accepit. Unde super eo, de quo nostrum consilium postulasti, tibi sic duximus respondendum, ut, si hoc non est publicum, sed secretum, eundem sacerdotem secreto convenias, monens, eum sine ulla tamen coactione, propensius et inducens, ut ordinem alicuius religionis assumat, et perpetuo ab officio abstineat, quod [ita] illicite acquisivit. Si vero ad religionis ordinem assumendum inducere eum forte non poteris, studeas ei ad sustentationem suam aliquod beneficium ecclesiasticum constituere, ad hoc, ut a sacerdotio debeat in perpetuum abstinere. Alioquin non erit tutum, quum sit secretus eius excessus, ipsum invitum ab eodem officio coercere. Cui tamen secretam poenitentiam, secundum quod tibi visum fuerit, iniungere non postponas.

Capitulum XXI.
Breve est, nec potest brevius summari.

Idem.
Ad nostram +noveris audientiam pervenisse, unde, si verum est, plurimum admiramur et adversus vos iure movemur, quod in ecclesiis, in vestra iurisdictione constitutis, vicarios, nisi ab eis extorta pecunia, nulla ratione ministrare permittitis, et personas ecclesiarum quasi servos et censuarios singulis annis indebitis exactionibus gravare praesumitis, extorquendo ab eis pecuniam et procurationes, eas diversis nominibus aliquando auxilium episcopi, interdum eiusdem episcopi et vestras consuetudines nuncupantes. Quas si vobis forte reddere contradicunt, vos easdem personas et ecclesiarum vicarios ab officio suspenditis, et in eorum ecclesiis divina prohibetis officia celebrari, et inter cetera denarios chrismatis pro voluntate vestra ab eis in vestrae salutis periculum extorquere praesumitis, huiusmodi exactionem, ut eam liberius videamini exigere, quandoque consuetudinem episcopalem, quandoque synodalia, quandoque paschales denarios appellantes. (Et infra:) Quia vero non decet vos ita viliter clericos et inhoneste tractare, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ab eis pro ministerio ecclesiastico exercendo, sive pro vicariis assignandis, seu pro chrismate nullatenus pecuniam exigatis, et eos indebitis exactionibus aut procurationibus de cetero gravare, vel personas eorum, aut ecclesias sine manifesta ratione et rationabili causa nullatenus interdicto supponere praesumatis, alioquin si quando ad nos exinde iterata querela pervenerit, vos graviter puniemus.

Capitulum XXII.
Cum simoniace ordinato, qui simoniacus non est, dispensari potest.

Lucius III.
De simoniace vero ordinatis iuxta postulationem tuam certum tibi non possumus dare responsum, nisi plenius cognoscamus, qualiter fuerint ordinati, quum quidam, licet secundum quandam speciem simoniae, utpote ipsis ignorantibus ordinatis, simoniace ordinentur, possunt tamen, quia simoniaci non sunt, in suis ordinibus remanere.

Capitulum XXIII.
Si contradicens electo pro pecunia, de voluntate electi tradita, a contradictione cessat, electus postea confirmatus est simoniacus, et beneficio renunciare tenetur.

Idem.
Matthaeus cardinalis secreta nobis insinuatione monstravit, quod, quum fuisses ad ecclesiae tuae regimen de voluntate maioris partis fratrum electus, quia, paucis tibi contradicentibus, non valebas debita pace gaudere, quidam amicus tuus de conscientia tua et voluntate, turbata tamen, ei, qui magister discordiae videbatur, certae quantitatis munus exsolvit, et sic, quam prius sustinebat, contradictio conquievit. Nunc autem dubitas, quod non sis a labe simoniae prorsus immunis, donec in administratione volueris remanere. Quia igitur per iam dictum cardinalem apostolicae sedis consilium requisisti, quid tibi sit faciendum: respondemus, quod multum tibi consulis, si administrationem praedictam celeriter ac sponte dimittas, illius verbi evangelici memor exsistens: «Nihil prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur.»

Capitulum XXIV.
Pro absolvendo excommunicatum pretium aliquod exigi non debet.

Idem.
Ad aures nostras pervenisse noveris, quod, quum C. de Senevilla propter pecuniam, quam debebat, vinculo fuisset excommunicationis adstrictus, creditoribus satisfecit, sed, excommunicatoribus decem libras pro absolutione quaerentibus, non valuit absolutionis beneficium obtinere. Quoniam igitur indignum est et ecclesiasticae rationi contrarium, ut absolutionis beneficium redimatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praefatus C. debitum solvit, pro quo fuerat per sententiam nominatus, ipsum, nullius appellatione obstante gratis faciatis auctoritate apostolica absolvi, si excommunicatores id non fecerint requisiti.

Capitulum XXV.
Monachi, per simoniam recepti, si sunt simoniaci, ad arctiora monasteria transferuntur: alias post renunciationem in eisdem vel in aliis monasteriis eiusdem ordinis poterunt collocari.

Clemens III.
De regularibus canonicis seu monachis nos consulere voluisti qui per simoniam ingressum ipsis scientibus et machinantibus, habuerunt. Unde, quum super hoc auctoritates multae reperiantur expressae, non aliud, quam statutum est, respondemus, ut locum, quem taliter adepti sunt, omnino dimittant, et solitudines seu alia monasteria districtiora adeant, in quibus tam exsecrabilem excessum sine intermissione deplorent. Si autem ignorantibus ipsis pecunia data fuerit, cogas eos ad renunciandum loco eidem, et postmodum in ipsum reducere, si ibi absque scandalo potuerint remanere, vel in alio, qui sit de ordine ipso, ad serviendum Deo poteris collocare.

Capitulum XXVI.
Si quis, canonicatui renuncians, ad quem per simoniam ignoranter assumptus fuerat, postea de novo assumatur ad illum: non potest ex prima receptione sibi aliquid vendicare.

Idem.
Ex insinuatione tua nobis innotuit, quod pater tuus interveniente pecunia olim tibi praebendae beneficium acquisivit, quumque ad annos discretionis postmodum perveniens, accepisses dominicae crucis signum, super excessu poenitentia ductus dictam praebendam in manu praepositi et fratrum libere resignasti. Sed iidem praepositus et fratres, tibi compatientes, de nova te in suum canonicum elegerunt, ita videlicet, quod per electionem istam postremum locum in choro et in aliis locis obtineres. +Ceterum, quia a nobis humiliter requisisti, utrum iuxta priorem receptionem tuum locum recuperare valeas: tibi Respondemus, ut indulgentia, quam fratres tui misericorditer tibi fecisse noscuntur, contentus exsistens, ratione primae receptionis nihil audeas in ipsa ecclesia vendicare.

Capitulum XXVII.
Electio simoniaca est cassanda, si propter hoc electoribus promissa fuit pecunia, quamvis electus ignoret; nisi hoc factum fuerit in fraudem electi. H. d. primo. Cum electo, reprobato per vitium simoniae, non dispensat episcopus. H. d. secundo. Abbas.

Coelestinus III.
Nobis fuit ex parte tua cum magna diligentia intimatum, quod, quum quatuor essent a capitulo constituti, qui debebant quendam eligere in plebanum, amici eius, de cuius electione spes habebatur, uni vel omnibus eligentium promiserunt, se pecuniam soluturos, eo tamen ignorante, qui, huiusmodi promissione interveniente postmodum est electus. (Et infra:) Quia igitur super hoc consulere nos voluisti, consultationi tuae breviter respondemus, quod, nisi forte constaret, illos, qui promissum tale fecerunt, per fraudem in dispendium ipsius, qui eligendus erat, id malitiose fecisse, quamvis ipse promissionis conscius non fuerit, eius tamen electio, tanquam simoniaca pravitate praesumpta, est penitus reprobanda. (Et infra: [cf. c. 25. de iure patr. III. 38.]) Ad ultimum super hoc, quod in fine consultationis tuae invenimus, hoc duximus respondendum, quod aliquis in plebanum, seu presbyterum, seu ecclesiae cuiuslibet praelatum electus, et, ut dictum est, per pravitatem simoniacam reprobatus, ab episcopo suo dispensationem aliquam obtinere de iure non potest. [Dat. Lat. VIII. Id. Maii.]

Capitulum XXVIII.
Qui dat praelato pecuniam, ne ipsum in iure suo de facto molestet, illam repetit, si praelatus promissa non servet. H. d. inhaerendo literae.

Idem Linconiensi Episcopo et Priori de Ponte fracto.
Dilectus filius noster R. praepositus nobis exposuit, quod, quum Eboracensis archidiaconus eum multis gravaminibus et variis iniuriis afficere non cessaret, promisit ei certam quantitatem pecuniae se daturum, ut ab ipsius desisteret laesione; verum dictus archidiaconus post receptionem pecuniae eam, sicut promisit, in pace non dimisit, et super dignitatibus et beneficiis eius, ab eius molestia non quievit. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, archidiaconum restituere quod accepit, si eum contra promissionem suam venisse constiterit, auctoritate nostra appellatione remota compellatis, et prohibeatis etiam ipsum archidiaconum ex parte nostra districtius, ne pendente lite praepositum ipsum vel suos molestare praesumat, et, si forte fecerit, per vestram sollicitudinem corrigatur.

Capitulum XXIX.
Pro benedictionibus nubentium et exsequis mortuorum nihil exigi debet.

Innocentius III. Abbati de Iugo Dei et Priori de Silla.
Suam nobis dilecti filii parochiani de Villa franca querimoniam destinarunt, quod Damasius capellanus eorum pro exsequiis mortuorum et benedictionibus nubentium minus licite pecuniam ab eis exigit et extorquet. +Quodsi forte cupiditati eius non fuerit satisfactum, ne possint mortuorum corpora sepeliri, vel benedictio nubentium celebrari, fictitia eis impedimenta fraudulenter opponit. Quia igitur exactiones huiusmodi sacrorum canonum obviant institutis, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dictum capellanum, ut a tanta praesumptione desistat, et etiam pro excessu satisfaciat competenter, moneatis attentius et efficaciter inducatis, sibi, si vestris monitionibus obedire noluerit, poenam canonicam appellatione remota infligentes. [Dat. etc. II. Kal. Iun. 1198.]

Capitulum XXX.
Si per accusationem constat, monachum simoniace fuisse receptum, receptus et recipiens deponuntur. Si vero per inquisitionem, receptus in arctius monasterium detruditur; recipienti vero et maioribus poena condigna imponitur, et interim ab exsecutione ordinum sacrorum suspenduntur.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Dilectus filius magister A. nuncius tuus pro parte tua proposuit, quod, quum Cantuariensem dioecesim secundum praedecessorum tuorum consuetudinem visitans, ut quae corrigenda sunt corrigas, et statuas quae secundum Deum videris statuenda, in monasteriis et canonicis regularibus, et religiosis locis pullulasse repereris simoniacam pravitatem, ita, quod in eis multi pretio sunt recepti, qui potius gratis recipi debuissent, immo etiam ad religionis observantiam invitari. Dubitas igitur, an, quia multitude reperitur in causa, severitati sit aliquid detrahendum, an in tales exercere debeas rigorem canonicae disciplinae. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si adversus eos, qui labe fuerint huiusmodi maculati, accusatio coram te fuerit canonice instituta, postquam crimen ordine fuerit iudiciario comprobatum, tam in dantes quam in recipientes canonicae severitatis exerceas ultionem. Quodsi de hoc tibi per solam inquisitionem constiterit, eos, qui per simoniacam pravitatem in locis talibus sunt recepti, ab illis amotos ad agendam poenitentiam ad monasteria dirigas arctiora. Abbatibus autem et abbatissis, prioribus, praelatis quibuslibet et officialibus eorundem iniungas poenitentiam competentem, et, donec illam peregerint, eos a sacrorum ordinum exsecutione suspendas, iniungens episcopis tuis, ut hanc formam per suas dioeceses studeant observare. Illud tamen gratanter recipi poterit, quod fuerit sine taxatione gratis oblatum.

Capitulum XXXI.
Abbas contra testes, qui deposuerunt contra eum de simonia in iudicio inquisitionis, excipere potest, quod sunt inimici et conspiratores; alias vero exceptiones criminum opponere non potest.

Idem Priori sancti Victoris, magistris I. Bononiensi et L. Modicensi Canonicis.
Licet Heli summus sacerdos in se ipso bonus exsisteret, quia tamen filiorum excessus efficaciter non corripuit, et in se pariter, et in ipsis animadversionis divinae vindictam excepit, dum, filiis eius in bello peremptis, ipse de sella corruens fractis cervicibus exspiravit. Ad corrigendos igitur subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto damnabilius eorum offensas desereret incorrectas. Contra quos, ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis procedi possit, per accusationem videlicet, denunciationem et inquisitionem ipsorum: ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, sicut accusationem legitima praecedere debet inscriptio, sic et denunciationem caritativa correctio, et inquisitionem clamosa debet insinuatio praevenire. «Descendam,» inquit Dominus, «et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.» Tunc enim clamor pervenit ad praelatum, quum per publicam famam aut insinuationem frequentem subditorum sibi referuntur excessus, et tunc debet descendere et videre, id est, mittere et inquirere, utrum clamorem, qui venit, veritas comitetur. Nam iuxta canonicas sanctiones, si quid de quocunque clerico ad aures praelati pervenerit, quod eum iuste possit offendere, non facile credere debet, nec ad vindictam eum res accendere debet incognita, sed coram ecclesiae senioribus diligenter est veritas perscrutanda, ut, si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis; non tanquam sit idem ipse accusator et iudex, sed, quasi fama deferente vel denunciante clamore, sui officii debitum exsequatur, eo semper adhibito moderamine, ut iuxta iudicii formam sententiae quoque forma dictetur. Quum igitur de abbate Pomposiano ea nobis frequenter insinuata fuissent, quae ab honestate regulari nimium dissonabant, monachis ad praesentiam nostram accedentibus, quidam ex ipsis nobis ipsum de simonia, periurio, dilapidatione ac insufficientia detulerunt. Contra quos quum idem abbas exciperet, quod denunciationem huiusmodi fraterna correctio secundum regulam evangelicam non praecesserat, et iidem constanter assererent, quod correctionem huiusmodi praemisissent: licet ad probandum hoc duorum monachorum iuramenta fuissent exhibita, quia tamen super hoc ipsi nondum contendere desistebant: nos, ut praediximus, frequentibus clamoribus excitati, ex officio nostro voluimus inquirere de praemissis, omnes omnino monachos, qui vel cum ipso, vel contra ipsum abbatem accesserant, iuramenti vinculo adstringentes, ut de propositis plenam, quam scirent, exponerent veritatem. Quorum depositiones in scripturis redactae quum publicatae fuissent, super illis coeperunt multipliciter disputare. Quia vero tum ex assertione monachorum, tum ex ipsius abbatis confessione cognovimus, quod idem abbas non modicam summam pecuniae, relictam a praedecessore suo, totam expenderat, et in alia summa maiori monasterium obligarat, nos eum iuxta canonicas et legitimas sanctiones propter has et alias praesumptiones quasi de dilapidatione suspectum, ab administratione abbatiae duximus suspendendum. Et quia per testes simonia multis modis contra ipsum abbatem videbatur esse probata, ipse contra testes multas exceptiones opposuit, super quibus utrinque fuit multipliciter disputatum, aliis asserentibus in crimine simoniae, sicut [et] in crimine laesae maiestatis, omnes indifferenter, tam infames quam criminosos, non solum ad accusandum, sed etiam ad testificandum admittendos, quum ad instar publici criminis et laesae maiestatis procedat accusatio simoniae, multis super hoc et legibus et canonibus allegatis; aliis e contrario respondentibus, quod, licet haec duo crimina quantum ad accusationem quasi paria iudicentur, differunt tamen in multis; quum et alia poena pro uno, et alia pro altero inferatur, et inter personas accusatorum et testium sit utique distinguendum, quum non per accusatores, sed per testes crimina cornprobentur, multis nihilominus super hoc et rationibus et argumentis inductis. Ne vero vel innocentiae puritas confusa succumberet, vel simoniae pravitas effugeret impunita, nos, aequitate pensata, nec omnes exceptiones contra testes oppositas duximus admittendas, nec repellendas duximus universas, sed illas duntaxat exceptiones oppositas probandas admisimus, quae forte probatae non de zelo iustitiae, sed de malignitatis fomite procedere viderertur, conspirationes scilicet et inimicitias capitales, ceteras autem obiectiones oppositas ut furti et adulterii propter immanitaten haeresis simoniacae, ad cuius comparationem omnia crimina quasi pro nihilo reputantur, duximus repellendas, quoniam et si fidem testium debilitarent in aliquo, non tamen evacuarent ex toto, praesertim quum alia contigerit adminicula suffragari. [Dat. Lat. IV Non. Dec. 1199.]

Capitulum XXXII.
Hoc capitulum est glossa praecedentis capituli. Nam tendit ad declarationem illius, an et quando testes criminosi admittantur in crimine simoniae, et in effectu idem dicit quod praecedens.

Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, te plurimum dubitare super quadam epistola decretali, quam nos asseris edidisse de testibus admittendis contra simoniacam pravitatem. Noveris igitur incunctanter, quod nos illam epistolam, quae sic incipit: «Quamvis ad abolendam,» nequaquam edidimus, sed aliam, quae sic incipit: «Licet Heli,» nos edidisse fatemur. Ad cuius intelligentiam credimus distinguendum, utrum is, contra quem agitur de simoniaca pravitate, denuncietur simpliciter, aut criminaliter accusetur, et utrum agatur secundum iuris rigorem, aut secundum temperantiam aequitatis. Item utrum ipse sit regularis, qui iam renunciaverit mundo, an saecularis, qui adhuc in mundo exsistit, et an inferioris gradus, an excellentioris sit dignitatis. Ad haec, utrum ante fuisset clarae opinionis et bonae famae, an graviter infamatus et valde suspectus, et utrum de facili possit puniri, an sine scandalo nequeat condemnari. Praeterea utrum testes sint honesti, an criminosi, et an iam sint emendati de crimine, an adhuc in crimine perseverent. Rursus si crimina sint eadem vel minora, an paria vel maiora; utrumve testes ex zelo iustitiae, an ex malignitatis fomite deposuisse credantur. Denique utrum ad pravitatem simoniacam detegendam sola dicta testium inducantur, an alia etiam adminicula suffragentur. Haec omnia sunt ad intelligentiam illius epistolae distinguenda, sicut ex serie ipsius potest perpendere diligens indagator. Ille quidem Pomposianus abbas, qui iam pridem renunciavit mundo, erat de simonia, periurio, dilapidatione ac insufficientia graviter infamatus. Quumque per monachos, qui iuraverant perhibere testimonium veritati, simonia multis modis [contra ipsum abbatem] videretur esse probata, ipse contra testes multas exceptiones opposuit, conspirationes videlicet et inimicitias capitales, furtum et adulterium, ut eos a testimonio removeret. Nos vero, ne innocentiae puritas confusa succumberet, vel simoniae pravitas effugeret impunita. illas duntaxat exceptiones probandas admisimus, quibus forte probatis testes non [de] zelo iustitiae, sed de malignitatis fomite processisse constaret, ut conspirationes et inimicitias capitales. Ceteras autem exceptiones [oppositas,] ut furti et adulterii, propter immanitatem haeresis simoniacae, ad cuius comparationem cetera crimina quasi pro nihilo reputantur, duximus repellendas, quoniam, etsi probatae fidem testium debilitarent in aliquo, non tamen evacuarent ex toto, aliis adminiculis suffragantibus; praesertim quum testes de crimine [iam] fuerint emendati. Tales igitur contra talem taliter duximus admittendos, non secundum rigorem iuris, sed secundum temperantiam aequitatis, quum ageretur non criminaliter, ut deponeretur ab ordine, sed civiliter, ut ab administratione amoveretur, tanquam immeritus et damnosus. Et utique tales praelati ex levioribus causis possunt ab administrationibus amoveri, maxime per summum Pontificem, qui potestatem habet non solummodo iudicandi, sed etiam disponendi, sicut quorundam religiosorum approbata consuetudo deposcit. Unde praedictus abbas, non exspectata sententia, quasi male conscius sibi cessit.

Capitulum XXXIII.
Non imputatur electo confirmato, si eo prohibente pro ipsius confirmatione pecunia data fuit.

Idem Abbati Iemblacensi.
Sicut nobis tuis literis intimasti, quum in Iemblacensi ecclesia fueris a tenera nutritus aetate, monachus factus ibidem, in aetate matura fuisti tandem promotus ad regimen ecclesiae Florensis; verum, abbate Iemblacensi post sublato de medio, ipsa, quae te prius tanquam filium habuerat, inscium et absentem in patrem et pastorem per electionem canonicam te vocavit. Et quia pastore carebat Leodiensis ecclesia cathedralis, postquam per dies aliquot moram feceras in ecclesia Gemblacensi, ad Coloniensem ecclesiam, quae tua est metropolis, proficiscens, ipsius auctoritate in Iemblacensi ecclesia interim ministrasti. Ceterum postquam in Leodiensi ecclesia fuit episcopus institutus, is, a te requisitus, electionem de te factam noluit confirmare, aliud non praetendens, nisi quod de minori loco translatus fueras ad maiorem. Verum quum haec tibi fieri pro extorquenda pecunia comperisses, sub interminatione anathematis vetuisti, ne pro facto huiusmodi aliqua pecunia offerretur. Sed quidam de fratribus, te inconsulto et ignorante contra excommunicationis a te factae sententiam venientes, promiserunt pecuniam, et etiam exsolverunt, sicut tibi postmodum est relatum, et sic ab episcopo invitatus, institutionem ab eo accepisti libere, quemadmodum postulabas. +Super his ergo nos duxit tua discretio consulendos, si propter promissionem incognitam et prohibitam, quemadmodum est praemissum, tibi peccati macula infligatur, vel, si de promissione, nunc tibi cognita, tu cum fratribus, qui fecerunt eam, debeas poenitere, quum inhaerere nolueris simoniacae pravitati, paratus pro grege Domini subire laborem, vel, quamvis te conscientia non accuset, a suscepto regimine, si decreverimus, abstinere. Quamvis autem secundum sacrorum canonum instituta etiam parvuli, qui cupiditate parentum ecclesias per pecuniam sunt adepti, eas dimittere teneantur, quia tamen longe diversum est non praebere consensum, et expresse aliquid prohibere: taliter duximus respondendum, quoniam ex eo, quod contra prohibitionem et voluntatem tuam, a qua postmodum minime recessisti, aliquis te penitus ignorante promisit pecuniam et exsolvit, praesertim quum is nulla sit tibi consanguinitate coniunctus, nihil debet tibi ad poenam vel culpam, sicut credimus, imputari, nisi forte postea consenseris pecuniam solvendo promissam, aut etiam reddendo solutam; alioquin contingeret, quod alicuius factum, insidias inimico parantis, ei damnosum exsisteret, cui penitus displiceret, et sic aliquis de fraude sua commodum reportaret. Illos autem, qui dederunt pecuniam vel etiam receperunt, in tantum constat esse culpabiles, quod, si excessus eorum esset ecclesiae manifestus, quae non iudicat de occultis, poena essent canonica feriendi. [Dat. Lat. II. Id. Aug. 1199.]

Capitulum XXXIV.
Si clericus cum pacto confert ecclesiae bona sua, ut in ipsa recipiatur in canonicum, ut illa sibi retineat pro praebenda, simonia committitur; secus, si hoc fiat sine pacta.

Idem Decano Belvacensi.
Tua nos duxit discretio consulendos, +si quis alicui ecclesiae de bonis suis quaedam obtulerit, petens, ut in vita sua sibi liceat eadem bona in ipsa ecclesia pro praebenda tenere, an bona recipi debeant sic oblata, et idem clericus assumi valeat in canonicum eiusdem ecclesiae absque vitio simoniae. Nos igitur Devotioni tuae taliter respondemus, quod, si quis clericus cum conditione vel pacto largiatur aut offerat bona sua, ut illa postmodum pro praebenda retineat, et ut in canonicum admittatur, huiusmodi oblatia vel receptio fieri non poterit sine vitio simoniae, quum in talibus omnis pactio aut conventio cessare debeat iuxta canonicas sanctiones. Si vero pure ac sine pacto vel conditione qualibet offerat aliqua bona sua, rogans humiliter, ut in canonicum admittatur, et ut bona sua retinere sibi liceat pro praebenda, et clerici eiusdem ecclesiae pure consentiant: huiusmodi receptio procul dubio fieri poterit absque scrupulo simoniacae pravitatis. Licet autem taliter duximus respondendum, quia nobis datum est de manifestis tantummodo iudicare: si tamen is, qui talem donationem facit, ea intentione ducatur, ut per temporalia bona, quae offert, spiritualia valeat adipisci, et clerici, qui eum in fratrem admittunt, non essent eum, nisi commoda temporalia perciperent, admissuri: sine dubio tam ille quam isti apud districtum iudicem, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, culpabiles iudicantur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Non. Dec. Ao. X. 1207.]

Capitulum XXXV.
Non debet quis ordinem recipere ab eo, quem credit simoniacum; sed ministrare potest in illis, quos prius ab isto recepit.

Idem Priori Cantuariensi.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum B. in quadam domo Cartusiensis ordinis suscepisset habitum monachalem, termino suae probationis completo, a dioecesano episcopo fuit in subdiaconum ordinatus; sed postmodum didicit ex relatione quorundam, quod, licet idem episcopus alias vir esset honestus, multoties tamen commiserat vitium simoniae, propter quod idem monachus, vehementi dolore turbatus, in suscepto formidat ordine ministrare, nolens ab eodem episcopo ad superiores ordines promoveri. +Unde, quum eidem eremum exire non liceat, nec praefatus episcopus ipsum vel quemquam alium suae dioecesis ab alio episcopo permittat ordinari, postulasti per sedem apostolicam edoceri, quid cum praefato monacho in ordine iam suscepto et suscipiendis superioribus sit agendum. Nos igitur respondemus, ut idem monachus in ordine sic suscepto secure ministret; sed contra conscientiam ad superiores ordines non adscendat, ne forte aedificet ad gehennam; licet ex eo, quod conscientiam nimis habuerit scrupulosam, in difficultatem huiusmodi sit collapsus, quam utique non evadet, nisi deponat errorem.

Capitulum XXXVI.
Pro chrismate vel investitura ecclesiarum nihil exigi debet, nec excusat consuetudo vel nominis variatio.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
In tantum peccatis exigentibus corda quorundam simoniaca pravitas depravavit, +ut in exterminium canonicae sanctionis et [in] elusionem quodammodo divini iudicii, lucris turpibus inhiantes, ac dicentes in corde suo: non est Deus, simoniam sub honesto nomine pallient, quasi mutato nomine culpa transferatur et poena. Verum nec Deus secundum Apostolum irridetur, nec tales Simonis sectatores, etsi temporalem in praesenti forsan eludant, in futuro poenam effugient sempiternam, quum nec honestas nominis criminis malitiam palliabit, nec vox poterit abolere reatum. Sane pervenit ad audientiam nostram, quod, quum olim quidam suffraganei tui pro chrismate contra canonicas sanctiones certam consueverint accipere pecuniae quantitatem, non metuentes poenam canonicam, et correctionem tuam eludere cupientes, tempus faciendae solutionis anticipant, recipientes in media quadragesima quod recipere consuevere post Pascha, et, ut causam recipiendi dissimulent, nomen denariorum variant, denarios, quos prius chrismales, secundo paschales dicebant, consuetudinem mediae quadragesimae nuncupantes. +Quidam vero nec tempus solutionis, nec solvendorum nomen in aliquo variarunt, veterem per omnia consuetudinem imitantes. Quum vero expressius exprimat venditionis speciem, qui prius recipit pretium, quam rem conferat pretiosam, quam qui tempus recipiendae mercedis dissimulando distulerit, et dissimulaverit differendo, licet utrumque in talibus periculosum exsistat, et gratis sit gratia conferenda, ne ipsam contingat et rem et nomen gratiae demereri: fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus auctoritate nostra fretus et tua, taliter excessus corrigas supra dictos, suffraganeos tuos et officiales eorum institutione praemissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo a tam illicita exactione compescens, quod ad nos de cetero super hoc querimonia deferri non possit, aliorum culpa tibi ob tuam negligentiam non imputetur ad poenam. Eadem quoque auctoritate suffultus Pravam etiam illam consuetudinem de tua provincia studeas abolere, per quam pro ecclesiarum investitura archidiaconi marcham argenti, minores vero decani vaccam albam sibi dari postulant, vel certam solvi pecuniae quantitatem. [Dat. Lat. VI. Kal. Iul. 1199.]

Capitulum XXXVII.
Ordinatus in subdiaconum, qui prius praesentatori suo promisit, quod nil ab eo peteret, in suscepto ministrare, vel ad superiores ordines adscendere sine dispensatione non potest, etiamsi peccare non crediderit.

Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum D. lator praesentium vellet in subdiaconum ordinari, et certum titulum non haberet, quendam presbyterum exoravit, ut ipsum ad ecclesiae suae titulum praesentaret. Quod quum ille facere recusaret, ipse illi firmiter repromisit, quod nunquam, si praesentaret eundem, in ecclesia sua aliquam peteret portionem, et sic ad praesentationem eius exstitit ordinatus, nec, ut asserit, se in hoc illicitum egisse aliquid intellexit. +Unde, quum postmodum vellet in diaconum promoveri, episcopo commonente, ne quis, interveniente promissione aliqua, ordinatus accederet: idem recordatus promissionis istius a susceptione ordinis diaconatus cessavit, hoc tibi humiliter confitens, et per te postulans edoceri, utrum ex promissione huiusmodi reus esset, et an liceret eidem in suscepto diaconatus ordine ministrare, et ad ordines adscendere ulteriores, fraternitas tua duxit apostolicae sedis oraculum requirendum. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, nisi cum eo fuerit misericorditer dispensatum, nec ad ordines superiores adscendere, nec in suscepto debet ordine secundum rigorem canonicum ministrare.

Capitulum XXXVIII.
Simonia est dare pecuniam pro vicariatu, vel pro alia administratione rerum spiritualium seu ecclesiasticarum habenda, et dantes et recipientes ab illa ecclesia sunt eiiciendi. H. d. hoc c. per alia verba, licet sit breve.

Idem.
Consulere (Et infra:) Quicunque vicedominatum vel aliam ecclesiasticarum rerum administrationem per pecuniam obtinere voluerint, tam ementes quam vendentes cum Simone mago percelluntur, et ab illa ecclesia, in cuius contumeliam dare pecuniam et accipere voluerunt, iuste excluduntur.

Capitulum XXXIX.
Simoniacum est aliquid exigere pro consecratione episcoporum et benedictionibus abbatum et ordinationibus clericorum, nec excusat consuetudo.

Idem in concilio generali.
Sicut pro certo didicimus, in plerisque locis [et] a plerisque personis, quasi columbas in templo vendentibus, fiunt exactiones et extorsiones turpes et pravae pro consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum et ordinibus clericorum, estque taxatum, quantum sit isti vel illi, quantumve alteri vel alii persolvendum, et ad cumulum damnationis maioris quidam cupiditatem et pravitatem huiusmodi nituntur defendere per consuetudinem longo tempore observatam. Tantum igitur abolere volentes abusum, consuetudinem huiusmodi, quae magis dicenda est corruptela, penitus reprobamus, firmiter statuentes, ut pro his sive conferendis sive collatis nemo aliquid quocunque praetextu exigere aut extorquere praesumat; alioquin et qui receperit, et qui dederit huiusmodi pretium omnino damnatum, cum Giezi et Simone condemnetur.

Capitulum XL.
Religiosi pretio recepti una cum recipientibus de monasterio expelluntur, et in arctioribus monasteriis ad agendam poenitentiam detruduntur. Sed recepti ante istud concilium ponebantur sic recepti in aliis locis eiusdem ordinis, nisi multitudo sit in causa, ita tamen, quod renuncient primae receptioni, et de novo recipiuntur.

Idem in eodem.
Quoniam simoniaca labes adeo plerasque moniales infecit, ut vix aliquas sine pretio recipiant in sorores, paupertatis praetextu volentes huiusmodi vitium palliare: ne id de cetero fiat, penitus prohibemus, statuentes, ut quaecunque de cetero talem commiserint pravitatem, tam recipientes quam recepta, sive sit subdita sive praelata, sine spe restitutionis de suo monasterio expellatur, in locum arctioris regulae ad agendam perpetuam poenitentiam retrudenda. De his autem, quae ante hoc synodale statutum taliter sunt receptae, ita duximus providendum, ut remotae de monasteriis, quae perperam sunt ingressae, in aliis locis eiusdem ordinis collocentur. Quodsi forte propter nimiam multitudinem alibi nequiverint commode collocari, ne damnabiliter [forte] in saeculo evagentur, recipiantur in eisdem monasteriis dispensative de novo, mutatis prioribus locis, et inferioribus assignatis. Hoc etiam circa monachos vel alios regulares decernimus observandum. Verum, ne per simplicitatem vel ignorantiam se valeant excusare, praecipimus, ut dioecesani episcopi singulis annis hoc faciant per suas dioeceses publicari.

Capitulum XLI.
Episcopi nihil exigere debent, ut permittant in ecclesiis sibi subiectis clericos institui, monachos profiteri, vel mortuos sepeliri; alioquin exacta restituentur duplicata.

Idem in eodem.
Audivimus de quibusdam episcopis, decedentibus ecclesiarum rectoribus, ipsas interdicto subiiciunt, nec patiuntur alios in eisdem institui, donec ipsis certa summa pecuniae persolvatur. Praeterea quum miles aut clericus domum religionis ingreditur, vel apud religiosos eligit sepulturam, etiamsi nihil loco religioso reliquerit, difficultates ingerunt et malitias, donec aliquid muneris manus contingat eorum. Quum igitur non solum a malo, sed etiam ab omni specie mali sit secundum Apostolum abstinendum, exactiones huiusmodi penitus inhibemus. Quod si quis transgressor exstiterit, exacta duplicata restituat, in utilitatem locorum, in quorum fuerint soluta dispendium, fideliter convertenda.

Capitulum XLII.
Sacramenta sunt libere conferenda; cogit tamen ordinarius laicos observare laudabiles consuetudines.

Idem in eodem.
Ad apostolicam audientiam frequenti relatione pervenit, quod quidam clerici pro exsequiis mortuorum, et benedictionibus nubentium et similibus pecuniam exigunt et extorquent, et, si forte eorum cupiditati non fuerit satisfactum, impedimenta fictitia fraudulenter opponunt. Econtra vero quidam laici laudabilem consuetudinem erga sanctam ecclesiam, pia devotione fidelium introductam, ex fermento haereticae pravitatis nituntur infringere sub praetextu canonicae pietatis. Qua propter super his pravas exactiones fieri prohibemus, et pias consuetudines praecipimus observari, statuentes, ut libere conferantur ecclesiastica sacramenta; sed per episcopum loci veritate cognita compescantur, qui malitiose nituntur laudabilem consuetudinem immutare.

Capitulum XLIII.
Prohibet abbates Cistercienses solenniter installari, et ponit formam obedientiae, quam praestant suis episcopis.

Honorius III. universis Abbatibus et Fratribus Cisterciensis ordinis.
Ne Dei ecclesiam, +quam lavit proprio sanguine Iesus Christus, macula foeditatis coinquinet, ruga duplicitatis deformet, cupiditatis spurcitia, omnium malorum radix, et venalitatis deformitas, quasi ruga sub praetextu consuetudinis contracta, eliminandae sunt penitus ab eadem, ut dispensatio mysteriorum Dei, et ipsa mysteria gratis accepta, Giezica pravitate prorsus abolita, caritate gratuita conferantur; quae emere vel vendere quam detestabile quamve periculosum exsistat, liquido potest perpendi ex eo, quod Dominus vendentes et ementes oves et boves eiecit de templo, et cathedras vendentium et ementium columbas evertit. In eiectione denique vendentium et ementium, facinoris inquinantis utrosque exprimitur detestatio, et in cathedrarum eversione monstratur, cui poenae subiaceant hi, qui praesunt, vendentes Dei dona et ecclesiastica sacramenta. Ut huiusmodi igitur facinus, [quod] quos coinquinat aequat, praelatos et subditos non possit inficere quoquo modo, auctoritate apostolica districtius inhibemus, ne quis archiepiscopus vel episcopus, archidiaconus vel officialis ipsorum a quoquam, in abbatem electo, pro benedictione, seu installatione vel recipienda professione ab eis, sub consuetudinis praetextu cuiusquam palafredum seu aliud quicquam, quocunque nomine censeatur, exigere vel extorquere praesumat. Vobis etiam sub praetextu huiusmodi exacta taliter interdicimus ne praestetis, quum non solum a malo, sed omni specie mali sit abstinendum. Installationis quoque solennitates in electis abbatibus ordinis vestri fieri prohibentes, adiicimus, ut archiepiscopi et episcopi ea sint forma professionis contenti, quae ab origine vestri ordinis noscitur instituta, quae talis est: «Ego frater abbas Cisterciensis ordinis subiectionem et reverentiam et obedientiam a sanctis Patribus constitutam secundum regulam sancti Benedicti, tibi, domine episcope, tuisque successoribus canonice substituendis, et sanctae sedi apostolicae salvo ordine meo perpetuo me exhibiturum promitto.»

Capitulum XLIV.
Recepto in canonicum debetur praebenda et reditas, consuetudine non obstanto, quod non servaverit pravam consuetudinem de aliquo temporali dando ipsis canonicis.

Gregorius IX. Priori S. Thomae Esculani.
Iacobus canonicus Esculanus exposuit, quod, quum ipse in ecclesia Aprutinensi sit receptus in canonicum et in fratrem, canonici eiusdem ecclesiae partem proventuum ac praebendam sibi assignare recusant, quandam consuetudinem praetendentes, quod prandium habere debeant a canonico recepto de novo. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, dictos canonicos, ut tali consuetudine non obstante sibi, sicut uni ex aliis, in proventibus et praebenda provideant, appellatione remota compellas.

Capitulum XLV.
Qui ordinavit aliquem sub promissione de non petendo ab ipso provisionem, ordinator per trienium a collatione, praesentator vero ab exsecutione ordinum etiam per triennium suspensi sunt; ordinatus vero ab ordine perpetuo sit suspensus, et solum per sedem apostolicum cum eis dispensatur.

Idem.
Si quis ordinaverit seu ad ordinem praesentaverit aliquem, promissionem vel iuramentum ab illo recipiens, quod super provisione sua non inquietet eundem, ordinator a collatione, praesentator vero ab exsecutione ordinum per triennium, et ordinatus ab ordine sic suscepto, donec dispensationem super hoc per sedem apostolicam obtinere meruerint, noverint se suspensos.

Capitulum XLVI.
Habet duo dicta: secundum ibi, «et ad resignationes.» Et propter brevitatem et varietatem lecturarum aliter non summatur.

Idem.
Mandato nostro recepto, ut cum monachis, qui per simoniam dato aliquo locum in monasteriis sunt adepti, secundum constitutionem generalis concilii dispensares (Et infra:) Consultationi tuae breviter respondentes, dicimus, mandatum apostolicum etiam ad abbates extendi, et ad resignationes spiritualium et temporalium, quae nullo pacto, sed affectu animi praecedente utrinque taliter acquiruntur, in quo casu delinquentibus sufficit per solam poenitentiam suo satisfacere Creatori, eos pro simonia huiusmodi non teneri.

T i t u l u s I V .
Ne praelati vices suas vel ecclesias sub annuo censu concedant.

Capitulum I.
Qui dat pecuniam, ut episcopalem vel spiritualem iurisdictionem exerceat, officio suo privatur, et sic conferens illud amplius conferre non poterit, et canonice punietur. Hoc dicit cum sequentibus.

Alexander III. in concilio Lateranensi.
Praeterea, quoniam quidam in quibusdam partibus sub pretio statuuntur, qui decani vocantur, et pro certa pecuniae quantitate episcopalem iurisdictionem exercent, praesenti decreto statuimus, ut, qui de cetero hoc praesumpserit, officio suo privetur, et episcopus conferendi hoc officium potestatem amittat.

Capitulum II.
Summatum est supra cap. proximo.

Idem in concilio Turonensi.
Quoniam in quibusdam partibus decani quidam vel archipresbyteri ad agendas vices episcoporum seu archidiaconorum, et terminandas causas ecclesiasticas sub annuo pretio statuuntur, quod ad sacerdotum gravamen et subversionem iudiciorum non est dubium redundare: id ulterius fieri [districtius] prohibemus. Quodsi quis de cetero fecerit, nostra auctoritate removeatur a clero. Episcopus autem, qui in sua dioecesi hoc sustinuerit, et ecclesiasticam iurisdictionem sua patitur dissimulatione perverti, districtione canonica percellatur.

Capitulum III.
Regimen ecclesiae sub annuo censu committi non debet.

Idem in eodem.
Quoniam enormis quaedam consuetudo in quibusdam locis contra sanctorum Patrum institutiones invaluit, ut sub annuo pretio sacerdotes ad ecclesiarum regimen statuantur, ne id fiat, modis omnibus prohibemus, quia, dum sacerdotium sub huiusmodi mercede venale disponitur, ad aeternae retributionis praemium consideratio non habetur.

Capitulum IV.
Fructus ecclesiarum sub annuo censu concedi possunt.

Idem Exoniensi Episcopo.
Querelam magistri G. recepimus, quod, quum ecclesiam de Chephalai a G. persona eiusdem ecclesiae ad annuum censum tenendam per septennium suscepisset, ipse sibi, antequam eam per unius anni spatium tenuisset, auferre praesumpsit, quanquam idem G. praestita [sibi] fide firmaverit, quod usque ad statutum terminum nullam ei exinde molestiam vel gravamen inferret. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si tibi constiterit ita esse, appellatione remota eum districte compellas, ut praefatam ecclesiam dicto G. restituat, et usque ad terminum inter eos constitutum, secundum quod inter se convenerint, ipsum eandem permittat pacifice possidere.

T i t u l u s V .
De magistris, et ne aliquid exigatur pro licentia docendi.

Capitulum I.
Ecclesia cathedralis providere debet magistro de beneficio, qui clericos eiusdem ecclesiae et alios pauperes gratis doceat, et vendens licentiam docendi, aut interdicens idoneum ad docendum, beneficio privatur.

Ex concilio Lateranensi.
Quoniam ecclesia Dei et in his, quae spectant ad subsidium corporis, et in iis, quae ad profectum proveniunt animarum, indigentibus, sicut pia mater, providere tenetur; ne pauperibus, qui parentum opibus iuvari non possunt, legendi et proficiendi oportunitas subtrahatur, per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro, qui clericos eiusdem ecclesiae et scholares pauperes gratis doceat, competens aliquod beneficium praebeatur, +quo docentis necessitas sublevetur, et discentibus via pateat ad doctrinam. In aliis quoque restituatur ecclesiis seu monasteriis, si retroactis temporibus aliquid in eis ad hoc fuerit deputatum. Pro licentia vero docendi nullus omnino pretium exigat, vel sub obtentu alicuius consuetudinis ab eis, qui docent, aliquid quaerat, nec docere quemquam, qui sit idoneus, petita licentia interdicat. Qui autem contra hoc venire praesumpserit, ab ecclesiastico fiat beneficio alienus. Dignum quippe esse videtur, ut in ecclesia Dei fructum sui laboris non habeat, qui cupiditate animi, dum vendit docendi licentiam, ecclesiasticum profectum nititur impedire.

Capitulum II.
Pro licentia docendi nihil exigi debet vel promitti, et exactum restitui et promissum remitti debet; et, negligente inferiore praelato ad magistrum constituendum, supplebit hoc superior.

Alexander III. Vintoniensi Episcopo.
Prohibeas attentius de cetero, ne in parochia tua pro licentia docendi aliquos exigatur aliquid aut etiam promittatur. Si quid vero postea solutum fuerit vel promissum, remitti promissum facias et restitui appellatione cessante solutum, sciens, quod scriptum est: «Gratis accepistis, gratis date.» Sane, si quis occasione huius prohibitionis distulerit magistros in locis congruis instituere, tibi liceat de concessione nostra, omni contradictione et appellatione postposita, ibi aliorum instructioni praeficere viros providos, honestos et discretos.

Capitulum III.
Pro licentia docendi pecunia exigi non debet, etiamsi hoc habeat consuetudo.

Idem.
Quanto Gallicana ecclesia +maiorum personarum scientia et honestate praefulget, et cautius nititur evitare quae confundere videantur ecclesiasticam honestatem, tanto vehementiori Dignos eos esse animadversione censemus, qui nomen magistri scholarum et dignitatem assumunt in ecclesiis vestris, et sine certo pretio ecclesiasticis viris docendi alios licentiam non impendunt. Quum autem haec prava et enormis consuetudo a cupiditatis radice processerit, et decorem admodum ecclesiasticae honestatis confundat, providendum vobis est summopere satagendum, ut consuetudo ipsa de ecclesiis vestris [penitus] exstirpetur, quum vobis praecipue et specialiter adscribatur, si quid in ecclesiis eisdem laude dignum inveniatur vel reprehensione notandum. [Nos quoque, qui, licet immeriti, dispensante clementia conditoris suprema fungimur potestate, tantae cupiditatis et rapacitatis vilium nolentes inemendatum relinqui, fraternitati vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, consuetudine ipsa de vestris ecclesiis exstirpata, sub anathematis interminatione hoc inhibere curetis, districte praecipientes, ut, cuicunque viri idonei et literati voluerint regere studia literarum, sine molestia et exactione qualibet scholas regere permittantur, [ne scientia de cetero pretio videatur exponi, quae singulis gratis debet impendi.] Si qui vero huiusmodi prohibitionis vel praecepti exstiterint transgressores, eos auctoritate nostra et vestra officiis et dignitatibus spolietis. Porro, si [hoc] iuxta mandatum nostrum corrigere neglexeritis, negligentiam vestram gravem habebimus et molestam et ad ea corrigenda manum extendere compellemur, ita quod si voluerint in huius rapacitatis proposito persistere non valebunt. [Dat. Tusculi XIII. Kal. Nov.]

Capitulum IV.
In qualibet cathedrali ecclesia, vel alia, in facultatibus sufficienti, debet a praelato vel capitulo unus magister eligi, cui reditus unius praebendae debent assignari; in metropolitana vero ecclesia etiam eligi debet theologus. Et si ad grammaticum et theologum non sufficit, provideat ipsi theologo ex reditibus suae ecclesiae, et grammatico faciat provideri in aliqua ecclesiarum suae civitatis vel dioecesis.

Innocentius III. in concilio generali.
Quia nonnullis propter inopiam et legendi studium et opportunitas proficiendi subtrahitur, in Lateranensi concilio pia fuit constitutione provisum, ut per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro, qui eiusdem ecclesiae clericos aliosque scholares pauperes gratis instrueret, aliquod competens beneficium praeberetur, quo et docentis relevaretur necessitas, et via pateret discentibus ad doctrinam. Verum, quoniam in multis ecclesiis id minime observatur, nos, praedictum roborantes statutum, adiicimus, ut non solum in qualibet cathedrali ecclesia, sed etiam in aliis, quarum sufficere poterunt facultates, constituatur magister idoneus, a praelato cum capitulo, seu maiori et saniori parte capituli eligendus, qui clericos ecclesiarum ipsarum [et aliarum] gratis in grammatica facultate ac aliis instruat iuxta posse. Sane metropolis ecclesia theologum nihilominus habeat, qui sacerdotes et alios in sacra pagina doceat, et in his praesertim informet, quae ad curam animarum spectare noscuntur. Assignetur autem cuilibet magistrorum a capitulo unius praebendae proventus, et pro theologo a metropolitano tantundem; non quod propter hoc efficiatur canonicus, sed tam diu reditus ipsos percipiat, quamdiu perstiterit in docendo. Quodsi forte de duobus ecclesia metropolis gravetur, theologo iuxta modum praedictum ipsa provideat, grammatico vero in alia ecclesia suae civitatis sive dioecesis, quae sufficere valeat, faciat provideri.

Capitulum V.
Praelati et capitula ad studia theologiae scholares dociles transmittere tenentur, qui in absentia reditus praebendarum suarum et beneficiorum per quinquennium integraliter percipient. Et si proprii reditus ad sustentationem studii eis non sufficiunt, debet praelatus cum capitulo eis providere: magistri vero, donec docuerint, integre percipiunt fructus beneficiorum suorum.

Honorius III.
Super specula +[Domini licet immeriti constituti, dum diligenter multo intuitu contemplamur statum ecclesiae generalis, dolemus plurimum et tristamur, quod, quum albae sint regiones ad messem plurimam et operarii sint perpauci, plerique vigiles, qui tenentur custodire Domini vineam, dormiunt somnium suum, neque zizania nimium excrescentia in manipulos ad comburendum colligunt, quamvis ea iugiter superseminet inimicus. Quumque lactens et parvulus deficiat in plateis, vix est qui frangat panem parvulis, aut propinet sitientibus aquam sapientiae salutaris, eo, quod modica est in terra scientia Domini, quia plurimi velut luxores filii accepta non modica portione substantiae Iesu Christi comparant sibi de ipsa siliquas vacuas et sonoras, quae non satiant, et aquam hauriunt cum situla Samaritanorum de puteo vel torrente aquarum infidelium, qui sitim hydropici non relevant, sed irritant. Tales equidem hortum conclusum, cui non communicat alienus, ubi fons est, et puteum aquarum viventium deserentes, ac fodientes sibi cisternas, quae aquam non praevalent continere, quasi non invenientes pascua fastidito manna, dum suspirant ad Aegypti olera et pepones, currunt ad scientias lucratives, statuentes in terram suos oculos declinare. Ut igitur per increpationes validas tanquam per patris verbera filii aberrantes ad matris ubera revocati veluti pulli aquilarum queant expeditius advolare, ac inoffense atque libentius velint et valeant currere in odorem flagrantis gratiae Iesu Christi ad hauriendum aquas vivas in gaudio de fontibus Salvatoris, quosdam obices amovere cupimus huic itineri obsistentes, et necessaria quaedam annectere his, quae ab antecessoribus nostris edita sunt ab olim ad propagationem propaginis vitae verae.] Quum itaque de singulis provinciis puellae speciosae, ac virgines pro rege Assuero, qui beatitudo dicitur, per ancillas quaeri debeant, et adduci ad arcem et moenia civitatis, et per manum Aggei mundum muliebrem accipere, necessariorum videlicet fulcimenta, Volumus et mandamus, ut statutum, [editum] in concilio generali de magistris theologis per singulas metropoles statuendis, inviolabiliter observetur, statuentes insuper de consilio fratrum nostrorum, ac districte praecipiendo mandantes, ut, quia super hoc propter raritatem magistrorum se possent forsitan aliqui excusare, ab ecclesiarum praelatis et capitulis ad theologicae professionis studium aliqui docibiles destinentur, qui, quum docti fuerint, in Dei ecclesia velut splendor fulgeant firmamenti, ex quibus postmodum copia possit haberi doctorum, qui, velut stellae, in perpetuas aeternitates mansuri ad iustitiam valeant plurimos erudire, quibus, si proprii proventus ecclesiastici non sufficiunt, praedicti necessaria subministrent. Docentes vero in theologica facultate, dum in scholis docuerint, et studentes in ipsa integre per annos quinque, percipiant de licentia sedis apostolicae proventus praebendarum et beneficiorum suorum, non obstante aliqua alia consuetudine vel statuto, quum denario fraudari non debeant in vinea Domini operantes. Hoc autem inconcusse volumus observari, firmiter disponentes, quod feriantur poena debita transgressores. [Sane licet etc. (cf. c. 10. Ne cler. vel mon. III. 50.) Dat. Viterbii VII. Kal. Dec. Pont. nostri Ao. IV. 1219.]

T i t u l u s V I .
De iudaeis, sarracenis, et eorum servis.

Capitulum I.
Si servus, a Iudaeo emptus, causa mercimonii factus est vel fieri desiderat Christianus, pro XII. solidis redimitur.

Ex concilio Matensi.
Praesenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum Christianum mancipium Iudaeo deinceps serviat, sed datis XII. solidis pro quolibet bono mancipio, ipsum mancipium quicunque Christianorum, seu ad ingenuitatem seu ad servitium, licentiam habeat redimendi. Et si Christianus fieri desiderat, et non permittitur, idem fiat, quia nefas est quem Christus Dominus redemit blasphemum Christi in servitutis vinculis detinere.

Capitulum II.
Iudaeus Christianum in servum habere non potest, in adscriptitium vero potest.

Gregorius Episcopo Lucensi.
Multorum ad nos +[relatione pervenit, a Iudaeis, in Lunensi civitate degentibus, in servitium Christiana detineri mancipia. Quae res nobis tanto visa est asperior, quanto a fraternitate tua patientia operosior. Oportebat quippe te respectu loci tui, atque Christianae religionis intuitu, nullam relinquere occasionem, ut superstitioni Iudaicae simplices animae non tam suasionibus, quam potestatis iure quodammodo deservirent. Quamobrem hortamur fraternitatem tuam, ut secundum piissimarum legum tramitem,] Nulli Iudaeo liceat Christianum mancipium in suo dominio retinere: sed, si qui apud eos inveniuntur, libertas eis [tuitionis auxilio ex legum sanctione] servetur. Hi vero, qui in possessionibus eorum sunt, licet [et] ipsi legum districtione sint liberi, tamen, quia colendis terris eorum diutius adhaeserunt, utpote conditione loci debentes, ad colenda rura remaneant, consuetas pensiones praedictis viris praebentes. Cuncta etiam, quae de colonis vel originariis iura praecipiunt, peragant, et nihil eis extra hoc oneris [amplius] indicatur. Quodsi quisquam Iudaeorum aliquem de his vel ad alium transferre locum, vel ad aliud obsequium retinere voluerit: ipse sibi imputet, qui ius colonarium temeritate sua, et ius dominii sibi iuris severitate damnavit. [In his ergo omnibus ita te volumus sollerter impendi etc.]

Capitulum III.
Iudaei antiquas synagogas retinere possunt, novas exigere non possunt.

Idem Genuensi Episcopo.
Iudaei de civitate +[vestra huc venientes questi nobis sunt, quod synagogam eorum, quae Caralis sita est, Petrus, qui ex eorum superstitione ad Christianae fidei cultum Deo volente perductus est, adhibitis sibi quibusdam indisciplinatis, sequenti die baptismatis sui, hoc est dominico in ipsa festivitate paschali, cum gravi scandalo sine vestra occupaverit voluntate; atque imaginem illic genitricis Dei Dominique nostri, et venerandam crucem, et birrum album, quo de fonte resurgens indutus fuerat, posuisset. De qua re et filiorum nostrorum Eupaterii gloriosi magistri militum, atque magnifici pii in Domino praesidis, aliorumque nobilium civitatis vestrae ad nos haec eadem scripta attestantia incurrerunt. Qui etiam adiecerunt, a vobis hoc praesensum, et praedictum Petrum, ne hoc auderet, fuisse prohibitum. Quod cognoscentes omnino laudavimus, quia, sicut revera bonum decuit sacerdotem, nil fieri, unde iusta esset reprehensio, voluistis. Sed quia] per hoc, quod minime vos [in] his, quae prave acta sunt, miscuistis, displicere vobis quod factum est demonstrastis, [considerantes hac de re vestrae voluntatis intentum, ac magis iudicium, his hortamur, affatibus, ut sublata exinde cum ea, qua dignum est, veneratione imagine atque cruce, debeatis quod violenter ablatum est reformare, quia] Sicut legalis diffinitio Iudaeos novas non patitur erigere synagogas: ita [quoque] eos sine inquietudine veteres habere permittit. [Ne ergo supradictus Petrus vel alii etc.]

Capitulum IV.
In die Veneris sancto non licet Iudaeis tenere ostia vel fenestras apertas.

Alexander III.
Quia super his, +unde nos in literis tuis de Iudaeis scripsisti, certum canonem non habemus, fraternitati tuae significatione praesentium intimamus, quod clero tuo in unum pariter convocato, Generaliter tam nostra quam tua auctoritate interdicas, ut Iudaei ostia vel fenestras in die Parasceues aperta non habeant, sed clausa teneant tota die. Mancipia quoque Christiana nulla cum eis habitare permittas, sed generaliter cunctis edicas, ne aliquis Christianorum in eorum servitio audeat commorari, ne forte ex ipsorum conversatione ad Iudaismi perfidiam convertantur. [De terris vero etc. (cf. c. 16. de decim. III. 30.)]

Capitulum V.
Excommunicari debent Christiani, qui in domo serviunt Iudaeis, vel Sarracenis sive paganis. Et principes saeculares excommunicari debent, qui Iudaeos baptizatos suis bonis spoliare praesumunt.

Idem ex concilio Lateranensi.
Iudaei sive Sarraceni neque sub alendorum puerorum suoram obtentu, nec pro servitio vel alia qualibet causa Christiana mancipia in domibus suis permittantur habere. Excommunicentur autem qui cum eis praesumpserint habitare. (Et infra: cf. c. 21. de testib. II. 20.) Si qui praeterea Deo inspirante ad fidem se converterint Christianam, a possessionibus suis nullatenus excludantur, quum melioris conditionis ad fidem conversos esse oporteat, quam, antequam fidem susceperint, habebantur. Si autem secus fuerit factum, principibus seu potestatibus eorundem locorum iniungimus sub poena excommunicationis, ut portionem hereditatis suae et bonorum suorum ex integro eis faciant exhiberi.

Capitulum VI.
Christiani, deferentes Sarracenis merces prohibitas, vel in ipsorum navibus navigantes, excommunicandi sunt, et rebus eorum privandi, et efficiuntur capientium servi.

Idem in eodem.
Ita quorundam animos occupavit saeva cupiditas, ut, qui gloriantur nomine Christiano Sarracenis arma, ferrum et ligamina deferant galearum, et pares aut etiam superiores in malitia fiant illis, dum ad impugnandos Christianos arma eis et necessaria subministrant. Sunt etiam, qui pro cupiditate sua in galeis et piraticis Sarracenorum navibus regimen et curam gubernationis exerceant. Tales igitur, ab ecclesiastica communione praecisos, et excommunicationi pro sua iniquitate subiectos, et rerum suarum per principes [saeculi] catholicos et consules civitatum privatione mulctari, et capientium fieri servos, si capti fuerint, censemus. Praecipimus etiam, ut per ecclesias maritimarum urbium crebra et solennis in eos excommunicatio proferatur. Excommunicationis quoque etc. (cf. c. 3. de rapt. V. 17.)

Capitulum VII.
Iudaei veteres synagogas in priorem statum reformare possunt; de novo exigere non possunt.

Idem.
Consuluit (Et infra: [cf. c. 29. de app. II. 28.]) Iudaeos etiam de novo construere synagogas, ubi eas non habuerunt, pati non debes. Verum, si antiquae corruerint, vel ruinam minantur, ut eas reaedificent, potest aequanimiter tolerari, non autem, ut eas exaltent, aut ampliores aut pretiosiores faciant, quam antea fuisse noscuntur; qui utique hoc pro magno debent habere, quod in veteribus synagogis et suis observantiis tolerantur.

Capitulum VIII.
In familiari servitio Iudaeorum Christiani esse non debent.

Idem.
Ad haec praesentium auctoritate mandamus atque praecipimus, quatenus omnibus Christianis, qui sunt in iurisdictione vestra, penitus interdicatis, et, si necesse fuerit, districtione ecclesiastica compellatis eosdem, ne ipsi Iudaeorum servitio se assidue pro aliqua mercede exponant; quod etiam obstetricibus et nutricibus eorum prohibere curetis, ne infantes Iudaeorum in eorundem domibus nutrire praesumant, quoniam Iudaeorum mores et nostri in nullo concordant, et ipsi de facili ob continuam conversationem et assiduam familiaritatem, instigante humani generis inimico, ad suam superstitionem et perfidiam simplicium animos inclinarent. [Praeterea etc. cf. c. 7. de usur. V. 19.]

Capitulum IX.
Iudaei inviti non sunt baptizandi, nec ad hoc cogendi, nec sine iudicio puniendi, aut rebus suis spoliandi, vel in suis festivitatibus molestandi, nec ipsorum coemeteria violanda, aut eorum corpora exhumanda.

Clemens III.
Sicut Iudaei +non debent sine licentia in synagogis ultra, quem in lege permissum est, praesumere ita in his, quae eis concessa sunt, nullum debent praeiudicium sustinere. Nos ergo, quum, in sua magis velint duritia permanere, quam Prophetarum verba et suarum scripturarum arcana cognoscere, atque Christianae fidei et salutis notitiam habere, tamen, quia defensionem nostram et auxilium postulant, ex Christianae pietatis mansuetudine et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Calixti, Eugenii [et Alexandri] Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes ipsorum petitiones admittimus, eisque protectionis nostrae clypeum indulgemus. Statuimus enim, ut nullus Christianus invitos vel nolentes Iudaeos ad baptismum [per violentiam] venire compellat. Si quis autem ad Christianos causa fidei confugerit, postquam voluntas eius fuerit patefacta, Christianus absque calumnia efficiatur; quippe Christi fidem habere non creditur, qui ad Christianorum baptismum non spontaneus, sed invitus cogitur pervenire. Nullus etiam Christianus eorum quemlibet sine iudicio terrenae potestatis vel occidere, vel vulnerare, vel suas illis pecunias auferre praesumat, aut bonas, quas hactenus [in ea, in qua habitant, regione] habuerunt, consuetudines immutare, praesertim in festivitatum suarum celebratione quisquam fustibus vel lapidibus eos nullatenus perturbet. Neque aliquis ab eis coacta servitia exigat, nisi ea, quae ipsi tempore praeterito facere consueverunt. Ad hoc malorum hominum pravitati et avaritiae obviantes, decernimus, ut nemo coemeterium Iudaeorum mutilare aut invadere audeat, sive obtentu pecuniae corpora humata effodere. Si quis autem huiusmodi decreti tenore cognito [temere,] quod absit, contraire praesumpserit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis sententia plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit.

Capitulum X.
Ponit duas indulgentias illorum, qui paganis praedicant.

Idem.
Quam sit laudabile (Et infra:) Tuis, frater episcope, petionibus annuentes, tibi tuisque sociis, quum ad praedicandam Christi fidem paganis exibitis, apostolica auctoritate concedimus, ut vobis his cibis cum modestia et gratiarum actione, servata temporum qualitate iuxta canonicas sanctiones, uti liceat, qui vobis ab ipsis infidelibus apponuntur. Insuper indulgemus, ut quicunque religiosi seu clerici, idonei ad annunciandum gentibus evangelicam veritatem, requisita et habita praelatorum suorum licentia, tibi voluerint adhaerere, id absque contradictione qualibet liberam exsequendi habeant auctoritate apostolica facultatem.

Capitulum XI.
Pro redimendis captivis licet ire Alexandriam iurantibus, quod nihil deferent auxilii seu subsidii extra redemptionis articulum. Portans vel mittens etiam post treugas merces prohibitas, excommunicatus est, et pacis appellatione non veniunt treugae.

Idem.
Significavit nobis tua fraternitas, quomodo aliqui civium tuorum in Alexandriam valeant proficisci pro recuperandis concivibus suis, qui illic in captivitate tenentur. Hoc arbitramur licite posse fieri, dummodo nihil in mercibus suis vel alio modo secum illuc deferant, unde possit Sarracenis, excepto redemptionis articulo, aliquod commodum aut subsidium provenire, quod etiam coram te prius iuramento firmabunt. Illi quoque qui post treugam in transmarinis partibus factam cum commercio Alexandriam adiverint, si tulerint merces prohibitas causa lucrandi, excommunicationis vinculum non evadunt, sicut nec illi, qui, in personis propriis non euntes, merces eis per nuncios destinarunt. Ad ultimum illos, qui iuraverunt, se amplius in terram Sa.rracenorum cum mercibus non ituros, nisi pax esset inter Christianos et ipsos, et post treugam factam venerunt illuc, conditio illa de pace aut treuga habenda ab excommunicationis vinculo non absolvit.

Capitulum XII.
Excommunicati sunt, qui cum Sarracenis tempore guerrae aliquod habent commercium, vel eis praestant subsidium.

Idem.
Quod olim praeceptum fuit (Et infra:) Sane, licet hoc fuerit in concilio Lateranensi districte inhibitum, nos tamen de consilio fratrum nostrorum omnes illos excommunicationi supponimus, qui iam amplius cum Sarracenis mercimonium habuerint, vel per se vel per alios navibus, seu quocunque alio ingenio, eis aliqua rerum subsidia seu consilia, quamdiu inter nos et illos guerra duraverit, duxerint impendenda. Vestrae igitur discretioni mandamus atque districte praecipimus, quatenus nec per vos, nec per vestras naves, nec alio quocunque modo aut ingenio, eis mercimonia, consilia vel alia subsidia transmittatis, ne, si forte aliqui in sua malitia indurati secus agere praesumpserint, non solum ipso iure incidant in excommunicationem illam, verum etiam illi iram Dei viventis incurrant.

Capitulum XIII.
Iudaei nutrices vel servientes Christianos habere non debent; contra facientibus interdicitur Christianorum commercium.

Innocentius III. Archiepiscopo Senonensi et Episcopo Parisiensi.
Etsi Iudaeos, quos propria culpa submisit perpetuae servituti, quum Dominum crucifixerint, quem sui prophetae praedixerunt ad redemptionem Israel in carne venturum, pietas Christiana receptet, et sustineat cohabitationem illorum, quos etiam propter eorum perfidiam Sarraceni, qui fidem catholicam persequuntur, nec credunt in crucifixum ab illis, sustinere non possunt, sed potius a suis finibus expulerunt, in nos vehementius exclamantes, eo, quod sustineantur a nobis, qui ab ipso crucis patibulo condemnatum Redemptorem nostrum veraciter confitemur, ingrati tamen nobis esse non debent, ut reddant Christianis pro gratia contumeliam et de familiaritate contemptum, qui, tanquam misericorditer in nostram familiaritatem admissi, nobis illam retributionem impendunt, quam, iuxta vulgare proverbium, mus in pera, serpens in gremio, et ignis in sinu suis consueverunt hospitibus exhibere. Accepimus autem, quod Iudaei faciunt Christianas filiorum suorum nutrices, et, quod non tantum dicere, sed etiam nefandum est cogitare, quum in die Resurrectionis dominicae illas recipere corpus et sanguinem Iesu Christi contingit, per triduum, antequam eos lactent, lac effundere faciunt in latrinam. Alia insuper contra fidem catholicam detestabilia et inaudita committunt, propter quae fidelibus est verendum, ne divinam indignationem incurrant, quum eos perpetrare patiuntur indigne quae fidei nostrae confusionem inducunt. +Rogavimus igitur carissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem, mandavimus etiam nobili viro M. duci Burgundiae, et comitissae Trecensi, ut taliter reprimant Iudaeorum excessus, ne cervicem, perpetuae servitutis iugo submissam, praesumant erigere contra reverentiam fidei Christianae. Inhibemus ergo districte, ne de cetero nutrices vel servientes habeant Christianos, ne filii liberae filiis famulentur ancillae, sed tanquam servi a Domino reprobati, in cuius mortem nequiter coniurarunt, se saltem per effectum operis recognoscant servos illorum, quos Christi mors liberos, et illos servos effecit. +Qui quum iam coeperint rodere more muris, et pungere sicut serpens, verendum est, ne ignis, receptatus in sinu, corrosa consumat. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum regem et alios ad hoc ex parte nostra ita diligenter monere ac efficaciter inducere procuretis, quod Iudaei perfidi de cetero nullatenus insolescant, sed sub timore servili praetendant semper verecundiam culpae suae, ac revereantur honorem fidei Christianae. Si vero Iudaei nutrices et servientes non dimiserint Christianos, vos, auctoritate nostra suffulti, sub excommunicationis poena inhibeatis districte omnibus Christianis, ne cum eis commercium aliquod audeant exercere. [Dat. Id. Iul. 1205.]

Capitulum XIV.
Iudaeus, qui percusserit clericum, temporaliter punitur, et, si de facto puniri non potest, interdicitur sibi Christianorum commercium, donec satisfecerit iniuriam passo.

Idem.
Postulasti per sedem apostolicam edoceri, qualiter contra Iudaeum procedere debeas, qui manus iniecit in quendam clericum violentas. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, quod, si dictus Iudaeus tuae iurisdictionis exsistit, ipsum poena pecuniaria punias, vel alia, secundum quod convenit, temporali, faciens laeso satisfactionem congruam exhiberi; alioquin eius dominum moneas et inducas, ut passo iniuriam et ecclesiae ab eo satisfieri faciat competenter. Quod si dominus eius id neglexerit adimplere, tu Christianis omnibus per censuram ecclesiasticam interdicas, ne cum ipso Iudaeo, antequam satisfaciat, praesumant commercia exercere. Consequenter etc. Tertio quaesivisti etc. [cf. c. 21. de regul. III. 31. Dat. Lat. VII. Id. Iun. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

Capitulum XV.
Iudaei et Sarraceni utriusque sexus debent in terris Christianorum uti habitu, per quem a Christianis discernantur, et in die Passionis Domini non debent in publicum progredi, nec in contumeliam Creatoris prosilire.

Idem in concilio generali.
In nonnullis provinciis a Christianis Iudaeos seu Sarracenos habitus distinguit diversitas; sed in quibusdam sic quaedam inolevit confusio, ut nulla differentia discernantur. Unde contingit interdum, quod per errorem Christiani Iudaeorum seu Sarracenorum, et Iudaei seu Sarraceni Christianorum mulieribus commiscentur. Ne igitur tam damnatae commixtionis excessus per velamen erroris huiusmodi ulterioris excusationis possint habere diffugium: statuimus, ut tales utriusque sexus in omni Christianorum provincia et omni tempore qualitate habitus publice ab aliis populis distinguantur, [quum etiam per Moysen hoc ipsum legatur eis iniunctum.] In diebus autem lamentationis et dominicae Passionis in publicum minime prodeant, eo, quod nonnulli ex ipsis talibus diebus, sicut accepimus, et ornatius non erubescunt incedere, ac Christianis, qui sacratissimae passionis memoriam exhibentes lamentationis signa praetendunt, illudere non formidant. Illud autem districtissime inhibemus, ne in contumeliam Creatoris prosilire aliquatenus praesumant. Et quoniam illius dissimulare non debemus opprobrium, qui probra nostra delevit: praecipimus praesumptores huiusmodi per principes saeculares condignae animadversionis adiectione compesci, ne crucifixum pro nobis aliquatenus blasphemare praesumant.

Capitulum XVI.
Praeponens Iudaeum vel paganum publicis officiis, per concilium provinciale corripitur, et praeposito denegatur Christianorum commercium, donec deposuerit officium, et in usus Christianorum pauperum restituet inde quaesita secundum episcopi providentiam.

Idem in eodem.
Quum sit nimis absurdum, ut blasphemus Christi in Christianos vim potestatis exerceat, quod super hoc Toletanum concilium provide statuit, nos propter transgressorum audaciam in hoc generali concilio innovamus, prohibentes, ne Iudaei publicis officiis praeferantur, quoniam sub tali praetextu Christianis plurimum sunt infesti. Si quis autem eis officium tale commiserit, per provinciale concilium, quod singulis annis praecipimus celebrari, monitione praemissa districtione, qua convenit, compescatur. Officiali vero huiusmodi tamdiu Christianorum communio in commerciis et aliis denegetur, donec in usus pauperum Christianorum secundum providentiam dioecesani episcopi convertatur quicquid fuerit a Christianis adeptus occasione officii sic suscepti, et officium cum pudore dimittat, quod irreverenter assumpsit. Hoc idem extendimus ad paganos.

Capitulum XVII.
Concilium generale repetit concilium Lateranense supra eod. Ita, et addit poenam satisfactionis, tempore absolutionis impendendam.

Idem in eodem.
Ad liberandam terram sanctam (Et infra:) Excommunicamus praeterea et anathematizamus illos falsos et impios Christianos, qui contra ipsum Christum et populum Christianum Sarracenis arma, ferrum et ligamina deferunt galearum; eos etiam, qui galeas eis vendunt vel naves, quique in piraticis Sarracenorum navibus curam gubernationis exercent, vel in machinis aut quibuslibet aliis aliquod eis impendunt consilium vel auxilium in dispendium terrae sanctae; ipsosque rerum suarum privatione mulctari, et capientium servos fore censemus, praecipientes, ut per omnes urbes maritimas diebus dominicis et festivis huiusmodi sententia publice innovetur. Et talibus gremium non aperiatur ecclesiae, nisi totum, quod ex commercio tam damnato perceperint, et tantundem de suo in subsidium terrae sanctae transmiserint, ut aequo iudicio in quo deliquerint puniantur. Quodsi forte solvendo non fuerint, sic alias reatus talium castigetur, quod in poena ipsorum aliis interdicatur audacia similia praesumendi.

Capitulum XVIII.
Iudaei vel pagani publicis officiis praeficiendi non sunt, et, si eis regalia iura vendantur, ad ea colligenda praeficiendus est Christianus non suspectus.

Gregorius IX. Astoricensi et Lucensi Episcopis.
Ex speciali, quem erga illustrem regem Portugalliae gerimus, caritatis affectu (Et infra:) Mandamus, quatenus regem ipsum sollicite inducatis, ne in officiis publicis Iudaeos Christianis praeficiat, sicut in generali concilio continetur, et, si forte reditus suos Iudaeis vendiderit vel paganis, Christianum tunc deputet de gravaminibus inferendis clericis et ecclesiis non suspectum, per quem Iudaei sive Sarraceni sine Christianorum iniuria iura regalia consequantur,

Capitulum XIX.
Se ipsum summat.

Idem.
Nulli Iudaeo baptizatum vel baptizari volentem emere liceat vel in suo servitio retinere. Quodsi quem, nondum ad fidem conversum, causa mercimonii emerit, et postmodum factus sit vel fieri desideret Christianus, datis pro eo XII. solidis ab illius servitio protinus subtrahatur. Si autem infra tres menses ipsum venalem non exposuerit, vel ad sibi serviendum emerit eundem, nec ipse vendere, nec alius audeat comparare, sed nullo dato pretio perducatur ad praemia libertatis.

T i t u l u s V I I .
De haereticis.

Capitulum I.
Infidelis est, qui non habet certitudinem fidei, et infideli non est credendum in praeiudicium alterius.

Stephanus Papa omnibus Episcopis.
Dubius in fide infidelis est, nec eis omnino credendum est, qui fidem veritatis ignorant, [nec rectae conversationis vitam ducunt etc.]

Capitulum II.
Errare in fide convincitur, qui alios errantes, quum potest, ab errore non revocat.

Leo Papa.
Qui alios, quum potest, ab errore non revocat, se ipsum errare demonstrat. [Dat. XII. Kal. Aug. Calepio et Ardabure VV. CC. Coss. 447.]

Capitulum III.
Haereticus perseverans aeternaliter damnatur; cui nec prodest baptismus, nec eleemosyna, vel martyrium, vel aliud quodcunque bonum, quoad hoc, ut consequatur vitam aeternam.

Augustinus de fide catholica.
Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem haereticum vel schismaticum, quamvis multas eleemosynas faciat, vel etiam pro Christo sanguinem fundat, cum diabolo et angelis eius aeterni ignis incendio participandum, nisi ante finem huius vitae catholicae fuerit incorporatus et redintegratus ecclesiae. (Et post pauca:) Omni enim homini, qui ecclesiae catholicae non tenet unitatem, neque baptismus, neque eleemosyna quantumlibet copiosa, neque mors pro nomine Christi suscepta proficere poterit ad salutem.

Capitulum IV.
Damnato auctore damnantur eius scripturae et libri et opera.

Gregorius Anastasio Antiocheno.
Fraternitatis tuae (Et infra:) [Praeterea, dum de sanctorum conciliorum custodia tua fraternitas loqueretur, sanctam Ephesinam synodum primam se custodire professa est. Sed quia ex annotatione haeretici codicis, qui ad me ex regia urbe transmissus est, agnovi per hoc, quod quaedam capitula catholica cum haereticis fuerant reprehensa, quia quidam illam Ephesinam primam synodum in eadem urbe existimant, quae quondam ab haereticis traditur esse composita, omnino necesse est, ut caritas vestra eandem synodum apud S. Alexandrinam atque Antiochenam ecclesiam requirat, et qualiter in veritate habeatur inveniat; vel, si placet, hinc dirigimus, quae ab antiquitate servata in scriniis habemus.] Illa enim synodus, quae sub imagine primae Ephesinae facta est, quaedam in se oblata capitula asserit approbata, quae sunt Coelestii atque Pelagii praedicamenta. Et Quum Coelestinus atque Pelagius in Ephesina synodo sint damnati, quomodo poterunt illa capitula recipi, quorum damnantur auctores.

Capitulum V.
Episcopus, instituens heredem haereticum consanguinem, vel extraneum, vel paganum, etiam post mortem excommunicatus nunciatur. H. d. secundum communem et veriorem intellectum, et, ut faciat ad tit., potest intelligi, quod ex hoc praesumatur haereticus.

Ex concilio Africano.
Si quis episcopus heredes instituerit extraneos a consanguinitate sua, vel haereticos, etiam consanguineos, aut paganos pertulerit, saltem post mortem ei anathema dicatur, atque eius nomen inter Dei sacerdotes nullo modo recitetur. [Nec ezcusari possit, si intestatus decesserit etc.]

Capitulum VI.
Loquitur de eadem materia cum praecedenti, et extenditur, quod ibi dictum fuit de episcopo, ad presbyteros et alios clericos.

Ex eodem.
In eos, qui catholici Christiani non sunt, etiamsi consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum episcopi vel presbyteri nihil conferant. Denique hoc, quod de episcopis et presbyteris dictum est, debet de reliquis quoque clericis exaudiri.

Capitulum VII.
Christus fuit verus Deus et verus homo, sentiens oppositum haereticus est et excommunicatus.

Alexander III. Remensi Archiepiscopo.
Quum Christus perfectus Deus et perfectus sit homo, +mirum est, qua temeritate quisquam audet dicere, quod Christus non sit aliquid secundum quod homo. Ne autem tanta possit in ecclesia Dei suboriri abusio vel error induci, [fraternitati vestrae] per apostolica scripta Mandamus, quatenus convocatis magistris Parisiensium et Remensium et aliarum circumpositarum civitatum, auctoritate nostra sub anathemate interdicas, ne quis de cetero audeat dicere, Christum non esse aliquid secundum quod homo, quia, sicut Christus verus est Deus, ita verus est homo, ex anima rationali et humana carne subsistens. [Dat. Vestae XII. Kal. Maii. 1177.]

Capitulum VIII.
Haeretici, receptatores et fautores eorum excommunicati sunt, et decedentes in hoc peccato, in coemeterio ecclesiae sepeliri non debent, nec pro eis orari.

Ex concilio Lateranensi.
Sicut ait beatus Leo, +licet ecclesiastica disciplina, sacerdotali contenta iudicio, cruentas effugiat ultiones: catholicorum tamen principum constitutionibus adiuvatur, ut saepe quaerant homines salutare remedium, dum corporale metuerint super se supplicium evenire. Ea propter, Quia in Vasconia, Albigesio et partibus Tolosanis, et aliis locis ita haereticorum, quos alii Catharos, alii Publicanos, alii Patarenos, et alii aliis nominibus vocant, invaluit damnanda perversitas, ut iam non in occulto, sicut alibi, nequitiam suam exerceant, sed errorem suum publice manifestent, et ad consensum suum simplices attrahant et infirmos, [et] eos, et defensores et receptatores eorum anathemati decernimus subiacere, et sub anathemate prohibemus, ne quis eos in domo vel in terra sua tenere vel fovere, aut negotiationem cum eis exercere praesumat. Si autem in hoc peccato decesserit, neque sub privilegiorum nostrorum quibuscunque indultorum obtentu, neque sub alia quacunque occasione [aut] oblatio pro eo fiat, aut inter Christianos accipiat sepulturam. [De Brabantionibus etc.]

Capitulum IX.
Haereticus, male sentiens vel male docens de sacramentis ecclesiae, excommunicatus est, et convictus, nisi se correxerit et errorem abiuraverit, si clericus est, degradetur, et curiae saeculari tradatur, per quam etiam laicus punietur. Eadem etiam est poena suspectis de haeresi, si se non correxerunt, et relapsis omnino audientia denegatur. Saeculares principes, qui iurare nolunt de ecclesia contra haereticos defendenda, excommunicantur, et terrae eorum supponuntar interdicto; civitates vero ipsorum resistentes aliarum commercio et episccpali dignitate privantur; exempti vero subsunt ordinariis super his, quae contra haereticos instituuntur.

Lucius III.
Ab abolendam +diversarum haeresium pravitatem, quae in plerisque mundi partibus modernis coepit temporibus pullulare, vigor debet ecclesiasticus excitari cui nimirum imperialis fortitudinis suffragante potentia, et haereticorum protervitas in ipsis falsitatis suae conatibus elidatur, et catholicae simplicitas veritatis in ecclesia sancta resplendens, eam ubique demonstret ab omni exsecratione falsorum dogmatum expiatam. Ideoque nos carissimi filii nostri Friderici, illustris Romanorum imperatoris semper Augusti praesentia pariter et vigore suffulti, de communi fratrum nostrorum consilio, nec non aliorum patriarcharum, archiepisoporum multorumque principum, qui de diversis partibus imperii convenerunt, contra ipsos haereticos, quibus diversa capitula diversarum indidit professio falsitatum, praesentis decreti generali sanctione consurgimus, et omnem haeresim, quocunque nomine censeatur, per huius constitutionis seriem auctoritate apostolica condemnamus. Imprimis ergo Catharos et Patarinos et eos, qui se Humiliatos vel Pauperes de Lugduno falso nomine mentiuntur, Passaginos, Iosephinos, Arnaldistas perpetuo decernimus anathemati subiacere. Et quoniam nonnulli, sub specie pietatis virtutum eius, iuxta quod ait Apostolus, denegantes, auctoritatem sibi vendicant praedicandi: quum idem Apostolus dicat: «quomodo praedicabunt, nisi mittantur?» omnes, qui vel prohibiti, vel non missi, praeter auctoritatem, ab apostolica sede vel ab episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicare praesumpserint, et Universos, qui de sacramento corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi, vel de baptismate, seu de peccatorum confessione, matrimonio vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana ecclesia praedicat et observat, et generaliter, quoscunque eadem Romana ecclesia vel singuli episcopi per dioeceses suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi sede vacante cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum haereticos iudicaverint, pari vinculo perpetui anathematis innodamus. +Receptores et defensores eorum, cunctosque pariter, qui praedictis haereticis ad fovendam in eis haeresis pravitatem patrocinium praestiterint aliquod vel favorem, sive consolati, sive credentes, sive perfecti, seu quibuscunque superstitiosis nominibus nuncupentur, simili decernimus sententiae subiacere. Quia vero peccatis exigentibus quandoque contingit, ut severitas ecclesiasticae disciplinae ab his, qui virtutem eius non intelligunt, contemnatur, Praesenti nihilominus ordinatione sancimus, ut, quicunque manifeste fuerint in haeresi deprehensi, si clericus est vel cuiuslibet religionis obumbratione fucatus, totius ecclesiastici ordinis praerogativa nudetur, et sic omni pariter officio et beneficio spoliatus ecclesiastico, saecularis relinquatur arbitrio potestatis, animadversione debita puniendus, nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidei catholicae unitatem sponte recurrere, et errorem suum ad arbitrium episcopi regionis publice consenserit abiurare, et satisfactionem congruam exhibere. Laicus autem, quem aliqua praedictarum pestium notoria vel privata culpa resperserit, nisi, prout dictum est, abiurata haeresi et satisfactione exhibita confestim ad fidem confugerit orthodoxam, saecularis iudicis arbitrio relinquatur, debitam recepturus pro qualitate facinoris ultionem. (Et infra:) Qui vero inventi fuerint sola ecclesiae suspicione notabiles, nisi ad arbitrium episcopi iuxta considerationem suspicionis qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, simili sententiae subiacebunt. Illos quoque, qui post abiurationem erroris, vel, postquam se, ut diximus, proprii antistitis examinatione purgaverint, deprehensi fuerint in abiuratam haeresim recidisse, saeculari iudicio sine ulla penitus audientia decernimus relinquendos, +bonis damnatorum clericorum ecclesiis, quibus deserviebant, secundum sanctiones legitimas applicandis. Sane praedictam excommunicationis sententiam, cui omnes haereticos praecipimus subiacere, ab omnibus patriarchis, archiepiscopis et episcopis in praecipuis festivitatibus, et quoties solennitates habuerint vel quamlibet occasionem, ad gloriam Dei et reprehensionem haereticae pravitatis decernimus innovari, auctoritate apostolica statuentes, ut, si quis de ordine episcoporum in his negligens fuerit vel desidiosus inventus, per triennale spatium ab episcopali habeatur dignitate et administratione suspensus. Ad haec de episcopali consilio et suggestione culminis imperialis et principum eius adiecimus, ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per se, vel archidiaconum, suum, aut per alias honestas idoneasque personas, bis vel semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat, et ibi tres vel plures boni testimonii viros, vel etiam, si expedire videbitur, totam viciniam iurare compellat, quod, si quis ibidem haereticos scierit vel aliquos occulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus dissidentes, eos episcopo vel archidiacono studeat indicare. Episcopus autem vel archidiaconus ad praesentiam suam convocet accusatos, qui, nisi se ad eorum arbitrium iuxta patriae consuetudinem ab obiecto reatu purgaverint, vel, si post purgationem exhibitam in pristinam relapsi fuerint perfidiam, episcoporum iudicio puniantur. Si qui vero ex eis, iurationem superstitione damnabili respuentes, iurare forte noluerint, ex hoc ipso haeretici iudicentur, et poenis, quae praenominatae sunt, percellantur. Statuimus insuper, ut comites, barones, rectores et consules civitatum et aliorum locorum, iuxta commonitionem archiepiscoporum et episcoporum, praestito corporaliter iuramento promittant, quod in omnibus praedictis fideliter et efficaciter, quum ab eis exinde fuerint requisiti, ecclesiam contra haereticos et eorum complices adiuvabunt et studebunt bona fide iuxta officium et posse suum ecclesiastica simul et imperiali statuta circa ea, quae diximus, exsecutioni mandare. Si vero id observare noluerint, honore, quem obtinent, spolientur et ad alios nullatenus assumantur, eis nihilominus excommunicatione ligandis, et terris ipsorum interdicto ecclesiae supponendis. Civitas autem, quae his decretalibus institutis duxerit resistendum, vel contra commonitionem episcopi punire neglexerit resistentes, aliarum careat commercio civitatum, et episcopali se noverit dignitate privandam. +Omnes etiam fautores haereticorum tanquam perpetua infamia condemnatos, ab advocatione et testimonio et aliis publicis officiis decernimus repellendos. Si qui vero fuerint, qui a lege dioecesanae iurisdictionis exempti, soli subiaceant sedis apostolicae potestati, nihilominus in his, quae superius sunt contra haereticos instituta, archiepiscoporum vel episcoporum subeant iudicium, et eis in hac parte, tanquam a sede apostolica delegatis, non obstantibus libertatis suae privilegiis, obsequantur. [Praeterea etc. (cf. c. 23. de iure patr. III. 38.)]

Capitulum X.
Bona haereticorum confiscantur, et in terris ecclesiae applicantur fisco ecclesiae, in terris imperii iudicis saecularis fisco, et procedit, etiamsi catholicos habent filios.

Innocentius III.
Vergentis in senium saeculi corruptelam +non solum sapiunt elementa corrupta, sed etiam dignissima creaturarum ad imaginem et similitudinem condita Creatoris, praelata privilegio dignitatis volucribus coeli et bestiis universae terrae testatur, nec tantum eo quasi deficiente iam deficit, sed et inficit et inficitur scabra rubigine vetustatis. Peccat enim ad extremum homo miserrimus, et, qui non potuit in sui et mundi creatione in paradiso persistere, circa sui et orbis dissolutionem degenerat, et pretii suae redemptionis circa fines saeculorum oblitus, dum variis ac vanis quaestionum se nexibus ingerit, se ipsum laqueis suae fraudis innectit, et incidit in foveam, quam paravit. Ecce etenim, inimico homine messi dominicae superseminante semen iniquum, segetes in zizania pullulant, vel potius polluuntur, triticum arescit, et evanescit in paleas, in. flore tinea et vulpes in fructu demoliri vineam Domini moliuntur. Nova siquidem sub novo testamento Achor progenies de spoliis Iericho lingulam auream palliolumque furatur, [et] Abyron, Dathan et Chore soboles detestanda novis thuribulis fermentatum thymiama novis volunt altaribus adolere, dum nox nocti scientiam indicat, dum caecus praebet caeco ducatum, dum haereses pullulant, et quem divinae reddit hereditatis expertem, suae constituit haereticus haeresis et damnationis heredem. Hi sunt caupones, qui aquam vino commiscent, et virus draconis in aureo calice Babylonis propinant, habentes, secundum Apostolum, speciem pietatis, virtutem autem eius penitus abnegantes. Licet autem contra vulpes huiusmodi parvulas, species quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum, diversa praedecessorum nostrorum temporibus emanaverint instituta: nondum tamen usque adeo pestis potuit mortificari mortifera, quin, sicut cancer, amplius serperet in occulto, et iam in aperto suae virus iniquitatis effundat, dum palliata specie religionis et multos decipit simplices, et quosdam seducit astutos, factus magister erroris, qui non fuerat discipulus veritatis. Ne autem nos, qui, licet circa horam undecimam inter operarios, immo verius super operarios vineae Domini Sabaoth sumus a patrefamilias evangelico deputati, et quibus ex officio pastorali sunt oves Christi commissae, nec capere vulpes demolientes vineam Domini, nec arcere lupos ab ovibus videamur, et ob hoc merito vocari possimus canes muti non valentes latrare, ac perdamur cum malis agricolis et mercenario comparemur: contra defensores, receptatores, fautores et credentes haereticorum aliquid severius duximus statuendum, ut, qui per se ad viam rectitudinis revocari non possunt, in suis tamen defensoribus, receptatoribus et fautoribus, ac etiam credentibus confundantur, et, quum se viderint ab omnibus evitari, reconciliari desiderent omnium unitati. De communi ergo fratrum nostrorum consilio, assensu quoque archiepiscoporum et episcoporum apud sedem apostolicam exsistentium, districtius inhibemus, ne quis haereticos receptare quomodolibet vel defensare, aut ipsis favere vel credere quoquo modo praesumat, praesenti decreto firmiter statuentes, ut, si quis aliquid horum facere praesumpserit, nisi primo secundove commonitus a sua super hoc curaverit praesumptione cessare, ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia vel consilia civitatum, nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ipsi cogatur super quocunque negotio respondere. Quodsi forte iudex exstiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad eius audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur. Si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius sint penitus momenti, sed cum auctore damnato damnentur. In similibus etiam idem praecipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur, ut, in quo maior est culpa, gravior exerceatur vindicta. Si quis autem tales, postquam ab ecclesia fuerint denotati, contempserit evitare, anathematis se noverit sententiam incurrisse. In terris vero, temporali nostrae iurisdictioni subiectis, bona haereticorum statuimus publicari, et in aliis idem praecipimus fieri per potestates et principes saeculares, quos ad id exsequendum, si forte negligentes exstiterint, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compelli volumus et mandamus. Nec ad eos bona eorum ulterius revertantur, nisi eis, ad cor revertentibus et abnegantibus haereticorum consortium, misereri aliquis voluerit, ut temporalis saltem poena corripiat quem spiritualis non corrigit disciplina. Quum enim secundum legitimas sanctiones, reis laesae maiestates punitis capite, bona confiscentur eorum, filiis suis vita solummodo ex misericordia conservata: quanto magis, qui aberrantes in fide Domini Dei filium Iesum Christum offendunt, a capite nostro, quod est Christus, ecclesiastica debeat districtione praecidi, et bonis temporalibus spoliari, quum longe sit gravius aeternam quam temporalem laedere maiestatem? Nec huiusmodi severitatis censuram orthodoxorum etiam exheredati filiorum quasi cuiusdam miserationis praetextu debet ullatenus impedire, quum in multis casibus etiam secundum divinum iudicium filii pro patribus temporaliter puniantur, et iuxta canonicas sanctiones quandoque feratur ultio non solum in auctores scelerum, sed etiam in progeniem damnatorum. [Decernimus ergo etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Apr. Pont. nostr. Ao. II. 1199.]

Capitulum XI.
Advocati vel notarii, haereticis vel eorum defensoribus faventes, aut sub eis litigantibus, patrocinantes, et pro eis instrumenta scribentes, infames sunt, et ab illo officio suspensi.

Idem.
Si adversus nos terra consurgeret +[et iniquitates vestras coeli sidera revelarent, et manifestarent vestra scelera toti tnundo, ut non solum homines, sed ipsa etiam elementa coniurarent in vestrum excidium et ruinam, et a terrae facie vos delerent, non parcentes sexui vel aetati, ut essetis cunctis gentibus in opprobrium sempiternum, ultio de vobis sumi non posset sufficiens sive digna. Vos enim nec Deum timetis, nec hominem formidatis, nec discernitis inter prophanum et sanctum, sed ponitis lucem tenebras, et tenebras lucem, et dicitis malum bonum, et bonum malum; vos famam bonam, quae impinguat ossa, et nomen bonum, quod multis divitiis antefertur, procurare contemnitis, et de infamia non curatis, quum sitis attritae frontis et impudibundam frontem assumpseritis meretricis. Computruistis namque in peccatis, sicut iumenta in stercore suo, ut fumus ac fimus putrefactionis vestrae iam fere circumiacentes regiones infecerit, ac ipsum Dominum, ut credimus, ad nauseam provocaverit. In peccatis quidem excellitis universos, facti perfidiores Iudaeis et crudeliores paganis. Iudaeis siquidem semel Dominum crucis patibulo affixerunt, sed vos, in membris suis iugiter crucifigentes eundem, opprobriis ipsum et contumeliis laceratis, et, quum illi credant, licet sub caecitate peccati, Deum Patrem omnia visibilia et invisibilia condidisse, plerique vestrum a Lucifero visibilia credunt esse condita et creata. Pagani furebant in perimendis Christianorum corporibus et mactandis, sed vos necare intenditis totum hominem, animas fidelium latenter Christo subripientes et utrumque hominem pariter perimentes. Verum, nec isti, nec illi Christum Domini cognoverunt, propter quod habere videntur excusationem aliquam in peccatis, sed vos, tanquam filii Effrem intendentes arcum, Christi fuistis charactere insigniti, et adhuc in publico Christiana vultis professione censeri, corde tamen abeuntes retrorsum ac recedentes a fide, conversi estis in arcum perversum, haereticorum laqueis irretiti, ac eorum pravis dogmatibus deformati. Unde, vere in vobis verbum propheticum est impletum: «Lamiae nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos.» Potati enim estis non vino compunctionis, sed felle draconis, vobis ab haereticis propinato in aureo calice Babylonis. Iam enim inundaverunt aquae, operueruntque capita vestra peccata demersa in barathrum vitiorum. Iam absorbuit vos profundum, et urget super vos os suum puteus infernalis. In lacum desperationis siquidem incidistis, quum contemnatis resurgere a profundo. Unde, merito formidamus, ne in filios diffidentiae veniat ira Dei, et iam exacuat sicut fulgur gladium suum, et agat de vobis iudicium manus sua, nec in die furoris exsistat misericordiae suae memor. Nos autem, vestris miseriis compatientes, imminenti ruinae vestrae occurrere volumus et viam patulam exterminii vestri praecludere, si valemus, pulsantes Deum precibus, et Abrahae vestigia imitantes, qui a Domino, volente subvertere Sodomam et Gomorrham, multiplicatis intercessionibus impetravit, quod pro decem iustis non perderet universos. Experiri siquidem volumus, utrum inter vos aliqui fideles remanserint, qui ante Baal sua genua non curaverint, et, Ninivitarum exemplo sacco et cinere prosternati, iram Domini mitigent et furorem, ut parcatur multis pro paucis, nec simul pereant universi. Si quis igitur Dei est, adiungat se nobis, nam gestare volumus gladium Phinees, et animadversionem Mosaicam imitari, ac cum Mathathia punire daemonibus immolantes, ut auxiliante Domino eliminentur de templo perfidi et indigni, et fermentum haereticae pravitatis de massa conspersionis dominicae salubriter expurgetur. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, quum quidam vestri concives filii Belial in odium Christi et contemptum apostolicae sedis et nostrum, post inhibitionem a nobis factam, quosdam credentes Patarenarum in consules eligere attentaverint, ipsum etiam haeresiarcham, videlicet I. Tiniosi perditionis filium, qui exigentibus iniquitatibus suis de mandato nostro iam dudum vinculo exsistit excommunicationis adsirictus, et adhuc in contumacia sua perdurat, camerarium instituere non timentes, in electos ipsos et electores pariter ac eorum complices viriliter insurgatis, resistentes eis magnanimiter et potenter, ac eosdem acriter expugnantes, et, ne valeant radicari firma radice, primos ipsorum conatus frustrare ac contundere laboretis. Ut autem evulsis radicibus stipes arescat penitus et siccetur, sub interminatione anathematis districtius inhibemus, ne aliquis eis iurare tanquam consulibus vel rectoribus vel alio modo praesumat. Illos vero, qui eis aliquo iuramento tenentur adstricti, vel qui eis iurare post electionem huiusmodi praesumpserunt, quum nulla esse debeat participatio Christi ad Belial, vel lucis ad tenebras, et fidelis apostatae, qui fidem violavit temere creatoris, tenere fidem nullo modo teneatur, quum hoc cautum in canonibus habeatur, eos a tali iuramento duximus absolvendos.] Licet autem a nobis et praedecessoribus nostris contra haereticos multa sint edita et statuta, nec habeatis aliquam excusationem in peccatis, quasi antiquorum fueritis obliti mandatorum, et Quia plus timeri solet quod specialiter iniungitur, quam quod generaliter imperatur: vobis advocatis et scriniariis firmiter inhibemus, ne praefatis haereticis, dum fuerint in sua contumacia et errore, Paterinis vel credentibus, fautoribus vel defensoribus eorundem, ullo tempore in aliquo praestetis auxilium, consilium vel favorem, nec eis in causis vel in factis, vel aliquibus litigantibus sub eorum examine vestrum patrocinium praebeatis, et pro ipsis publica instrumenta condere vel aliqua scripta facere nullatenus attentetis. Quodsi forte contra facere praesumpseritis, ab officio vestro suspensos perpetuae vos decernimus infamiae subiacere. Ceterum ne iudices et scriniarii qui consenserunt praefatis electis in huiusmodi praesumtione temeraria sociari de sua nequitia glorientur, quum privilegium mereatur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate, eos ab officio suo iudicamus esse suspensos, decernentes irritum et inane quicquid per ipsos et electos praedictos factum fuerit vel statutum. [Sententias autem etc. Datum etc. 1205.]

Capitulum XII.
Laici non praedicent, nec occulta conventicula faciant, nec sacerdotes reprehendant.

Idem universis Christi fidelibus, tam in urbe Metensi quam in eius dioecesi constitutis.
Quum ex iniuncto +nobis apostolatus officio facti simus, secundum Apostolum, sapientibus et insipientibus debitores, pro universorum salute nos oportet esse sollicitos, ut et malos retrahamus a vitiis, et bonos in virtutibus foveamus. Tunc autem opus est discretione maiori, quum vitia sub specie virtutum occulte subintrant, et angelus Satanae se in angelum lucis simulat et transformat. Sane, significavit nobis venerabilis frater noster episcopus Metensis per literas suas, quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo, non modico tracta quodammodo desiderio scripturarum, evangelia, epistolas Pauli, Psalterium, Moralia, Iob et plures alios libros sibi fecit in gallico sermone transferri, translationi huiusmodi adeo libenter, utinam autem et prudenter, intendens, ut secretis quaestionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant et sibi invicem praedicare; qui etiam eorum aspernantur consortium, qui se similibus non immiscent, et a se reputant alienos qui aures et animos talibus non apponunt. Quos quum aliqui parochidiuim sacerdotum super his corripere voluissent, ipsi [eis] in faciem restiterunt, conantes rationes inducere de scripturis, quod non ab his deberent aliquatenus prohiberi. Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt, et, quum ipsis per eos verbum salutis proponitur, semelius habere in libellis suis, et prudentius se posse id eloqui, submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas scripturas, et secundum eas studium adhortandi, reprehendendum non sit, sed potius commendandum: in eo tamen apparent quidam laici merito arguendi, quod tales occulta conventicula sua celebrant, officium praedicationis Christi sibi usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt, et eorum consortium aspernantur, qui talibus non inhaerent. Deus enim lux vera, quae omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat, in tantum odit opera tenebrarum, ut Apostolos suos in mundum universum praedicaturos evangelium omni creaturae missurus, eis praeceperit, aperte dicens: «Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et, quod in aure auditis, praedicate super tecta,» +per hoc manifeste denuncians, quod evangelica praedicatio non in occultis conventiculis, sicut haeretici faciunt, sed in ecclesiis iuxta morem catholicum est publice proponenda. Nam iuxta testimonium veritatis omnis, qui male agit, odit lucem, et ad lucem non venit, ne eius opera arguantur. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. Propter quod, quum pontifex interrogasset Iesum de discipulis suis, et de doctrina eius, respondit: «Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, in quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.» Porro, si quis obiiciat, quod iuxta praeceptum dominicum non est sanctum dandum canibus, neque margaritae mittendae sunt ante porcos, quum et ipse Christus non omnibus quidem, sed solis Apostolis dixerit: «Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis:» intelligat, canes et porcos non eos esse, qui sanctum gratanter accipiunt et margaritas libenter acceptant, sed illos, qui sanctum dilacerant et margaritas contemnunt, quales sunt, qui evangelica verba et ecclesiastica sacramenta non ut catholici venerantur, sed abominantur potius ut haeretici, oblatrantes semper et blasphemantes, quos Paulus Apostolus post primam et secundam commonitionem docet esse vitandos. Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, quum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum, qui ea fideli possunt concipere intellectu; propter quod simplicioribus inquit Apostolus: «Quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam;» maiorum est enim solidus cibus, sicut aliis ipse dicebat: «Sapientiam loquimur inter perfectos, inter vos autem nihil iudicavi me scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.» Tanta est enim divinae scripturae profunditas, ut non solum simplices et illiterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit scriptura: «Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio.» Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia, quae montem tetigerit, lapidetur, ne videlicet simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem scripturae sacrae pertingere, vel etiam aliis praedicare. Scriptum est enim: «Altiora te ne quaesieris.» Propter quod dicit Apostolus: «Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.» Sicut enim multa sunt membra corporis, omnia vero membra non eundem actum habent, ita multi sunt ordines in ecclesia, sed non omnes idem habent officium, quia secundum Apostolum «alios quidem Dominus dedit apostolos, alios prophetas, alios autem doctores, etc.» Quum igitur doctorum ordo sit quasi praecipuus in ecclesia, non debet sibi quisquam indifferenter praedicationis officium usurpare. Nam secundum Apostolum: «quomodo praedicabunt, nisi mittantur?» et veritas ipsa praecepit Apostolis: «Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.» Quodsi forte quis argute respondeat, quia tales invisibiliter mittuntur a Deo, etsi non visibiliter mittantur ab homine, quum invisibilis missio multo sit dignior quam visibilis, et divina longe melior quam humana, unde Ioannes Baptista non legitur missus ab homine, sed a Deo, sicut Evangelista, testatur: «Quia fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes,» potest et debet utique rationabiliter responderi, quod, quum interior illa missio sit occulta, non sufficit cuiquam nude tantum asserere, quod ipse sit missus a Deo, quum hoc quilibet haereticus asseveret: sed oportet, quod adstruat illam invisibilem missionem per operationem miraculi, vel per scripturae testimonium speciale. Unde, quum Dominus vellet mittere Moysen in Aegyptum ad filios Israel, ut crederent ei, quod mitteretur ab ipso, dedit ei signum, ut converteret virgam in colubrum, et colubrum in virgam iterum refomaret. Ioannes quoque Baptista speciale suae missionis testimonium protulit de scriptura, dicens sacerdotibus et Levitis, qui missi fuerant ad interrogandum, quis esset, et quare baptizandi officium assumpsisset: «Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domino, sicut ait Esaias Propheta.» +Non est ergo credendum ei, qui dicit se missum a Deo, quum non sit missus ab homine, nisi de se speciale proferat testimonium de scripturis, vel evidens miraculum operetur. Nam et de his, qui missi leguntur a Deo, Evangelista testatur, quod ipsi profecti praedicabant ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Licet autem scientia sit valde necessaria sacerdotibus ad doctrinam, quia iuxta verbum propheticum «labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore eius:» non est tamen simplicibus sacerdotibus etiam a scholasticis detrahendum, quum in eis sacerdotale officium debeat honorari, propter quod Dominus in lege praecepit: «Diis non detrahes,» sacerdotes intelligens, qui propter excellentiam ordinis et officii dignitatem deorum nomine nuncupantur. +Iuxta quod alibi dicit de servo, volente apud dominum remanere, ut dominus offerat eum diis. Quum enim iuxta verbum Apostoli servus suo domino stet aut cadat, profecto sacerdos ab episcopo, cuius correctioni est subiectus, debet in mansuetudinis spiritu castigari, non autem a populo, cuius est correctioni praepositus, in spiritu superbiae reprehendi, quum iuxta praeceptum dominicum pater et mater non debeant maledici, sed potius honorari. Quod de spirituali patre multo fortius debet intelligi quam carnali. Nec quisquam suae praesumptionis audaciam illo defendat exemplo, quod asina legitur reprehendisse Prophetam, vel quod Dominus ait: «Quis ex vobis arguet me de peccato? Et, si male locutus sum, testimonium perhibe de malo;» quum aliud sit fratrem in se peccantem occulte corripere, quod utique quisque tenetur efficere secundum regulam evangelicam (in quo casu sane potest intelligi, quod Balaam fuit correptus ab asina), et aliud est patrem suum etiam delinquentem reprehendere manifeste, ac praecipue fatuum pro simplici appellare, quod utique nulli licet secundum evangelicam veritatem: «nam qui etiam dicit fratri, fatue, reus erit gehennae ignis». Rursus aliud est, quod praelatus sponte, de sua confisus innocentia, subditorum se accusationi supponit, in quo casu praemissum Domini verbum debet intelligi; et aliud est, quod subditus non tam animo reprehendendi, quam detrahendi exsurgit temerarius in praelatum, quum ei potius incumbat necessitas obsequendi. Quodsi forte necessitas postularet, ut sacerdos tanquam inutilis et indignus a cura gregis debeat removeri: agendum est ordinate apud episcopum, ad cuius officium tam institutio quam destitutio sacerdotum noscitur pertinere. Illud autem, tanquam de supercilio Pharisaeorum procedens, debet ab omnibus aspernari, quod tanquam ipsi soli sint iusti, ceteros aspernantur quum et hactenus ab initio nascentis ecclesiae multi fuerint viri sancti, qui nec tales fuisse leguntur nec talibus adhaesisse, quum de novo tales surexisse legantur: qui nisi contenti sint doceri potius quam docere, ad illos forsitan pertinebunt quibus Dominus ait: «Nolite fieri plures magistri.» Nos ergo, filii, quia paterno vos affectu diligimus, ne sub praetextu veritatis in foveam decidatis erroris et sub specie virtutum in laqueum vitiorum universitatem vestram rogamus attentius, monemus et exhortamur in Domino in remissionem vobis peccatorum iniungentes, quatenus ab iis quae superius reprehensibilia denotavimus, linguam et animum revocetis, fidem catholicam et regulam ecclesiasticam observantes, ne vos verbis fallacibus circumveniri vel etiam circumvenire contingat: quia nisi correctionem nostram et admonitionem paternam receperitis humiliter et devote, nos post oleum infundemus et vinam, severitatem ecclesiasticam apponentes; ut qui noluerint obedire spontanei, discant acquiescere vel inviti. [Datum Laterani 1199.]

Capitulum XIII.
Excommunicati sunt omnes haeretici, quibuscunque nominibus nominentur. H. d. usque ad §. Damnati. - §. 1. Damnati de haeresi per saecularem iudicem puniuntinr, et bona laicorum haereticorum confiscantur, et clericorum bona applicantur ecclesiis, ubi beneficiati erant. H. d. usque ad §. Qui autem. Abbas Siculus. - §. 2. Si suspectus de haeresi se non purgat, ad arbitrium superioris excommunicatur, et exsistens per annum in excommunicatione, ut haereticus, damnatur. H. d. usque ad §. Moneantur. Abbas Siculus. - §. 3. Potestates saeculares perpetuae vel temporales iurare tenentur universos haereticos ab ecclesia damnatos pro viribus exterminare, et temporalis dominus, non purgans terram suam haereticis, excommunicatur. Et si perstiterit in excommunicatione per annum, nunciatur Papae, qui fideles eius a iuramento absolvet, et eius terram fidelibus exponet, salvo iure principalis domini; nisi et ipse sit in culpa. H. d. usque ad §. Catholici. Abbas Siculus. - §. 4. Cruce signati ad exterminationem haereticorum, gaudent privilegio concesso cruce signatis in subsidium terrae sanctae. H. d. usque ad §. Credentes. Abbas. - §. 5. Ibi ponitur poena credentium, receptatorum et defendentium haereticos, primo laicorum, secundo clericorum, usque ad §. Quia. Abbas. - §. 6. Nullus debet sibi officium praedicandi assumere, nisi super hoc sibi a iure vel a sede apostolica vel a dioecesano episcopo licentia concedatur; alias excommunicatur, et, nisi resipuerit, alia poena imponitur. H. d. usque ad §. Adiicimus. Abbas. - §. 7. Archiepiscopi et episcopi, inferiorum suoram provincias et dioeceses suspectas habentes de haeresi, saltem semel in anno per se vel per alios idoneos visitent; qui etiam debent, si hoc expedire videbitur, exigere iuramentum ab illis de vicinia ad revelandos haereticos et occulta conventicula celebrantes, quos revelatos relapsos canonice punient, et renitentes iurare, ut haeretici condemnentur. H. d. usque ad §. Volumus. Abbas. - §. 8. Episcopus negligens in haeresi persequenda, a dignitate episcopali est removendus, et alius idoneus est surrogandus. H. d. usque ad finem Abbas Siculus.

Idem in concilio generali.
Excommunicamus itaque et anathematizamus omnem haeresim, extollentem se adversus hanc sanctam, orthodoxam et catholicam fidem, quam superius exposuimus, condemnantes haereticos universos, quibuscunque nominibus censeantur, facies quidem diversas habentes, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. §. 1. Damnati vero praesentibus saecularibus potestatibus aut eorum ballivis relinquantur animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis, ita, quod bona huiusmodi damnatorum, si laici fuerint, confiscentur: si vero clerici, applicentur ecclesiis, a quibus stipendia receperunt. §. 2. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi iuxta considerationem suspicionis qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur, ita, quod, si per annum in excommunicatione perstiterint, ex tunc velut haeretici condemnentur. §. 3. Moneantur autem et inducantur, et, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur saeculares potestates, quibuscunque fungantur officiis, ut, sicut reputari cupiunt et haberi fideles, ita pro defensione fidei praestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis universos haereticos, ab ecclesia denotatos, bona fide pro viribus exterminare studebunt, ita, quod amodo, quandocunque quis fuerit in potestatem sive perpetuam sive temporalem assumptus, hoc teneatur capitulum iuramento firmare. Si vero dominus temporalis, requisitus et monitus ab ecclesia, suam terram purgare neglexerit ab [hac] haeretica foeditate, per metropolitanum et ceteros comprovinciales episcopos excommunicationis vinculo innodetur, et, si satisfacere contempserit, infra annum significetur hoc summo Pontifici, ut ex tunc ipse vasallos ab eius fidelitate denunciet absolutos, et terram exponat catholicis occupandam, qui eam, exterminatis haereticis, absque ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conservent, salvo iure domini principalis, dummodo super hoc ipse nullum praestet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat, eadem nihilominus lege servata circa. eos, qui non habent dominos principales. §. 4. Catholici vero, qui, crucis assumpto charactere, ad haereticorum exterminium se accinxerint, illa gaudeant indulgentia, illoque sancto privilegio sint muniti, quae accedentibus in terrae sanctae subsidium conceduntur. §. 5. Credentes praeterea, receptatores, defensores et fautores haereticorum excommunicationi decernimus subiacere, firmiter statuentes, ut, postquam quis talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit infra annum, ex tunc ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia seu consilia, nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, ut nec testandi liberam habeat facultatem nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ipsi super quocunque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur. Quodsi forte iudex exstiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad eius audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur; si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius sint momenti, sed cum auctore damnato damnentur. Et in similibus idem praecipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur, ut, in quo maior est culpa, gravior exerceatur vindicta. Si qui autem tales, postquam ab ecclesia fuerint denotati, evitare contempserint, excommunicationis sententia usque ad satisfactionem idoneam percellantur. Sane, clerici non exhibeant huiusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta, nec eos Christianae praesumant tradere sepulturae, nec eleemosynas aut oblationes eorum percipiant, alioquin suo priventur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto sedis apostolicae speciali. Similiter quilibet regulares, quibus etiam hoc infligatur, ut eorum privilegia in illa dioecesi non serventur, in qua tales excessus praesumpserint perpetrare. §. 6. Quia vero nonnulli sub specie pietatis virtutem eius, iuxta quod Apostolus ait, abnegantes, auctoritatem sibi vendicant praedicandi, quum idem Apostolus dicat: «Quomodo praedicabunt, nisi mittantur?» omnes, qui prohibiti, vel non missi, praeter auctoritatem ab apostolica sede vel catholico episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint, excommunicationis vinculo innodentur, et nisi quam citius resipuerint, alia competenti poena plectentur. §. 7. Adiicimus insuper, ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per se aut per archidiaconum suum, aut alias honestas idoneasque personas, bis aut saltem semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat, et ibi tres vel plures boni testimonii viros, vel etiam, si expedire videbitur, totam viciniam iurare compellat, quod, si quos ibidem haereticos sciverit, vel aliquos ocoulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus, dissidentes, eos episcopo studeat indicare. Ipse autem episcopus ad praesentiam suam convocet accusatos, qui, nisi se ab obiecto reatu purgaverint, vel, si post purgationem exhibitam in pristinam fuerint relapsi perfidiam, canonice puniantur. Si qui vero ex eis, iuramenti religionem obstinatione damnabili respuentes, iurare forte noluerint, ex hoc ipso tanquam haeretici reputentur. §. 8. Volumus igitur et mandamus, et in virtute obedientiae districte praecipimus, ut ad haec efficaciter exsequenda episcopi per dioeceses suas diligenter invigilent, si canonicam velint effugere ultionem. Si quis enim episcopus super expurgando de sua dioecesi haereticae pravitatis fermento negligens fuerit vel remissus, quum id certis indiciis apparuerit, ab episcopali officio deponatur, et in locum ipsius alter substituatur idoneus, qui velit et possit haereticam confundese pravitatem.

Capitulum XIV.
Laici, cuiuscunque professionis sint, praedicare non debent.

Gregorius IX. Archiepiscopo Mediolanensi.
Sicut in uno corpore (Et infra:) Quum igitur nonnulli laici praedicare praesumant, et verendum nimis exsistat; ne vitia sub specie virtutum occulte subintrent, nos, attendentes, quod doctorum ordo est in ecclesia Dei quasi praecipuus, mandamus, quatenus, quum alios Dominus apostolos dederit, alios prophetas, alios vero doctores, interdicas laicis universis, cuiuscunque ordinis censeantur, usurpare officium praedicandi.

Capitulum XV.
Hoc cap. usque ad §. Si qui autem. habetur in c. Excommunicamus. supr. eod. tit. in princ., unde summa et declara, prout ibi fuit dictum. - §. 1. Si in haeresi deprehensi nolunt redire ad fidem, detrudendi sunt in perpetuo carcere ad poenitentiam peragendam, et credentes erroribus haereticorum haeretici sunt. H. d.

Idem.
Excommunicamus et anathematizamus universos haereticos, Catharos, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Iosepinos, Arnaldistas, Speronistas, et alios, quibuscunque nominibus censeantur, facies quidem habentes diversas, sed caudas adinvicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. Damnati vero per ecclesiam saeculari iudicio relinquantur, animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis. §. 1. Si qui autem de praedictis, postquam fuerint deprehensi, redire noluerint ad agendam condignam poenitentiam, in perpetuo carcere detrudantur, credentes autem eorum erroribus haereticos similiter iudicamus.

Capitulum XVI.
Liberantur ab omni obligatione qui haereticis tenebantur adstricti.

Idem.
Absolutos se noverint a debito fidelitatis hominii et totius obsequii, quicunque lapsis manifeste in haeresim aliquo pacto, quacunque firmitate vallato, tenebantur adstricti.

T i t u l u s V I I I .
De schismaticis et ordinatis ab eis.

Capitulum I.
Irritae sunt ordinationes, beneficiorum collationes, et ecclesiasticarum rerum alienationes per schismaticos factae, et a dignitate et ordiue suspenduntur qui schisma tenere iurant.

Ex concilio Lateranensi.
Quod a praedecessore nostro +felicis memoriae Papa Innocentio factum est innovantes, ordinationes ab Octaviano et Guidone haeresiarchis, nec non et Ioanne Strumensi, qui eos secutus est, factas, et ab ordinatis ab eis, irritas esse censemus, adiicientes etiam, ut, [si] qui dignitates ecclesiasticas seu beneficia per dictos schismaticos acceperunt, careant imptetratis. Alienationes quoque sive invasiones, quae per eosdem schismaticos, seu quae per laicos factae sunt de rebus ecclesiasticis, omni careant firmitate, et ad ecclesias sine omni onere revertantur. Si quis autem contraire praesumpserit, excommunicationi se noverit subiacere. Illos vero, qui sponte iuramentum de tenendo schismate praestiterint, a sacris ordinibus et dignitatibus decernimus manere suspensos.

Capitulum II.
Ordinatus a schismatico ab officio est repellendus, nisi probet secum dispensatum per habentem potestatem.

Innocentius III. Bisuntino Archiepiscopo.
Fraternitati tuae (Et infra: [cf. c. 7. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Priorem quoque, quem a schismatico asseris ordinatum, ab officio poteris repellere incunctanter, nisi legitime probaverit secum fuisse misericorditer dispensatum et ab ea persona, quae super hoc potestatem habuerit dispensandi. [Dat. Ferentini XII. Kal. Iun. 1203.]

T i t u l u s I X .
De apostatis et reiterantibus baptisma.

Capitulum I.
Clericus, qui dimisso habitu et tonsura immiscet se enormitatibus, perdit privilegium canonis: Si quis suadente, unde eum deprehendentes non incidunt in canonem. scil. excommunicationem.

Alexander III.
Praeterea clerici, qui, relicto ordine clericali et habitu suo, in apostasia tanquam laici conversantur, si in criminibus comprehensi teneantur, per censuram ecclesiasticam non praecipimus liberari. Tales enim inter apostatas numerandos sanctorum Patrum statuta declarant. [Sacerdotibus etc. cf. c. 2. Ne cler. vel mon. III. 50.]

Capitulum II.
Si crimen acolythi, qui rebaptizanti praebuit ministerium, est occultum, promoveri potest; si publicum, non, nisi cum eo religionem intrante dispensetur.

Idem Abbati S. Genovefae.
Ex literarum tuarum tenore perpendimus, quod quidam, aegritudine longa confectus, insano sortilegarum mulierum credens consilio, ut sanaretur, per iterationem fecit iniuriam baptismatis sacramento. Adstitit autem huic sacrilegio adolescens quidam bonae, ut videtur, indolis, acolythus, frater carnalis illius, in quo baptismus asseritur iteratus, et ministerium in respondendo exhibuit presbytero baptizanti, et cooperator exstitit rei nefandae. Quia ergo tua nos duxit prudentia consulendos, qualiter puniri debeat vel purgari acolythus, quem etiam minor aetas et intentio fraternae salutis corporeae excusare videtur aliquantulum, discretioni tuae praesentibus literis respondemus, quod, quamvis multum non videatur poena plectendus, ad superiores tamen ordines promoveri, si publicum est quod proponitur, non valebit, nisi ad religionem transire voluerit, ut favore religionis ipsius circa eum valeat dispensari. Si vero occultum est, promoveri poterit, et excessum suum dignis poenitentiae fructibus expiare.

Capitulum III.
Infamatus de apostasia compellitur se purgare.

Innocentius III.
Tuae fraternitati (Et infra: [(cf. c. 3. de cler. per. I. 22.) Alii quoque, quos fama publica monachos asserit vel canonicos regularis, in saeculari habitu incedentes se saeculares monachos mentiuntur, de quibus, quum probari non possit, quod vitam religiosam sint professi, responsum apostolicum expetisti, utrum ad partes remitti debeant cismarinas, et episcoporum illorum et abbatum monasteriorum illorum, in quibus dicuntur regularem habitum assumpsisse, literis doceant, se non esse monachos vel canonicos regulares, vel debeant potius in saeculari habitu tolerari. Nos autem etc. (cf. c. 3. de cler. peregr. I. 22.)] Super secundo vero articulo inquisitioni tuae duximus respondendum, quod clerici, qui sunt de apostasiae crimine infamati, qui videlicet abiecerunt habitum clericalem, non sunt in saeculari habitu tolerandi, sed per districtionem ecclesiasticam coercendi, donec deficiente probatione, ad infamiam abolendam purgationem canonicam curaverint exhibere. [Quaesivisti etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]

Capitulum IV.
Baptizati alterius sectae vel fidei ritus dimittere compelluntur.

Idem in concilio generali.
Quidam, sicut accepimus, qui ad sacri undam baptismatis voluntarii accesserunt, veterem hominem omnino non exuunt, ut novo perfectius induantur, quum, prioris ritus reliquias retinentes, Christianae religionis decorem tali commixtione confundant. Quum autem maledictus sit homo, qui terram duabus viis ingreditur, et indui veste non debeat lino lanaque contexta: statuimus, ut per praelatos ecclesiarum talis observantia veteris ritus omnimode compescatur, ut, quos Christianae religioni liberae voluntatis arbitrium obtulit, salutiferae coactionis necessitas in eius observatione conservet; quum minus malum exsistat viam Domini non agnoscere, quam post agnitam retroire.

Capitulum V.
Apostatae incarcerari et affligi possunt, ut habitum reassumant.

Honorius III. Archiepiscopo Turonensi.
A nobis expetiit tua fraternitas edoceri, quid de apostatis sit agendum, quum in custodia detinentur, qui minis vel blanditiis nullatenus possunt induci, ut abiectum monachalem habitum reassumant. Ad quod tibi breviter respondemus, quod tales, si volueris, poteris sub gravi custodia carcerare, ita, quod solummodo vita sibi misera reservetur, donec a suae praesumptionis nequitia resipiscant. [Dat. Romae II. Non. Mai. 1218.]

Capitulum VI.
Monachus, in apostasia ordinatus, non potest sine dispensatione Papae in suscepto ordine ministrare.

Idem Archiepiscopo Lugdunensi.
Consultationi tuae breviter respondemus, quod monachus, aliquem sacrum ordinem in apostasia recipiens, quantumlibet suo fuerit reconciliatus abbati, et receperit poenitentiam, absque tamen dispensatione Romani Pontificis ministrare non poterit in ordine, sic suscepto. Inquisitioni etc. (cf. c. 7. de usu et auct. pall. I. 8.) [Dat. Reate IV. (III.) Id. Aug. 1225.]

T i t u l u s X .
De his, qui filios occiderunt.

Capitulum I.
Mulier, occidens sponte filium, debet perpetuo in monasterio poenitere; si tamen tinetar de innocentia, datur vel saltem non denegatur sibi licentia nubendi.

Alexander III. Tornacensi Episcopo.
Venim ad nos M. mulier latrix praesentium lacrimabili lobis confessione monstravit, quod, quum de quodam filium genuisset, et ille sibi saepe turgido vultu improperasset, quod filius eius non esset, ipsa, iracundiae calore et furore animi ducta, eundum filium interfecit. +Quo comperto comes Flandrensis eam totam terram usque ad septennium abiurare coegit, nisi de nostra licentia remaneret. Quumque se nostro adspectui praesentasset, et, quod crucem suscepisset Hierosolymam profectura, nobis assertione sua proposuisset: nos eam, quia in partibus illis praesentia sua non posset esse utilis, sed damnosa, ab Hierosolymitano itinere revocantes, ipsam fraternitati tuae duximus remittendam, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus eam mulierem labores inducere, ut ad aliquod monasterium tui episcopatus transeat, in quo peccata sua perpetua poenitentia deploret. Si autem repugnante carnis fragilitate ad hoc induci noluerit, ei licentiam in Domino nubendi tribuas, quia tutius nobis videtur, ut in Domino nubat et uni soli, quam inhoneste multos admittat.

Capitulum II.
Mulier, occidens filium, propter hoc a viro separari non debet; sed alia poenitentia sibi imponitur.

Lucius III. Parisiensi Episcopo.
Intelleximus ex literis tuis, quod, quum M. mulier latrix praesentium filiam parvam haberet, furore accensa diabolico tandem ipsam, suggerente eo, qui de fidelium perditione laetatur, letali vulnere iugulavit, propter quod dominus terrae maritum eius et ipsam compulit abiurare. Quia vero illam alios habere filios intimasti, unde circa ipsius exsilium debeat dispensari: nos, de discretione tua plenam fiduciam obtinentes, eam tuae duximus prudentiae remittendam, per apostolica scripta mandamus, quatenus ita super hoc provideas, quod sui sceleris poenam luat, et saluti eius ac filiorum ipsius per tuam providentiam in Domino consulatur, et, non obstante proposito iuramento, quod a viro dictus dominus proponitur extorsisse, eam, sicut expedire videris, eidem viro [suo] et rebus suis restituas ita, quod filios suos libere possit et pacifice gubernare.

Capitulum III.
Se summat, ponens poenitentiam parentum, circa quos pueri reperiuntur oppressi.

Idem.
De infantibus autem, qui mortui reperiuntur cum patre et matre, et non apparet, utrum a patre, vel a matre oppressus sit ipse, vel suffocatus, vel propria morte defunctus, non debent inde securi esse parentes, nec etiam sine poena; sed tamen consideratio debet esse pietatis, ubi non voluntas, sed eventus mortis causa fuerit. Si autem eos non latet, ipsos interfectores esse, scire debent, se graviter deliquisse, quod Ancyritano concilio probatur. Quidam autem poenitentiam trium annorum iudicant esse debere, quorum unum peragant in pane et aqua.

T i t u l u s X I .
De infantibus et languidis expositis.

Capitulum unicum.
Infama, expositus a patre vel alio, eo consentiente vel ratum habente, hoc ipso a patris potestate liberatur. Idem in servo et liberto, qui ob praedictam causam liberantura dominica potestate. Et idem iuris est in praedictis languidis cuiuscunque aetatis sic expositis, vel si eis alimenta denegantur; hi tamen, quae praedictis alimenta praestiterint, nullum ius in eis acquirunt.

Gregorius IX.
Si a patre, sive ab alio, sciente ipso aut ratum, habente, relegato pietatis officio infans expositus exstitit: hoc ipso a potestate fuit patria liberatus. Nam et hoc casu in ingenuitatem libertus, et servus in libertatem eripitur, quod et de praedictis cuiuscunque aetatis languidis, si expositi fuerint, vel si alicui eorum alimenta impie denegari contigerit, est dicendum. Sane, qui hos suscipiunt, non possunt propter hoc in eorum personis ius aliquod vendicare.

T i t u l u s X I I .
De homicidio voluntario vel casuali.

Capitulum I.
Homicida incorrigibilis debet deponi, et tradi curiae saeculari, ut moriatur.

In Exodo.
Si quis per industriam occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

Capitulum II.
Ponit poenitentiam occidentis latronem, quum se poterat aliter liberare; si vero aliter liberare se non poterat, non tenetur agere poenitentiam, nisi ad cautelam.

Ex poenitentiali Romano.
Interfecisti furem aut latronem, ubi comprehendi poterat absque occisione, et tamen interfecisti; quia ad imaginem Dei creatus est, et in nomine eius baptizatus et sanguine eius redemptus est, per XL. dies non intres in ecclesiam, et, lanea veste indutus, ab escis et potibus, qui interdicti sunt, et a toro, a gladio et ab equitatu, illos supra dictos dies te abstineas. In tertia autem et quinta feria et in sabbato aliquo genere leguminum, vel oleribus, et pomis, et parvis pisciculis cum mediocri cerevisia utere et temperate. Si autem sine odii meditatione te tuaque liberando huiusmodi diaboli membra interfecisti: secundum indulgentiam dico, propter imaginem Dei, si aliquid ieiunare volueris, bonum est tibi, et eleemosynam fac largiter. Si presbyter eadem fecerit, non deponatur; tamen, quamdiu vivit, poenitentiam agat.

Capitulum III.
Non occiditur fur diurnus sine culpa, sed nocturnus sic.

Augustinus super Exodo.
«Si [autem] perfodiens inventus fuerit fur, et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium imputandum. Si autem oriatur sol super eum: reus erit, [et morte morietur.]» Intelligitur ergo, [tum] non pertinere ad eum homicidium, si fur nocturnus occidatur; si autem diurnus fuerit, ad homicidium pertinere. Hoc est enim, quod ait: «si oriatur sol super eum, etc,» quia poterat discernere, quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non debet occidi. Hoc etiam in antiquis legibus saecularibus, quibus ista tamen est antiquior, invenitur, impune scilicet occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se [cum] telo defenderit. Iam enim plus est quam fur.

Capitulum IV.
Sub generali pollicitatione seu permissione, etiam iurata, non venit illicitum.

Hieronymus.
Cum iuramento pollicitus est Herodes saltatrici dare quodcunque postulasset ab eo; si ob iusiurandum fecisse se dicat, si patris matrisve interitum postulasset, facturus esset, an non? Quod ergo in suis repudiaturus fuit, contemnere debuit [et] in propheta.

Capitulum V.
Homicida est, qui facit vel dat sortilegia, vel venena sterilitatis.

Ex concilio Guarmaciensi.
Si aliquis causa explendae libidinis vel odii meditatione homini aut mulieri aliquid fecerit, vel ad potandum dederit, ut non possit generare, aut concipere, vel nasci soboles, ut homicida teneatur.

Capitulum VI.
In poenitentia imponenda iudex debet attendere circumstantias, ex quibus augetur vel minuitur delictum. Hoc dicit usque ad §. Illi autem. - §. 1. Socians homicidam animo occidendi, licet non apponat manum, si tamen ex sua causa mors secuta est, tenetur fere pari poena cum homicida. Hoc dicit usque ad §. Illi etiam. Abbas Sic. - §. 2. Qui sociat homicidam tantum animo prohibendi ne impediatur, tenetur paulo minori poena. H. d. usque ad §. Qui vero. - §. 3. Incitans alium ad homicidium, mitius punitur quam homicida, secus autem, si incitavit ad certum homicidium. Nam, eo secuto, tenetur ut homicida. H. d. usque ad §. Hi quoque. - §. 4. Custodientes sarcinas occidentium, scientes, eos esse sicarios, non sunt immunes a poena homicidii. H. d. usque ad §. Eos insuper. Abbas - §. 5. Occupans bona occisi, non per hoc tenetur de homicidio, et non sufficit occupanti, quod eroget illa pauperibus, quum poterit restituere eis, quorum constat fuisse. H. d. usque ad §. Illis praeterea. Abbas - §. 6. Participantes interfectoribus in excommunicatione, diversimode puniuntur iuxta modum participationis. H. d. usque ad §. Clericos. Abbas. - §. 7. In isto §. usque ad fin. ponitur poenitentia clericorum, praestantium praedictae morti auxilium, consilium vel favorem. Hoc dicit. Abbas Siculus.

Alexander III. Exoniensi Episcopo.
Sicut dignum +est et omni rationi consentaneum, graves et difficiles quaestiones ad examen apostolicae sedis deferri, ita etiam nobis ex ministerio susceptae sollicitudinis imminet, easdem quaestiones, prout nobis Dominus dederit, solvere, et singulis a nobis consilium postulantibus respondere, ut providentia Romanae ecclesiae, quae ubique terrarum obtinet Domino disponente principatum, quaestiones solvantur, et removeatur in his ambiguitas de cordibus singulorum. Licet autem super quaestionibus, quas nobis tua discretio solvendas direxit, te non dubitemus providum et circumspectum exsistere: cogimur tamen ex servitutis ministerio iuxta discretionem et providentiam nostram iibi exinde respondere. Sane, quum vir literatus et sapiens et discretus et in his plurimum exercitatus exsistas, plenius nosti, quod in excessibus singulorum non solum quantitas et qualitas delicti, sed aetas, scientia, et sexus atque conditio delinquentis sunt attendenda, et non solum secundum praedicta, sed secundum locum et tempus, quo delictum committitur, unicuique poenitentia debet indici, quum, sicut tu ipse non ignoras, idem excessus magis sit in uno quam in alio puniendus. §. 1. Illi autem, qui animo occidendi, feriendi aut capiendi illum sanctum et reverendum virum quondam Cantuariensem archiepiscopum citra manuum iniectionem se fatentur venisse, si de illa captione mors eius secuta fuisset, pari poenitentia, vel fere pari exsisterent puniendi. §. 2. Et Illi etiam, qui non, ut ferirent, sed, ut percussoribus opem ferrent, si forte per aliorum violentiam impedirentur, paulo minori debent poena mulctari, quia, quum scriptum sit: «qui potuit hominem liberare a morte, et non liberavit, eum occidit,» constat [ipsos] ab homicidii reatu immunes non esse, qui occcisoribus opem contra alios praestare venerunt, nec caret scrupulo societatis occultae, qui, [quum possit,] manifesto facinori desinit obviare. §. 3. Qui vero se asserunt animum regis inflammasse ad odium, unde forte homicidium fuit secutum, [satis] dure et aspere, sed non ita severe sunt puniendi, nisi forte regem ipsum ad illud homicidium suis suggestionibus provocassent. §. 4. Hi quoque non sunt a culpa liberi, nec a poena debent esse immunes, qui, licet fuerint illius iniquae machinationis ignari, tamen eis, quos sicarios esse sciebant, vel in sarcinis custodiendis ministerium praebuerunt. §. 5. Eos insuper, qui dicuntur illius sancti viri et suorum post mortem eius spolia occupasse, si nihil aliud in tanto facinore commiserunt, a poena mortis eius arbitramur esse immunes; sed, quae occuparunt, eis, quorum fuerunt, tenentur in integrum restituere, si habent in facultatibus, unde possint ea reddere. Et ipsis ex hoc tamen moderata est poenitentia iniungenda, quia, licet quaedam ex his, quae occupaverunt, fateantur se pauperibus erogasse, non tamen aliena, quum ipsa potuissent eis, quorum fuerint, restituere, debuerunt pauperibus erogare. §. 6. Illis praeterea, qui sola excommunicatorum participatione se reos esse cognoscunt, considerata temporis mora, quo in eadem nequitia perdurarunt, et inquisito etiam, si eis timore vel affectione communicaverint scienter vel ignoranter, secundum hoc est poenitentia indicenda. §. 7. Clericos autem, quos constat armatos interfuisse tanto facinori, et illos etiam clericos, qui consilium illud dederunt, ut [idem] sanctus vir caperetur, perpetuo non solum ab altaris ministerio deponendos esse censemus, sed ita etiam, quod in ecclesiis nullo unquam tempore [ipsi] lectiones legant, vel responsoria in choro separatim cantent; sed in psalmis apud Deum de commisso satagant veniam impetrare. Insuper autem clerici ipsi in districto claustro monachorum vel canonicorum regularium, si fieri potest, sunt recludendi, ita quidem, quod usque ad septennium vel quinquennium debeant ab ecclesiarum introitu coerceri. [Super eo vero etc.]

Capitulum VII.
Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei licitae, si non adhibuit diligetntiam, quam debuit.

Idem.
Presbyterem autem [alium,] qui quendam puerum intuitu disciplinae percussit in capite et vulneravit, quum post paucos dies, sicut asseris, exspirasset, tam ab omni altaris ministerio debes perpetuo removere, quam ab officio sacerdotali deponere, si ex ipsa percussione interiit, vel aliam infirmitatem incurrerit, de qua noscitur exspirasse.

Capitulum VIII.
Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei illicitae vel etiam licitae, secundum alium intellectum, si non adhibuit omnem diligentiam, quam debuit.

Idem Cusentinensi Archiepiscopo.
Continebatur in literis tuis, quod, quum diaconus, praesentium lator, et quidam alii clerici a vineis ecclesiae opere consummato redirent, leviandi laboris gratia quendam ludum imitati sunt viatorum, proiicientes baculos suos in longum; studebant enim iacere in directum, et alter alterius fustem ferire. Cuius ludi, sicut asserunt, solet esse conditio, ut, qui alterius baculum percuteret, quasi victor, pro equo alio, cuius baculus percussus est, uteretur; sed praefati clerici, equitandi licentia non utentes, sola erant iactione contenti, ut, dum alacrius ad baculos suos concurrerent, laborem itineris non sentirent. Quidam autem laicus, sicut praedictus diaconus asserit, dum baculum eiusdem diaconi percussisset, incautus in eum equitaturus insiliit, et sic a falce illius diaconi, qua erat accinctus, mortale vulnus accepit, de quo post dies octo exspiravit. Ideoque mandamus, quatenus eundem diaconum sine licentia Romani Pontificis ad superiorem gradum non adscendere, vel in diaconatus officio nullo unquam tempore ministrare permittas, sed eum dispensative ministrare in subdiaconatus officio patiaris.

Capitulum IX.
Homicidium casuale non imputatur ei, qui non fuit in culpa.

Idem Exoniensi Episcopo.
Lator praesentium P. clericus nobis viva voce proposuit, quod, quum quadam die casu cum quodam clerico luderet, contigit, quod ille proiecit istum ad terram, cuius cultellus, quem ad latus suum habebat, in alterum incidit, et fortuito casu occubuit vulneratus. Ideoque mandamus, quatenus, rei veritate comperta, si ita res se habuit, et alia iusta causa non impedit, praedictum P. libere permittas ad sacros ordines promoveri.

Capitulum X.
Is, ex cuius opera illicita sequitur homicidium, irregularis efficitur.

Idem abbati S. Benedicti de Vebia.
Suscepimus literas tuas, per quas cognovimus, quod, quum lator praesentium in custodia cuiusdam domus cum altero fratre maneret, ingredientes de nocte quidam latrones ad eos, turpiter ipsos in personis affligere, et denudare vestimentis propriis praesumpserunt. In quos isti resumptis viribus insurgentes, ligaverunt illos, et detinere usque ad notitiam capituli voluerunt. Quum autem iste, rem ad tuam audientiam perlaturus, ligatos eos in fratris sui custoda dimisisset, et fures se solvere niterentur, frater illos, ne ipse ab eis interim eretur, occidit. Verum quoniam expediebat potius post tunicam etiam relinquere pallium, et rerum sustinere iacturam, quam pro conservandis vilibus rebus et transitoriis tam acriter in alios exardescere: abstineat iste humiliter ab altaris ministerio, et uterque peccatum suum, quibus modis ad arbitrium tuum potuerit, studeat expiare. Constat enim, eos contra regularem mansuetudinem et ecclesiasticam disciplinam ex utriusque ope interemptos.

Capitulum XI.
Dans causam homicidio irregularis est.

Idem Lucensi Episcopo.
De cetero noveris, quod diaconus, quem literatum et honestate praeditum asseris, qui homicidio causam dedisse videtur, sicut ex tenore literarum tuarum perpendimus, non videtur ad sacerdotium promovendus.

Capitulum XII.
Homicidium casuale imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, si non adhibuit diligentiam, quam debuit.

Clemens III.
Ad audientiam apostolatus nostri [ex parte vestra] pervenit, quod, quum quidam presbyter, volens corrigere quendam de familia sua, eo cingulo, quo cingi solebat, ipsum verberare tentaret, contigit, quod cultellus de vagina, quae cingulo adhaerebat, elapsus, eum in dorso aliquantulum vulneravit; postmodum vero, quum ille vulneratus aliquamdiu vixisset, et iam convaluisset a vulnere, alia graviori, ut dicitur, infirmitate percussus, cum sana mente ac devotione debita viam est universae carnis ingressus. Quia vero, utrum occasione vulneris decessisset, dubium habetur: eodem presbytero ab omni officio beneficioque suspenso, quid super hoc vobis esset agendum, apostolicam sedem consuluistis. Nunc itaque vestrae discretioni duximus respondendum, quod, quum in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem, vos convenit iniungere presbytero memorato, ut de cetero in sacris ordinibus non ministret; iniuncta tamen [ei] poenitentia congruenti, sibi poteritis concedere, ut in minoribus ordinibus ministrare sit contentus. Si vero vobis legitime constiterit, quod ille ex alia infirmitate obierit, de vestra licentia poterit, sicut erat solitus, divina officia ministrare. [Dat. Laterani.]

Capitulum XIII.
Homicidium casuale non imputatar ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa.

Innocentius III. Episcopo Lingonensi.
Dilectus filius A. capellanus, in nostra praesentia constitutus, sua nobis confessione proposuit, quod, quum quadam corporis molestia gravaretor ita, quod et cibi et somni desiderium raptum videretur ab eo, ut comedendi appetitum aliquantulum excitaret, equum, quem nutriebat, adscendit. Qui quum bene non pareret habenis, sed praeter sessoris arbitrium suis saltibus lasciviret, ipse, ut eius refrenaret impetum, et freno vim intulit, equumque calcaribus stimulavit. Quumque fracto freno equus, quasi proprio arbitrio relictus, curreret festinanter, ei quaedam mulier, veniens ex obliquo et infantulum baiulans, obviavit, in quam equus irruens, procul abiecto sessore, puerum praedictum oppressit, et capellanus ipse ex repentino casu vix mortis periculum evitavit, sed ad ultimum convalescens postmodum divina celebrare non praesumpsit. Ideoque, quia nobis non constitit de praemissis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super his inquiras diligentius veritatem, et si est ita, quum idem capellanus nec voluntate nec actu homicidium perpetravit, nec dedit operam illicitae rei, non impedias, quo minus divina possit officia celebrare. [Dat. Lat. VI. Id. Nov. 1200.]

Capitulum XIV.
Summatur ut supr. cap. prox.

Idem Metensi Episcopo.
Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod, quum lator praesentium H. presbyter foenum vellet de curru deponere, perticam superius allegatam, quum neminem circa currum videret, proiecit in terram, et, quum foeno insisteret deponendo, quidam, prope ipsum accedens, puerum quendam iuxta currum reperit semivivum, in quo praeter modicum livoris in fronte nihil inveniri potuit laesionis. Nos autem ab eodem quaesivimus sacerdote, si, priusquam iaceret perticam, circumspexisset sollicite, an esset aliquis circa currum; qui, quod diligenter circumspexit, asseruit, sed, quod vidisset aliquem, denegavit. Ad te igitur remittentes eundem, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, nisi contra eundem presbyterum grave scandalum sit exortum, vel tanta laboret infamia, quod deficiente accusatore oporteat eidem canonicam purgationem indici, ipsum libere permittas exsequi officium sacerdotis. [Dat. Lat. VIII. Kal. Dec. Ao. III. 1200.]

Capitulum XV.
Summatur etiam, ut supr. eod. cap. Dilectus.

Idem Bisuntino Archiepiscopo.
Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod quidam monachus puer tuae dioecesis ad deponendam de campanili campanam subserviens, quia quoddam lignum casu corruit, ipso movente in ecclesia sub campanili quendam puerum oppressit et occidit. Unde a nobis humiliter postulabas, quid tibi esset super hoc faciendum, petens, ut cum ipso misericorditer dispensetur. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si monachus ipse rem necessariam agebat et utilem, et in loco, per quem aliquem transire non crederet, vel ibidem exsistere, vel etiam illuc de consuetudine venire, quando lignum movisse dignoscitur, satis poterit, praesertim in monasterio, ad altiores ordines promoveri. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Apr. IX. 1206.]

Capitulum XVI.
Summatur, ut supr. eod. cap. Dilectus.

Idem episcopo Paduano.
Significasti nobis per literas tuas, quod, quum F. clericus cum archipresbytem sancti Fidantii equitaret, equus, cui insidebat, tam se quam ipsum proiecit in aquam. Unde clericus ipsum graviter calcaribus stimulavit; equus vero, ut literarum tuarum verbis utamur, quum exsistaret bucca durus, praeter voluntatem sessoris ruptus in cursum, et male parens habenis, quandam mulierem, quam obviam habuit, ex improviso pedibus interfecit. Quumque nos ab eodem clerico fecissemus inquiri, utrum equi vitium prius scivisset: illud asseruit se ignorasse. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras super his diligentius veritatem, et, si ita est, ad maiorem cautelam iniungas eidem clerico poenitentiam competentem, qua peracta non impedias, quo minus et in susceptis ministret ordinibus, et ad maiores valeat promoveri.

Capitulum XVII.
Non censetur homicida is, quo prohibente et causam non dante a consanguineis homicidium committitur.

Idem.
Petrus, diaconus et monachus sancti Ioannis de Puna, sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum ipsum quondam in saeculari habitu constitutum, in ecclesia de Rigelo beneficium quoddam obtinentem, abbas illius ecclesiae eodem beneficio spoliasset, cognati et amici eius abbati saepius supplicarunt, ut beneficium restitueret sibi memoratum; quo nolente ipsorum precibus acquiescere, irati plurimum et commoti, nocte quadam in domo diaconi convenerunt, et coena facta dicebant, quod vindictam volebant sumere de abbate. Inhibiti autem expresse ab eodem diacono, ne abbatem occiderent, aut aliquid sibi facerent, unde ordinis sui discrimen incurreret et animae detrimentum, nihilominus irruerunt in eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto, qui post dies aliquot exspiravit. +Ab illo autem tempore usque hodie praedictus diaconus, de eo, quod contigerat, tristis effectus, ab administratione cessavit, et, nondum expleto biennio, habitum induit monachalem. Unde a nobis suppliciter petiit edoceri, utrum posset in officio diaconi ministrare, et, si hoc ei liceret, an posset ad maiorem ordinem promoveri. Licet autem, si praemissis veritas suffragatur, praefatus diaconus super abbatis interitu non videatur esse culpabilis; quia tamen bonarum mentium est, ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est, quod ab administratione officii se propria voluntate suspendit, vel habitum induit regularem, sibi non ad peccatum adscribimus, sed ad meritum reputamus. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praemissa noveris veritate subnixa, saepe dicto diacono non solum in diaconatus officio ministrare, sed etiam ad ordinem presbyteratus adscendere, si aliud canonicum non obstiterit, liberam concedas auctoritate apostolica facultatem, praesertim si super hoc non fuerit respersus infamia; quum ei non debeat imputari, quod contra prohibitionem eius expressam, eo causam vel occasionem non dante, ausu sacrilego fuit ab ipsius consanguineis attentatum, [divina scriptura testante, quod anima, quae peccaverit, ipsa morietur etc. Dat. Reate II. Non Aug. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]

Capitulum XVIII.
Irregularis censetur, qui alium letaliter percussit, licet ab aliis fuerit extinctus; idem, si apparet, an letaliter, si etiam percussus ab aliis obiit, et non apparet, ex cuius vulnere decesserit. Idem est, si percusserit non letaliter, si animum occidendi habuit, et ex aliorum vulneribus percussus exspiravit. H. d. notabiliter. Abbas.

Idem Abbati S. Trinitatis de Meldemberg.
Significasti nobis per literas tuas, quod, quum quidam maleficus, ingressus ecclesiam de Bleiseio, Dei timore posthabito eucharistiam cum altarium ornamentis et libris ecclesiasticis extra [ipsam] ecclesiam asportasset, dilectus filius L. presbyter lator praesentium ecclesiae [tuae] canonicus regularis, quem in praefata ecclesia de Bleiseio institueras capellanum, praefatum iniquitatis filium fossorio arrepto percussit. Sed, si ad mortem fuit ictus huiusmodi, tu et ipse penitus ignoratis; quem parochiani ecclesiae videntes ornamenta ecclesiae asportantem, arreptis gladiis et fustibus in eodem loco protinus occiderunt. +Praefatus vero Laurentius de sua salute praecogitans, evoluto anno sub titulo confessionis tibi rei ordinem revelavit, pro quo nobis humiliter supplicasti, ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Licet autem contineatur in canone, quod, si quatuor homines aut quinque vel plures contra unum hominem rixati fuerint, et ab eis mortuus fuerit vulneratus, quicunque illorum et plagam imposuerit, homicida secundum statuta canonum iudicetur; quia tamen in alio canone dicitur de presbytero, qui diaconum equitantem percussit, et ipse, cadens ex equo, cervice fracta interiit: quodsi non ad mortem percussus est, incaute agenti presbytero est poenitentia indicenda, ita, quod aliquanto tempore a missarum suspensus solenniis, denuo ad sacerdotale officium revertatur, quodsi veraciter qualicunque percussione presbyteri mortuus est diaconus, nulla hic ratione more sacerdotis permittendus est ministrare, etiamsi voluntatem non habuit occidendi. Nos in praemisso casu credimus distinguendum, utrum constare possit, quod praefatus sacerdos non inflixit percussionem letalem, de qua videlicet, si aliorum non fuissent vulnera subsecuta, percussus minime interiisset, et si percussor voluntatem non habuerit occidendi, neque ipsius studio, consilio vel mandato processerint alii contra illum. Et quidem, si hoc ita se habet, quod forsan ex eo posset ostendi, si certa apparuisset percussio ab eodem inflicta tam modica et tam levis, in ea parte corporis, in qua quis de levi percuti non solet ad mortem, ut peritorum iudicio medicorum talis percussio assereretur non fuisse letalis, quum de ceteris credendum sit ipsi sacerdoti, qui non accusatur vel denunciatur ab aliquo, sed per se ipsum, de sua salute sollicitus, consilium appetit salutare, post poenitentiam ad cautelam iniunctam in sacerdotali poterit officio ministrare, maxime religionis accedente favore, quum sit canonicus regularis, et sine omni scandalo possit sacerdotale officium celebrare. Quodsi discerni non possit, ex cuius ictu percussus interiit: in hoc dubio tanquam homicida debet haberi sacerdos, etsi forte homicida non sit, a sacerdotali officio abstinere debet, quum in hoc casu cessare sit tutius quam temere celebrare, pro eo, quod in altero nullum, in reliquo vero magnum periculum timeatur. +Utrum autem de illis sit simile sentiendum, quorum unus, sed quis omnino nescitur, homicidium perpetravit, si forsan ad recipiendos sacros ordines praesententur, utrum omnes sint pariter repellendi, quum discerni non possit, qui debeant culpabiles iudicari, diligens investigator advertat, quamvis hic casus sit ab illo valde diversus. Si vero, quemadmodum perhibetur, sacerdos iste prius ab illo percussus sacrilego, mox eum cum ligone in capite repercussit, quamvis vim vi repellere omnes leges et omnia iura permittant; quia tamen id debet fieri cum moderamine inculpatae tutelae, non ad sumendam vindictam, sed ad iniuriam propulsandam: non videtur idem sacerdos a poena homicidii penitus excusari, tum ratione instrumenti, cum quo ipse percussit, quod, quum grave sit, non solet levem plagam inferre, tum ratione partis, in qua fuit ille percussus, in qua de modico ictu quis letaliter solet laedi, maxime quum secundum vulgare proverbium asseratur, quod, qui ferit primo, fevit tangendo, qui ferit secundo, ferit dolendo. Unde, pensatis omnibus, ei creditur expedire, ut cum humilitate abstineat a sacerdotali officio exsequendo. [Dat. Viterbii Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. XII. 1209.]

Capitulum XIX.
Religiosus, chirurgiam exercens, si ex ea mors sequitur, irregularis est; etiamsi sit peritus et diligens, et hoc fecerit causa pietatis; sed cum eo post satisfactionem misericorditer dispensari potest. H. d. usque ad §. Ad ultimum. - §. 1. Qui iudici saeculari dedit intersignia furis, a quo fuit vulneratus, irregularis non est, licet ille postmodum occidatur. Abbas Siculus.

Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos (Et infra: [cf. c. 7. de cons. et aff. IV. 14.]) Tertio Quaesivisti per sedem apostolicam explicari, quod sit de quodam monacho sentiendum, qui, credens, se quandam mulierem a gutturis tumore curare, ut chirurgicus cum ferro tumorem illum aperuit, et, quum tumor ille aliquantulum resedisset, monachus ipse mulieri praecepit, ne se vento exponeret ullo modo, ne forte ventus, subintrans gutturis apertionem, sibi causam mortis inferret; sed mulier, eius mandato contempto, dum messes colligeret, vento se exposuit incaute, et sic per apertionem gutturis sanguis multus effluxit, et mulier diem ultimum sic finivit, quae tamen confessa est, quod, quia vento exposuit semetipsam, [ipsa] sibi dederat causam mortis; utrum videlicet, quum praedictus monachus sit sacerdos, liceat ei sacerdotale officium exercere. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus, quod, licet ipse monachus multum deliquerit alienum officium usurpando, quod sibi minime congruebat, si tamen causa pietatis, et non cupiditatis id egerit, et peritus erat in exercitio chirurgiae, omnemque studuit, quam debuit, diligentiam adhibere, non est ex eo, quod per culpam mulieris contra consilium eius accidit, adeo reprobandus, quod non post satisfactionem condignam cum eo misericorditer agi possit, ut divina valeat celebrare; alioquin interdicenda est ei sacerdotalis ordinis exsecutio de rigore. §. 1. Ad ultimum fuit ex parte tua propositum [coram nobis,] quod quidam scholaris, metuens, ne latrones in hospitio suo essent, parvo assumpto gladio, ut ignem quaereret, de strato consurgens, quum venisset ad ostium, ignarus reperit ibi furem, qui, cum scholari incipiens colluctari, non solum ipsum scholarem prostravit ad terram, sed etiam paene ad mortem vulneravit eundem. +Scholaris vero, provocatus ab illo, vim vi in continenti repellens, extorto latroni gladio, eundem servato iuris moderamine repercussit, qui perterritus fugam, quam cito potuit, maturavit. Mane itaque lucescente, scholares latronem quaesiverunt eundem, quem, vulneratum inventum, potestati Vincentiae tradiderunt, coram quo constanter negavit, quod praemissa minime perpetravit. Unde praefatus potestas ad eundem scholarem suos nuncios destinavit, ut exponeret, si qua sciret de fure praedicto, vel traderet intersignia; qui cultrum, quem ipsi latroni abstulerat, et sotulares ab eodem in ipsius domo dimissos, quos abstraxerat sibi, ne pedum strepitus audiretur, nunciis tradidit memoratis, super eodem facto se nihil amplius intromittens. Potestas igitur, receptis talibus intersigniis, latronem ipsum apparitoribus suis tradidit puniendum, qui sibi amputaverunt virilia, et oculos eruerunt; latro vero se ad quoddam coenobium transtulit, et ibi per triduum ira et dolore commotus nec potum sumpsit, nec cibum, et sic de medio est sublatus. Unde per nostrum oraculum postulas edoceri, utrum praefatus scholaris ad sacros valeat ordines promoveri. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si praefatus scholaris dignis meritis adiuvatur, propter praescriptum eventum a susceptione sacrorum ordinum nullatenus est arcendus. [Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]

Capitulum XX.
Qui dat causam abortioni, homicida est, si conceptum erat vivificatum animal rationale; alias secus.

Idem Priori et Fratribus Carthusiensibus.
Sicut ex literarum vestrarum tenore accepimus quum quidam presbyter vestri ordinis, qui prius fuerat niger monachus, quandam mulierem praegnantem, cum qua contraxerat consuetudinem inhonestam, et quae asserebat, se concepisse ex eo, per zonam arripuerit, quasi ludens, ipsa mulier postmodum per hoc sic se asseruit esse laesam, quod occasione huiusmodi abortivit; propter quod idem presbyter, proborum virorum usus consilio, se ipsum duxit ab altaris ministerio sequestrandum. +Quare nobis humiliter supplicastis, ut cum eo agere misericorditer dignaremur. Nos vero devotioni vestrae insinuatione praesentium respondemus, quod, si nondum erat vivificatus conceptus, ministrare poterit; alioquin debet ab altaris officio abstinere. [Dat. Lat. IV. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XIV. 1211.]

Capitulum XXI.
Non imputatur clerico, civiliter iustitiam petenti de laico, si iudex in laicum exercet vindictam sanguinis.

Idem S. Episcopo.
Postulasti: (Et infra: [cf. c. 14. de for. comp. II. 2.]) Quaesivisti praeterea, utrum contra quosdam, contempta excommunicationis sententia debitas ecclesiis decimas subtrahentes, tibi regiam implorare liceat potestatem, quum ad solutionem ipsarum vix absque sanguinis effusione valeant coarctari. Ad quod breviter respondemus, quod, si, te huiusmodi querimoniam simpliciter deponente, rex, cui ad bonorum laudem, vindictam vero malorum, gladius est commissus, in eosdem rebelles traditam sibi exercuerit potestatem, eorum erit duritiae aut malitiae imputandum. [Coemeteria etc. cf. c. 7. de cons. eccl. III. 40. Dat. Lat. III. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]

Capitulum XXII.
Homicidium casuale non imputatur ei, qui non occidit, nec fuit in culpa, etiamsi ad cautelam veniam postulaverit.

Honorius III. Episcopo Eboracensi.
Exhibita nobis humilis I. clerici confessio patefecit, quod, quum in puerili esset constitutus aetate, cum quibusdam coaetaneis suis ludens, et insequens unum ex illis, lapidem post eum non animo quidem laedendi, sed timorem incutiendi proiecit; qui, licet ex proiecto lapide percussus non fuerit, neque tactus, ad alium tamen lapidem corruens, et caput offendens, tum propter imperitiam medicantis, tum propter patris incuriam, qui aestivo tempore campestribus laboribus et sudoribus ipsum exposuit, post XL. dierum spatium exspiravit. Quia vero dictus clericus, ut mitigaretur dolor patris defuncti, tanquam puer inscius ab amicis inductus, veniam super hoc postulavit ab ipso, tu eum hac occasione a sacrorum ordinum susceptione repellis, quanquam idem defuncti pater, in extremis laborans, tibi et archidiacono tuo, nec non presbytero, cui suam aperuit conscientiam, confessus fuerit, et praestito firmaverit iuramento, nihil ipsum in morte filii sui, prout sibi plene constiterat, commisisse. Quare idem clericus tam suppliciter quam humiliter postulavit a nobis, ut, quum de illius obitu laesam non habeat conscientiam, dignaremur agere misericorditer cum eodem. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita super his sollicite veritate, si constiterit ita esse, ipsum propter hoc a receptione sacrorum ordinum non repellas.

Capitulum XXIII.
Homicidium casuale non imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa.

Idem Episcopo et Capitulo Venetensibus.
Ioannes sacerdos humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum die quadam pulsaret campanas, ut signo dato conveniret populus fidelium ad divina, cadens tintinnabulum percussit quendam manentem puerum coram eo, qui, licet vulneratus in capite per mensem curam receperit medicorum, post mensem tamen, quum vulnus esset mortale, decessit. Unde nobis humiliter supplicavit, ut misericorditer agentes cum ipso, permitteremus sibi exsequi libere officium sacerdotis. Nos igitur attendentes, quod dicto sacerdoti, qui dabat operam rei licitae, nihil potuit imputari, si casus omnes fortuitos non praevidit, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, rem ita esse, dictum sacerdotem, si aliud canonicum non obsistit, sacerdotale officium sublato cuiuslibet appellationis obstaculo exsequi permittatis.

Capitulum XXIV.
Clericus pugnando etiam contra inimicos fidei catholicae, si quemquam percussit, et de interfectione ipsum remordet conscientia, a ministerio altaris abstinere debet.

Idem Pelagio Presbytero.
Petitio tua nobis exhibita continebat, quod, quum inimici dominicae crucis ac blasphemi nominis Christiani castrum quoddam, in quo morabaris, graviter invasissent, exeuntibus inde habitatoribus tam clericis quam laicis contra eos, ac invicem confligentibus, hinc inde occisi quam plurimi exstiterunt. Unde, quum pro eo, quod aliquos percuissisti, irregularitatem metuas incurrisse, nobis humiliter supplicasti, ut, quid agere debeas, tibi scribere dignaremur. Quocirca discretioni tuae mandamus, quatenus, si de interfectione cuiusquam in illo conflictu tua conscientia te remordet, a ministerio altaris abstineas reverenter, quum sit consultius in huiusmodi dubio abstinere, quam temere celebrare.

Capitulum XXV.
Idem dicit, quod cap. Ioannes supr. eod., et tantum ponit diversitatem in facto.

Gregorius IX.
Quidam, ut asseris, ad aedificationem ecclesiae, in adiutoirium a presbytero evocatus, ruens cum laqueari, quod idem presbyter solvere nitebatur, hac occasione rebus est humanis emptus. (Et infra:) Attendentes igitur, quod sacerdos ipse dabat operam licitae rei, studuit etiam, quam debuit, diligentiam adhibere, circumstantibus quibus periculum imminebat, ita tempestive et alta voce praemonitis, quod et intelligere et fugere potuerunt, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ob hanc causam, vel quia omnes casus fortuitos, qui praevideri non possunt, forsitan non praevidit, non debet quoad officium vel beneficium impediri.

-------------------------------------
Continue to LIB. V - TITUL. 13


[ Next ]