L i b e r V
LIBER V
T i t u l u s X I I I .
De torneamentis.
Capitulum I.
Torneamenta fieri non debent, et vulnerato in eis conceditur poenitentia; sed, si moritur, denegatur ei sepultura ecclesiastica, si accessit animo pugnandi; secus, si accessit alia causa, ut puta ut debita sibi exigeret. Hoc dicit cum cap. sequ.
Ex concilio Lateranensi.
Felicis memoriae Papae Innocentii et Eugenii praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, detestabiles illas nundinas vel ferias, quas vulgo torneamenta vocant, in quibus milites ex condicto convenire solent, et ad ostentationem virium suarum et audaciae temere congredi, unde mortes hominum et animarum pericula saepe proveniunt, fieri prohibemus. Quodsi quis eorum ibi mortuus fuerit, quamvis ei poscenti poenitentia non negetur, ecclesiastica tamen careat sepultura.
Capitulum II.
Idem dicit, quod in superiori cap.
Alexander III. Anatensi Episcopo.
Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod, quum quidam ad locum, deputatum torneamentis, causa requirendi sua debita +a quibusdam militibus, quos eo venturos putabat, accessisset, accidit, ut violenter et inconsiderate ab equo, in quo sedebat, super eum cadente compressus et mortuus est, sed prius dominicum corpus suscepit, et sacri olei unctione perunctus est. Unde pro eo, quod in torneamento mortem accepit, a sepultura fidelium prohibetur. Nos vero attendentes, quod his tantum, sicut credimus, ecclesiastica sepultura debeat interdici, qui, ad torneamenta animo id faciendi tantum accedentes, decedunt ibidem, fraternitati tuae mandamus, quatenus, si tibi constiterit, quod praefatus I. ad praedictum torneamentum non animo ludendi, sed percipiendi credita, pervenisset, licet ibi fortuito casu obierit, corpus eius dispensatione ecclesiasticae tradi facias sepulturae, maxime si dominicum corpus susceperit, et sacri olei fuerit unctione perunctus.
T i t u l u s X I V .
De clericis pugnantibus in duello.
Capitulum I.
Clericus, iniens duellum, sive obtulerit sive susceperit, deponendus est; poterit tamen episcopus cum eo dispensare, si mors vel mutilatio membri non sit inde secuta.
Alexander III.
Porro, si clericus alicui sponte duellum obtulerit, vel, si oblatum susceperit et subierit, sive victor sive victus fuerit, de rigore iuris est merito deponendus. Sed, quantumque eius in hoc gravis sit et enormis excessus, evadere potest depositionis sententiam, si cum ipso suus episcopus duxerit misericorditer dispensandum; dummodo ex ipso duello homicidium vel membrorum diminutio non fuerit subsecuta.
Capitulum II.
Irregularis est clericus, non solum si ipse interficit per se, sed etiam si pugil, ab eo datus, adversarium occidat; nec excusat consuetudo. Poterit tamen cum eo circa beneficium habendum dispensari.
Coelestinus III.
Henricus presbyter lator praesentium nobis humiliter intimavit, quod, quum laicum quendam super furto in saeculari placito convenisset, ipse, quia testes sui defecerunt, pugilem secundum pravam terrae consuetudinem introduxit, qui reum usque adeo ictibus gladii vulneravit, quod coactus est nocte proxima exspirare. Quia igitur super hoc nos consulere voluisti, ambiguitatem tuam responsione huiusmodi removemus, quod tales pugiles homicidae veri exsistunt, nec praedictus sacerdos, licet non ipse, sed alius pro eo in duello pugnaverit, debet in sacris ordinibus ministrare, sicut etiam tradunt sacrorum canonum instituta. Homicidium autem tam facto quam praecepto, sive consilio aut defensione non est dubium perpetrari; poterit tamen cum eo circa habendum beneficium misericorditer dispensari.
T i t u l u s X V .
De sagittariis.
Capitulum unicum.
Excommunicandus est sagittarius et ballistarius contra Christianos. Hoc dicit.
Innocentius III.
Artem autem illam mortiferam et [Deo] odibilem ballistariorum et sagittariorum adversus Christianos et catholicos exerceri de cetero sub anathemate prohibemus.
T i t u l u s X V I .
De adulteriis et stupro.
Capitulum I.
Stuprans virginem tenetur eam dotare et ducere in uxorem, et, si non vult cum ea contrahere, ultra dotem corporaliter castigabitur. H. d. cum cap. sequenti.
In Exodo.
Si seduxerit quis virginem nondum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam, et habebit [eam] uxorem. Si vero pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.
Capitulum II.
Summatum est supra capitulo proximo.
Gregorius Sipontino Episcopo.
Pervenit ad nos, quod Felix nepos tuus quandam virginem, quod nefas est dici, stupro decepit. Quod si verum est, quamvis [grave] esset de lege poena plectendus, nos tamen, aliquatenus legis duritiem mollientes, hoc modo disponimus, ut aut quam stupravit uxorem habeat, aut certe, si renuendum putaverit, districtius ac corporaliter castigatus excommunicatusque, in monasterio, in quo agat poenitentiam, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine [nostra] praeceptione licentia. [Ita igitur fraternitas tua ut haec compleantur studeat etc.]
Capitulum III.
Maritus, retinens adulteram coniugem non peracta poenitentia, particeps est delicti; secus, si egit poenitentiam; non tamen debet eam saepe recipere.
Ex concilio Arelatensi.
Si vir sciens, uxorem suam deliquisse, quae non egerit poenitentiam, sed permanet in fornicatione sua, vixerit cum illa: vir reus erit et eius peccati particeps. Quodsi mulier dimissa egerit poenitentiam, et voluerit ad virum suum reverti, debet, sed non saepe, recipere peccatricem, quae poenitentiam egit.
Capitulum IV.
Maritus propter suspicionem potest accusare uxorem de adulterio, et in accusando praefertur ceteris.
Ex concilio Parisiensi.
Maritis sane etiam ex suspicione uxores accusare permissum est, et ipsi plus ceteris de adulterio et accusare possunt et defendere.
Capitulum V.
Ad solam mulieris confessionem, asserentis, se commisisse adulterium cum sacerdote, non debet sacerdos puniri, sed sibi infamato potest indici purgatio; quam si praestiterit, absolvitur, deficiens vero suspenditur ab officio.
Alexander III.
Significasti nobis, quendam presbyterum cum alterius coniuge instinctu diabolico infra ecclesiam frequenter, sicut asseris, dormivisse, quae utique se et illum cuidam sacerdoti huiusmodi delictum confessos fuise, publice tibi detexit, et hoc ipsum idem sacerdos, nomen adulteri celans, in praesentia tua dixit. Super quo quid fieri debeat, quum, negante adultero, mulier in confessione persistat, ab apostolica sede consilium requisisti. Ideoque mandamus, quatenus condignam poenitentiam praefatae imponens adulterae, ecclesiam praelibatam per aspersionem aquae benedictae reconciliare procures. Praedicto autem sacerdoti, ne contra Apostolum infirmorum corda mala fama ipsius percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neque securiores presbyteri exsistentes in peccatum licentius prolabantur, cum vicinis quinque presbyteris, quos se nolle peierare cognoveris, iuxta arbitrium tuum purgationem indicas. Quem, si purgare se poterit, in officio suo ministrare permittas; alioquin ab officio suo ipsum suspendere non postponas.
Capitulum VI.
Coniux coniugem de adulterio impetere non potest, si et ipse adulterium commisisse convincatur.
Innocentius III. Turonensi Archiepiscopo.
Intelleximus tam per literas venerabilis fratris nostri Pictaviensis episcopi, quam per ea, quae coram dilecto filio Andrea subdiacono et capellano nostro, super hoc auditore concesso, proposita pro partibus exstiterunt, quod, quum S. laicus H. uxorem suam a maritali consortio sine causa rationabili depulisset, idem episcopus dioecesanus eorum, audiens, mulierem eandem cum quodam adultero fornicari, eam et illum vinculo excommunicationis adstrinxit, quae, tandem adulterum abiurans, absolutione recepta coram episcopo memorato praedictum virum sibi restitui postulavit. At ille, huiusmodi obiiciens ei adulterium, de quo prolem genuisse dicebat eandem, et quod ab ipso non expulsa, sed spontanea recessisset, restitutionem sui proposuit ei esse minime faciendam; quod mulier memorata prorsus inficians, replicavit in ipsum, quod fuerat fornicatus, +et de fornicatione sobolem procrearat, propter quod tali exceptione uti non poterat contra ipsam. Quum autem, utrique parti probandi haec facultate concessa, praefata mulier per quosdam testes eiusdem viri adulterium probavisset, quas vir ipse dicebat tanquam minus idoneos reprobandos, tandem ab eo fuit ad nostram praesentiam appellatum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi tibi constiterit, vel per evidentiam rei, vel per confessionem legitimam mulieris, quod adulterata sponte fuisset adulterii etiam, quod vir dicitur commisisse, probatione cessante, ipsum recipere compellas eandem. Quodsi praedicto modo de mulieris fornicatione constiterit, nisi testes, per quos viri adulterium est probatum, fuerint reprobati, quum matrimonii ius in utroque laesum consistat, et paria delicta mutua compensatione tollantur: nihilominus eum cogas, ut eam recipiat, et maritali affectione pertractet; alioquin mulieri praedictae silentium imponere non postponas. [Dat. Lat. VI. Kal. Maii Ao. XI. 1208.]
Capitulum VII.
Non debet separari matrimonium quoad torum propter adulterium, quando ambo coniuges fuerunt adulterati.
Idem Episcopo Ambianensi.
Tua fraternitas requisivit a nobis, utrum, aliquo denegante uxori suae in adulterio deprehensae debitum coniugale, si postmodum ipse cum alia perpetret adulterium manifeste, an uxore agente poenitentiam de commisso et veniam humiliter postulante, vir cogi debeat, ut eandem maritali affectione pertractet. Super quo tibi taliter respondemus, quod, quum paria crimina compensatione mutua deleantur, vir huiusmodi fornicationis obtentu suae uxoris nequit consortium declinare. [Dat. Anagniae Id. Iun. Ao. XI. 1208.]
T i t u l u s X V I I .
De raptoribus, incendiariis et
violatoribus ecclesiarum.
Capitulum I.
Ratione rapinae sortitur quis forum non sui iudicis, et ab eo poterit puniri proprio iudice suffragante.
Ex concilio Meldensi.
De illis autem, qui intra parochiam beneficium aut hereditatem habent et alterius episcopi parochiani sunt, et de loco ad locum iter faciunt, et ibi rapinas et depraedationes peragunt, placuit, ut ab illius loci praelato excommunicentur, nec ante ex parochia illa exeant, quam digne quae perpetrarunt emendent; quorum excommunicatio seniori eorum et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiat, antequam illuc redeant, ubi rapinam fecerint, et omnia plene emendent.
Capitulum II.
Manifestus raptor vel ecclesiae violator, si restituit vel de restituendo cavet, in vita et in morte ad poenitentiam et ad sepulturam admittitur. Si vero noluit cavere, quum posset, et in morte non potest, clerici eius sepulturae interesse non debent, et clerici, interessentes vel iniungentes poenitentiam contra hanc dispositionem, deponuntur ab officio et beneficio.
Eugenius III.
Super eo vero, +quod de raptoribus et ecclesiarum violatoribus, atque presbyteris, qui poenitentiam eis iniungere vel eorum oblationes contra statutum nostrum suscipere attentaverint, a nobis communi deliberatione statutum in concilio cum fratribus nostris statuimus in constitutione ipsa, sanctorum Patrum vestigia subsequentes, auctoritate Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli pariter confirmamus, Statuimus ut quicunque ex his raptoribus, qui in Urbe suggerente diabolo violenter surrexerint in rapinam, sive in ecclesiarum violatione manifeste fuerit deprehensus, nisi prius ablata restituat, si poterit, vel emendandi firmam et plenam securitatem fecerit, poenitentiae beneficium ei penitus denegetur. Si vero usque ab obitum, quod absit, in contumacia sua duraverit, et in extremis positus remedium poenitentiae humiliter postulaverit, si emendationem vel emendandi securitatem praestiterit, ac fideiussores, qui ablata restituere debeant, idoneos dederit: ei poenitentia et sepultura ecclesiastica concedantur. Qui autem in sanitate obstinata mente non poenituerit vel emendaverit, et in morte securitatem ac fideiussores, sicut diximus, praestare nequiverit, solennitas poenitentiae quidem parum prodesse videtur, sicut credimus; sed de peccato contrito viaticum non negetur, ita tamen, ut nullus clericorum sepulturae illius intersit, nec eius eleemosynam praesumat accipere. Quodsi qui presbyterorum vel clericorum contra hoc in vita vel in morte poenitentias dare, aut sepulturae illorum interesse, vel eorum eleemosynas accipere attentaverint, seu huiusmodi rapinae participes inventi fuerint: ordinis sui damnum irrecuperabiliter patiantur, et ecclesiastico beneficio careant.
Capitulum III.
Excommunicari debent qui capiunt vel spoliant fideles, ex iusta causa navigantes. H. d. primo. Excommunicati sunt spoliantes naufragium patientes, nisi ablata restituant. Hoc secundo.
Ex concilio Lateranensi.
Excommunicationi quoque subdantur, qui Romanos aut alios Christianos, pro negotiatione vel aliis honestis causis navigio vectos, aut capere aut rebus suis spoliare praesumunt. Illi etiam, qui Christianos naufragium patientes, quibus secundum regulam fidei auxilio esse tenentur, damnata cupiditate spoliant rebus suis, nisi ablata reddiderint, excommunicationi se noverint subiacere.
Capitulum IV.
Ex principis delegatione possunt praelati de raptu et aliis criminibus iudicare; poenam tamen sanguinis infligere non possunt.
Alexander III. Panormitano Archiepiscopo.
In archiepiscopatu tuo dicitur contingere quandoque, quod Sarraceni mulieres Christianas et pueros rapiunt, et eis abuti praesumunt, et quosdam etiam, [quod auditu est terribile,] interdum occidere non verentur. Quum autem excessus huiusmodi carissimus in Christo filius noster, illustris rex Siciliae Willelmus tibi et aliis episcopis commiserit puniendos, quid de Sarracenis agendum sit, qui fuerint in tam nefario scelere intercepti, tua nos duxit prudentia consulendos. Super quo utique Consultationi tuae taliter respondemus, quod tales, in iurisdictione tua exsistentes, pecuniaria poteris poena mulctare, et etiam flagellis afficere ea [tamen] moderatione adhibita, quod flagella in vindictam sanguinis transire minime videantur. Si vero ita fuerit super hoc gravis Sarracenorum excessus, quod mortem vel detruncationem membrorum debeant sustinere, vindictam ipsam exercendam reserves regiae potestati.
Capitulum V.
Incendiarius ecclesiae, in morte poenitens et absolutus, in coemeterio sepelitur, et heredes compelluntur ad satisfaciendum iuxta facultatem defuncti. Hoc dicit.
Idem Claremontensi Episcopo.
In literis tuis, quas I. lator praesentium exhibuit, continebatur, quod, quum H. multis fuisset criminibus irretitus, qui ecclesiarum incendium diabolo instigante commiserat, tandem in ultima aegritudine constitutus, se confessus est peccatorem, et, accepta poenitentia de commissis, per manum capellani sui fuit a sententia anathematis absolutus, sed moriens ecclesiasticam sepulturam habere nequivit. Quapropter, si ita res se habet, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, ut corpus eiusdem patris I. supra dicti appellatione cessante facias in coemeterio sepeliri, et heredes eius moneas et compellas, ut his, quibus ille per incendium vel alio modo damna contra iustitiam irrogaverat, iuxta facultates suas condigne satisfaciant, ut sic a peccato valeat liberari.
Capitulum VI.
Raptus non dicitur, ubi volens pro matrimonio abducitur; raptor tamen cum rapta matrimonium contrahere potest, et post consummationem matrimonii alter sine consensu alterius religionem ingredi non potest. H. d. cum cap. sequenti.
Lucius III. Burgensi Episcopo.
Quum causam, quae inter E. militem latorem praesentium et uxorem eius vertitur, +tuae commisissemus experientiae terminandam, E. miles repetens, mulierem legitime sibi nupsisse, per probationes canonicas constanter se asseruit probaturum. Femina vero proposuit, quod dominorum et parentum suorum suggestione alteri viro tradita, ab illius militis amore divertit, qui a parentibus eam prius rapuerat, illa tamen volente, ut dicitur, et postmodum, priusquam eam cognosceret, desponsavit, deinde inclusa est in monasterium monialium, ubi etiam detinetur. Unde, quoniam super his prudentia tua duxit sedem apostolicam consulendam, significatione praesentium tibi Respondemus, quod, quum ibi raptus dicatur admitti, ubi nil ante de nuptiis agitur, iste raptor dici non debet, quum habuerit mulieris assensum, et prius eam desponsaverit, quam cognoverit; licet parentes forsitan reclamarent, a quibus eam dicitur, rapuisse. Praeterea quum post matrimonium, carnis commixtione perfectum, teste Apostolo uxor sui corporis potestatem non habeat, sed maritus, et e converso: si praecessisse matrimonium vel ex probationibus viri canonicis, vel ex mulieris confessione claruerit postmodum sine assensu viri non potuit ipsa monasterium ingredi, aut aliter continentiam profiteri. Non ergo pro eo, quod post matrimonium consummatum rapta per vim in monasterio fuerit, viri poterit consortium declinare; maxime si probari nequeat, virum, ut mulier profiteretur, continentiam assensisse.
Capitulum VII.
Rapta potest matrimonium contrahere cum raptore, ubi dabitur libera facultas in contrahendo.
Innocentius III. Episcopo Saronensi.
Accedens ad apostolicam sedem (Et infra: [cf. c. 24. de praeb. III. 5.]) Rapta puella legitime contrahet cum raptore, si prior dissensio transeat postmodum in consensum, et quod ante displicuit tandem incipiat complacere, dummodo ad contrahendum legitimae sint personae.
T i t u l u s X V I I I .
De furtis.
Capitulum I.
In Exodo.
Qui furatur hominem, et vendiderit eum, convictus noxae morte moriatur.
Capitulum II.
Furibus et latronibus in peccato obeuntibus sacramenta ecclesiastica deneganda sunt; secus, si in morte eos poenituit.
Ex concilio Triburiensi.
Fures et latrones si in furando vel depraedando occiduntur, visum est, pro eis non esse orandum. Sed si comprehensi aut vulnerati presbytero vel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus.
Capitulum III.
Committens furtum ex necessitate non multum urgente, peccat, sed non graviter; unde imponenda est ei levis poenitentia. H. d. secundum communem intellectum.
Ex poenitentiali Theodori.
Si quis propter necessitatem famis aut nuditatis furatus fuerit cibaria,vestem vel pecus, poeniteat hebdomadas tres, et, si reddiderit, non cogatur ieiunare.
Capitulum IV.
Non indicans furem propter lucrum, quod ab eo consequitur, reus peccati est.
Hieronymus super Parabolas.
«Qui cum fure partitur, occidit animam suam.» Non fur solum, sed ille reus tenetur, qui, furti conscius, quaerente possessore non indicat.
Capitulum V.
Fur occultus potest post restitutionem et poenitentiam ad sacros ordines promoveri.
Alexander III. Cremonensi Episcopo.
Ex literis tuis, si bene meminimus, auribus nostris innotuit, et dilecti filii I. subdiaconi nostri diligens relatio patefecit, quod B. lator praesentium calicem quendam in ecclesia minus caute dimissum rapiens, longo tempore detinere praesumpsit. +Postea tamen poenitentia ductus presbytero in confessione excessum suum humiliter et reverenter aperuit, et ecclesiae iuxta eiusdem presbyteri consilium, prout dignum fuit, exinde satisfecit. Unde quoniam propter hoc ipsum tuae fraternitatis discretio dubitat ordinare, prudentiae tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si praedictus B. sponte confessus fuerit huiusmodi praesumptionis excessum, et exinde ecclesiae, cuius calix fuerat, satisfecerit, nec est super hoc nota vel infamia manifesta respersus, post peractam poenitentiam aut congruam partem poenitentiae, dummodo, alias idoneum ipsum esse cognoscas, ad sacros ordines non dubites promovere.
T i t u l u s X I X .
De usuris.
Capitulum I.
Usura est lucrifacere fructus rei pignoratae; fallit in casu hic excepto.
Alexander III. in concilio Turonensi.
Plures clericorum, +et, quod moerentes dicimus, eorum quoque, qui praesens saeculum professione vocis et habitu reliquerunt dum communes usuras, quasi manifestius damnatas, exhorrent, commodata pecunia indigentibus, possessiones eorum in pignus accipiunt, et provenientes fructus percipiunt ultra sortem. Idcirco Generalis concilii decrevit auctoritas, ut nullus amodo constitutus in clero vel hoc vel aliud genus usurae exercere praesumat. Et si quis [hactenus] alicuius possessionem data pecunia sub hac specie vel conditione in pignus acceperit, si sortem suam deductis expensis de fructibus iam perceperit, absolute possessionem restituat debitori. Si autem aliquid minus habet, eo recepto, possessio libere ad dominum revertatur. Quodsi post huiusmodi constitutum in clero quisquam exstiterit, qui detestandis usurarum lucris insistat, ecclesiastici officii periculum patiatur, nisi forte ecclesiae beneficium fuerit, quod redimendum ei hoc modo de manu laici videatur.
Capitulum II.
Idem in effectu dicit cum praecedenti cap., sed addit tacite idem esse in laicis. Nam in praecedenti capite tantum fuit facta mentio de clericis.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quoniam non solum viris ecclesiasticis, sed etiam quibuslibet aliis periculosum est usurarum lucris intendere, auctoritate tibi praesentium duximus iniungendum, ut eos, qui de possessionibus vel arboribus, quas tenere in pignore noscuntur, sortem suam deductis expensis inde iam receperunt, ad eadem pignora restituenda sine usurarum exactione ecclesiastica districtione compellas.
Capitulum III.
Manifesti usurarii ad communionem altaris et ecclesiasticam sepulturam et oblationem offerendam admitti non possunt, et clerici, contra hoc facientes, puniantur, ut hic dicitur.
Idem in concilio Lateranensi.
Quia in omnibus fere locis ita crimen usurarum invaluit, ut multi, aliis negotiis praetermissis, quasi licite usuras exerceant, et qualiter utriusque testamenti pagina condemnentur, nequaquam attendant: ideo constituimus, quod usurarii manifesti nec ad communionem admittantur altaris, nec Christianam, si in hoc peccato decesserint, accipiant sepulturam, sed nec oblationes eorum quisquam accipiat. Qui autem acceperit, vel Christianae tradiderit sepulturae, et ea, quae acceperit, reddere compellatur, et, donec ad arbitrium episcopi sui satisfaciat, ab officii sui maneat exsecutione suspensus.
Capitulum IV.
Potest intelligi dupliciter, primo in mutuante, secundo recipiente usuras, et secundum primum intellectum hoc dicit: Etiam pro opere pio non licet usuras recipere, quando per receptionem datur causa usurae committendae. H. d. Vel sic et clarius: Non licet inducere quem ad exercendum usuras etiam pro pio opere. Et ista lectura colligitur ex decisa.
Idem Panormitano Archiepiscopo.
Super eo vero, +quod a nobis tua dilectio postulavit, utrum possit in recipienda pecunia ad usuram dispensatio fieri, ut pauperes, qui in Sarracenorum captivitate tenentur, per eandem possint pecuniam liberari, praesentibus tibi literis Respondemus, quod, quum usurarum crimen utriusque testamenti pagina detestetur, super hoc dispensationem aliquam posse fieri non videmus, quia, quum scriptura sacra prohibeat, vel pro alterius vita mentiri, multo magis prohibendus est quis, ne etiam pro redimenda vita captivi usurarum crimine involvatur.
Capitulum V.
Usurarii, qui sunt solvendo, coguntur per poenas Lateranensis concilii usuras restituere, etiam quas ante concilium receperunt; et facultatibus non exstantibus debent possessiones, emptae ex pecunia foenebri, vendi, et debentibus recipere satisfieri.
Idem Salernitano Archiepiscopo.
Quum tu, sicut asseris, manifestos usurarios, scilicet qui in illo peccato decesserint, iuxta decretum nostrum, quod nuper in concilio promulgatum est, communione altaris et ecclesiastica praeceperis sepultura privandos, donec reddant quod tam prave receperant: quidam eorum dicunt, ad solvendas perceptas usuras proprias non sufficere facultates. Alii vero promittunt, [se] partes usurarum, quas habent prae manibus, reddituros; sed usuras alias, quas extorserant, quum de his possessiones comparatae sunt, et eorum filiis vel parentibus traditae, se non posse reddere confitentur. Alii vero ad excusandas excusationes in peccatis impudenter affirmant, illas duntaxat usuras restituendas, quae sunt post interdictum nostrum receptae, +nec aliquos ad solvendas usuras, quas ante interdictum nostrum receperant, debere compelli. Super his fraternitati tuae taliter respondemus, quod, sive ante sive post interdictum nostrum usuras extorserint, cogendi sunt per poenam, quam statuimus in concilio, eas his, a quibus extorserunt, vel eorum heredibus restituere, vel, his non superstitibus, pauperibus erogare; dummodo in facultatibus habeant, unde ipsis possint eas restituere, quum iuxta verbum B. Augustini non remittatur peccatum, nisi restituatur ablatum. Illi autem, qui non habent in facultatibus, unde usuras valeant restituere, non debent ulla poena mulctari, quum eos nota paupertatis evidenter excuset. Possessiones vero, quae de usuris comparatae sunt, debent vendi, et ipsarum pretia his, a quibus usurae sunt extortae, restitui, ut sic non solum a poena illa, sed etiam a peccato possint, quod per usurarum extorsionem incurrerant, liberari.
Capitulum VI.
Vendens rem plus, quam valeat, quia solutionem differt, peccat, nisi dubium sit, an tempore solutionis erit valor rei variatus, et venditor non erat venditurus tempore, quo vendidit. H. d. secundum communem intellectum.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
In civitate tua dicis saepe contingere, quod, quum quidam piper, seu cinamomum, seu alias merces comparant, quae tunc ultra quinque libras non valent, et promittunt per publicum instrumentum, se illis, a quibus illas nerces accipiunt, sex libras statuto termino soluturos. Licet autem contractus huiusmodi ex tali forma non possit censeri nomine usurarum, nihilominus tamen venditores peccatum incurrunt, nisi dubium sit, merces illas plus minusve solutionis tempore valituras. Et ideo cives tui saluti suae bene consulerent, si a tali contractu cessarent, quum cogitationes hominum omnipotenti Deo nequeant occultari.
Capitulum VII.
Usurarius monitus, non desistens, si clericus est, ab officio et beneficio suspenditur; si laicus, excommunicatur.
Idem.
Praeterea parochianis tuis usuras recipere omnibus modis interdicas, quia usurarum crimen utriusque testamenti pagina detestatur. Qui si monitis vestris parere contempserint, si clerici sint, eos ab officio beneficioque suspendas; si [vero] laici fuerint, usque ad dignam satisfactionem ipsos vinculo excommunicationis adstringas.
Capitulum VIII.
Fructus rei pignoratae computari debent in sortem, et excipit unum casum.
Idem Abbati et Fratribus S. Laurentii.
Conquestus est nobis C. clericus praesentium lator, quod, licet de quadam terra, quam pater suus vobis obligavit, sortem vestram deductis expensis receperitis, terram tamen ipsam non sine derogatione vestrae salutis, honestatis et famae nihilominus detinetis. Inde est, quod Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si terram ipsam titulo pignoris detinetis, et de fructibus eius sortem vestram recepistis, praedictam terram clerico memorato dilatione et appellatione cessante reddatis, et in pace et quiete dimittatis, nisi forte terra ipsa de feudo sit monasterii vestri.
Capitulum IX.
Heres, usurarii filius vel extraneus, usuras, extortas per defunctum, restituere compellitur.
Idem Episcopo Placentino.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, quid sit de usurariorum filiis observandum, qui eis, in crimine usurarum defunctis, succedunt, aut de extraneis, ad quos bona usurariorum asseris devoluta. Tuae igitur quaestioni literis praesentibus respondemus, quod filii ad restituendas usuras ea sunt districtione cogendi, qua parentes sui, si viverent, cogerentur. Id ipsum etiam contra heredes extraneos credimus exercendum.
Capitulum X.
Mutuans ea mente, ut ultra sortem aliquid recipiat, tenetur in foro animae ad illud restituendum, si ex hoc aliquid consecutus est. Idem in non dante parabolam iuramenti, nisi aliquid inde recipiat. Et idem in vendente rem plus, quam valeat, quia differt solutionem.
Urbanus III.
Consuluit nos tua devotio, in quo sacerdotalis officii sollicitudinem commendamus, an ille in iudicio animarum quasi usurarius debeat iudicari, qui non alias mutuo traditurus, eo proposito mutuam pecuniam credit, ut, licet omni conventione cessante, plus tamen sorte recipiat; et utrum eodem reatu criminis involvatur, qui, ut vulgo dicitur, non aliter parabolam iuramenti concedit, donec, quamvis sine exactione, emolumentum aliquod inde percipiat; et an negotiator poena consimili debeat condemnari, qui merces suas longe maiori pretio distrahit, si ad solutionem faciendam prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persolvatur. Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste cognoscitur, in quo dicitur: «Date mutuum, nihil inde sperantes»: huiusmodi homines pro intentione lucri, quam habent, quum omnis usura et superabundantia prohibeatur in lege, iudicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt accepta, restituenda, in animarum iudicio efficaciter inducendi.
Capitulum XI.
Manifestus usurarius, appellans ad subterfugiendum restitutionem, audiendus non est.
Innocentius III. Praelatis in regno Franciae constitutis.
Quam perniciosum +sit vitium usurarum, discretionem vestram non credimus ignorare, quum praeter constitutiones canonicas, quae in earum odium emanarunt, per Prophetam detur intelligi, eos, qui suam dant pecuniam ad usuram, a tabernaculo Domini repellendos, et tam in novo quam in veteri testamento prohibitae sint usurae, quum ipsa veritas praecipiat: «Mutuum date, nihil inde sperantes,» et per Prophetam dicatur: «Usuram et omnem superabundantiam non accipias.» Inde est, quod universitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus manifestos usurarios, eos maxime, quos usuris publice renunciasse constiterit, quum aliquis eos convenerit de usuris, nullius permittatis appellationis subterfugio se tueri. [Dat. Lat. V. Kal. Nov. 1198.]
Capitulum XII.
Per subtractionem communionis Christianorum et per principes saeculares cogendi sunt Iudaei ad usuras restituendas.
Idem Narbonensi Archiepiscopo.
Post miserabilem (Et infra:) [Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras iuramento tenetur adstricti, vos, fratres archiepiscopi et episcopi, per vestras dioeceses creditores eorum sublato appellationis obstaculo eadem districtione cogatis, ut eos a sacramento penitus absolventes, ab usurarum ulterius exactione desistant. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum sublato appellationis obstaculo districtione simili compellatis.] Iudaeos [vero] ad remittendas Christianis usuras per vos, filii principes et potestates compelli praecipimus saeculares. Et, donec eis remiserint, ab universis Christi fidelibus tam in mercimoniis quam in aliis per excommunicationis sententiam eis iubemus communionem omnimodam denegari. [Ab hoc igitur opere nullus omnino se subtrahat etc. Dat. Reate XVIII. Kal. Sept. 1198.]
Capitulum XIII.
Non obstante iuramento de non repetendis usuris, per debitorem praestito, potest iudex ex officio suo usurarium ad restituendas usuras compellere.
Idem Mutinensi Episcopo.
Tuas dudum recepimus quaestiones, quod quidam usurarii tuae dioecesis eos, quibus dant pecuniam ad usuram, praestare faciunt iuramentum, quod usuras non repetant, et super his, quas solverint, nullam moveant quaestionem. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, ut usurarios ipsos monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, ante usurarum solutionem ab earum exactione desistere, vel restituere ipsas, postquam fuerint persolutae, ne de dolo et fraude suo contingat eos commodum reportare, qui ad hoc praestari faciunt iuramentum, quod super usuris non valeant molestari.
Capitulum XIV.
Non auditur usurarius repetens usurus, nisi prius restituat extortas.
Idem.
Quia [igitur] frustra legis auxilium invocat qui committit in legem: statuimus, ut, si quis usurarius a nobis literas impetraverit super restituendis usuris, vel fructibus computandis in sortem, nisi prius ipse restituerit usuras, quas ab aliis noscitur recepisse, auctoritate literarum ipsarum nullatenus audiatur. [Dat. Romae V. Kal. Ian. 1205.]
Capitulum XV.
Convictus de usuraria pravitate per formam et alia argumenta, potest manifestari usurarius, et tanquam manifestus usurarius compesci secundum dispositionem Lateranensis concilii.
Idem Altissiodorensi Episcopo.
Quum in dioecesi tua sint quam plurimi usurarii, de quibus minime dubitatur, quin sint usurarii manifesti, contra quos propter timorem principum et potentum, qui tuentur eosdem, nullus accusator apparet, nec iidem sunt per sententiam condemnati, qualiter procedere valeas contra ipsos, oraculum duxisti sedis apostolicae requirendum. Nos autem Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, licet contra eos non appareat accusator, si tamen aliis argumentis illos constiterit esse usurarios manifestos, in eos poenam in Lateranensi concilio contra usurarios editam libere poteris exercere. [Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. Ao. X. 1207.]
Capitulum XVI.
Maritus, recipiens pignus pro dote promissa, non tenetur fructus in sortem computare. H. d. est casus singularis, et alibi non probatur.
Idem.
Salubriter (Et infra:) Sane generum ad fructus possessionem, quae sibi a socero sunt pro numerata dote pignori obligatae, computandos in sortem non credimus compellendum, quum frequenter dotis fructus non sufficiant ad onera matrimonii supportanda.
Capitulum XVII.
Repetens usuras non auditur, nisi restituat extortas per se, vel per alium, a quocunque causam habeat.
Idem Episcopo Bononiensi.
Michael laicus suam nobis querimoniam destinavit, quod M. et quidam alii Bononienses cives multa extorserunt ab eo, et a patre suo, cuius heres exstitit, nomine usurarum. (Et infra:) Attentius provisurus, ne auctoritate nostra in negotio procedas eodem, nisi dictus conquerens restituerit vel adhuc restituat, si quas aliquando ipse vel pater eius extorsit usuras.
Capitulum XVIII.
Etiam Iudaei compellendi sunt ad restituendas usuras extortas a Christianis, et ad solvendas decimas vel oblationes de eorum possessionibus.
Idem in concilio generali.
Quanto amplius Christiana religio ab exactione compescitur usurarum, tanto gravius super his Iudaeorum perfidia insolesicit, ita, quod brevi tempore Christianorum exhauriunt facultates. Volentes igitur in hac parte prospicere Christianis, ne a Iudaeis immaniter aggraventur, synodali decreto statuimus, ut, si de cetero quocunque praetextu Iudaei a Christianis graves immoderatasve usuras extorserint, Christianorum eis participium subtrahatur, donec de immoderato gravamine satisfecerint competenter. Unde Christiani, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellantur ab eorum commerciis abstinere. Principibus autem iniungimus, ut propter hoc non sint Christianis infesti, sed potius a tanto gravamine studeant cohibere Iudaeos. Hac eadem poena Iudaeos decernimus compellendos ad satisfaciendum ecclesiis, pro decimis et oblationibus debitis, quas a Christianis de domibus et possessionibus aliis percipere consueverant, antequam ad Iudaeos quocunque titulo devenissent, ut sic ecclesiae conserventur indemnes.
Capitulum XIX.
Usurarius est, qui a debitore recipit aliquid ultra sortem, etiamsi suscipiat in se periculum. H. d. primo. Non est usurarius emptor rei minus iusto pretio, si tunc verisimiliter dubitetur, an tempore solutionis plus vel minus sit res valitura. H. d. secundo. Propter dubium excusatur is, qui ex eo, quod differt solutionem pretii, vendit rem plus, quam valeat, si non erat eam alias venditurus. Hoc dicit tertio.
Gregorius IX. Fratri R.
Naviganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, pro eo, quod suscipit in se periculum, recepturus aliquid ultra sortem, usurarius est censendus. Ille quoque, qui dat X. solidos, ut alio tempore totidem sibi grani, vini vel olei mensurae reddantur, quae licet tunc plus valeant, utrum plus vel minus solutionis tempore fuerint valiturae, verisimiliter dubitatur, non debet ex hoc usurarius reputari. Ratione huius dubii etiam excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum vel alias merces vendit, ut amplius, quam tunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem; si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus.
T i t u l u s X X .
De crimine falsi.
Capitulum I.
Testis falsidicus tres laedit, Deum, iudicem et partem, et falsus est non solum, qui mendacium dicit, sed etiam, qui veritatem occultat.
Augustinus.
Falsidicus testis tribus personis est obnoxius, primum Deo, cuius praesentiam contemnit; deinde iudici, quem mentiendo fallit; postremo innocenti, quam falso testimonio laedit. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit, quia et ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat.
Capitulum II.
Sententia, lata per falsas literas, non debet exsecutioni mandari.
Lucius III. Vigoriensi Episcopo.
Super eo vero, quod sententiam auctoritate literarum falsarum latam noluisti exsecutioni mandare, tuam plurimum prudentiam commendamus, mandantes, ut quoties aliqua scripta sub nomine nostro destinata redarguenda videiris falsitatis, nullam eis adhibeas fidem, et quod per ipsas mandatum fuerit non observes, sed eum, qui praesentaverit, retineri facias diligenter.
Capitulum III.
Clericus, falsans sigillum principis, deponitur. Item ei character inprimitur, et in exsilium mittitur.
Urbanus III.
Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod, quum quosdam per versos clericos, qui falsaverant sigillum carissimi in Christo filii nostri Philippi regis illustris Francorum, carcerali custodiat mancipaveris, +quid faciendum sit tibi de ipsis, a sede apostolica duxisti consilium inquirendum. Unde nos Fraternitati tuae de fratrum nostrorum consilio taliter respondemus, ut eis nec membram auferri, nec poenam infligi facias corporalem, per quam periculum mortis possint incurrere; sed eis prius a suis propriis ordinibus degradatis, in signum maleficii characterem aliquem imprimi facias, quo inter alios cognoscantur, et provinciam ipsam eos abiurare compellens, abire permittas.
Capitulum IV.
Exsistens in curia literas apostolicas non recipiat, nisi de manibus Papae, vel officialium ab ipso deputatorum; personae tamen solennes per nuncios recipere poterunt, de manibus tamen praedictorum. Contra faciens, si laicus est, excommunicationi subiacet; si clericus, ab officio et beneficio deponitur. Hoc dicit usque ad §. Adiicientes. - §. 1. Per excommunicationis poenam providet contra non resignantes, nec destruentes literas falsas infra XX. dies; et absolutio Papae reservatur, et contra factum non tenet. H. d. Abbas.
Innocentius III.
Dura saepe mandata +[et institutiones interdum iniquas a sede apostolica emanare multi arguunt et mirantur, et in hoc ei culpam imponunt, in quo sinceritas eius culpae prorsus ignara per innocentiam excusatur. Nos etenim circa maiora negotia frequentius occupati, et curam universorum ex officio nostro gerentes, per quod sumus omnibus debitores, quum omnibus apud nos instantibus in continenti satisfacere non possimus, quidam eo, quod a iustitiae semita aberrantes aut ultra, quam permittit honestas, suae petitionis licentiam extendentes, exaudiri non possunt, in motum propriae voluntatis irrumpunt, et ad sua ingenia falsitatis et artes perditionis cum animi exquisita malitia recurrentes, per falsae astutiam speciei candorem puritatis apostolicae denigrare ac depravare nituntur. Ex cuius falsitatis ingenio quot et quanta mala proveniant, quum per eam et innocentes quandoque damnentur, et rei ab obiectis criminibus absolvantur, nec non et apostolicae sedis laedatur auctoritas, ipsa rei evidens malitia protestatur. Licet autem huiusmodi falsitas aliquamdiu possit cum operibus tenebrarum abscondi, tamen, quia per eam beatis Apostolis speciatim infertur iniuria, ille, a quo in persona eorum Romana ecclesia auctoritatem super ecclesiis universis accepit, unde et bulla nostra, per quam totius negotia Christianitatis aguntur, capitum ipsorum charactere praesignatur, perniciem tanti sceleris non patitur in tantum praeiudicium eorum diutius occultari.] Accidit enim nuper in Urbe, quod quidam, falsitatis astutiam perniciosius exercentes, in suis fuere iniquitatibus deprehensi, ita, quod bullas tam sub nomine nostro, quam bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, quas falso confinxerant, et quam plures literas bullis signatas invenerimus apud eos, [ipsosque captos adhuc in carcere detinemus.] Nos autem, semper honori Romanae ecclesiae et utilitati omnium paterna volentes sollicitudine providere, de communi fratrum nostrorum consilio Statuimus, et sub excommunicationis poena et suspensionis ordinis et beneficii districtius inhibemus, ne quis apud sedem apostolicam de cetero literas nostras nisi a nobis, vel de manibus illorum recipiat, qui de mandato nostro ad illud sunt officium deputati. Si vero persona tantae auctoritatis exstiterit, ut ipsam deceat per nuncium literas nostras recipere, nuncium ipsum ad cancellariam nostram vel ad nos ipsos mittat idoneum, per quem literas apostolicas iuxta formam praescriptam recipiat. Si quis autem in hac parte mandati nostri transgressor exstiterit, si laicus fuerit, excommunicationi subiaceat; si clericus, officii et beneficii sui suspensione damnetur. +[Verum quia, sicut a falsariis ipsis accepimus tam ad partes vestras, quam ad ceteras regiones per literas transmissas ab eis suae iniquitatis falsitas multipliciter est diffusa, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus provinciale concilium evocetis, in quo solenniter et generaliter statuatis, ut per singulas parochias publice proponatur, quod, si quis a sede apostolica literas impetraverit, quarum tenor possit esse suspectus, et eis uti voluerit, ut statutam poenam evadat, primo fiat collatio de falsa bulla cum vera, et si eam invenerit falsitate notandam, episcopo dioecesano, abbati vel archidiacono loci easdem literas non differat praesentare, qui veritate comperta illum, qui tales literas reportavit, si laicus fuerit, excommunicationi subiiciat; si clericus, eum ab officio beneficioque suspendat.] §. 1. Ad haec Adiicientes statuimus, ut generalem excommunicationis sententiam promulgetis, quam per singulas parochias faciatis frequentius innovari, quod, si quis falsas literas se habere cognoscit, infra viginti dies literas illas aut destruat, aut resignet, si poenam excommunicationis voluerit evadere; quam, nisi forsan in mortis articulo, sine speciali mandato nostro a quoquam nolumus relaxari. Nec, etiamsi praesumpta fuerit contra hoc absolutio, quicquam habeat firmitatis, ne forte post tempora nostra falsitas interim occultata cuiquam valeat praeiudicium generare. [Ceterum etc. Dat. Romae ap. S. Petr. XIV. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
Capitulum V.
Ponit novem modos falsandi literas papales.
Idem Archiepiscopo et Canonicis Mediolanensibus.
Licet ad regimen +apostolicae sedis, quae dante Domino universarum ecclesiarum mater est et magistra, insufficientes nos vita et scientia reputemus, quantum tamen nobis Dominus in sua miseratione concesserit, ab his proposuimus abstinere, per quae nobis possit merito derogari; quanquam ex infirmitatis humanae defectu non sic formam perfectionis semper et in omnibus imitari possimus, quin, aliquid aliquando in nostris subrepat operibus, quod minus circumspectae providentiae valeat imputari; quod tamen non ex industria vel scientia certa, sed interdum ex ignorantia vel nimia occupatione contingit. [Significastis siquidem nobis per literas vestras, quod, quum quaedam vobis fuissent literae praesentatae, per quas vobis districte praecipere videbamur, ut I. de Cimilian. clericum ecclesiae vestrae in canonicum reciperetis et fratrem, nec aliquem alium in canonicum vocaretis, donec ipse praebendae beneficium plenarie fuisset adeptus, earum tenore diligenter inspecto vix eas credidistis de nostra conscientia processisse, vel, si etiam processerunt, per nimiam fuisse importunitatem obtentas.] Ceterum quum easdem literas, sicut viri providi et discreti ad nostram remisissetis praesentiam, ut ex earum inspectione plenius nosceremus, utrum ex nostra conscientia processissent, plus in eis invenimus, quam vestra fuisset discretio suspicata. Nam licet in stilo dictaminis et forma scripturae aliquantulum coeperimus dubitare, bullam tamen veram invenimus, quod primum nos in vehementem admirationem induxit, quum literas ipsas sciremus de nostra conscientia nullatenus emanasse. Bullam igitur hinc inde diligentius intuentes, in superiori parte, quae filo adhaeret, eam aliquantulum tumentem reperimus. Et quum filum ex parte tumenti sine violentia qualibet aliquantulum attrahi fecissemus, bulla in filo altero remanente, filum ex parte illa fuit ab ipsa sine qualibet difficultate avulsum, in cuius summitate adhuc etiam incisionis indicium apparebat. Per quod liquido deprehendimus, bullam ipsam ex aliis literis extractam fuisse, ac illis per vitium falsitatis insertam, sicut ex literis ipsis plenius agnoscetis, quas ad maiorem certitudinem vobis duximus remittendas. [Quum igitur tantus excessus relinqui non debeat aliquatenus impunitus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus dictum I., nisi infra XX. dies post harum susceptionem a vobis commonitus ad praesentiam nostram cum testimonio literarum vestrarum satisfacturus accesserit, extunc ab omni ecclesiastico beneficio et clericali officio, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, suspendatis, vel, si beneficio caret, anathematis eum sententia innodetis, quum ab hac culpa non de facili sit credendus immunis, quum nec per fratres, nec per consanguineos nostras nos, licet saepius rogatos, potuisset inducere, ut super hoc nostras vobis literas mitteremus. Ex quo fraudem auctoris, etsi principalis falsarius ipse non fuerit, sufficienter agnoscere potuisset, praesertim quum eo tempore praesens fuisse dicatur, quo contra falsarios de communi fratrum consilio publice constituimus inter cetera, sub poena excommunicationis firmiter inhibentes, ne quis literas apostolicas nisi de manu nostra vel bullatoris nostri reciperet, illis duntaxat exceptis, quibus propter dignitatis excellentiam indulsimus, ut per nuncios fideles et notos id ipsum possent efficere.] Ut autem varietates huiusmodi falsitatis circa nostras literas, quas hactenus deprehendimus, vos ipsi de cetero deprehendere valeatis, eas vobis praesentibus literis duximus exprimendas. Prima species falsitatis haec est, ut falsa bulla falsis literis apponatur. Secunda, ut filum de vera bulla extrahatur ex toto, et per aliud filum immissum falsis literis inseratur. Tertia, ut filum ab ea parte, in qua charta plicatur, incisum, cum vera bulla falsis literis immittatur, sub eadem plicatura cum filo similis canapis restauratum. Quarta, quum a superiori parte bullae altera pars fili sub plumbo rescinditur, et per idem filum literis falsis inserta reducitur infra plumbum. Quinta, quum literis bullatis et redditis, in eis aliquid per rasuram tenuem immutatur. Sexta, quum scriptura literarum, quibus fuerat apposita vera bulla, cum aqua vel vino universaliter abolita seu deleta, eadem charta cum calce et aliis iuxta consuetum artificium dealbata de novo rescribitur. Septima, quum chartae, cui fuerat apposita vera bulla, totaliter abolitae vel abrasae, alia subtilissima charta eiusdem quantitatis scripta cum tenacissimo glutino coniungitur. Eos etiam a crimine falsitatis non reputamus immunes, qui contra constitutionem nostram scienter literas nostras non de nostra vel bullatoris nostri manu recipiunt. Illos quoque, qui, accedentes ad bullam, falsas literas caute proiiciunt, ut de vera bulla cum aliis sigillentur. Sed hae duae species falsitatis non possunt facile comprehendi, nisi vel in modo dictaminis, vel in forma scripturae, vel qualitate chartae falsitas cognoscatur. In ceteris autem diligens indagator falsitatem poterit diligentius intueri, vel in adiunctione filorum, vel in collatione bullae, vel motione vel obtusione, praesertim si bulla non sit aequalis, sed alicubi magis sit tumida, et alibi magis depressa. [Si vero etc. Dat. Spoleti II. Non. Sept. 1198.]
Capitulum VI.
Falsae sunt literae papales, in quibus episcopus vocatur filius, vel inferior frater, vel uni scribitur in plurali.
Idem Attinacensi Episcopo.
Quam gravi poenae subiaceant, +[qui literas apostolicas falsare non timent, et veras a nobis impetratas literas occultantes, falsis uti literis non verentur, fraternitatem tuam credimus non latere.] Ad audientiam siquidem nostram ex literis carissimi in Christo filii nostri Wulcani Diocliae regis illustris, nec non et tenore literarum tuarum, quas dilecto filio Ioanni capellano nostro, apud Durachium direxisti, noveris pervenisse, quod quum Dominicus, quondam Suacensis episcopus, qui coram eodem capellano et dilecto filio S. subdiacono nostro, tunc in partibus illis gerentibus legationis officium, fuerat de homicidio accusatus, et in concilio apud Antivarum pontificalem resignaverat dignitatem, ad nostram olim praesentiam accessisset, a nobis rediens quasdam tibi literas praesentavit, [quas de verbo ad verbum in literis iam dicto capellano nostro ex parte tua directis perspeximus contineri,] quibus asserebat sibi a nobis pontificale officium restitutum. Tu vero, literis illis fidem adhibens, venerabilem fratrem nostrum, quem in Suacensem episcopum electum diceris canonice consecrasse, ab eadem ecclesia removisti, praefato Dominico occasione literarum falsarum in ipsa ecclesia restituto. Praefatus autem rex, sicut suis nobis literis intimavit, non credens, literas illas ex nostra conscientia emanasse, tam ipsum Dominicum quam praefatum episcopum nostro praecepit conspectui praesentari, humiliter petens rescripto apostolico edoceri, quicquid de ipso duceremus negotio statuendum. Nos vero literas, quae tibi sub nostro nomine praesentatae fuerunt, diligentius intuentes, in eis tam in continentia quam in dictamine manifeste deprehendimus falsitatem. Ac in hoc fuimus non modicum admirati, quia tu tales literas a nobis credideras emanasse, quum praesertim scire debeas, apostolicam sedem consuetudinem in suis literis hanc tenere, ut universos patriarchas, archiepiscopos et episcopos «fratres,» ceteros autem, sive reges sint sive principes vel alios homines cuiuscunque ordinis, «filios» in nostris literis appellemus. Et quum uni tantum personae nostrae literae diriguntur, nunquam ei loquimur in plurali, ut «vos» sive «vester» et his similia in ipsis literis apponamus. In falsis autem literis, tibi praesentatis, in salutatione, «dilectus in Christo filius» vocabaris, quum in omnibus literis, quas aliquando tibi transmisimus, te videre potueris a nobis «fratrem venerabilem» appellatum. Propter quod sic te esse volumus in consimilibus circumspectum, ut per falsas literas denuo nequeas circumveniri vel falli, sed sic literas apostolicas studeas diligentius intueri tam in bulla, filo et charta, quam in stilo, quod veras pro falsis, vel falsas pro veris literis modo aliquo non admittas. [Scire namque etc. Dat. Lat. Non. Dec. Pont. nostr. Ao. III. 1200.]
Capitulum VII.
Qui per se, vel per alios literas Papae falsant, excommunicati sunt cum suis fautoribus, et clerici officiis et beneficiis privati sunt, et degradandi et tradendi curiae saeculari, per quam laicus legitime punitur. Qui vero falsis literis utitur, si clerericus est, officio et beneficio privatur; si laicus, excommunicatus est. H. d.
Idem.
Ad falsariorum confundendam malitiam iam alia vice recolimus apostolicas literas destinasse, in quibus falsitatis modos, ne quis se possit per ignorantiam excusare, meminimus plenius distinxisse. Quia vero nonnunquam evenit, ut falsas literas exhibentes, postquam super his fuerint redarguti, ad excusationem suam dicant, se huiusmodi literas per alios impetrasse, De communi fratrum nostrorum consilio duximus statuendum, ut, qui literis nostris uti voluerint, eas primo diligenter examinent, quoniam, si falsis literis se usos dixerint ignoranter eorum sera poenitentia evitare nequibit poenas inferius annotatas. Nos enim omnes falsarios literarum nostrarum, qui per se vel per alios vitium falsitatis exercent, cum fautoribus et defensoribus suis anathematis vinculo decernimus innodatos, statuentes, ut clerici, qui falsarii fuerint deprehensi, omnibus officiis et beneficiis ecclesiasticis perpetuo sint privati, ita, quod, qui per se falsitatis vitium exercuerint, postquam per ecclesiasticum iudicem fuerint degradati, saeculari potestati tradantur secundum constitutiones legitimas puniendi, per quam et laici, qui fuerint de falsitate convicti, legitime puniantur. Qui vero sub nomine nostro literis falsis utuntur, si clerici fuerint, officiis et beneficiis ecclesiasticis spolientur; si laici, tamdiu maneant excommunicationi subiecti, donec satisfaciant competenter, ita tamen, ut in istis et in illis malitia gravius quam negligentia puniatur, quod et de his, qui falsas literas impetrant, statuimus observandum.
Capitulum VIII.
Non praesumitur quis falsare literas de simplici iustitia, nec punitur, si, hoc comperto, destiterit illis uti.
Idem.
Accedens +[ad praesentiam nostram P. presbyter lator praesentium sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum olim missus ab archipresbytero et clericis de Casali novo pro quibusdam causis, super quibus a te se fatebantur indebite praegravari, ad nostram praesentiam accessisset, nec posset pro eo, quod tunc temporis nos eramus infirmitate gravati, suas literas obtinere, moram apud sedem apostolicam faciendo post paucos dies contigit ipsum etiam infirmari. Dum autem esset in lecto aegritudinis constitutus, accessit ad eum quidam clericus de Casali novo, Azo nomine, qui tunc temporis morabatur in Urbe, et sub spe dilectionis et gratiae promisit ei se quas a nobis postulabat literas obtenturum; qui credidit verbo eius, et expensas tribuit, quas pro literis ipsis se expensurum praefatus clericus proponebat. Tandem ad eum quasdam commissionis literas ad venerabilem fratrem nostrum Tranensem archiepiscopum et dilectum filium abbatem de Coronata portavit, quas praedictus presbyter credens veras esse et de nostra conscientia emanasse, ad iudices detulit delegatos. Quumque in praesentia ipsorum iudicum tu literas argueres falsitatis, et sacerdos ipse et alii clerici de Casali novo eas veras esse proponerent, tu easdem literas sub sigillo praedictorum iudicum ad nostram praesentiam direxisti, quas utique falsas esse deprehendimus manifeste, pro quo tibi per scripta nostra mandavimus, ut illum, qui praefatas literas impetravit, officio beneficioque suspensum ad nostram praesentiam dirigeres puniendum. Verum quum sacerdotem praedictum sua redderet conscientia innocentem, postquam tu eum officio et beneficio suspendisti, ad nostram festinanter accessit praesentiam ad suam innocentiam excusandam. Sed quum apud nos moram faceret longiorem, et a nobis misericordiam postularet, praefatae falsitatis omnimodam ignorantiam proponendo, ipsum tamen cum literis nostris ad te duximus remittendum, ut misericordiam inveniat, quam precatur. Inde est, quod] Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si literae apostolicae, in quibus falsitas fuerit deprehensa, de simplici iustitia formam habeant, quum praesumi non debeat, quod pro talibus literis, quae possunt facile a quibuslibet obtineri, fraudem quis commiserit falsitatis, [ab ipso presbytero canonica purgatione recepta, quod conscius non fuerit falsitatis,] nec literis [illis] usus est, postquam eas falsas esse cognovit, tu, ei [divinae pietatis intuitu] officium beneficiumque restituens, ipsum super hoc ulterius non molestes, [quia sicut iustum est etc.]
Capitulum IX.
Propter paucarum literarum rasuram in loco non suspecto rescriptum non probatur falsum.
Idem.
Ex continentia +[literarum dilectorum filiorum abbatis sanctae crucis de Waltham et magistri Simonis de Svelle nobis innotuit, quod, quum olim quaestio, quae vertebatur inter dilectos filios M. Phil. de Ludeleve ex una parte, Robertum et Vincentium clericos ex altera super ecclesia de Streton, ipsis et quondam abbati de Straford. a bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro commissa fuisset, eodem abbate pariter et praedicto Vincentio de hac luce subtractis, praenominati duo iudices iuxta tenorem rescripti apostolici procedentes, attestationes et allegationes utriusque partis diligentius audierunt; et tandem, quum renunciatum eis ab utraque parte fuisset, et secundum allegata diffinitiva esset sententia promulganda contra magistrum P., adversa pars literas apostolicas arguit falsitatis, et eas esse falsas sub periculo causae se firmiter asseruit probaturam, sibi legem imponens, ut a causa caderet, nisi probaret evidentius falsitatem, et, ne ulterius iudices in causa procederent, sedem apostolicam appellavit. Saepedicto autem Phil. exhibente illum, per quem literas impetravit, et firmiter promittente, quod eas veras esse probaret, memoratus R. ab eisdem iudicibus requisitus, ut aliquam motam exprimeret falsitatis, propter quam falsas esse literas proponebat, nihil aliud specificare voluit, nisi quod eas falsas dixit, et asseruit a cancellaria nostra nullatenus emanasse. Supradicti vero iudices, ab ipso R. iuratoria cautione recepta, quod accusationem falsitatis prosequeretur, sicut superius est expressum, sequentem diem post dominicam, qua cantatur «Laetare Hierusalem,» proximo praeteritam, ad prosequendum coram nobis appellationem interpositam utrique parti terminum praefixerunt. Ceterum praefatus Robertus in termino praetaxato ad praesentiam nostram accedens, super falsitate literarum ac processu negotii veritate suppressa (ut dicitur) a nobis ad praedictos iudices literas impetravit, et nihil prorsus de falsitatis accusatione proponens, a sede apostolica furtive recessit.] Verum nos literas ipsas, quae redargutae fuerant falsitatis, diligentius intuentes, nullum in eis falsitatis signum vel suspicionis invenimus, nisi paucarum literarum rasuras, quae nequaquam sapientis animum in dubitationem vertere debuerunt. Unde [discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiratis super his diligentius veritatem, et,] si vobis constiterit, [iam dictas literas a nobis fuisse veritate tacita impetratas, et] praedictum R. obligasse se sub periculo causae, quod literas illas falsas esse probaret, quum [inter ipsum et adversarium suum quaestio personalis agatur, et] quilibet ad renunciandum iuri suo liberam habeat facultatem, ipsi R. super dicta ecclesia silentium imponatis. [Alioquin partibus convocatis etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Nov. 1198.]
T i t u l u s X X I .
De sortilegiis.
Capitulum I.
Sortilegia pro futuris inveniendis vel divinationibus faciendis prohibentur, et contra facientibus poena imponitur.
Ex poenitentiali Theodori.
In tabulis vel codicibus aut aliis sorte furta non sunt requirenda, aut nullus in psalterio vel in evangelio vel in aliis rebus sortiri, nec divinationes aliquas in aliquibus rebus quis observare praesumat. Qui autem contra fecerit, quadraginta dies poeniteat.
Capitulum II.
Presbyter, qui per inspectionem astrolabii furta requirit, ad tempus suspenditur ab altaris ministerio. Ita communiter summatur; sed in veritate haec summatio non est indistincte vera, quia acrius potest puniri.
Alexander III. Grandensi Patriarchae.
Ex tuarum tenore literarum accepimus, quod V. presbyter, lator praesentium, iuvenili levitate usus, cum quodam infami ad privatum locum immundum spiritum invocaturus accessit. Unde tu eum, quia propter hoc infamia laborabat, et facinus publicum et notorium erat, ab officio et beneficio ecclesiastico suspendisti. Ipse autem coram nobis viva voce proposuit, quod non ea intentione, ut vocaret daemonium, ierat, sed ut inspectione astrolabii furtum cuiusdam ecclesiae posset recuperari. Verum, licet hoc ex bono zelo et ex simplicitate se fecisse proponat: id tamen gravissimum fuit, et non modicam inde maculam peccati contraxit. +Sed quoniam tutius est in dexteram quam [in] sinistram, et in misericordiam quam in severitatem declinare, ipsum fraternitati tuae duximus remittendum. Mandamus, quatenus sibi infra octo dies post harum susceptionem literarum ecclesiam cum universis ablatis restituas, et talem ei pro expiatione illius delicti poenitentiam imponas, quod per annum et amplius, si tibi visum fuerit, ita tamem, quod biennium non excedat, eum ab altaris ministerio praecipias abstinere, et extunc liberum sit ei exercere officium sacerdotis.
Capitulum III.
Non solum electio per sortes fieri non debet, sed etiam electiones compromissariorum per sortes assumi non debent.
Honorius III. Capitulo Lucanensi.
Ecclesia vestra nuper episcopo destituta, sicut comperimus, vos, convenientes in unum, ut de futuri tractaretis electione pontificis, circa modum electionis diversas incipientes habere tractatus, unum tandem elegistis ex vobis per sortem, qui tres auctoritate vestra elegit, per quos vice omnium Lucanensi provideretur ecclesiae de pastore; quorum duo tertium, magistrum R. scilicet, elegerunt, quod expresse licebat eisdem secundum traditam a vobis omnibus potestatem. Procuratoribus igitur vestris super his in nostra praesentia constitutis, nos, tali examinato processu, licet nota non careat, quin immo multa reprehensione sit dignum, quod sors in talibus intervenit, +propter praerogativam tamen morum et literaturam magistri R. canonici vestri, in quem vota ecclesiae vestrae praeficiendum episcopum concurrerunt, et affectionem, quam ad eandem habemus ecclesiam, electionem celebratam de ipso ad gratiam confirmationis admittimus, sortis usum in electionibus perpetua prohibitione damnantes.
T i t u l u s X X I I .
De collusione detegenda.
Capitulum I.
Accusatore desistente ab accusatione, poteet iudex ex officio suo inquirere super crimine illato.
Gregorius universis Episcopis de Corintho.
Scripta fraternitatis vestrae relegentes agnovimus, quod hi, qui contra Hadrianum episcopum aliqua dixerant, modo cum eodem episcopo in amicitiam convenissent, +et magna nobis ad praesens facta est de eorum unitate laetitia. Sed, quoniam ea, quae dicta sunt, indiscussa manere non patimur, sedis nostrae diaconum ad ea investiganda dirigimus. Quia vero nunciati facinoris qualitas nos vehementer impellit, ut ea, quae audivimus, dissimulare nullatenus debeamus, praesertim quum accusatores et accusatum inter se fecisse gratiam indicaveritis, hoc nobis necesse est subtilius perscrutari, ne forte non ex caritate, sed ex praemio eorum sit concordia comparata.
Capitulum II.
Desistente accusatore et accusato iudex prosequitur.
Idem.
Crimina semel audita Gregorius indiscussa nullo modo praeteribat, etiamsi accusatus cum accusatore in gratiam rediisset.
Capitulum III.
Colludens in caasa beneficiali privari debet beneficio.
Alexander III. Norvicensi Episcopo.
Audivimus, in episcopatu tuo et in aliis episcopatibus Angliae usque adeo clericorum malitiam excrevisse, ut interdum, inter se collusione facta super beneficiis, quae possident, se sustineant ab aliis molestari, et postea, ut quaestioni cedatur, et iidem clerici beneficia quiete possideant, quasi nomine transactionis solvunt aliis de ipsis beneficiis annuam pensionem, ut post mortem eorum in beneficiis illis, super quibus est inter eosdem clericos collusio facta, ius sibi valeant vindicare. Unde, [quia] quid sit tibi exinde faciendum, nos consulere voluisti, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quos clericos tuae iurisdictionis per collusionem huiusmodi fraudem legitime tibi constiterit commisisse, eos beneficiis, super quibus collusum fuerit, non differas appellatione remota perpetuo spoliare, quia satis esset indignum et absonum, si fraus et dolus, quae in praeiudicium tui iuris et aliorum nituntur committere, in eorum non redundarent incommodum et iacturam.
Capitulum IV.
Absolutio de criminibus illatis, per collusionem facta, non impedit facultatem iterum accusandi et inquirendi de illis criminibus.
Gregorius IX. Barensi Archiepiscopo et Fratri Ioseph Monacho Florentino.
In tantam clamor, qui adscendit contra Acherontinum archiepiscopum, invalescit, quod dissimulare ipsum ulterius sine scandalo non valemus, nec sine periculo tolerare. (Et infra:) Licet autem sedes apostolica frequentibus clamoribus excitata inquisitionem quorundam excessuum suorum duxerit committendam, propter tergiversationes tamen ipsius, ut dicitur, eodem cum inquisitoribus et examinatoribus colludente, nec non corruptis testibus et inquisitoribus ac examinatoribus supra dictis, non solum praedicti excessus remanserunt hactenus incorrecti, verum etiam peiora prioribus committere non expavit. (Et infra:) Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si de huiusmodi collusione ac corruptione constiterit, ex integro super praemissis et aliis, alioquin super novis duntaxat inquiratis, quae videritis inquirenda.
T i t u l u s X X I I I .
De delictis puerorum.
Capitulum I.
Impuberes praeter vitium carnis delinquere possunt; puniuntur tamen mitius quam adulti.
Gregorius.
Pueris grandiusculis peccatum nolunt attribuere quidam, nisi ab annis XIV., quum pubescere coeperint. Quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur. Quis vero audeat affirmare, furta, mendacia et periuria non esse peccata? At his plena est puerilis aetas; quamvis in eis non ita, ut in maioribus, punienda videantur.
Capitulum II.
Puer non debet ita severe puniri, sicut maior, nec pater ex delicto filii impuberis tenetur.
Alexander III. Hermonensi Episcopo.
Referente nobis H. latore praesentium intelleximus, quod, quum filius eius, qui decennis erat, cum aliis pueris sagittaret, quidam nepos eiusdem H. sagitta percussus interiit, quod idem filius eius, quum inter alios luderet, fortuito casu dicitur peregisse, licet id habeatur incertum. Propter quod dilectus filius noster abbas sancti Remigii a praefato H. secundum consuetudinem illius terrae centum solidos instantius requirebat. (Et infra:) Unde, quoniam in pueris relinqui solet inultum quod in aliis provectioris aetatis humanae leges dicunt severius corrigendum, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rem ipsam diligentius inquiras, et, si tibi constiterit, filium praedicti H. infra XIV. aetatis suae annum eundem excessum commisisse, memoratum abbatem moneas et auctoritate nostra appellatione remota compellas, ut ab eodem H. praedictos centum solidos propter illam consuetudinem non exigat, nec ab ipso pro temporali poena requirat. Quodsi praenominatus abbas eum super hoc post commonitionem tuam duxerit impetendum, tu Haide et filium suum ab eius impetitvione sublato appellationis remedio auctoritate nostra fretus absolvas.
T i t u l u s X X I V .
De clerico venatore.
Capitulum I.
Clerico prohibetur venatio, et contra facienti poena imponitur. Hoc dicit cum sequenti.
Ex concilio Aurelianensi.
Episcopum, presbyterum aut diaconum canes aut accipitres aut huiusmodi res ad venandum habere non licet. Quodsi quis talium personarum in hac voluptate saepius detentus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus a communione suspendatur: si presbyter, duobus; si diaconus, ab omni officio suspendatur.
Capitulum II.
Summatum est supra capitulo proximo.
Ex eodem.
Omnibus servis Dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus, et accipitres aut falcones interdidmus.
T i t u l u s X X V .
De clerico percussore.
Capitulum I.
Clericus, saepe alium percutiens, et monitus non desistens, deponendus est.
Ex concilio Agathensi.
Si quis in aliquos gradu sacro percussor exstiterit, corripiatur a crimine, et, si non emendaverit, deponatur.
Capitulum II.
Duobus mensibus a missarum administratione suspenditur episcopus, qui crudeliter aliquem fustigari facit.
Gregorius Tarentino Episcopo.
Praeterea, quoniam mulierem de matriculis propter delictum suum contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter fustibus deputasti, quam licet exinde, quum post octo menses decesserit, minime arbitramur fuisse defunctam, tamen, quia ad ordinem tuum noluisti habere respectum, propterea duobus te mensibus ab administratione missarum statuimus abstinere, [in quibus ab officio tuo suspensum flere te convenit quod fecisti etc.]
Capitulum III.
Non punitur clericus ut homicida, si fuit ipse in conflictu pro parte violentiam repellentium, licet ibi aliqui mortui sint, et ipse lapides proiecit, ex quo nullum ipse percussit.
Alexander III. Lucensi Episcopo.
Praesentium lator in quodam conflictu asserit se fuisse, pro parte tamen illorum, qui violentiam repellebant; in quo lapides ipse proiecit, sed aliquem non percussit. Quem nos, quia per alios illic aliqui dicuntur occisi, a celebratione missarum per biennium praecipimus abstinere. Mandamus itaque, ut, si res ita se habuerit, et alia non impedierint, decurso huiusmodi temporis spatio, ad sui eum officii exsecutionem admittas.
Capitulum IV.
Clericus, qui fuit in conflictu, ubi aliqui fuerunt occisi sine eius facto vel consilio, de iure communi promoveri potest. H. d. secundam intellectum, qui plus placet Panorm.
Coelestinus III.
Continentia literarum +vestrarum inspecta, qua significastis nobis, quod, Quum P. acolythus praesentium lator cum quibusdam hominibus ad resistendum praedonibus arma sumpsisset, in conflictu illo tres fuerunt ab aliis vulnerati ad mortem, ita tamen, quod illa homicidia neque facto eius neque consilio perpetrata fuerunt. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum praedictum acolythum ad frugem melioris vitae transivisse dicatis, et in monachali religione fere per annos octo laudabiliter huc usque vixisse, meritis eius alias non repugnantibus, poterit ipse ad subdiaconatus ordinem promoveri, et merito altaris ministerium exercere.
T i t u l u s X X V I .
De maledicis.
Capitulum I.
Maledicens Papae puniendus est, ut alii deinceps deterreantur, et ipse arceatur.
Clemens III.
Innotuit nobis (Et infra:) Ad ultimum fraternitati tuae mandamus atque praecipimus, quatenus, Quia nobis per literas tuas retulisti, quod I. clericus sanctae Trinitatis, multis coram adstantibus, verba quaedam in depressionem officii et beneficii nostri protulit, ipsum a temeritate sua per suspensionem officii et beneficii sublato appellationis, obstaculo compescas, ut poena illius aliis terrorem incutiat, ne de cetero contra Romanam ecclesiam in talia verba prorumpant.
Capitulum II.
Hic ponitur poena blasphemantis Deum, vel aliquem sanctum, et maximo Virginem gloriosissimam.
Gregorius IX.
Statuimus, ut, si quis contra Deum, vel aliquem sanctorum suorum, et maxime beatam Virginem, linguam in blasphemiam publice relaxare praesumpserit, per episcopum suum poenae subdatur inferius annotatae, videlicet, ut septem diebus dominicis prae foribus ecclesiae in manifesto, dum aguntur missarum solennia, blasphemus exsistens, ultimo illorum die dominico pallium et calceamenta non habeat, ligatus corrigia circa collum, septemque praecedentibus sextis feriis in pane ieiunet et aqua, ecclesiam nullatenus ingressurus. Quolibet quoque praedictorum dierum tres, si poterit, alioquin duos reficiat pauperes sive unum. Et, si nec ad hoc eius suppetant facultates, id in poenam aliam commutetur; cui etiam, si renuerit recipere ac peragere poenitentiam supra dictam, ecclesiae interdicatur ingressus, et in obitu ecclesiastica careat sepultura. Per temporalem praeterea potestatem, coactione, si necesse fuerit, episcopi dioecesani adhita contra eum, blasphemus, si dives fuerit, quadraginta solidorum, alioquin triginta sive viginti, et, si ad id non sufficiat, quinque solidorum usualis monetae poena mulctetur, nullam in hoc misericordiam habiturus; quod etiam inter alia communitatum statuta ponatur.
T i t u l u s X X V I I .
De clerico excommunicato, deposito
vel interdicto ministrante.
Capitulum I.
Clericus, depositus celebrans, excommunicatur.
Ex canone Apostolorum.
Si quis episcopus, presbyter vel diaconus, depositus iuste pro certis criminibus, ausus fuerit attractare ministerium sibi dudum commissum: hic ab ecclesia penitus abscindatur.
Capitulum II.
Degradatus vel suspensus celebrans, et monitus non desistens, excommunicatur; et, si nec sic desistat, per saecularem potestatem ad requisitionem ecclesiae exsilio damnatur.
Ex concilio Antiocheno.
Si quis presbyter aut alius clericus ab episcopo suo fuerit degradatus, aut ab officio pro certis criminibus suspensus, et ipse per contemptum et superbiam aliquid de ministerio sibi interdicto agere praesumpserit, et postea ab episcopo suo correptus in incepta praesumptione perduraverit: hic modis omnibus excommunicetur et ab ecclesia expellatur. Et quicunque cum eo communicaverit, similiter se sciat esse excommunicatum. Similiter de clericis, laicis vel feminis excommunicatis observandum est. Quodsi aliquis ista omnia contempserit, et episcopus minime emendare potuerit, regis iudicio ad requisitionem ecclesiae exsilio damnetur.
Capitulum III.
Interdictus et excommunicatus celebrans, monitus non desistens, deponitur.
Alexander III. Londonensi Episcopo.
Clerici autem, si qui a suis, aut etiam de mandato Romani Pontificis ab alienis episcopis interdicti vel excommunicati [fuerint, et] ante absolutionem divina officia celebraverint, nisi moniti sine dilatione redierint, perpetuae depositionis sententiam pro ausu tantae temeritatis incurrant.
Capitulum IV.
Excommunicati vel interdicti celebrantes deponi debent, nisi propter multitudinem mitigetur poena.
Idem Toletano Archiepiscopo.
Latores praesentium, cum tuis literis ad nostram accedentes praesentiam, suum nobis excessum plenius intimarunt, scilicet, quod tam ipsi quam multi alii, postquam interdicti vel excommunicati fuerunt, divina praesumpserunt officia celebrare. +Quoniam vero cum eis magnam multitudinem in hoc peccasse dicebant, nec nobis, quis eorum magis vel minus deliquerit, innotescere potuit, negotium ipsum tuae discretionis arbitrio duximus remittendum. Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligentius inquisita, si XL. solummodo vel pauciores in his deliquisse constiterit, omnes in perpetuum ab officio sacerdotali deponas. Si vero multitudinem magnam in hoc peccasse cognoveris, eos, quos magis causam delicti esse constiterit, perpetua depositione condemnes, et alios, qui non tantum deliquerunt, ab officio ad tempus suspendas, et omnibus poenitentiam secundum discretionem tibi a Deo datam iniungas.
Capitulum V.
Si habens notitiam excommunicationis per solam famam celebrat, debet de rigore deponi, licet cum eo possit misericorditer dispensari. H. d. et est casus notabilis.
Innocentius III. Herbipolensi Capitulo.
Illud Dominus in beato Petro, [cui licet insufficientes in apostolatus successimus dignitate, singularis praerogativae privilegium ecclesiae Romanae concessit, ut universorum fidelium caput et mater exsistat ita ut alienum sit a corpore illo de quo ait apostolus: «omnes unum corpus sumus in Christo» membrum quod in eius non perstitit unitate, nec ad illud ovile pertineat, de quo in evangelio legitur: «fiet unum ovile et unus pastor,» qui matrem eam non habuerit et magistram, nos quoque, qui ad eius regimen Deo disponente sumus vocati, etsi vita sumus impares et meritis inaequales primis praedecessoribus nostris, qui pro ecclesia suas animas posuerunt, ex eodem tamen privilegio pari cum eodem fungimur potestate, quum legimus dictum a domino: «quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in coelo et quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelo» licet autem apostolica sedes imperfectionem humanam et iniunctam sibi oneris gravitatem attendens, multos in sortem creditae sibi sollicutidinis evocaverit, sibi tamen retinuit plenitudinem potestatis, multa suae solius potestati reservans quae praeter specialem auctoritatem ipsius, nec de iure debent nec possunt impune ab aliquibus dispensari, utpote cessiones et translationes episcoporum et alia quaedam, quae quum. nota sint, nobis non opus est literis explicare.] Venerabilis frater noster [Conradus] quondam Hildesemensis episcopus, imperialis aulae cancellarius, non attendens, quod multa sunt, quae praeter specialem auctoritatem apostolicae sedis de iure non possent nec deberent impune ab aliquibus attentari, utpote cessiones et translationes episcoporum, et alia, quae nota sunt vobis, licentia non solum non obtenta, sed nec etiam postulata, ecclesia Hildesemensi relicta Herbipolensem ecclesiam occupavit, +[et sic in literis quas nobis destinavit ... Herbipolensem se praesumpsit appellare], Unde nos, praesumptionem ipsius debita volentes animadversione punire, venerabili fratri nostro Magdeburgensi episcopo et aliis quibusdam in Teutonia constitutis dedimus in mandatis, ut, quum factum ipsum non posset in partibus illis non esse notorium, nisi dictus episcopus infra XX. dies post susceptionem literarum, quas super hoc ipsi direximus, ab Herbipolensis ecclesiae administratione cessaret, eum excommunicatum publice nunciaret, et excommunicationem eius facerent pulsatis campanis et candelis accensis festivis diebus et dominicis innovari, quod idem Magdeburgensis studuit adimplere. +[Licet autem in manifestis non esset ordo iudiciarius requirendus et ipse confessus de ... videretur, quum literis ad nos directis se praesumpserit Herbipolensem episcopum apellare, ad vincendam omnem malitiam, eidem denuo non praemissa salutatione, mandavimus ut omni occasione cessante, si apud nos vellet gratiam invenire, mandatum apostolicum adimpleret: quum ipse nihilominus in sua contumacia perduraret et posteaquam alius in Hildesheimensi ecclesia de mandato nostro electus et confirmatus fuerat, se praesumeret Hildesheimensem episcopum appellare, ne apostolica sedes dissimulare videretur, ipsum excommunicatum inter missarum solemnia nuntiavimus et mandavimus ab omnibus evitari: ceterum, ipse tandem temeritatem propriam recognoscens, primo coram iam dicto archiepiscopo et multis principibus Alamanniae, secundo coram venerabili fratre nostro C. Moguntino archiepiscopo, episcopo Sabinensi, et multis principibus iuramento firmavit, quod mandatis apostolicis obediret, et exinde nec viarum vitans discrimina, nec incommoda, temporis impatiens, ad Apostolicam sedem accessit et sponte suum confessus excessum, in multa contritione cordis et magna humilitate corporis, absolutionis beneficium postulavit. Nos autem, eius sequentes exemplum, qui non vult mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat, quod ipse pacto quolibet et tenore iuravit, quod universa mandata nostra bona fide reciperet et servaret quaecumque diceremus ipsi, super his, pro quibus fuerat excommunicatus per nos aut per nuntium nostrum seu per litteras iniungendo: postmodum autem fecimus ei absolutionis beneficium exhiberi.] Ipse vero episcopus, in nostra postmodum praesentia constitutus, etsi suum recognosceret et confiteretur excessum, et non iudicium, sed misericordiam postularet .... [aliqua in sui excusationem induxit; sic tamen, ut nec formam humilitatis excederet, neque usque adeo rationibus inniteretur inductis, quin semper damnaret quod fecerat, et se ipsum excusans spontanee accusaret; videbatur autem tribus specialius deliquisse. Primo videlicet in eo quod praeter specialem auctoritatem nostram ab ecclesia Hildesheimensi ad Herbipolensem de octo, quod iure non potuit, transire praesumpsit, ac postquam alius in Hildesheimensi ecclesia electus et confirmatus demandato nostro fuerat, se ipsum Hildesheimensem episcopum nominavit. Secundo in eo videlicet, quod postquam dictus archiepiscopus Magdeburgensis in eum de mandato nostro sententiam excommunicationis promulgavit, divina praesumpsit officia in sollemni curia celebrare, et postquam se novit excommunicatum a nobis, sibi fecit saepius celebrari et communioni frequenter se ingessit. Tertio, quod si ab Herbipolensis ecclesiae se simulavit administratione cessare, nunquam tamen plene recessit ab ea utpote quum interrogatus a nobis confessus fuerit se adhuc temporalia detinere: verum idem episcopus super primo capitulo se voluit taliter excusare, quod ad Herbipolensem ecclesiam ex speciali apostolica auctoritate transivisset, quum bonae memoriae Celestinus papa praedecessor noster, ei duxerit indulgendum licentiam ad aliam ecclesiam transeundi, sed verba ipsius indulgentiae ac vim eorum diligentius attendentes ex ea causam non habuit transeundi, priusquam per eum postulatio examinata fuisset cuius fuerat facienda, ne quid forte per impressionem fieret, ne quid ageretur per symoniacam pravitatem, ne quid attentare contra canonicas sanctiones posset, quod ex tenore indulgentiae satis patet, in qua subiungitur circa finem: dummodo canonicis non obviet statutis: praeterea etsi videretur ei indultum ut invitatus maiorem sumeret dignitatem, concessum tamen ipsi non fuit, ut ad paris dignitatis ecclesiam se transferret, quum indulgentiae maioris exsistat episcopo ut ad parem ecclesiam transeat ... magis ... nunquam invenimus dispensatum, constat autem Hildesheimensem et Herbipolensem ecclesias quantum ad dignitatem pertinet, esse pares, quum utraque suffraganea sit ecclesiae Moguntinae; nam licet Herbipolensis sit in temporalibus abundantior, Hildesheimensis tamen in spiritualibus nobilior perhibetur.] Hoc tamen inter alia in sua excusatione proposuit, quod, quum dictus Magdeburgensis non esset ordinarius iudex eius, non crediderat, quod monitione non praemissa auctoritate delegata posset procedere contra ipsum, aut sententiam in eum aliquam promulgare. Unde, quum nec ante factum monitorias, nec post factum literas ab eo aliquas accepisset, peccare non credidit, si divina officia quantumcunque solenniter celebravit, praesertim quum ei non nisi per famam de sententia contra eum prolata constaret. +Quod autem, postquam se novit excommunicatum a nobis, divina sibi fecerit officia celebrari, et fidelium communioni se ingesserat frequenter, id non in contemptum sedis apostolicae vel tanti etiam sacramenti, sed spe veniae asserit se fecisse, ne videlicet induresceret amplius, vel durius eius animus proterviret, si nunquam divinis officiis interesset; licet in diebus solennibus se nunquam celebrationi divinorum ingesserit, sed cum paucis in angulo alicuius ecclesiae occulte non festivis diebus divina sibi fecerit interdum officia celebrari. Licet autem in hoc non videatur omnino culpabilis exstitisse, quia tamen in dubiis via est tutior eligenda, etsi de lata in eum sententia dubitaret, debuerat tamen potius se abstinere, quam sacramenta ecclesiastica pertractare. Illud autem, quod sub spe veniae divina sibi fecit, postquam se a nobis excommunicatum noverat, celebrari, et communioni fidelium se ingessit, potius contra eum facere credimus, quam pro eo, quum sub fiducia poenitentiae non debuerit deliquisse, et excommunicato non vitare multo magis, quam non vitari periculosum exsistat; non vitare siquidem, quum in eo sit, excommunicatus sine delicto non potest, sed, quum ex aliis pendeat, sine suo delicto poterit non vitari. [Munitiones autem et oppida Herbipolensis ecclesiae in utilitatem ipsius se asseruit tenuisse ne si ad alienas manus forsitan devenissent, non esset quia ea postmodum liberaret; sed quum spiritualia sunt temporalibus digniora et obedientia melior quam victimae et auscultare melius quam adipem arietum offerre, non debuerat idem episcopus pro temporali commodo Herbipolensis ecclesiae, inobedientiae notam incurrere et apostolicis iussionibus contraire. Attendentes igitur, quod non vult dominus mortem peccatoris, ne videremur apostolicae sedis benignitatis immemores cum eodem episcopo misericordiam in quibusdam duximus faciendam; sed quoniam idem dominus misericors ... si una sine altera teneatur, quum et quaedam sint culpae, in quibus secundum canonicas sanctiones culpa est relaxare vindictam, temperavimus ergo et per disciplinam misericordiam et per misericordiam disciplinam, ut sic commissos ab eodem episcopo puniremus excessus, ne ipsum cogeremus de venia desperare; ipsum igitur sub nostra et fratrum nostrorum praesentia in publico consistorio constitutum, sequentes canonicas sanctiones, quibus est cautum, ut qui ad maiorem plebem se transtulerint, et a cathedra pelli debeant aliena et carere propria, ut nec illis praesideant quos per superbiam spernunt, nec illis quos per avaritiam concupiunt, tam Herbipolensi quam Hildesheimensi episcopatu per sententiam curavimus spoliare,] Cum eo misericordiam facientes, poenam, quam canon infligit his, qui post excommunicationem divina praesumpserint officia celebrare, vel qui se celebrationi ingesserint divinorum, ei non duximus infligendam. [Mandavimus ergo etc. Dat. Later. V. Id. Apr. Ao. II. 1200.]
Capitulum VI.
Excommunicatus celebrans a beneficio deponitur.
Idem Bisuntino Archiepiscopo.
Fraternitati tuae (Et infra: [cf. c. 7. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Presbyteros autem et alios clericos dioecesis tuae, qui pro suis excessibus a te nexibus anathematis canonice innodati praesumpserunt vel praesumunt officia celebrare divina, rationabiliter poteris omnibus beneficiis ecclesiaticis spoliare. [Priorem etc. Dat. Ferentini XII. Kal. Iun. Ao. VI. 1203.]
Capitulum VII.
Collatio beneficii excommunicato facta non tenet, et scienter talibus conferens a beneficiorum collatione suspenditur. - (Quaesivistis etc.:) Celebrans in loco interdicto, si est clericus saecularis, beneficiis privatur; si monachus, in arctius monasterium detruditur. H. d.
Idem Decano et Priori Coloniensibus.
Postulastis per sedem apostolicam edoceri (Et infra:) Consequenter etiam quaesivistis, utrum clerici, qui, dum essent excommunicationis vinculo innodoti, ecclesiastica beneficia sunt adepti, eadem, postquam absolutionis beneficium obtinuerunt, licite valeant retinere, postulantes nihilominus [per sedem apostolicam explicari,] qua poena corrigi debeant abbates et abbatissae, et alii ecclesiarum praelati, qui scienter clericis excommunicationi subiectis ecclesiastica beneficia contulerunt. Ad quae Consultationi vestrae respondemus, quod, quum excommunicatis communicari non debeat, clericis excommunicationis vinculo innodatis ecclesiastica beneficia conferri non possunt, nec illi valent ea retinere licite, nisi forsitan cum eis fuerit misericorditer dispensatum, quum ea non fuerint canonice consecuti. Illi vero, qui scienter illa beneficia talibus contulerunt, tamdiu debent a beneficiorum collatione suspendi, donec super hoc veniam consequi mereantur, ut puniantur in hoc, in quo delinquere praesumpserunt. Quaesivistis praeterea, qualiter puniri debeant clerici ac monachi vel moniales ecclesiarum conventualium, qui post latam interdicti sententiam in locis suppositis interdicto praesumpserunt hactenus, et adhuc etiam non verentur divina officia celebrare, quamvis propter hoc sint excommunicationis vinculo innodati. Ad hoc breviter respondemus, quod clerici, qui talia praesumpserunt, sunt ecclesiasticis beneficiis spoliandi; monachi vero vel moniales in arctioribus monasteriis ad peragendam poenitentiam detrudendi. [Insuper etc. Dat. Lat. Id. Maii Ao. X. 1207.]
Capitulum VIII.
Valet collatio beneficii ei facta, qui prius fuit excommunicatus, sei absolutus tempore collationis.
Idem Decano et Subdiacono Pictaviensibus et Magistro P. Canonica Petragoricensi.
Proposuit olim coram nobis dilectus filius magister P. [Boiol] clericus venerabilis fratris nostri episcopi Tusculanensis, quod dilecto filio G. sanctae Mariae in porticu diacono cardinali in partibus illis apostolicae sedis legationis fungente officio, quidam de Lemovicensibus canonicis ei humiliter supplicarunt, ut eorum ecclesiam, quae debito fraudabatur clericorum servitio, ordinaret, pro se ac magistro eodem scriptore nostro preces specialiter porrigentes. Ipse vero, Lemovicensem civitatem ingressus, canonicos interpositis precibus monuit, ut illos reciperent in socios et in fratres, maxime quum praebendae V. vel IV. ab ultima ipsius ecclesiae ordinatione vacassent, quibus post petitas et concessas deliberationis inducias non curantibus respondere, de praebenda Lemovicensi cardinalis praedictus eosdem clericos investivit. (Et infra:) Si vero probaret, ipsum excommunicatum tunc temporis exstitisse, non postponerent quod de ipso factum fuerat revocare, qui, mandatum apostolicum exsequentes, utriusque partis receptis testibus, et confessionibus et allegationibus intellectis, eandem causam sufficienter instructam ad nostrum remiserunt examen. Quum autem dictus magister et Lemovicensis poenitentiarius in nostra fuissent praesentia constituti, et acta iudicii inspici fecerimus diligenter, per poenitentiarii testes intelleximus factam fidem, quod Lemovicensis episcopus pluribus annis, antequam idem magister investitus fuerit, et clericos et burgenses castri Lemovicensis et eundem P. nominatim, quem eorum dicebant consiliarium et fautorem, vinculo excommunicationis adstrinxit. Per testes vero magistri P. probabatur, quod, etsi dictus episcopus in burgenses et eorum fautores tam clericos quam laicos Lemovicenses excommunicationis sententiam protulisset, eos tamen per tres annos absolvit, antequam dictus magister fuerit investitus, +quibusdam presbyteris usque ad certum tempus in excommunicatione retentis, qui contra sententiam interdicti praesumpserant celebrare, et quod idem episcopus dicto magistro communicavit postea in ecclesia et in mensa. Quia vero iuxta mandati nostri tenorem saepe dictum magistrum P. investiturae suae tempore a praefato episcopo exstitisse excommunicatum, dictus poenitentiarius, sicut obtulerat, non probavit, quum ex adverso de absolutione et communione dicti episcopi fuerit facta fides: quod per dictum legatum de memorato magistro P. factum est, de fratrum nostrorum consilio per diffinitivam sententiam duximus approbandum. [Quocirca etc. Dat. Lat. VI. Kal. Febr. Ao. XIII. 1210.]
Capitulum IX.
Suspensus vel excommunicatus ignoranter celebrando nulla indiget dispensatione respectu irregularitatis; alias secus.
Gregorius IX. I. et I. Canonicis Pragensibus.
Apostolicae sedis (Et infra:) Verum, quia tempore suspensionis ignari celebrastis divina, vos reddit ignorantia probabilis escusatos. Ceterum, si forte ignorantia crassa et supina aut erronea fuerit, propter quod dispensationis gratia egeatis, eam vobis de benignitate apostolica indulgemus. [Dat. X. Kal. Mai. 1227.]
Capitulum X.
Excommunicatus minori celebrans non est irregularis, sed peccat, et potest eligere, et ea, quae sunt iurisdictionis, exercere, licet non eligi; et, si confert sacramenta, licet peccet, tamen collatio tenet et suum habet effectum.
Idem.
Si celebrat minori excommunicatione ligatus, licet graviter peccet, nullius tamen notam irregularitatis incurrit, nec eligere prohibetur, vel ea, quae ratione iurisdictionis sibi competunt, exercere. Si tamen scienter talis electus fuerit, eius electio est irritanda pro eo, quod ad susceptionem eorum eligitur, a quorum perceptione a sanctis Patribus est privatus. Peccat autem conferendo ecclesiastica sacramenta; sed ab eo collata virtutis non carent effectu, quum non videatur a collatione, sed participatione sacramentorum, quae in sola consistit perceptione, remotus; dummodo non in contemptum ecclesiasticae disciplinae, videlicet contra prohibitionem superioris, communioni excommunicatorum pertinaciter se ingesserit, in quo casu est anathemate feriendus.
T i t u l u s X X V I I I .
De clerico non ordinato ministrante.
Capitulum I.
Clericus, ministrans in pertinentibus ad ordinem, quem non habet, deponendus est, et amplius non ordinandus.
Hormisda Papa.
Si quis baptizaverit aut aliquod divinum officium exercuerit non ordinatus, propter temeritatem abiiciatur de ecclesia, et nunquam ordinetur.
Capitulum II.
Diaconus, missam celebratos, ad sacerdotium non promovetur, et a diaconatu suspenditur ad tempus; sed in beneficio poterit ad tempus dispensari.
Urbanus III. Legionensi Episcopo.
Ex literis tuae fraternitatis innotuit nobis, quod I. diaconus praesentium lator, volens ante tempus in presbyterum ordinari, asseruit, se propter ordinationem tuam gradum sacerdotalem adeptum, et, quum non imposuisses ei manum, missarum celebrationem usurpare praesumpsit, +postmodum vero Domino inspirante rediit ad se ipsum, et proprium recognoscens excessum, in tanto sibi periculo consuli humiliter postulavit. Quia igitur super hoc tua nos duxit fraternitata consulendos, literis praesentibus Consultationi tuae respondemus, quod ad sacerdotis officium non poterit promoveri; a diaconatu quoque biennio vel triennis pro tua maneat provisione suspensus. De beneficio autem misericorditer agatur cum eo, ne sustentatione privatus ad saeculi negotia revertatur. Ut autem securius ei possis hanc misericordiam facere, de agenda imposita poenitentia diligentem circa eum curam non desinas exhibere. Salubrius autem sibi absque dubio providebit, si ad regularem vitam se duxerit transferendum.
T i t u l u s X X I X .
De clerico per saltum promoto.
Capitulum unicum.
Qui ignoranter per saltum de subdiacono fit presbyter, post poenitentiam in diaconum ordinatur, et postea potest secum in sacerdotio dispensari.
Innocentius III. Bononiensi Episcopo.
Tuae nobis praesentatae literae continebant, quod, sicut ex relatione quorundam bonorum virorum receperas, P. presbyter lator praesentium, diaconatus ordine praetermisso, se fecit ad sacerdotii ordinem promoveri, quumque super hoc ab ipso quaesisses diligentius veritatem, ipse tibi quoque secreto humiliter confessus est, se pro certo nescire, si res taliter se haberet, sed, ex quo boni viri hoc asserebant, inter quos fuerat conversatus, credebat assertioni eorum, eo, quod ipse tempore, quo ordines inferiores susceperat, infra annos discretionis fuerat constitutus. +Tu igitur, ipsum ad apostolicam sedem transmittens, a nobis humiliter supplicasti, ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Nos igitur, eius miseriae condolentes, fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus condignam poenitentiam pro huiusmodi negligentia iniungas eidem; qua peracta, quia non intelligitur iteratum quod factum esse nescitur, ipsum in diaconum ordinare procures, et sic de misericordia eundem ministrare permittas in ordine sacerdotis. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Febr. 1205.]
T i t u l u s X X X .
De eo, qui furtive ordinem suscepit.
Capitulum I.
Qui furtive recipit ordinem, si contra hoc facientes lata erat excommunicatio, sine dispensatione Papae in sic suscepto ministrare vel ad superiorem adscendere non potest; sed, si excommunicatio lata non erat, episcopus et abbas poterunt dispensare. H. d. cum duobus sequentibus.
Alexander III. Lingoniensi Episcopo.
Veniens ad nos P. lator praesentium nobis exposuit, se antiqui hostis versutia circumventum furtive diaconatus ordinem suscepisse. Unde fraternitati tuae respondemus, quod, si forte non fuit a te, vel ab aliquo archidiaconorum vel praelatorum tuorum sub anathematis interminatione prohibitus, tu ipse in promotione ipsius ad sacerdotale officium condigna satisfactione imposita, nisi alia impediant, pro arbitrio tuo dispenses. Si vero interminatio anathematis super hoc facta est, moneas eum, sicut et nos fecimus, ut in aliquo monasterio seu canonia habitum suscipiat regularem; cui iuxta admonitionem, ex quo in habitu illo aliquanto tempore fuerit laudabiliter conversatus, poteris misericorditer providere; alioquin nulla ratione concedimus, eum ad sacerdotalem ordinem promoveri.
Capitulum II.
Summatum est supra capitulo proximo.
Coelestinus III.
Quum H. lator praesentium, sicut nobis sua quaestione monstravit, ad tuam ordinationis causa praesentiam accessisset, iuxta consuetudinem patriae sibi quatuor minores ordines contulisti; quibus non contentus, subdiaconatum etiam [eodem die, inter alios latens te inscio, et diaconatum] temerario ausu recepit. Quia vero idem clericus in hoc facto multum excessit, mandamus, quatenus eum in minoribus duntaxat ordinibus celebrare permittas. Si vero domum religionis intraverit, et vita et mores eius exegerint: abbas suus, si voluerit, [etiam] in aliis cum eo poterit ordinibus dispensare.
Capitulum III.
Summatum est supra capitulo primo.
Idem.
Innotuit nobis ex tenore tuarum literarum, quod G. clericus lator praesentium et alii duo de dioecesi tua ad G. quondam Seguntinum episcopum, ut ordines ab eo reciperent, accesserunt; quumque ab eodem episcopo sub excommunicationis sententia fuisset inhibitum, ne quis se ad duos ordines suscipiendos ingereret, praedicti clerici nihilominus subdiaconatus et diaconatus ordinem clandestine susceperunt. +Quia igitur, quid tibi faciendum sit, pro his tua nos duxit fraternitas consulendos, Consultationi tuae taliter respondemus, quod taliter ordinati in susceptis ordinibus de iuris rigore ministrare non debent. Verum tamen, si ad religionem aliquam voluerunt se transferre, et, peracta poenitentia pro arbitrio tuo eis iniuncta, ibidem laudabiliter fuerint conversati, processu temporis cum eis poteris de nostra licentia dispensare, ut postmodum susceptorum ordinum exsecutione laetentur. Praeterea pro praedicto G., quum in persona propria laboravit, fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus, ut eum facias in canonicam regularem St. P. de Semina vel alium religiosum locum, ubi deploret excessum, tanquam fratrem assumi, ut si ei ibidem viventi regulariter sua merita videris suffragari ministrandi prout diximus ei tribuas facultatem.
T i t u l u s X X X I .
De excessibus praelatorum et subditorum.
Capitulum I.
Monet praelatos abstinere a gravaminibus, subditorum, et aliqua enumerat, et geminatum poenam imponit contra facientibus.
Alexander III.
Pervenit ad audientiam nostram, +unde, si verum est, miramur plurimum, et adversus vos de iure novemur, quod in presbyteros, qui sunt in vestra iurisdictione constituti, singulis annis, quasi in servos et mercenarios, talliam facitis, quibus, nisi ad voluntatem vestram pecuniam solverint, divinum officium interdicitis, et eos viliter et inhoneste tractatis in tantum, quod ipsos laicis despicabiles reddidistis. Quum autem presbyteros quasi filios et fratres benigna ac fraterna debeatis caritate fovere, mandamus, quatenus in eos huiusmodi tallias et exactiones indebitas exercere nullatenus praesumatis, nec de cetero irrationabiliter gravetis vel inhoneste tractetis eosdem, aut sine iudicio capituli sui suspendere, vel eorum ecclesias interdicto subiicere attentetis, neque duas matrices ecclesias, quarum unam [sibi] sufficere videbitis, permittatis illos tenere, nec aliquem excommunicare sine ordine iudiciario praesumatis, scituri pro certo, quod, si huiusmodi rumores de vobis iterum ad aures nostras pervenerint, pro tantis excessibus vos auctore Domino taliter puniemus, quod timore poenae vestrae ceteri a similibus abstinebunt.
Capitulum II.
Non potest episcopus sine causa eccleaiam alteri subiectam ab illius subiectione et obsequio liberare.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad haec, quoniam praedictus episcopus, sicut accepimus, plures ecclesias, et praecipue ecclesiam de Nortun., a consuetudine et obsequio archidiaconorum liberas constituit et immunes, per quod reditus diminuit eorundem et attenuavit: nihilominus tibi praesentium significatione mandamus, quatenus, si res ita se habet, factum episcopi super hoc appellatione remota corrigas et emendes, et ita provideas, quod praefatis archidiaconis consuetudines, quas presbyteri in ecclesiis suorum archidiaconatuum debent, plenarie conserventur, et illis debitam reverentiam exhibeant et honorem.
Capitulum III.
Habens subiectionem seu collationem beneficii, illud pro suo usu retinere non potest, seu sibi conferre.
Idem Exoniensi Episcopo.
Ad aures nostras pervenit, quod quidam archidiaconi, tui se in ecclesias, quae in suis archidiaconatibus vacant auctoritate propria intrudere non verentur, +et sic ipsas ecclesias detinere non erubescunt. Attendentes itaque absonum et omni rationi contrarium tantae praesumptionis excessum, nec volentes incorrectum relinquere, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus eos, si qui archidiaconi sunt in episcopatu tuo, qui tali modo ecclesias occupant vel occupatas detinent, ad eas dimittendas omni occasione et appellatione cessante censura ecclesiastica compellas, et easdem ecclesias de personis idoneis et honestis ordinans, praefatos archidiaconos pro tanta praesumptione debita cures animadversione punire.
Capitulum IV.
Contra naturam incontinentes, si sunt clerici, deponuntur, et in monasterio detruduntur; si laici, excommunicantur.
Idem in concilio Lateranensi.
Clerici +in sacris ordinibus constituti, qui mulierculas in domibus suis sub incontinentiae nota tenuerint, aut abiiciant eas et continenter vivant, aut ab officio et beneficio ecclesiastico fiant alieni. Quicunque autem illa incontinentia, quae contra naturam est, propter quam ira Dei venit in filios diffidentiae et quinque civitates igne consumpsit, deprehensi fuerint laborare, si clerici fuerint, deiiciantur a clero, vel ad agendam poenitentiam in monasteriis detrudantur; si laici, excommunicationi subdantur, et a coetu fidelium fiant penitus alieni.
Capitulum V.
Subditus non tenetur parere superiori, aliquid exigenti vel praecipienti contra tenorem sui privilegii.
Idem.
Sane, si episcopi aliquid ab abbatibus praeter debitam obedientiam contra libertatem ordinis a praedecessoribus nostris et a nobis indultam exigunt, liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica quod petitur denegare, ne occasione ista ordo iste qui hactenus liber exstitit, perpetuae servitutis laqueo vinciatur.
Capitulum VI.
Vicarius ecclesiae, usurpans sibi ipsius ecclesiae personatum contra praestitum iuramentum, ad officii sui exsecutionem admitti non debet.
Idem Norvicensi Episcopo.
Illud etiam de vicariis, qui personis fide et sacramento obligati sunt, duximus statuendum, quod, si fidei et sacramenti religione contempta personatum sibi falso assumentes, contra personas se erexerint, et super hoc in iure confessi fuerint vel convicti, de cetero in eodem episcopatu ad officii sui exsecutionem nullatenus admittantur.
Capitulum VII.
Excommunicatio, lata contra subditum, quia non paret contra privilegium sibi a superiori concessum, non tenet.
Clemens III.
Quum ad quorundam +malitiam coercendam in concilio fuerit Lateranensi multa deliberatione statutum, ut archiepiscopi, episcopi, archidiaconi, archipresbyteri etiam et decani certum evectionis numerum et personarum in ecclesiarum visitationibus non excedant: quia, sicut audivimus, quidam ex praedictis personis id in ecclesiis vestris nequaquam observant, super hoc commoditati vestrae attentius duximus salubriter providendum. Ideoque discretioni vestrae apostolica auctoritate concedimus, ut, si ecclesiarum praelati numerum evectionis et personarum in Lateranensi concilio constitutum, quum ecclesias visitant, excedere forte praesumpserint, et pro illis procurationem exegerint, liberum sit vobis auctoritate apostolica denegare, et, si propter hoc in ecclesias vestras vel clericos vestros aliquam sententiam promulgaverint, ipsam auctoritate apostolica decernimus non tenere. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petrum.]
Capitulum VIII.
Praelatus inferior citra episcopum non potest suam ecclesiam vel sibi subiectam alteri unire sine episcopi consensu, etiam metropolitani auctoritate interveniente. H. d. et est casus multum allegabilis.
Coelestinus III. Faustino Episcopo.
Sicut unire episcopatus atque potestati subiicere alienae, ad summum Pontificem pertinere dignoscitur: ita episcopi est ecclesiarum suae dioecesis unio et subiectio earundem. Quum itaque, sicut nobis innotuit, prior Grandensis monasterium suum, quod est in tua dioecesi, et de tuo debet ordinari consensu, monasterio de Accato, tuo assensu minime requisito, subiecerit sive unierit, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque indulgemus, ut, quod fecit super hoc te inconsulto, tibi liceat auctoritate nostra, sicut iustum fuerit, infirmare, non obstante assensu vel confirmatione, quam metropolitanus interposuisse proponitur, quum in dioecesi sui suffraganei absque ipsius assensu non debeat aliquid huiusmodi contra constitutiones canonicas attentare, nos quoque id decernimus, prout dictum est, irritandum, statuentes etc.
Capitulum IX.
Suspendi debet clericus, qui de suo crimine publice gloriatur.
Innocentius III. Archipresbytero sancti Andreae de Pall.
Quam sit grave crimen in clericis, quum malefecerint, gloriari et in rebus pessimis exsultare, nullus sanae mentis ignorat. Accepimus sane, quod non sine dolore referimus, quod, quum R. Deserien. P. filiam suam cuidam I. nomine tradiderit in uxorem, P diaconus ecclesiae S. Petri, filius A. sacerdotis, non erubuit publice confiteri, se mulierem praedictam carnaliter cognovisse; unde factum est, quod praedictus vir ad propria eam remitteret, cui fuerat matrimonialiter copulata. Ideoque tibi per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit de praemissis, omni contradictione et appellatione cessante praefatum clericum ab officio et beneficio suspendere non postponas, compellens virum, ut uxorem suam recipiat, eique, sicut iustum est, officium exhibeat maritale. [Dat. IV. Id. Maii Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
Capitulum X.
Clericus, auctoritatem vel consilium directe vel indirecte homicidio praestans, irregularis efficitur.
Idem Episcopo Hiponensi et Abbati de Tileto, Visitatoribus Lombardiae.
Ex literis vestris accepimus, quod, quum ad Albiganensem ecclesiam una cum venerabili fratre nostro Pisano archiepiscopo, tunc episcopo Vercellensi, accessissetis visitationis officium impleturi, Albiganensis episcopus inter cetera, quae proposita fuerant contra ipsum, hoc vobis ore proprio est confessus, quod, quum quidam in villa quadam, ad eius iurisdictionem spectante, infamaretur de furto, et idem illud inficiaretur omnino, offerens, quod candentis ferri iudicio se purgaret, et ut suspendio puniretur, si deficeret in eodem, dictus episcopus requisivit a iudice, quid super hoc videretur eidem. Et quum iudex respondisset, ut fieret, sicut fur ipse dixerat, ferrum candens in ipsius praesentia episcopi est allatum. Quo quum accepisset fur ille, combustus est; unde iudex pavefactus, quid sibi super hoc videretur, consuluit episcopum memoratum. Qui respondit, quod, si fur idem sic evaderet, malum esset; quanquam per literas, quas idem episcopus nobis modo direxit, affirmet, se verbis talibus usum fuisse: «Auditis, quantus est clamor populi, omnes dicunt, [quod] malum est, si sic evaserit impunitus.» Et sic episcopus et iudex villam ipsam cum multitudine sunt ingressi, in quorum praesentia praedictus fur est auctoritate ipsius episcopi suspensus; propter quod ipsum cum literis vestris ad sedem apostolicam destinastis. Sed idem in praesentia nostra constitutus nihil unquam super his proposuit coram nobis, nec literas vestras vidimus, licet idem se nobis illas asserat praesentasse. Quin immo statim, quum dictus archiepiscopus ad sedem apostolicam accessit, qui nobis huiusmodi rei seriem plenarie indicavit, idem episcopus a nostra discessit praesentia, et perquisitus non potuit inveniri. Nos autem super his cum fratribus nostris deliberavimus diligenter, et, quia idem episcopus non solum in iudicio candentis ferri, verum etiam in furis suspendio graviter noscitur deliquisse, quum his non tantum auctoritatem praestiterit, verum etiam praesentiam exhibuerit corporalem, ipsum indignum altaris ministerio reputamus. Quum igitur pontificale officium sine altaris ministerio non valeat adimpleri, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ut episcopatui cedat, moneatis eundem; alioquin ipsum auctoritate apostolica ab Albiganensi ecclesia sublato appellationis obstaculo amoventes, faciatis eidem per electionem canonicam de persona idonea provideri, [contradictores etc. Dat. Lat. Id. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
Capitulum XI.
Collatio beneficii facta indigno occulta cassari debet, et conferens secundo ante cassationem primae collationis privari debet ea vice potestate conferendi.
Idem Archiepiscopo et maioris monasterii et sancti Iuliani Abbatibus Turonensibus.
Inter dilectos filios B. et P. canonicos Pictavenses super succentoria Pictavensis ecclesiae quaestione suborta, eorum utroque firmiter asserente, succentoriam ipsam se per Pictavensem cantorem, ad quem eius donatio pertinebat, canonice assecutum, [praedictus Bocardus propter hoc ad sedem apostolicam veniens, coram dilecto filio nostro Guala sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali, quem sibi et procuratori praedicti Petri dedimus auditorem, affirmans sibi succentoriam ipsam canonice fuisse collatam, adiecit, quod, etsi cantor eam memorato Petro alias canonice contulisset, donatio tamen ipsa propter indignitatem personae consequi non debebat effectum, quum idem Petrus esset publicus aleator et usurarius manifestus. Licet autem post altercationes multas non solum ad hoc, sed etiam ad principale probandum praefatus Bocardus induxerit quosdam testes, quia tamen tam ipse quam pars adversa super principali et incidentibus plures testes producere intendebat, dilectis filiis decano et cantori sanctae Radegundis Pictavensis et Toarcensi decano causam ipsam commisimus fine canonico terminandam, attestationes praedictas eis sub bulla nostra transmittentes inclusas. Coram quibus postea partibus constitutis, quum iam dictus Bocardus testes suos recipi postularet, fuit ex adverso responsum, quod non erat aliquatenus audiendus, utpote qui per dilectos filios archipresbyterum, magistrum scholarum, et magistrum P. Parvum canonicum Bituricenses, iudices delegatos a nobis, sententia erat excommunicationis adstrictus pro eo, quod ad mandatum eorum Hugonem clericum in canonicum Fayensem admittere recusabat. Quumque postmodun idem Bocardus super absolutione sua literas eorundem iudicum praesentasset, adversa pars eos coepit arguere falsitatis eo, quod clausula finalis earum tam in incausti colore quam in literarum forma a scriptura reliqua discordabat, allegans eundem B. tanquam reum criminis falsitatis ab intentione sua penitus repellendum. Porro post contentiones multiplices et diversas iudices ipsi de voluntate partium testes tam super principali quam incidentibus receperunt. Sed eodem B. postmodum ad nostram audientiam appellante, iudices ipsi partes cum attestationibus et actis iudicii sigillis propriis consignatis ad nostram praesentiam remiserunt. Partes itaque propter hoc nuper apud sedem apostolicam constitutae coram dilecto filio nostro Cynthio tituli sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali, quem ipsis deputavimus auditorem, aliquamdiu litigarunt.] Nos igitur, attestationibus utriusque partis diligenter inspectis, invenimus evidenter esse probatum, eundem P. publicum aleatorem esse ac usurarium manifestum; utpote qui undecim denarios pro duodecim publice mutuaverat in ludo. Unde, licet ad palliandum tantae praesumptionis excessum proposuerit idem Petrus, quod hoc fecerat iuxta consuetudinem Gallicorum clericorum, qua fere universi clerici mutuant sic frequenter et ludunt: nos tamen, qui ex officii nostri debito pestes huiusmodi exstirpare proponimus, atque ludos voluptuosos, occasione quorum sub quadam curialitatis imagine ad dissolutionis materiam devenitur, penitus improbamus, excusationem praedictam, quae per pravam consuetudinem, quae corruptela dicenda est potius, palliatur, frivolam reputantes, quum in illis magis plectibilis sit offensa, per quos ad excusandas excusationes in culpis delinquendi auctoritas usurpatur, quod circa eundem P. de succentoria praedicta factum esse dignoscitur, propter indignitatem et vilitatem ipsius duximus irritandum, quum personis vilibus et indignis portae dignitatis patere non debeant iuxta legitimas sanctiones. Praeterea contra praefatum B. fuit manifeste per testes probatum, quod de conscientia iudicum praedictorum Bituricensium ultima clausula inserta non fuerat in literis eorundem, sicut in ipsorum depositionibus exprimitur evidenter; +Robertus quoque diaconus, ad hoc probandum testis inductus, illud idem deposuit, et adiecit, quod, quum deberet easdem literas sigillare, [illas] diligenter inspexit, nec eandem clausulam appositam tunc invenit. Unde pars altera proponebat, quod, quum praedictus B. scienter usus fuerit literis sic falsatis, debebat merito tanquam falsarius omnino repelli. Verum nos, attendentes, quod, etsi constaret evidentissime, quod dicta clausula literis illis fuisset apposita praeter conscientiam iudicum praedictorum, quia tamen fides nobis facta non fuit, quod dictus B. illam clausulam apposuerit, vel procuraverit, ut ab alio poneretur, vel etiam, quod scienter usus fuerit literis sic falsitatis, ab huiusmodi falsitatis obiectu eundem duximus absolvendum; maxime quum, postquam sibi hoc obiectum fuit, praetermiserit penitus uti eis. +[Ad haec per testes Bocardi super principali negotio productos fuit satis sufficienter ostensum, quod quinta feria et, ut loquamur expressius, die Iovis post festivitatem sancti Michaelis, biennio iam elapso, succentoria sibi concessa fuerat supradicta; sed per confessionem eiusdem apparuit, quod idem festum eodem anno die Iovis fuerat celebratum, sicque fuit per consequentiam comprobatum, quod octavo die post festum ipsum eidem B. dicta donatio facta fuit. Ceterum per sex testes, cantorem scilicet, Oliverium, W. Gerru, R. Agnellum, I. Marinum, P. de Marcai, quos supradictus P. ad probandum, quod donatio sibi facta praecesserat, introduxit, exstitit manifeste probatum, quod anteriori tempore sibi fuerat succentoria saepedicta collata, quum Oliverius, W. et I. manifeste dicant, quod secunda vel tertia, et cantor quod tertia vel quarta die post dictum festum, et P. quod in hebdomada post idem festum eidem Petro donatio facta fuit. Verum per testes, quos Bocardus ad reprobationem testium iam dictorum induxit Oliverius et Willelmus fuerunt tanquam manifesti fornicarii reprobati. Cantor quoque per multos testes convincitur esse periurus, quia, quum iuratus dixerit, quod Bocardo succentoriam nunquam dederat supradictam, per multos testes probatum est ex adverso, quod ipsis praesentibus cantor investivit eundem. Insuper R. Agnellus nihil deposuisse dignoscitur super negotio principali, licet pars Petri, dicens ipsum amphibologice fuisse locutum, ostendere nisa fuerit, quod idem testis super principali dixerit illud idem, quod Riverius et Willelmus. Duo vero residui, scilicet I. Marinus et P. de Marcai, remanserunt, qui nequiverunt rationabiliter reprobari, quia, licet dixerit pars Bocardi, quod ipsius P. testimonio fides habenda non erat, quoniam in causa Petri fuerat procurator, quod ex eo nitebatur adstruere, quia testes eiusdem Bocardi dixerant, quod idem I. literas Petri portaverat, quaesierat testes, et quaedam huiusmodi fecerat, quia tamen nobis non constitit, quod eiusdem P. fuerit procurator, eius testimonio fidem censuimus adhibendam. Sed et illud frivolum reputavimus, quod proposuit eadem pars Bocardi, videlicet, quia, quum Petrus de Marcai dixerit, quod in hebdomada post praedictum festum saepedicto Petro donatio facta fuit, innuitur, quod donationem ipsius B., quae octavo die post idem festum facta fuerat, eadem, Petri donatio minime praecessisset. Nam quum hebdomada vel septimana nequaquam ultra diem septimum extendatur, apparet, quia donatio, quae facta fuerat in hebdomada vel etiam septimana, citeriori utique tempore fuit facta quam illa, quae facta fuit postmodum in octavo.] Quum igitur per depositiones saltem duorum testium, qui nullatenus reprobati fuerunt, nobis constiterit evidenter, quod concessio P. facta praecesserit, quanquam propter indignitatem eiusdem P. meruerit reprobari, concessionem postmodum B. factam irritam decernimus et inanem. Quia vero cantor ad quem ipsius succentoriae donatio spectare proponitur, ut de ipsius periurio taceamus, adeo inconstanter se habuit in hoc facto, ut, sicut praemissum est, prima donatione non reprobata secundam facere attentaverit, et dignum sit, ut in eo quis puniatur, in quo visus est deliquisse, in hoc eius duximus varietatis inconstantiam puniendam, ut concedendi succentoriam ipsam hac vice nullam habeat facultatem, praesentium vobis auctoritate mandantes concedimus, quatenus eandem, auctoritate nostra suffulti, sublato appellationis obstaculo personae idoneae assignetis, [contradictores etc.]
Capitulum XII.
Cognoscere de causa matrimoniali, item poenitentias publicas et indulgentias concedere spectat ad dignitatem episcopalem; unde inferior praelatus de his se intromittere non debet, nisi ei competat de iure speciali.
Idem in concilio generali.
Accedentibus ad nos de diversis mundi partibus episcoporum querelis, intelleximus graves et grandes quorundam abbatum excessus, qui, suis finibus non contenti, manus ad ea, quae sunt episcopalis dignitatis, extendunt, de causis matrimonialibus cognoscendo, iniungendo publicas poenitentias, concedendo etiam indulgentiarum literas, et similia praesumendo, unde contingit interdum, quod vilescit episcopalis auctoritas apud multos. Volentes igitur in his et episcoporum dignitati et abbatum providere saluti, praesenti decreto firmiter prohibemus, ne quis abbatum ad talia se praesumat extendere, si proprium voluerit periculum evitare; nisi forsan quisquam eorum speciali concessione vel alia legitima causa super huiusmodi valeat se tueri.
Capitulum XIII.
Ad revelandum peccatorem, sive peccatum in poenitentia confessum, sacerdos compelli non potest.
Honorius III. P. tit. sanctae Pudentianae Presbytero cardinali, Vicario nostro.
Dilectus filius Ioannes, sancti Thomae de Parione presbyter, exposuit coram nobis conquerendo, quod rectores fraternitatis Urbis ipsum ad revelandum fures, et id, quod super quodam furto sibi tanquam sacerdoti fuerat revelatum, vel ad satisfaciendum exinde damnum passo arctare nitentes, in eum, nisi alterum praemissorum intra octo dies efficeret, tulerunt sententiam interdicti. Quia igitur perniciosum esset, praedictum presbyterum sibi taliter credita revelare, ac iterum iniquum, cogi ad id, quod non rapuit, exsolvendum, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos rectores coram te conveniens, iniungas eisdem, ut a memorati presbyteri super hoc gravamine penitus conquiescant.
Capitulum XIV.
Privati homines regulariter nequeunt constituere collegium et habere signa collegii, nisi eis aliter concedatur.
Idem Praeposito R. et I. Archidiacono Suessionensibus.
Dilecta in Christo filia abbatissa Iotrensis nobis insinuare curavit, quod, quum presbyteri et clerici Iotrensis ecclesiae Meldensis dioecesis non consueverint proprium habere sigillum, nec sint unum corpus ita, quod capitulum appellaretur, nihilominus tamen contra voluntatem ipsius abbatissae, quae ipsorum caput est et patrona, sigillum habere contendunt +in ipsius praeiudicium et gravamen; quare id eis a nobis petiit inhiberi. Quia vero nobis non constitit de praemissis, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, inquisita super his diligentius veritate, si vobis constiterit ita esse dictis presbyteris et clericis auctoritate nostra inhibeatis expresse, ne praesumant vel de novo fabricare sigillum, vel uti eo, si forte noviter fuerit fabricatum, ipsos si contra prohibitionem nostram venire praesumpserint, a praesumptione huiusmodi per censuras ecclesiasticas appellatione postposita compescentes.
Capitulum XV.
Qui contra iuramentum negat praelatum dominum suum, vel coram iudice saeculari de ipso conqueritur vel ipsum invadit, deponi debet.
Idem S. Auberti Archidiacono, Abbati de Annona Praeposito Cameracensi.
Gravem et dolore non vacuam, +ac toti clero contumeliarum aculeis circumfertam recepimus questionem, quod, quum venerabilis frater noster Ambianensis episcopus quoddam beneficium vacans, quod altare dicitur de Villesco, cuidam idoneo, prout ad se spectare credebat, absente tamen Ambianensi archidiacono contulisset, idem archidiaconus, stipatus caterva Manasseri fratris sui et quorundam aliorum, accedens ad episcopum memoratum, et proponens, quod ei iniuriatus fuerat super hoc, institit apud eum, ut sine causae cognitione a beneficio ipso prorsus amoveretur ab episcopo institutus. (Et infra:) Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, archidiaconum saepe dictum semel et secundo contra fidem homagii praestiti ac debitam reverentiam episcopum suum esse dominum negasse, vel in foro saeculari deposuisse contra eum super rebus spiritualibus quaestionem, aut tam invasoribus episcopi et sociorum eius, quam fratri eius vel complicibus suis causam vel consilium praebuisse, ipsum, tanquam membrum putridum, ne sua contaminet alios corruptela, ab Ambianensi ecclesia perpetuo abscindatis et removeatis omnino, beneficia sua facientes personis idoneis per illos, ad quos donatio eorum pertinet, assignari; alioquin, quia contra eum publica fama laborat, et manifestae praesumptiones apparent, purgationem ei super praemissis canonicam cum manu decima eiusdem dignitatis et ordinis eiusdem provinciae indicatis. Quod si forte in tali purgatione defecerit infra tempus praefigendum a vobis ipsum cuiuslibet contradictionis et appellationis impedimento sublato officio beneficioque privetis, facientes nihilominus sicut superius est expressum beneficia, quae idem archidiaconus detinet personis idoneis assignari.
Capitulum XVI.
Ponit XV. gravamina, illata religiosis, a quibus praecipit praelatos abstinere.
Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis.
Nimis iniqua (Et infra:) Quum religiosi viri, abnegantes salubriter semet ipsos, elegerint in paupertate Christo pauperi ad placitum famulari, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes: non desunt plerique tam ecclesiarum praelati quam alii, qui, caeca cupiditate seducti, propriae aviditati subtrahi reputantes quicquid praedictis fidelium pietas elargitur, quietem ipsorum multipliciter inquietant. Volunt namque contra regulam a sede apostolica approbabatam et sui ordinis instituta ipsis invitis eorum confessiones audire, ac eis iniungere poenitentias, et eucharistiam exhibere; nec volunt, ut corpus Christi in eorum oratoriis reservetur. Et fratees ipsorum defunctos apud ecclesias suas compellunt sepeliri, et eorum exsequias celebrari, et, si quis decedentium fratrum alibi quam in suis ecclesiis eligat sepulturam, funus primo ad ecclesias suas deferri cogunt, ut oblatio suis usibus cedat. Nec sustinentes, eos habere campanam, vel coemeterium benedictum, certis tantum temporibus permittunt ipsos celebrare divina. Volunt quoque in domibus eorum certum numerum fratrum, sacerdotum clericorum et laicorum, nec non cereorum, lampadarum et ornamentorum pro voluntate sua taxare, ac residuum cereorum, quando noviter apponuntur exigunt ab eisdem. Nec permittunt, quod novi sacerdotes eorum alibi quam in ecclesiis suis celebrent primas missas, eos nihilominus compellentes, ut in quotidianis missis, quas in suis locis et altaribus celebrant, oblationes ad opus eorum recipiant et reservent; quicquid etiam eis, dum celebrant missarum solennia, intra domorum suarum ambitum pia fidelium devotione donatur, ab ipsis extorquere oblationis nomine contendentes, quod eisdem tam in ornamentis altaris quam in libris ecclesiasticis absolute confertur, vendicant perperam iuri suo. Quocirca mandamus, quatenus universi et singuli a praenotatis gravaminibus desistatis, subditos vestros ab huiusmodi arctius compescendo. [XII. Kal. Sept. 1231.]
Capitulum XVII.
Ponit XII. gravamina Praedicatorum et Minorum, a quibus praecipit praelatos abstinere.
Idem universis ecclesiarum Praelatis.
Nimis prava (Et infra:) Quum quidam viri religiosi, utputa fratres Praedicatores et Minores, quorum ordinem et regulam sedes apostolica noscitur approbasse, in arctissima paupertate Christo pauperi famulentur: plerique praelati et alii eos ad synodos suas cogunt accedere, ac suis constitutionibus subiacere. Nec his contenti, capitula et scrutinia in locis fratrum pro his corrigendis facturos se comminantur, fidelitatem iuramento firmatam ab eorum ministris et custodibus exigentes. Eis quoque, ut tam extra civitates quam intra cum eis processionaliter veniant, ex levi causa mandantes, excommunicationis sententiam fulminant in benefactores ipsorum, et id ipsum fratribus comminantes, eos de locis, in quibus Domino famulantur, satagunt amovere, nisi eis obediant in omnibus supra dictis. Ad hoc, ne fratres ad honorabiliores civitates et villas, ubi religiose ac honeste valeant commorari, a populis devote vocati accedere audeant inhibentes, tam in accedentes fratres quam in receptatores eorum praesumunt excommunicationis sententiam promulgare. Ab eis etiam de hortorum fructibus decimas, nec non de habitaculis fratrum, sicut de Iudaeorum domibus, contendunt reditus extorquere, asserendo, quod, nisi fratres morarentur ibidem, ab aliis habitatoribus proventus aliqui solverentur; et, ut ipsos suae subdant totaliter ditioni, eisdem ministros et custodes volunt praeficere pro suae arbitrio voluntatis. Quocirca mandamus, quatenus universi et singuli a praenotatis gravaminibus desistatis, subditos vestros ab huiusmodi arctius compescendo.
Capitulum XVIII.
Non servans interdictum, suspensus est ab officio et beneficio, et omni iurisdictione. H. d. secundum verum intellectum.
Idem Archiepiscopo Bracarensi.
Tanta est clavis Petri (Et infra:) Ad confusionem P. episcopi quondam Colubriensis non potest in memoriam non venire, quantum in nos et ecclesiam Romanam deliquerit, despexerit Petri claves, et ecclesiasticam laeserit potestatem, quum non solum interdicti sententiam, quam servaverat ab initio, temere violavit, verum etiam induxit alios, immo compulit, non servare, et quos inducere monitis et flectere minis ac terroribus ad violandam interdicti sententiam nulla potuit ratione, post atroces iniurias, amissionem bonorum, spoliationem parentum, dignitatibus, praebendis et beneficiis spolians, coegit miserabiliter exsulare, ea suis in hac parte fautoribus non absque praesumptione temeraria conferendo, quae omnia idem episcopus in nostra et fratrum nostrorum praesentia publice recognovit. Licet autem memoratus episcopus in manibus nostris spontanea cesserit voluntate: nolentes tamen, ut hi, qui huiusmodi sententiam interdicti non sunt veriti temeritate propria violare, ac recipere dignitates, praebendas ac beneficia aliorum, qui absque culpa et sine causa rationabili eis fuerant spoliati, severitatem effugiant canonicae ultionis, ne facti perversitas transeat praesumptoribus in exemplum, auctoritate Dei omnipotentis omnem institutionem, destitutionem, collationem praebendarum, beneficiorum ac dignitatum praesumptas per eundem episcopum, et excommunicationis seu interdicti sententias, in quoscunque hac occasione prolatas ab eo post interdicti violationem eiusdem, decernimus irritas et inanes. Quia vero, ubi magis exceditur, ibi est severius vindicandum, mandamus, quatenus omnibus, quos praedictus episcopus in supra dicta beneficia, praebendas et dignitates intrusit, non solum a beneficiis ipsis, praebendis et dignitatibus, verum etiam ab aliis beneficiis, si qua obtinent, et ecclesiis prorsus amotis, tam praesumptores eosdem, quam omnes alios, qui praefatum interdictum damnabiliter violarunt, suspendas auctoritate apostolica ab officio et beneficio. Illos quoque, quos in personas et res praedictorum canonicorum, praelatorum et clericorum manus temerarias constiterit extendisse, ad nostram venire compellas praesentiam, pro meritis sententiam recepturos, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.
T i t u l u s X X X I I .
De novi operis nunciatione.
Capitulum I.
Etiam ecclesia aedificata post nunciationem novi operis destruenda est expensis construentis. H. de cum sequenti.
Lucius III. Paduano Episcopo.
Intelleximus ex literis tuis, quod, quum causa, quae vertitur inter dilectos filios nostros, priorem S. Cypriani de Venetia et clericos de Rodigio super capella, quae in praeiudicium baptismalis ecclesiae de Costa ab eisdem clericis est constructa, sicut nobis eiusdem prioris relatio demonstravit, fraternitati tuae a sede apostolica delegata fuisset +fine canonico terminanda, partibus ad tuam praesentiam convocatis, per testes sufficienter tibi innotuit, quod praefata ecclesia de Rodigo eandem capellam post appellationem ad nos factam, et denunciationem novi operis aedificare coeperat, et ob hoc praefatus prior in iudicio postulabat, quicquid in saepe dicta capella post appellationem ad nos factam, et post denunciationem novi operis factum fuerat, penitus demoliri. Super quo discretioni tuae dubium videbatur, utrum ad haec canonico procedi posset iudicio, [et], quum nihil de nunciatione novi operis sit in canonibus definitum, duxisti sedem apostolicam consulendam. Quia vero, sicut humanae leges non dedignantur sacros canones imitari, ita et sacrorum statuta canonum priorum principum constitutionibus adiuvantur, fraternitati tuae praesentibus literis mandamus, quatenus diligenter considerans, quod post denunciationem novi operis, sive iure sive iniuria aliquid construatur, de legalibus debet constitutionibus demoliri. Et quia nulla ecclesia in praeiudicium est alterius construenda, adscitis tibi viris prudentibus negotium ipsum, secundum legum et canonum statuta appellatione remota non differas terminare. Nam quum te credamus in utroque iure peritum: securius duximus, causam per tuam sollicitudinem terminari qui per dicta partium et terminos et fines locorum plenius poteris cognoscere veritatem, quam aliquid a nobis ignorantibus qualitatem negotii definiri.
Capitulum II.
Summatum est supra capitulo primo.
Innocentius III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Quum ex iniuncto +[nobis apostolatus officio locum eius licet immeriti teneamus, qui iuxta verbum propheticum liberavit pauperem a potente et inopem, cui non erat adiutor, diligenti studio satagere nos oportet, ne minores a maioribus opprimantur, sed ut praelati sic exerceant acceptam iurisdictionem in subditos, ut prodesse probentur potius quam praeesse. Haec ergo secundum officii nostri debitum attendentes,] districta [dudum] tibi iussione mandavimus, ut in negotio capellae de Lamhee iuxta formam in literis apostolicis comprehensam ab oppressione monachorum Cantuariensium omnino cessares. [Super quo venientes ad praesentiam nostram dilecti filii B. de Boxleia et W. de Ponte Roberti abbates, nuncii tui, fraternitatem tuam nitebantur multipliciter excusare. In primis siquidem proponentes, quod, quum bonae memoriae Theobaldus Cantuariensis archiepiscopus et gloriosus Thomas successor ipsius, attendentes, quod nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, et nolentes monachos Cantuarienses relictis divinis officiis ad negotia saecularia se transferre, ad honorem protomartyris Stephani aedificandi ecclesiam voluntatem et propositum habuissent, et in ea saeculares clericos ordinandi, de suis proventibus et ecclesiis eis redditibus assignandis, per quos tam apud apostolicam sedem quam apud curias saeculares sua possent negotia expedire, laudabile primi propositum obitus festinatus, secundi longum exsilium impedivit, sicut in literis venerabilis fratris nostri I. quondam Lugdunensis archiepiscopi plenius continebatur expressum, quae in nostra et fratrum nostrorum fuerunt praesentia recitatae. His bonae memoriae Balduinus Cantuariensis archiepiscopus ita proposito ut officio, voluntate ut dignitate succedens, prope suburbium civitatis Cantuariensis quasi per stadia tria vel quatuor ad honorem praefati protomartyris et beati Thomae construere coepit ecclesiam, felicis recordationis Urbani Papae praedecessoris nostri super hoc indulgentia primitus impetrata. Cuius sibi fuit auctoritate concessum, ut in honorem ipsorum martyrum et aedificare posset ecclesiam, et de personis idoneis ordinare, quibus in ecclesiasticis beneficiis canonice provideret; sic tamen, quod ecclesiae debitis obsequiis et necessariis stipendiis minime fraudarentur. Et licet idem Urbanus adversus dictum B. praedecessorem tuum super demolitione operis suas saepius literas destinasset, quia in eis non faciebat de concessa iam indulgentia mentionem, ei dicebant per rescripta frequentia nullatenus derogatum, quae praeterea proponebant et per falsi suggestionem et veritate tacita impetrata, et id ipsius archiepiscopi notitiam minime devenisse. Unde, si eis non paruerat, de iure non poterat reprehendi. Rescriptum quoque sanctae memoriae Gregorii Papae praedecessoris nostri pro se pariter producebant, qui, quum per literas indulserit generales, ut rescripta, quae a tribus mensibus ante obitum praedicti Urbani praedecessoris sui fuerant impetrata, eandem firmitatem haberent, non obstante obitu mandatoris, quam obtinere, si tunc viveret, debuissent, negotia, quae ipsum archiepiscopum et eius clericos contingebant, sub praemissa noluit generalitate concludi, per quod nimirum rescriptum praedecessoris sui dicebant literis derogatum, quas adversus archiepiscopum direxerat ad instantiam monachorum. Quibus siquidem literis, et etiam bonae memoriae Clementis successoris sui, qui eius in hac parte fuerat imitator, per factam tunc temporis amicabilem compositionem de partium voluntate inter archiepiscopum et monachos memaratos per carissimum in Christo filium nostrum R. Anglorum regem illustrem, et venerabilem fratrem nostrum Walterum Rothomagensem archiepiscopum, et quosdam episcopos et abbates, dicebant penitus derogatum. Quum enim tempore praefati B. Cantuariensis archiepiscopi praemissi rex, archiepiscopus et episcopi et abbates Cantuariam accessissent, in eos fuit tam de constructione ipsius ecclesiae quam institutione prioris et quibusdam aliis quaestionibus a partibus compromissum. Ipsi autem diligenti deliberatione praemissa pariter iudicarunt, quod ipse archiepiscopus rationabiliter aedificaverit ecclesiam memoratam. Ipse tamen pro bono pacis concessit ad praedicti regis instantiam et etiam aliorum, quod canonicorum collegium ad locum transferret alium, quem eligeret competentem. Per hanc ergo compositionem dicti nuncii tui renunciasse dicebant monachos rescriptis praecedentibus a sede apostolica impetratis, quum exinde dictus archiepiscopus loco priore dimisso, ubi aedificare non potuerat sine scandalo monachorum, ad locum de Lamhee per quinquaginta miliaria distantem a civitate Cantuariae, suum propositum transtulisset, ubi et ecclesiam, sicut prius fecerat, aedificare coepit ad honorem martyrum praedictorum, ut sic propter nimiam locorum distantiam nulla remaneret monachis materia conquerendi. Cui postea tu succedens, quod ab ipso minus factum fuerat perficere voluisti, et quod ipsum tibi liceret ex rescripto literarum bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri ostendere nilebantur, qui anno pontificatus sui septimo et extremo ad omnem inter ecclesias Cantuariensem et de Lamhee discordiam sopiendam, et ne canonici de Lamhee facultatem haberent contra cathedralem ecclesiam insurgendi, disponendi de ipsa ecclesia de Lamhee interius et exterius, non obstantibus literis ad venerabilem fratrem nostrum Cicestrensem episcopum et dilectos filios de Waltham et de Radinges abbates obtentis, concessit tibi liberam facultatem. Per has ergo literas praecedentia scripta sua, quae his videbantur adversa, dicebant penitus revocata. Intentionem ergo suam probare dicti tui nuncii satagebant per laudabile propositum Theobaldi et gloriosi Thomae martyris pontificum praemissorum, et per Urbani, Gregorii et Coelestini Romanorum Pontificum indulgentias et rescripta, et praemissam compositionem factam de partium voluntate. Verum praemissis rationibus ex parte monachorum fuit ex ordine taliter obviatum, quod de occultis hominum vuluntatibus, quas sibi tantum Dominus reservavit, qui renes et corda scrutatur, a nobis iudicari non poterat nec debebat, nec ipsi valebant ad talia respondere, quae proponere in iudicio nihil aliud erat, quam de secretis cordium divinare. Sane per indulgentiam Urbani Papae praedecessoris nostri, de qua praemisimus, iuri suo in nullo dicebant penitus derogatum, quia canonica beneficiorum assignatio per eam Cantuariensi archiepiscopo servabatur, qui iuxta constitutionem canonicam sine tractatu et assensu monachorum procedere non valebat, qui nedum quod ipsius facto in hac parte consenserint, verum etiam contradixerint expresse, sicut sequentia docuerunt, et adhuc in eodem proposito perseverant. Eis ergo contradicentibus, superioris fuerat iudicium exspectandum. Idem etiam ea ratione ostendere mitebantur, quia iuxta sanctiones legitimas, si quando alicui conceditur beneficium principale, puta libera factio testamenti, nihil videtur aliud indulgeri, quam ut modo testetur legitimo, et etiam consueto. Ille quoque, qui, ut in loco publico aedificare posset, a principe similiter impetravit, aedificare cum alterius incommodo non valebit, nisi et hoc ipsum a principe postulatum fuerit et concessum. Per sequentes etiam ipsius Urbani literas exsecutorias, quibus opus ipsum maledictum haberi voluit et profanum, asserebant praescriptae indulgentiae derogatum, quae sive coram eodem Urbano fuerit ostensa, proponebant eam penitus abrogatam, quum ea non obstante demolitio ipsius ecclesiae fuerit demandata, sive fuerit praetermissa, sibi debuit imputari, quum iure civili etiam caveatur, quod sub praetextu instrumentorum postea repertorum lites non debeant restaurari. Id ipsum per literas piae recordationis Clementis Papae praedecessoris nostri probare volebant, in cuius praesentia nunciis partium constitutis, quum dictus B. praedecessor tuus opus maledictum et profanum voluisset contumaciter et pertinaciter consummare, ad exemplum Urbani Papae praedecessoris sui praefato archiepiscopo de consilio fratrum districte praecepit, ut quicquid fecerat in ecclesia nominata curaret sine dilatione qualibet demoliri, quod de instituendis canonicis et aliis fuerat perperam attentatum, in irritum penitus revocato, ubi, sive omissa fuerit praemissa indulgentia, vel etiam allegata, eorum non poterat ratione praemissa propositum impedire. Per ipsam vero compositionem, de qua praemisimus, tanquam regio metu violenter extortam, partem suam in nullo gravari posse dicebant. Quum enim dictus Clemens Papa praedecessor noster pro sedanda discordia inter archiepiscopum et monachos Cantuarienses exorta bonae memoriae Iohannem Anagninum tunc temporis tit. sancti Marci presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, postea vero episcopum Praenestinum, in Angliam specialiter destinasset, postquam illuc transfretavit, factum fuit dicto B. Cantuariensi archiepiscopo procurante, quod apud portum Dovoriae contra voluntatem suam per dies plurimos teneretur, quod in gravem ecclesiae Romanae iniuriam redundavit, nec ante permissus fuit Cantuariam proficisci, quam per dictum regem Anglorum, qui eodem tempore cum episcopis suis Cantuariam venerat, in pace, quam fecerunt cum archiepiscopo, monachi vim passi fuerunt, et compulsi sunt omnia sustinere. Quod ideo quum prope positus audisset, et postea praesens apud Cantuariam cognovisset, scripto mandare curavit, ut rei veritus omnibus innotesceret, et quod factum fuerat non generaret praeiudicium iustitiae monachorum, et, si archiepiscopus ipse vel aliquis de successoribus eius scripturam super forma pacis quandoque proferret, sciretur ab omnibus, eam fratribus iam dictae ecclesiae nec consentientibus nec scientibus fuisse confectam, nec sibi exhibitam postulanti, qui ad causam fuerat a summo Pontifice destinatus. Unde vel rem gestam confirmare debuerat, si iustitiae concordaret, vel, si aliter facta fuerat, infirmare. Sic ergo cognoscens intercessisse illi facto violentiam manifestam, auctoritate, qua fungebatur, apostolica statuit, quod nec concordia sic facta valeret, neque compromissio violenter extorta, neque scriptum aliquod sic conceptum, et quod ipsis monachis in posterum praeiudicium non afferret, quum omnia eo praesente ac contradicente fuerint adimpleta, sicut in suis literis patentibus continetur, quas coram nobis fecimus recitari. Post haec, quum bonae memoriae Coelestinus Papa praedecessor noster omnia, quae per memoratum B. archiepiscopum circa monachos vi vel metu acta fuerant, auctoritate apostolica in irritum revocaret, nominatim ea, quae legato Romanae ecclesiae praesente et contradicente contra mandatum sedis apostolicae facta proponebantur, sicut in authentico eiusdem legati, I. videlicet Anagnini quondam presbyteri cardinalis ob causam ipsam in Angliam destinati, continebantur expressa, viribus carere decrevit, et quaecunque contra ius monachorum vel tenorem privilegiorum apostolicae sedis idem archiepiscopus impetrarat. Insuper statuens, ut nullus hominum quae male gesserat ad consequentiam traheret, nec ea, quae a sede apostolica obtinuerat tacita veritate, iuri monachorum vel privilegiis ullo unquam tempore in aliquo praeiudicium generarent; quemadmodum nobis et fratribus nostris ex ipsorum constitit continentia literarum. Ex ipsa quoque maiore loci distantia sibi asserebant monachi maius praeiudicium generatum, quia, quum in eorum defectum, sicut a tuis nunciis dicebatur, saeculares clerici fuerint evocati, vix possent per eos vicinos Cantuariensis ecclesiae negotia monachis absentibus procurari, quae ipsis procul positis et captata eorum absentia sine monachorum conscientia tractarentur et eis penitus inconsultis, unde Cantuariensis ecclesia dispendium incurreret et iacturam. Sic ergo per hoc nihil eis accessit, eadem contradictionis causa manente. Ultimum quoque rescriptum dicti Coelestini Papae praedecessoris nostri carere viribus asserebant, utpote per suppressionem veritatis surreptum, quoniam in eo nulla fiebat mentio mandatorum, quae ab Urbano Papa et Clemente processerant, nec etiam confirmationis illius, quam ipsemet super cassatione compositionis praedictae concessit; et praesertim, quum rescriptum illud indulsisse dicatur eo tempore, quo eum infirmitas admodum praegravabat. Ad fundandam sane intentionem suam praedictorum Urbani, Clementis et Coelestini Romanorum Pontificum rescripta, nec non et nostrum post illa, iidem monachi producebant, quibus urgentissime mandabatur, ut, quicquid de praefata capella fuerat attentatum, haberetur irritum et inane.] Quum autem quae praemisimus in nostra fratrumque nostrorum praesentia prudenter essent a nunciis allegata: nos, qui tempus accepimus iustitiam iudicandi, volentes illius vestigiis inhaerere, apud quem non est acceptio personarum, cuius locum licet indigni tenemus in terris, et ita via regia prudenter incedere, ut non declinemus ad dextram vel sinistram, praedecessores quoque nostros Urbanum, Clementem et etiam Coelestinum credentes amplius imitandos in illis maxime, quae deliberatione praevia statuerunt, de communi fratrum nostrorum consilio Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus, omni contradictione et excusatione et appellatione cessantibus, infra XXX. dies post receptionem praesentium quicquid aedificatum est in ecclesia de Lamech post novi operis nunciationem, expensis tuis facias penitus demoliri, (eo non obstante, si etiam absens [ab ecclesia tua] exstiteris, quum cautum sit etiam legitima sanctione, ut, si is, cui opus novum fuerat nunciatum, ante remissionem aedificaverit, deinde agere coeperit, ius sibi esse ita aedificatum habere, sibi debeat actio denegari,) reducens prorsus in irritum quicquid de instituendis ibi canonicis et aliis ad ipsam ecclesiam pertinentibus a te vel a praedecessore tuo cognoscitur ordinatum, eorum reditibus ad statum pristinum revocatis, quos ab obligatione praestiti iuramenti, pro eo, quod ibidem instituti fuerunt, auctoritate nostra per te denunciari praecipimus absolutos. Quum enim amodo non teneat principale, quicquid ex eo vel ob id secutum est, sub praemissa districtione decernimus, irritandum, +sicut sancitum est traditione canonica et civili. [Clericos praeterea, qui in capella ipsa post inhibitiones apostolicos divina officia celebrarunt, sicut nos per alia scripta nostra mandavimus, tamdiu habeas pro suspensis, quosque super hoc satisfacerint competenter, et universa, quae in praedictorum monachorum sunt attentata gravamen, exeniorum videlicet et ecclesiarum et aliorum invasione, quae ante appellationem habuerant, non differas dictis monachis resignare; ac de cetero circa statum monasterii contra prohibitionem nostram huius occasione negotii non praesumas aliquid innovere. Si vero (quod non credimus) praeceptum nostrum, sicut praemissum est, vel contempseris vel distuleris adimplere, a pontificali officio ex tunc noveris te suspensum, et pro contemptu mandati apostolici ad nostram venire te volumus praesentiam responsurum. Venerabilibus quoque fratribus nostris Cantuariensis ecclesiae suffraganeis de consilio fratrum nostrorum in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus, quatenus, nisi tu infra praemissum tempus mandatum nostrum duxeris ad effectum, ipsi nullam tibi impendant obedientiam vel reverentiam, quia iustum est, quod ei non obediatur a subditis, qui suo contemnit obedire praelato. Quod si forte nec sic te poterimus ad bonum obedientiae revocare, propter quod malum nunquam committitur, bonum autem debet saepius intermitti, maiorem tibi animadversionem noveris imminere, quum ferro sint abscindenda vulnera, quae fomentorum non sentiunt medicinam. Sane super praemissis, in quibus salva conscientia non poteramus alio modo procedere, fraternitatem tuam rogamus nullatenus contristari, quia (teste Deo) non ex indignatione aliqua processerunt, sed quia, quum simus, licet insufficientes, in sede iustitiae constituti, unde iura sua servare tenemur singulis illibata, fraternitati tuae, quam sincerius amplexamur, quum te inter fratres et coepiscopos nostros honorabile membrum et in domo Domini columnam immobilem habeamus, non potuimus sine gravi offensa creatoris deferre. Nec nobis in hac parte potes aliquid imputare, quum secundum traditionem canonicam, quando non nisi peccando alicui consuli potest, tunc aestimare debet homo, quid faciat non habere. In ipsis etiam legibus saecularibus invenitur, ut quae facta laedunt pietatem, aestimationem, verecundiam nostram, et generaliter quae bonis moribus adversantur, nec posse nos facere sit credendum.] Super eo quoque non sufficimus admirari, quod, quum dicta ecclesia iam dudum quasi lapis offensionis fuerit et petra scandali, pro qua nos et praedecessores nostri adversus te tuosque praedecessores ita graviter sumus moti, et viri religiosi pariter et prudentes, monachi Cantuarienses, qui omnia dimiserunt pro Christo, tot laboribus et doloribus, tot timoribus et periculis personas et res non dubitaverunt frequenter exponere, quod procul dubio tam illi quam isti, ut dictum est, non fecissent, nisi cognoscerent praemissa respicere in grave Cantuariensis ecclesiae detrimentum, ut de aliis omittamus, tu saltem pro vitando tam gravi scandalo proximorum ab huiusmodi etiam tibi prohibitis non cessasti, quum sacrae scripturae testimonio debueras didicisse, quod, licet opera illa, quae sine mortali peccato omitti non possunt, non sunt pro vitando scandalo dimittenda, nec ea debeant pro scandalo vitando committi, quae sine mortali peccato committi non possunt: ab his tamen, quae sine mortali peccato committi possunt pariter et dimitti, sit pro scandalo tollendo cessandum, et eis etiam pro vitando scandalo insistendum. Unde Apostolus dicit: «Si scandalizatur frater, non comedam carnes in aeternum,» et Dominus in evangelio contra eos, qui scandali praestant materiam: «Vae,» inquit, «homini illi, per quem scandalum venit; melius est ei, ut suspendatur mola asinaria ad collum eius, et demergatur in profundum.» Et licet maiorum scandalum sit vitandum, vitandum est etiam scandalum pusillorum, iuxta testimonium veritatis, «qui scandalizaverit,» inquit, «unum de pusillis istis minimis, qui in me credunt, etc.» Finis ergo his, quae praemissa sunt, de cetero taliter a te imponatur, quod praeteritae contradictionis rebellio per virtutem sequentis obedientiae valeat non immerito expiari. [Dat. Lat. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
Capitulum III.
In optione est nunciantis novum opus, an intra tres menses de praeiudicio suo debeat ostendere, et interim cessetur ab opere; an vero recepta cautione de opere demoliendo statim aedificari permittat. H. d. cum sequ.
Honorius III.
Significantibus canonicis sanctae Opportunae Parisiensis innotuit nobis, quod, quum super eo, quod N. Rufus civis Parisiensis in quadam platea ecclesiae suae, infra claustrum ipsorum sita, eis prohibentibus in suum aedificabat praeiudicium et gravamen, deposuerunt coram officiali Parisiensis archidiaconi quaestionem, eis offerentibus in continenti probare praeiudicium et plateam ad suam ecclesiam pertinere, ac petentibus insuper, ut non obstante, quod dictus N. cautionem de demoliendo opere offerebat, aedificium prohiberi. Et quia idem officialis interloquendo decrevit, probationes eorum admittendas esse, ac ab opere interim quiescendum, idem N. ad Senonensem ecclesiam provocavit. Sed quum Senonensis officialis, Nicolai praedicti cognatus, eadem interlocutoria pro suae duntaxat voluntatis arbitrio revocata, decreverit, ad opus sub cautione de demoliendo ipso, non admissis eorum probationibus, procedendum, praedicti canonici nostram audientiam appellarunt, +unde petebant, ut ipsorum probationes recipi, ac prohiberi aedificium mandaremus. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi temere inveneritis attentatum, +super hoc quod iustum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes etc.
Capitulum IV.
Summatum est supra capitulo proximo.
Gregorius IX.
Is, cui opus novum te nunciasse proponis, non obstante cautione, quae offertur ab ipso de opere destruendo, si non iure aedificatum exsistat, tenetur te per trium mensium spatium exspectare, iuris tui praeiudicium probare volentem.
T i t u l u s X X X I I I .
De privilegiis et excessibus privilegiatorum.
Capitulum I.
Episcopalis dignitas non debet tribui, nisi locis insignibus et populosis.
Leo Papa.
Episcopalia gubernacula non nisi maioribus populis et frequentioribus civitatibus praesidere oportet, ne, quod, sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et honor, cui debent excellentiora committi, ipsa sui numerositate vilescat. [Quod nunc etc. Dat. IV. Id. Aug. 446.]
Capitulum II.
Non obstante privilegio fori potest laicus ecclesiae malefactor per ecclesiam puniri.
Gregorius P. Subdiacono.
Sicut in iudiciis laicorum privilegia turbare nolumus, ita eis praeiudicantibus nobis moderata volumus auctoritate resistere. Violentos itaque laicos coercere non contra legem est agere, sed legi facere subsidium. [Quia igitur Deus dedit etc.]
Capitulum III.
Religiosi etiam ex empti ecclesias et decimas non debent a laicis recipere, sine consensu dioecesanorum. Hoc dicit usque ad §. Excommunicatos. - §. 1. Excommunicati et interdicti omnino non debent admitti ad divina, etiam per religiosos exemptos. H. d. usque ad §. In ecclesiis. Abbas Siculus. - §. 2. Religiosi etiam exempti in ecclesiis, non pertinentibus ad eos, pleno iure non instituunt nec destituunt inconsultis episcopis; sed rationem exigunt in temporalibus ab institutis. H. d. usque ad §. Quodsi. - §. 3. Hospitalarii et Templarii semel in anno celebrant in ecclesia, posita in loco interdicto; ibi tamen non sepeliuntur corpora mortuorum. H. d. usque ad §. De confratribus. Abbas. - §. 4. Confratres exemptorum, seu ipsorum oblati, qui in totum non se transtulerunt, iudicari possunt ab ordinariis locorum. H. d. usque ad tuo. Abbas Siculus.
Alexander III. in concilio Lateranensi.
Quum et plantare sacram religionem, et plantatam fovere modis omnibus debeamus, nusquam hoc melius exsequimur, quam si nutrire ea, quae recta sunt, et corrigere, quae profectum virtutis impediunt, commissa nobis a Deo auctoritate curemus. Fratrum autem et coepiscoporum nostrorum vehementi conquestione comperimus, quod fratres Templi et Hospitalis, et alii quoque religiosi, indulta sibi ab apostolica sede privilegia excedentes, contra episcopalem auctoritatem multa praesumunt, quae et scandalum faciunt populo Dei et grave pariunt periculum animarum. +Proposuerunt enim, quod ecclesias recipiant de manibus laicorum, excommunicatos et interdictos ad ecclesiastica sacramenta et sepulturam admittant in ecclesiis suis praeter eorum conscientiam, et instituant et amoveant sacerdotes, et fratribus eorum ad eleemosynas quaerendas euntibus, quum indultum sit eis, ut in eorum adventu semel in anno aperiantur ecclesiae atque in eis divina celebrentur officia, plures ex eis, de una sive diversis domibus ad interdictum locum saepius accedentes, indulgentia privilegiorum in celebrandis officiis et sepeliendis mortuis abutuntur, et tunc mortuos apud interdictas ecclesias sepelire praesumunt. Occasione quoque fraternitatum, quas in pluribus locis faciunt, robur episcopalis auctoritatis enervant, dum contra eorum sententiam sub privilegiorum aliquorum obtentu munire cunctos intendunt, qui ad eorum fraternitatem voluerint se conferre. In his autem, quia non tam de maiorum conscientia vel consilio, quam de minorum indiscretione [quorundam] exceditur, et removenda ea, in quibus excedunt, et quae dubitationem faciunt decrevimus declaranda. Ecclesias igitur et decimas de manu laicorum sine consensu episcoporum tam illos quam etiam quoscunque alios religiosos recipere prohibemus, dimissis etiam, quascunque contra tenorem istum aliquo tempore receperunt. §. 1. Excommunicatos quoque et nominatim interdictos tam ab illis quam ab aliis omnibus iuxta episcoporum sententiam statuimus evitandos. §. 2. In ecclesiis vero suis, quae ad eos pleno iure non pertinent, instituendos presbyteros episcopis repraesentent; ut eis quidem de plebis cura respondeant, ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem. Institutos etiam inconsultis episcopis. non audeant removere. §. 3. Quodsi Templarii vel Hospitalarii ad ecclesiam venerint interdictam, non nisi semel in anno ad ecclesiasticum officium admittantur, nec tunc ibi sepeliantur corpora defunctorum. §. 4. De confratribus autem hoc constituimus, ut, si non se praedictis fratribus omnino reddiderint, sed in proprietatibus suis omnimodo duxerint remanendum, propter hoc ab episcoporum suorum sententia nullatenus eximantur, sed potestatem suam in eos, sicut in alios parochianos suos exerceant, quum pro suis fuerint excessibus corrigendi. Quod autem de praedictis fratribus dictum est, ab aliis quoque religiosis, qui praesumptione sua episcoporum percipiunt iura, et contra canonicas eorum sententias et tenorem privilegiorum nostrorum venire praesumunt, praecipimus observari. Si enim contra institutum hoc venerint, et ecclesiae, in quibus ista praesumpserint, subiaceant interdicto, et quod egerint irritum habeatur et vacuum.
Capitulum IV.
Suis privilegiis privandus est qui alienis derogat.
Idem Archiepiscopis et Episcopis, ad quos literae istae pervenerint.
Dilecti filii nostri fratres Hospitalis Hierosolymitani transmissa nobis conquestione monstrarunt, quod vos eis de malefactoribus suis iustitiam facere non vultis, privilegia ipsorum recipere contemnentes, +nec ipsos eleemosynas quaerere in vestris parochiis, aut fratres eorum sepelire aliquatenus permittatis. Quoniam igitur iidem fratres multis sunt libertatibus et privilegiis a Romanis Pontificibus praemuniti, quae ut nostris temporibus infringantur nolumus sustinere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus iam dictis fratribus in his, quae sibi ab ecclesia Romana noscuntur indulta fuisse, nullam prorsus molestiam faciatis, nec ea sibi contradicere vel denegare aliquatenus attentetis. Si enim de vobis in veritate de cetero talia poterimus comperire, Pro certo sciatis, quod nos concessa vobis privilegia decurtabimus, quum nostris et ecclesiae Romanae scriptis authenticis obviare minime timeatis.
Capitulum V.
Etiam privilegiati non possunt admittere excommunicatos ad sepulturam, et, si admiserint, debent inde eos eiicere, et, si non fecerint, episcopus supplebit.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad haec +in beatorum Apostolorum principis sede Domino disponente quanquam immeriti sumus constituti, ut plantare debeamus quae ad virtutum spectant decorem, et evellere et eradicare curemus quae obvia sunt rationi et profectum impediunt salutis. Intelleximus sane, quod Hospitalarii nominatim excommunicatos contra prohibitiones episcoporum ecclesiasticae praesumunt tradere sepulturae, non cogitantes, quam grave sit illis morte communicare, quos, dum viverent, ecclesia a suo sinu pro eorum excessibus segregavit. Unde, quoniam huiusmodi praesumptionem et temeritatem nolumus nec debemus aliquatenus tolerare, frater, tibi per apostolica scripta Mandamus, quatenus Hospitalariis praecipias, ut, si quos in excommunicatione defunctos in coemeteriis ecclesiarum sepelierint, eos extra coemeteria ipsa penitus eiiciant. Quodsi facere noluerint, tu hoc ipsum de his, quos in excommunicatione defunctos esse tibi constiterit, auctoritate nostra remoto appellationis obstaculo exsequaris. [Praeterea de his etc. - Dat. Ferentini X. Kal. April. 1175.]
Capitulum VI.
Contra privilegium ecclesiae praescribitur spatio XXX. annorum, hodie vero XL. ut infra eod. Accedentibus.
Idem Abbati et Monachis S. Andreae Cisterciensis ordinis.
Si de terra, quam habetis in parochia canonicorum de Plautio, per XXX. annos eis decimas persolvistis, eas sibi de cetero [et] integre [aliqua] sine molestatione occasione et appellatione postposita persolvatis, et quas noscimini subtraxisse integre restituatis. Licet enim privilegiorum Romanae ecclesiae beneficio fratribus Cisterciensis ordinis indultum fuerit, quod de laboribus suis nullas decimas vel primitias persolvere debeant: de privilegio tamen [a] nobis indulto tanto tempore vobis detrahere voluistis, quum liberum sit unicuique suo iuri renunciare, eoque modo non potestis vos in hac parte tueri. [Sane nisi nos vos et ordinem vestrum adeo diligeremus, etc.]
Capitulum VII.
De privilegiis non est iudicandum, nisi eorum tenore inspecto, et secundum continentiam eorum ab omnibus subditis sunt servanda.
Idem Ambianensi Episcopo.
Porro, quamvis Templarii et Hospitalarii multa sint libertatis praerogativa donati, non dubitamus, quin aliam libertatem habeant in locis, in quibus, antequam pervenissent ad eos, fuerant habitatores, quod totum ex inspectione privilegiorum suorum plenius advertere potes, et secundum quod inveneris, ita observes. Sic enim eos volumus privilegiorum suorum servare tenorem, quod eorum metas transgredi minime videantur.
Capitulum VIII.
Per solutionem census, quae fit Romanae ecclesiae, non probatur exemptio a iurisdictione episcoporum.
Idem I. apostolicae sedis Legato.
Recepimus literas, quas de ecclesiis censualibus episcopatus venerabilis fratris nostri Novariensis episcopi direxisti, et ex earum tenore perpendimus, qualiter ad iura nostra servanda vigil exsistas. Ceterum diligentiam tuam volumus non latere, quod, sicut non omnes, qui specialiter beati Petri iuris exsistunt, annuatim apostolicae sedi censum exsolvunt, ita non omnes nostri censuales ab episcoporum subiectione habentur immunes. Inspicienda sunt ergo ipsarum ecclesiarum privilegia, et ipsorum tenor est diligentius attendendus, ut, si fuerit deprehensum, quod ecclesia, quae censum solvit, specialiter B. Petri iuris exsistat, et ad indicium perceptae libertatis census annuus conferatur, non immerito poterit speciali praerogativa gaudere. Si vero ad indicium perceptae protectionis census persolvitur, non ex hoc iuri dioecesani episcopi aliquid videtur esse subtractum. Quum igitur constet, presbyterum S. Petri praefato episcopo obedientiam promisisse in ordinatione sua, sicut in iure confessus asseruit, nolumus, quod eum vel aliquos tuearis, quia sicut iustitias nostras volumus a fratribus et coepiscopis nostris reservari, ita eorum iura nos convenit illibata custodire.
Capitulum IX.
Privilegium, uni concessum, non potest ad alium extendi propter identitatem rationis. H. d. et solet quotidie allegari.
Idem.
Sane (Et infra:) Temerarium est et indignum, aliquem sibi sua auctoritate praesumere, quod Romana ecclesia alicui, certa ratione inspecta, singularibus voluit beneficiis indulgere.
Capitulum X.
In oratoriis privatis campanae publicae teneri non possunt etiam per religiosos. H. d. et tene menti hunc textum, qui quotidie allegatur et est in usu.
Coelestinus III. Abulensi Episcopo.
Patentibus literis nostris certificari desideras, utrum Templariis, Hospitalariis et aliis, oratoria in domibus suis habentibus, liceat campanas in eis ponere publiceque pulsare. Respondemus autem consultationi tuae quam facis, et dicimus, quod non licet eis hoc agere; quin potius per te per censuram ecclesiasticam appellatione remota coercendi sunt, ut ita sint suo iure contenti, quod iustitiam non impediant aliorum.
Capitulum XI.
In tota provincia exhortationis officio privantur Hospitalarii, qui mittunt pro eleemosynis cruce falso signatos, et, si missi sunt laici, excommunicantur; si sunt clerici, ab officio et beneficio suspenduntur. Et eadem suspensione puniuntur qui ante reconciliationem in polluta ecclesia celebrant; et suspensi per episcopos exemptos absolvi non possunt; et fratres privilegiatorum, qui ad eos se omnino non transferunt, privilegiati non sunt.
Innocentius III. Archiepiscopo Lugdunensi.
Tuarum nos tenor edocuit literarum, quod fratres Hospitalis sancti Ioannis laicos et illiteratos mittunt pro eleemosynis colligendis, +quas populus ex devotione pro sustentatione pauperum praefato loco mittere consuevit. Quia vero non sufficiunt per se loca omnia circumire, sibi clericos, sacerdotes, laicos etiam rudes, non religiosos, sed in nequitiis exercitatos assumunt, eorum pectoribus crucis characterem imponentes. Quumque gulae et ebrietati deserviant, se valde inhonestos in aliis ostendentes, clerum et populum graviter scandalizant, quum ipsi laici prioratuum fungantur officiis, et tam clericis quam sacerdotibus praeponantur, et non solum episcopis inobedientes exsistunt, verum etiam quasdam immunitates, tanquam ab apostolica sede sibi indultas, praesumunt sibi temere vindicare. Quum enim in quadam ecclesia baptismali, eis a praedecessore tuo collata, quidam eorum, nuper percutiens vicarium sacerdotem, ipsam ecclesiam sanguinis effusione foedasset, usque ad reconciliationem divina ibidem interdixisti officia celebrari; sed nihilominus ipsi in ea divina officia celebrarunt. Sacerdotes insuper, undecunque venientes ad eos, de quorum etiam conversatione et ordinatione nulla certitudo prorsus habetur, ad divinum officium sibi celebrandum recipiunt, episcoporum assensu minime requisito. Alios vero presbyteros ab officio suspensos per episcopos suos pro suorum exigentia meritorum, iidem, quum sint laici, ad divina officia restituunt exsequenda. Quosdam praeterea, qui cum uxoribus suis in domibus propriis commorantur, eo, quod eis de suis aliquid conferunt annuatim, ita emancipare contendunt, ut aliquibus secundum legem terrae de sibi obiectis respondere minime teneantur. Verum, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si quos clericos, seu sacerdotes aut laicos a dictis fratribus pro colligendis eleemosynis cruce falso signatos inveneris, his, a quibus ipsos missos esse constiterit, per totam provinciam tuam nostra fretus auctoritate exhortationis huiusmodi officium interdicas, missos etiam, si laici fuerint, excommunicationis mucrone percellas, si clerici vel presbyteri fuerint, ab officio beneficioque suspendas, nullo prorsus privilegii beneficio vel appellationis remedio praevalente. Eos vero, quos in praedicta ecclesia, lege tibi dioecesana subiecta, post interdictum tuum divina celebrare cognoveris, eadem poena suspensionis involvens, in ea, donec reconciliata fuerit, quemadmodum sacros praecipiunt instituta, officia non permittas celebrari divina; presbyteros etiam, suspensos ab episcopis suis, et per praedictos fratres ad officia sua temere restitutos, in eandem sententiam suspensionis nostra fretus auctoritate reducas. Illos vero, quos ad respondendum aliis secundum legem terrae pro praemissa causa asserunt non teneri, nolumus excusari, quin eos ad respondendum sublato appelationis impedimento compellas. [Dat. Lat. V. Id. Dec. 1198.]
Capitulum XII.
Contenta in instrumento perdito probari possunt per testes, qui illud perlegerunt, si deponunt de tenore, et quod erat sine vitio. H. d. et non est alibi casus ita clarus.
Idem Abbati et Conventui S. Petri Eugubini.
Quum olim essemus apud Perusiam constituti, et tu, fili abbas, privilegium bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri nobis humiliter praesentans, postulaveris innovari: propter contradictionem venerabilis fratris nostri Marci Eugubini episcopi, qui tunc temporis supervenit, asserentis hoc in suum praeiudicium redundare, non fuit effectui mancipatum. +[Quumque alter vestrum de altero in nostro auditorio quereretur, venerabili fratri nostro Assisinati episcopo causam sub ea forma commisimus audiendam, ut vos et iam dictum episcopum curaret ad concordiam revocare; alioquin audiret utrinque proposita, et omnia in scriptis redigens, nobis processum negotii fideliter reseraret. Qui quum indulta vobis a sede apostolica privilegia inspexisset, intellecto, quod monasterium vestrum ad Romanam ecclesiam specialiter pertineret, in causa non duxit ulterius, sicut accepimus, procedendum. Consequenter vero ad venerabilem fratrem nostrum Callensem episcopum et dilectum filium Ar. abbatem sanctae Mariae Vallis pontis ad postulationem praefati episcopi Eugubini literae nostrae fuerunt super mutuis quaestionibus destinatae. Sed quia pendente iudicio Iohannes monachus privilegia, chartas alias et thesaurum monasterii vestri rapuit, te, abbas, ad nostram oportuit praesentiam iterum laborare, ubi literas impetrasti, quod per excommunicationis sententiam, qui de amissione privilegii scirent aliquid, cogerentur dicere veritatem. Sed quoniam neque sic amissa potuisti privilegia reperire, ad nos denuo es reversus.] Te igitur cum testibus tuis et praefati episcopi Eugubini procuratoribus in nostra praesentia constitutis, dilecto filio nostro B. basilicae XII. Apostolorum presbytero cardinali dedimus in mandatis, ut super amissione ac tenore privilegiorum testes reciperet diligenter, quos duceres producendos, qui mandati nostri diligens exsecutor praesentibus praefatis procuratoribus fideliter redegit in scriptis depositiones X. testium iuratorum, quorum depositionibus publicatis iam dicti procuratores ad producendos testes episcopi, per quos inductos a parte adversa repellerent, inducias postularunt; quas praefixo termino peremptorio sub eo tenore illis duximus concedendas, ut apud sedem apostolicam probarent quae vellent, ubi onus probationis pars altera subiisset. (Et infra:) Nos vero, tam per depositiones testium quam per assertiones quorundam fratrum nostrorum liquido cognoscentes, talem dicti privilegii fuisse tenorem, quod videlicet coenobium vestrum nullo mediante ad Romanam ecclesiam pertineret, et quod non liceret alicui episcopo eidem monasterio et eius ecclesiis excommunicationem indicere, ut fratres, illic Domino servientes, ab omnium potestate liberi, Romanae ecclesiae libertatis gratia potirentur, et quod nulla in eis mentio dioecesani episcopi habebatur, illud etiam nihilominus attendentes, quod, sicut ex dictis quorundam testium intelleximus evidenter, et plerique de nostris fratribus, tempore illo praesentibus, recolebant, quum tu, fili abbas, tempore bonae memoriae Coelestini praedecessoris nostri ad ipsius praesentiam accessisses, ipse, inspectis ecclesiae tuae privilegiis, te, licet excommunicatus ab Eugubino episcopo dicereris, tanquam non ligatum admisit ad osculum, quod praesumitur non fecisse, nisi monasterium vestrum cognovisset ad Romanam ecclesiam specialiter pertinere, de communi fratrum nostrorum consilio pronunciandum decernimus, privilegium illud bonae memoriae Lucii Papae [praedecessoris nostri] quod sine reprehensione bullae, chartae vel literae apparebat, quando fuit nobis ostensum, illius fuisse tenoris, cuius per depositiones testium et assertiones fratrum nostrorum noscitur exstitisse. [Decernimus ergo etc. Dat. Lat. II. Kal. Iun. 1199.]
Capitulum XIII.
Innovatio privilegiorum novum ius non tribuit, sed antiquum conservat. H. d. quoad titulum.
Idem Cathalanensi Electo et Abbati trium Fontium.
Ex parte abbatissae ac sororum Iotrensis ecclesiae nostris exstitit auribus intimatum, quod venerabilis frater noster Meldensis episcopus commissionis occasione cuiusdam, per literas ad iudices delegatos obtentae, in qua nulla mentio habebatur de ipsarum privilegiis, quae illas et earum ecclesias, clerum et populum Iotrensem ad apostolicam sedem nullo mediante spectare declarant, quorum ipse non erat ignarus, eas incepit graviter molestare, obedientiam ab ipsis ac a clero et populo Iotrensi, qui secundum privilegia sedis apostolicae gaudent consimili libertate, subiectionem omnimodam impendendam sibi requirendo. +[Unde, quum ab eisdem iudicibus citarentur, ipsae non contestando litem, sed excipiendo potius contra eos, nos sibi specialem in iudicio dominum esse dixerunt, et se nullam obedientiam episcopo Meldensi debere, quia, quum venerabilis frater noster O. Hostiensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, earum privilegiis diligenter inspectis, cognoverit monasterium earum ad ius et proprietatem sedis apostolicae pertinere, ipsi abbatissae, quae tunc temporis noviter erat electa, vice nostra munus benedictionis impendit, et obedientiam nobis et ecclesiae Romanae fecit ab ea specialiter repromitti, requirens ab ea propter hoc et accipiens sacramentum.] Verum, quum iudices et assessores eorum ipsas valde gravarent [in eo, quod negarent dilationem eiusdem ad exhibenda privilegia libertatis, quum procuratores earum illis iuramentum offerrent, se tunc privilegia non habere, nec procuratum dolo fuisse, quominus eadem ad eorum praesentiam detulissent, et ipsi eis breves inducias dare nollent,] ad appellationis beneficium convolarunt, +[contra iudices excipientes eosdem, tum quia eos asserebant esse suspectos, et praesertim ipsum Parisiensem episcopum, qui contra dilectum filium abbatem S. Genovefae consimilem causam habebat, et ideo ipsum credebant aliam sententiam nolle dare, quam vellet ab alio pro se dari, tum quia, quum absque coniudice suo voluisset prius interlocutoriam promulgare, procuratoribus abbatissae dicentibus, se velle coniudicem eius esse praesentem, responderat illis, eum in nullo profecturum eisdem, quia, quum ille veniret, nihil faceret, nisi quod vellet et ipse; tum quia illis postmodum rationabiles inducias denegabant; tum quia occasione literarum illarum non debeant in causa procedere pro eo, quod Meldensis episcopus per literas illas obedientiam debitam, quam abbatissa soli Pontifici Romano tenetur impendere, ab ipsa, clero et populo Iotrensibus sibi requirebat impendi, quum per privilegia ecclesiae Romanae constaret, illi eos in aliquo non teneri, et de privilegiis suis nulla in eisdem literis mentio haberetur.] Sed iudices ipsi, appellationi non deferentes, nec fragilitati sexus compatientes earum, in abbatissam excommunicationis, et in clerum et in populum Iotrensem interdicti sententias protulerunt. Sane, quum nuncii Iotrensis ecclesiae praedicta et alia multa in nostra praesentia retulissent, quibus eas et suos contra libertatem, eis conocessam, gravatos aiebant, privilegium nobis apostolicum ostenderunt, per quod ecclesiam Iotrensem constabat ad Romanam ecclesiam specialiter pertinere. Nos autem, eosdem nuncios propter appellationem praedictam diutius detinentes, quia tandem nullus apparuit idoneus responsalis, qui partem defensaret adversam, licet postmodum quidam simplex nuncius super hoc nobis praedictorum Parisiensis episcopi et Latiniacensis abbatis literas praesentasset: privilegium apostolicae sedis ecclesiae Iotrensi concessum duximus innovandum, ita tamen, ut per innovationem ipsius eidem ecclesiae non plus iuris accrescat, quam per privilegia praedecessorum nostrorum abtinuit, quum per hoc non novum ei concedere, sed antiquum ius conservare velimus. [Quia vero etc. Dat. Lat. IV. Id. Ian. Ao. V. 1203.]
Capitulum XIV.
Ecclesia, utens duplici privilegio exemptionis, licet succumbat ex uno potest nihilominus ex alio se iuvare et obtinere; nec tenetur exemptus promittere obedientiam dioecesano; vigore tamen exemptionis non potest sine licentia dioecesani ecclesiam construere in loco non exempto; et, si exemptus de facto in loco non exempto construit ecclesiam, cedit iuri episcopi.
Idem Colubriensi Episcopo.
Quum olim ad apostolicam sedem accessisses, et propter quaestiones, quas adversus dilectos filios priorem et canonicos monasterii sanctae Crucis habebas, pro quibus ad audientiam nostram fuerat appellatum, moram feceris longiorem: quia pro parte altera nullus comparuit responsalis, eisdem certum terminum duximus praefigendum, in quo venirent vel mitterent super privilegiis omnibus et libertatibus, quae a Romanis Pontificibus vel ab M. quondam Colubriensi episcopo se habere dicebant, et super aliis quaestionibus, adversus eos a Colubriensi ecclesia intentatis, diffinitivam sententiam recepturi. +Ut autem veritas facilius appareret, authentica et originalia cum bullis suis nobis usque ad eundem terminum sub eadem districtione praecepimus exhiberi; Interim autem utrique parti liceret coram dilectis filiis tuis de Alcobacia et de Serra abbatibus, et F. Menende monacho Alcobaciae, quibus sub certa forma causa prius fuerat delegata, et testes utrinque producti, proponere ac probare, si quid aliud proponendum duceret ac probandum. +[Praedictum autem terminum eis peremptorium curavimus assignare, ad quem si venire vel mittere forte contemnerent, nos nihilominus, quantum possemus de iure in eodem negotio procedere curaremus. Eisdem quoque iudicibus dedimus in mandatis, ut, si de partium voluntate procederent, receptis aliis testibus, si quos super privilegiis, libertatibus et aliis articulis, ducerent producendos, usque ad definitivam sententiam producentes, gesta omnia sub sigillis suis ad sedem apostolicam destinarent. Quumque postmodum ad sedem apostolicam accessisses, supervenerunt duo canonici S. Crucis, qui nec litteras habebant de rato, nec procuratores ad hanc causam fuerant destinati. Unde, nos, partem S. Crucis contumacem reputantes, ut erat, utpote quae non idoneos responsales ad causam, sed ad nos qualesquales nuntios destinarant, attestationes receptas a iudicibus delegatis iussimus aperiri, ut tandem, si nobis de meritis causae liqueret, sententiam proferremus. Verum, tu, animum carissimi in Christo filii nostri .... Portugallensis regis illustris, qui contra te fuerat ex hoc motus, placatum reddere tibi volens, convenisti cum praedictis canonicis in hac forma, ut videlicet venerabili fratri nostro ... Zamorensi episcopo, et dilectis filiis ... Zamorensi et Auriensi decanis, tam super principali quam incidenti sublato appellationis obstaculo, causa committeretur eadem terminanda, sic tamen, ut pars Sanctae Crucis infra quadraginta dies post susceptionem literarum nostrarum, super articulis illis, in quibus tu in eius absentia produxeras testes tuos, instrumenta producere posset et testes. Aliter autem, non liceret eisdem attestationes calumniari receptas vel excipere, quasi fuisset in hac causa, lite non contestata processum. Nos ergo, dictis episcopo et decanis praecipiendo dedimus in mandatis, ut si pars Sanctae Crucis ratum vellet habere quod a dictis canonicis erat actum, receptis testibus et instrumentis ipsius super capitulis supradictis, si tamen infra quadraginta dies post susceptionem literarum nostrarum ea ducerent exhibenda, et tuis attestationibus publicatis secundum formam praedictam, in causam procederent, et eam, appellatione postposita, sine debito terminarent. Quod si forsan ratum nollent habere quod a praedictis canonicis erat actum quum eorum contumacia non intelligeretur purgata, sed aucta, in eos tanquam in contumaces procederent et receptis attestationibus diligenter inspectis, cautam ipsam, appellatione remota, deciderent, et sententiam quam ferrent exsecutioni mandarent. Quia vero causa haec extra regnum erat Portugallense tractanda, partibus primo competentem terminum sub edicto curarent peremptorio assignare, ne propter remotionem locorum et distantiam personarum laborare diutius cogereris. Quod si partem S. Crucis per alios citare non possent, canonicos eius in regno Legionensi manentes, ad citationis ei literas praesentandas, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellere procurarent; nullis literis veritati et iustitiae praeiudicantibus, si quae apparerent a sede apostolica impetratae. Quod si non omnes iis exsequendis interesse valerent, episcopus nihilominus exsequeretur ea cum altero aliorum. Patribus ad certum terminum convocatis, et convenientibus ad eundem, praedicti episcopus et decanus Zamorenses, quoniam Auriensis decanus non poterat interesse, a priore S. Crucis quaerere curaverunt, an ratum haberet quod fuerat a canonicis suis actum; quibus fuit ex ipsius parte responsum, quod locus interrogationi non erat, quum paratus esset in continenti probare, rescriptum nostrum per precum mendacia impetratum. Nam, quum Colimbrensis decanus ad praedictos de Seira abbatem et dilectum filium P. Froildiz, monachum Alcobatiae, contra monasterium Sanctae Crucis undecim commissionum literis reportasset, licet pars ecclesiae Sanctae Crucis primo inducias obtinuerit postulatas, quia secundo tamen non potuit pro singulis commissionibus singulas inducias obtinere, quamvis appellatio esset literis nostris inhibita, propter hoc tamen ad nostram audientiam appellavit. Tandem vero, pars ipsa et Colimbriensis decanus in praedictum regem Portugallensem ... de Costa, et ... de Rimaran. priores, et praedictos iudices compromittere curaverunt, duobus cautis pene nomine obligatis utrinque; sicque prior appellationi renuntiavit cum assensu suorum literis nostris renuntiante decano. Utrinque praeterea duodecim canonici iuraverunt super toto negotio perhibere testimonium veritati. Receptis igitur testibus et depositionibus eorum redactis in scriptum, rex noluit interesse, sed commisit praedictis ... de Costa et de Rimaranes prioribus vices suas et proposuit partibus ut per Romanam ecclesiam vel per alios prosequerentur ius suum, quoniam ad eum causa huiusmodi non spectabat. Tu vero, coram praedictis episcopo et decano Zamorensibus proponebas, nec renuntiationem Colimbriensis decani, qui non ad renuntiandum sed agendum potius datus fuerat procurator, nec compromissum etiam tenuisse, tum quia iudices esse arbitri non debebant, tum quoniam de rebus ecclesiasticis fuerat in laicum compromissum, tum etiam quia idem sibi alios subrogavit, quum de hoc in compromissione tractatum penitus non fuisset. Verum, pars S. Crucis proposuit ex adverso, quod tenuerat compromissum, quia nos pronuntiasse posse agi de ipsius poena dicebat, adiiciens ratam te renuntiationem habuisse decani, et quod, hoc suppresso, praedictas literas impetratas, quas non potuisses aliquatenus obtinere, si super hoc nobis exposuisses plenius veritatem. Et licet pars eadem quatuor testes induxerit, qui simpliciter et absolute dixerunt, ratum te habuisse quod factum fuerat a decano, sex tamen testes, quos tu induxeras, deponere curaverunt huixismodi rati habitionem te non simpliciter sed conditionaliter expressisse si videlicet secundum attestationes confectas negotium finiretur. Ceterum, Ioannes Caesar, canonicus Sanctae Crucis, fuerat testis inductus, et Michael Petri et alii, quos tu induxeras, deposuere, iurati, quod nos omnem huius negotii veritatem feceramus per primos iudices delegatos inquiri, et ad nos universa referri, sicque pronuntiaveramus, omnibus diligenter inspectis, non impediri tuum propositum per obiecta. Idem quoque Ioannes, et Michael Petri, utrum renuntiationem decani ratum habueris requisiti, dixerunt, se de hoc penitus nihil scire; sed contra hos fuit ex parte Sanctae Crucis obiectum, eos sibi contrarios exstitisse, quum prius dixissent se nobis totam veritatem negotii retulisse ac secundo quod de rati habitione, quae erat quasi praecipua pars huius negotii, non fecerant mentionem. Tu vero dicebas, quod testi, quem pars Sanctae Crucis induxerat, credendum erat merito contra eam. Iudices igitur, attendentes in litieris nostris appellationem fuisse prohibitam, nec exstitisse conditionem, sub qua ratum habere te dixeras, quod factum fuerat a decano, et quod nos inspecta totius negotii veritate, pronunciaveramus, causam tuam non debere per ea, quae canonici Sanctae Crucis obiecerant, impediri, considerantes etiam, quod pars Sanctae Crucis praedictum Ioannem, quem ipsa produxerat, et qui iudices ipsos super iis, quae coram nobis acta fuerant, instruebat, plenius reprobasset, interlocuti sunt de prudenti concilio, processum negotii, quod eis fuerat delegatum, impediri de iure non posse occasione oppositae falsitatis. Deinde, quum vellent in principali procedere, prior Sanctae Crucis multiplices recusationum causas opposuit, quas quia iudices frivolas reputantes admittere noluerunt, prior, omni causae suae defensione neglecta, se contumaciter absentavit; sed et nos recusationes praedictas ea postmodum ratione invalidas reputavimus, quod contumacia partis Sanctae Crucis non fuit diminuta sed aucta.] Iudices autem sufficienter actum esse de causa credentes, attestationibus et rationibus utriusque partis diligenter inspectis, monasterium sanctae Crucis in expensis, quas per quadriennium occasione huiusmodi negotii iuraveras te fecisse, et quae quinquaginta marcarum auri summam attingunt, tibi de prudentum concilio damnarunt, infirmantes sua sententia libertatem, quam dictus M. Colubriensis episcopus in enorme detrimentum Colubriensis ecclesiae contulerat monasterio S. Crucis, canonicorum assensu per praeconem episcopi et portarium regis extorto. Praeterea, quia idem M. praedecessor tuus fuerat canonicus regularis, et duo millia Marabatinorum, quae acquisierat in episcopum iam promotus, monasterio dederat memorato, [monasterium] ipsum ad restitutionem eorum iudices condemnarunt. Insuper tam decimas quam ecclesiae omnes, quas de manu regis vel aliorum, laicorum sive clericorum, monasterium praeter episcopi Colubriensis assensum receperat, et quas in Latren. vel aliis locis, in attestationibus comprehensis, propria auctoritate fundarat, [scilicet capellam Sancti Ioannis in suburbio Colimbriensi constructam, ecclesiam de Toaveiro de Laurizal, de Mira, de Sorenes, Sancti Facundi, Heremidam Sancti Martini de Agoacla, ecclesiam de Mortedi, de Travancha, Sanctae Marinae in Sena, Sancti Romani cum utroque iure, ecclesiam Sancti Sebastiani, et omnes ecclesias in castro Seirene et terminis eius fundatas, hereditates quoque in attestationibus comprehensas proprietatis iure, videlicet hereditates de Lavaes cum ecclesia sua de Buarchos, de Cassaira, de Eimedi, de Sancto Verissimo, de Cabima,] quia pars sanctae Crucis nec praescriptione, nec defensione alia probationibus contra se factis obstiterat, iudicarunt in ius Colubriensis ecclesiae cum fructibus medii temporis revocari, +[duo corpora mortuorum, qui excommunicati decesserant, de coemeterio monasterii extumulari mandantes, et a monasterio penitus amoveri. Decreverunt etiam partes parochiarum Sancti Iacobi, et S. Iustae, quae de mandato regio praeter auctoritatem ecclesiae divisae fuerant et capellae Sancti Ioannis adiectae, ad statum integritatis primae reduci, et capellam Sancti Ioannis quantum ad ius parochiale pertinet Colimbriensis ecclesiae iurisdictioni supponi, partem de bonis decedentium, secundum terrae consuetudinem, ecclesiis illis restituendam esse censentes, a quibus viventes ecclesiastica perceperunt sacramenta. Iudicarunt insuper vineam, quam quondam Dominicus Rozocida in praestimonio ab ecclesia Colimbriensi tenuerat, et contulerat monasterio Sanctae Crucis, ad ius Colimbriensis ecclesiae revocari, ipsamque Colimbriensem ecclesiam ad ius possessionis restitui, ad quam, sicut fuerat testibus comprobatum, singulis diebus Dominicis ire consueverant canonici Sanctae Crucis, similiter decernentes, ut pro domibus Portae Novae, in quibus olim parochiale ius ecclesia Colimbriensis habebat, monasterium Sanctae Crucis tantumdem iuris loco alio competenti, quantum in praedictis domibus ecclesia Colimbriensis amiserat, recompenset. Verum, ecclesiam de Quiaios, quam praedictus M. Colimbriensis episcopus, de canonicorum suorum assensu concesserat monasterio Sanctae Crucis, monasterio ipsi adiudicare curarunt. Partem de Pavea villa, licet nomine Colimbriensis ecclesiae de pecunia M. quondam prioris ipsius, empta fuerit, et postmodum eidem testamento relicta, quia tu tamen, quum ipsam possideret, monasterium occupasti, salvo iure proprietatis Colimbriensis ecclesiae, monasterio restitui decernentes, reliquam vero partem villae ipsius, quam Pelagius F. olim contulerat monasterio S. Crucis, adiudicantes ipsi monasterio pleno iure; praeterea, tres casales in Sancto Ioannino, salva quaestione proprietatis ecclesiae Colimbriensis, monasterio restitui censuerant ipsum a petitione duodecimae modiorum frumenti, quos petiveras, absolventes.] Tandem vero, quum tu et pars altera propter hoc ad sedem apostolicam venissetis, procurator monasterii sanctae Crucis proposuit, sententiam non valere nec tenere. Quodsi alias etiam sententia memorata teneret, quia tamen monasterium fuit indefensum, sicut ipsi iudices per suas literas protestarunt, nec exhibita fuerant coram eis privilegia libertatis, ne delictum personae in damnum ecclesiae redundaret, debebat ad exhibitionem privilegiorum suorum admitti, quod sibi concedi de solita benignitate sedis apostolicae postulavit. Nos igitur attendentes, quod eadem privilegia non solummodo pro libertate monasterii faciebant, sed etiam exprimebant ius nostrum et ecclesiae Romanae iustitiam tuebantur, ne in nos monasterii laesio redundaret, ad privilegia exhibenda partem eius de gratia duximus admittendam. +Ut autem plenius de processu iudicum possemus intelligere veritatem: gesta omnia, sicut acta fuerant coram nobis, utrimque nobis iussimus exhiberi. [Proposuit igitur monasterii procurator, quod praedictus M. Colimbriensis episcopus, monasterio Sanctae Crucis cum parochiis, parochianis et confratribus suis, ab omni episcopali iure et exactione plenam concesserat libertatem et concessionem suam in scriptis redegerat, et Colimbriensium canonicorum, quoniam in hoc assensum praestiterant, subscriptionibus roborarat. Quod si huiusmodi concessio per se forsan fuisset invalida per confirmationem tamen felicis recordationis A. papae, praedecessoris nostri, qui eam per privilegium suum usque adeo ex certa scientia confirmarat, ut non solum tenorem eius expresserit, sed usus fuerit verbis eius, robur sortita fuerat perpetuae firmitatis, quum Coelestinus eum super hoc postmodum fuerit imitatus, et concessionem illam, sicut ille confirmaverat, confirmavit. Verum, ad hoc fuit ex tua parte responsum, quod praedicta concessio non tenebat, tum quia dictus episcopus non potuerat ecclesiam suam tam enormiter cum effectu gravare, tum quia canonicorum assensus per fraudes eius, qui, ut eos ad consensum suum facilius traheret, asserebat monasterium semper liberum exstitisse, subreptus fuerat, et per potentiam tam eius quam regis extortus quum portarius regis proscriptionem rerum, et episcopi praeco exsilium canonicis minaretur. Insuper, non plene poterat de concessionis illius tenore constare, nec erat illi scripto credendum, quod pars monasterii praesentabat, quum, iuxta quod deposuerant quidam testes, pagina concessionis illius, quam Michael fecerat, in aliquot lineis fuisset abrasa, et singuli canonicorum, qui subscripserant manu propria subscripsissent; in scripto autem quod fuerat nobis exhibitum, nulla rasura penitus appareret, et universae subscriptiones eadem essent manu conscriptae. Nec nocebat quod praedictus Alexander, praedecessor noster, concessionem huiusmodi confirmarat, ut usus fuerat verbis eius, quoniam, etsi verborum conscius fuerit, erat tamen factorum ignarus, utpote qui non noverat extortum fuisse canonicorum assensum, et concessionem eiusdem paginam variatam. Ceterum, pars altera replicavit, quod si nec concessio huiusmodi nec confirmatio tenuisset, poterat tamen per privilegia de vera et vetere monasterii libertate constare, quum bonae memoriae Innocentius papa praedecessor noster illud in B. Petri tutelam protectionemque susceperit, et, quum illud exprimit censuale subiungat: ad iudicium autem perceptae huius a Romana ecclesia libertatis, duos bizantios annis singulis nobis nostrisque succesoribus persolvat. Hoc autem felicis recordationis Lucius, Eugenius et Adrianus suis privilegiis expresserunt, licet Lucii et Eugenii nobis non fuerint authentica praesentata. Contra hoc autem, tu frater episcope, proponebas, quod dicti praedecessores nostri nullam penitus praedicto monasterio concesserant libertatem, sed illud tantum sub protectione receperant, de libertate non habita mentione, nisi ubi dicitur: ad indicium autem perceptae huius a sede apostolica libertatis; quod ecclesiae tuae nocere non poterat, si subtiliter pensaretur. Quum enim hoc pronomen «huius» ibi ad oculum nihil demonstret, sed ad intellectum potius demonstrationem facere dignoscatur, ne peregrinus sit penitus intellectus, si a superioribus non formetur, videtur pronomen ipsum demonstrationem quasi facere relativam, ac protectionem et confirmationem, de quibus in parte superiori fit mentio, nominet libertatem, quamvis libertas quaedam cum confirmatione pariter conferatur, ut videlicet, iuxta praedicti Alexandri sententiam, praeter auctoritatem apostolicae sedis super illis non possit aliquis conveniri, quae ipsi fuerint per sedem apostolicam confirmata, sicque quod in privilegio legitur, intelligi possit de huiusmodi libertate. Quod autem is debebat esse sensus, ex privilegiis ipsis patet, quum et Innocentius dioecesani episcopi reverentiam exprimat esse salvam, et Lucius et Eugenius post protectionem indultam et confirmationem quarundam ecclesiarum expressam, ius suum episcopo dioecesano conservent. Porro, pars altera proposuit ex adverso, quod si praedictus Innocentius «protectionem» nominare voluisset peregrino vocabulo «libertatem,» ubi «libertatis» posuit, «protectionis» ponere potuisset. Nec nocet quod de pronomine demonstrativo proponitur, quum antiquitus illas duntaxat ecclesias in specialem protectionem, propriamque tutelam apostolica sedes reciperet, quas speciales et proprias reputabat. Unde, quum tam per primum capitulum, ubi monasterium in B. Petri tutela protectioneque suscipitur, quam per quaedam alia quae sequuntur, libertas monasterio ipsi noscatur indulta, libertatem ipsam, intellectam melius, quam expressam, ad intellectum pronomen demonstrativum ostendit. Absit enim, ut apostolica sedes voluisse monasterium circumvenire credatur, ut censum ab eo sub nomine libertatis reciperet, et libertatem ei vel nullam, vel semiplenam, ut est ex adverso propositum, indulgeret. Nec obest, sed prodest potius, quod saepedictus Innocentius dioecesani episcopi reverentiam voluit esse salvam, quum ex eo quod expresse ipsi reverentiam reservavit, intelligatur, cetera denegasse. In hoc autem reverentiam ei voluit exhiberi, ut sicut successores illius Romani pontifices, quod obscure dictum fuerat, interpretari volentes, in suis privilegiis expresserunt, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, et quaedam alia in privilegiis eisdem expressa, canonici S. Crucis ab episcopo dioecesano suscipiant, si catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis, et absque ulla pravitate voluerit exhibere. Nec nocet similiter, si Lucius et Eugenius, connumeratis quibusdam ecclesiis, ius dioecesani episcopi dixerint esse salvum, quum hoc non intellexerint de capite, sed de membris, sicut et Adrianus dioecesanis episcopis canonicam iustitiam reservavit, quod intelligi de capite non valeret, quum constet nullam ecclesiarum plures episcopos dioecesanos habere. Alexander autem, et successores ipsius, ut penitus super hoc dubitationis scrupulum amoverent, non fecerunt, nisi de auctoritate sedis apostolicae, mentionem. Ceterum, si nec tot, et tanta sufficerent, sola praescriptio Sanctae Crucis ecclesiam tuebatur. Nos igitur, iis et aliis auditis et intellectis quae fuerunt hinc inde proposita,] Distinguentes itaque inter libertatem, per praedictum episcopum ecclesiae ipsi concessam, et libertatem, quam ei longe ante tempus ipsius episcopi apostolica sedes indulsit, sicut patet ex privilegiis ante dictis, quia nobis constitit evidenter, extortum fuisse in episcopi concessione canonicorum assensum, et concessionis paginam in aliquot lineis habuisse rasuras, et subscriptiones singulas fuisse singulis subscribentium manibus adnotatas, scriptum autem, quod nobis exhibitum fuerat, nec rasuram praetendere, nec esse variis subscriptionum manibus variatum, sed a primo ad ultimum eadem potius manu conscriptum, libertatem, ab ipso episcopo concessam per extorsionem, irritam decernimus et inanem, super hoc sententiam delegatorum iudicum confirmantes. Quia vero evidenter agnovimus ex privilegiis, ante dictos praedecessores nostros ecclesiae sanctae Crucis libertatis privilegium indulsisse, et quod in ea possessione tamdiu fuerat libertatis, quod aliis etiam cessantibus praescripsisset: libertatem ei a praedecessoribus nostris indultam auctoritate apostolica confirmamus, tibi super hoc silentium imponentes. Super hoc autem in nullo sententiae delegatorum iudicum derogamus, quum ipsi de hac non cognoverint libertate. +[Post haec vero, procurator ecclesiae Sanctae Crucis proposuit coram nobis, quod quum inclytae recordationis ... dux Portugallensis, universas ecclesias, quae vel fundatae iam erant, vel fundandae in posterum in castro Leiren, ac eius territorio, et universa iura ecclesiastica eidem ecclesiae concessisset, confecto super hoc publico instrumento, quod ipse dicebat usitato terrae vocabulo testamentum, et tam Bracarensis archiepiscopus, metropolitanus provinciae, quam Colimbriensis episcopus, concessioni huiusmodi subscripsisset, delegati iudices, non inspectis privilegiis S. Crucis, licet super eisdem ecclesiis eis causa non fuerit specialiter delegata, contra ecclesiam S. Crucis nunquam sententiam protulerunt. Et licet Colimbriensis episcopus, ut dioecesanus subscripserit concessioni praedictae, quia Ulixbonensem civitatem, ad cuius dioecesim pertinere noscuntur, detinebant tunc temporis Saraceni, ea tamen per industriam ducis ipsius reddita quondam Christianis, Ulixbonensis episcopus, velut verus dioecesanus, donationem ... ducis privilegio proprio confirmavit; quod praedictus Adrianus papa diligenter attendens, omnes ecclesias tam in castro Leiren, quam territorio eius sitas, cum omnibus pertinentiis ad easdem, sicut charta ducis ipsius et praedicti episcopi confirmatio continebant, ecclesiae S. Crucis suo duxit privilegio confirmandas. Verum, pro parte tua fuit propositum ex adverso, quod concessio ducis non tenuit, quum laicus ecclesiastica iura et praesertim spiritualia, conferendi non habuerit potestatem. Nec valet quod Bracharensis archiepiscopus et episcopus Colimbriensis in ducis charta subscripsisse dicuntur, quum nec charta ipsa publica sit manu confecta nec illorum sigilla dependant ex eadem, quare fidem penitus demeretur. Nec nocet etiam, quod praedictus Adrianus papa praedictas ecclesias cum pertinentiis suis, iuxta quod in charta ducis ipsius et confirmatione Ulixbonensis episcopi continetur, confirmavit ecclesiae S. Crucis, quum crediderit, ducem ipsum ius patronatus et temporalia, et episcopum, tanquam dioecesanum, spirituale concessisse. Constat autem ex confessione partis alterius et ex tenore privilegiorum praedictorum Alexandri et Coelestini, praedecessorum nostrum, praedictas ecclesias ad Colimbriensem dioecesim pertinere, quum eis et quibusdam aliis numeratis in eorum privilegiis subiungatur, quae omnes in episcopatu Colimbriensi consistunt. Unde quum pars altera pro se iis privilegiis uteretur, et illa etiam impetravit, ea nec debebat in hoc, nec poterat reprobare. Propterea, privilegium Adriani novum ius non contulerat monasterio, sed habitum confirmarat; unde, concessio ducis ipsius, quae prius erat invalida, non susceperat ex ipsius confirmatione valorem. Adversus haec autem, pars altera replicavit, quod tandiu ecclesias ipsas et ecclesiam S. Ioannis positam in civitatis Colimbriensis suburbio possederat ecclesia S. Crucis, quod praescriptione legitima poterat se tueri, quum etiam ex illo tempore, quo Adrianus easdem ei ecclesias confirmarat, et quo ipsi bona fide illas potuerant possidere, usque ad tempus litis conceptae, fuissent quadraginta anni et aliquot menses elapsi. Constitit ergo nobis omnibus diligenter inspectis, ex forma quoque sententiae iudicum praedictorum, quod monasterium S. Crucis, saepedicti ducis tempore, praedictarum ecclesiarum fuerat possessionem adeptum, quum ipse omnes ecclesias, quas monasterium de manu regis receperat, ad ius Colimbriensis ecclesiae praeceperit revocari, et receptio ad possessionem pertinere noscatur. Constitit etiam ex forma petitionis tuae, qui eas tibi restitui postulabas, ipsam adhuc easdem ecclesias possidere. Similiter quoque constitit, ipsam eas medio tempore possedisse, ac quod etiam a tempore praedicti Adriani, qui eas confirmarat eidem, spatium quadraginta annorum fuerat, tempore motae litis, elapsum, et licet asseruerit pars altera in iudicio coram nobis, bonae memoriae G. Sancti Angeli diaconum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, tibi super his omnibus imposuisse silentium, sicque videretur quod lis contestata fuerit coram eo, tamen, tum ex depositionibus testium nobis plene fuit veritas patefacta, videlicet quod nec lis contestata fuisset, nec sententia promulgata, quum, inspectis privilegiis pontificum Romanorum, super his noluerit te audire. Quum ergo longe ante quadraginta annos, et postmodum medio tempore, monasterium S. Crucis praedictas constet ecclesias possedisse, ac nunc etiam possidere, nec ex adverso interruptio sit probata, tam praedictas ecclesias de Leiren, quam ecclesiam S. Ioannis Colimbriensis, de fratrum nostrorum consilio, adiudicamus monasterio S. Crucis, super eis tibi silentium imponentes. In hoc quoque non derogamus iudicibus delegatis, quum coram eis exhibitum non fuerit privilegium Adriani, cuius auctoritate canonici S. Crucis se credere potuerunt bonae fidei possessores, nec alia etiam instrumenta. Super eo vero, quod in quinquaginta marcis auri expensarum nomine, ac duobus millibus aureorum, quos saepe dictus M. Colimbriensis episcopus contulerat ecclesiae S. Crucis, tibi eandem ecclesiam condemnarunt, de voluntate partium eorum sententiam taliter curavimus moderari, ut de quinquaginta marcis auri, viginti, et de duorum millibus aureorum, mille monasterium tibi solvere teneatur.] Quumque libertatem, a praedecessoribus nostris indultam monasterio, confirmemus, ad ius professionis, quod est contrarium libertati, monasterium decernimus non teneri, non derogantes iudicibus delegatis, quibus libertatis privilegia non fuerant praesentata. Ceterum super eo, quod iidem iudices decreverunt, ut pro domibus portae novae, in quibus parochiale ius ecclesia Colubriensis habuerat, monasterium tandem recompensaret eidem in loco alio competenti, quantum amiserat in domibus memoratis, omnino corrigimus sententiam, quam tulerunt, ad id censentes monasterium non teneri. In ceteris autem latam a praedictis iudicibus sententiam tam pro Columbriensi ecclesia quam monasterio S. Crucis auctoritate apostolica confirmamus. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini VI. Kal. Iul. 1203.]
Capitulum XV.
Contra privilegia ecclesiae minori spatio quadraginta annorum non praescribitur. H. d. secundum verum intellectum.
Idem Episcopo et Magistro G. Lemovicensibus.
Accedentibus ad praesentiam nostram dilectis filiis magistro Zacharia abbatis et conventus Naugiacensis ex una parte, et fratre Petro Templariorum de Tocen. ex altera procuratoribus, dilectum filium I. subdiaconum et capellanum nostrum dedimus auditorem, coram quo procurator abbatis et monachorum proposuit, quod, quum decimas terrarum de Sarcole diu quiete possederint, antequam ad Templariorum potestatem et dominium pervenissent, et etiam postquam Templarii terras acquisiere praedictas, decimas earundem per XL. annos et amplius pacifice possedissent, nunc eis ipsas decimas subtrahere non verentur, +in aliis eisdem graves iniurias irrogantes, [et licet super his nostras literas impetrarint, et interdum in arbitros fuerit compromissum, Templariorum impediente malitia nequiverunt hactenus suam iustitiam obtinere. Ex adverso vero Templariorum proposuit procurator, quod, quum privilegiis Romanorum Pontificum sint muniti, ne de terris, quas propriis manibus vel sumptibus excolunt, decimas solvere teneantur, praedicti abbas et monachi ipsos super hoc indebite molestare non cessant, in aliis eis iniuriosi plurimum exsistentes. Quumque causam, quae inter ipsos et praefatos monachos super decimis ipsis vertitur, venerabilibus fratribus nostris Bituricensi archiepiscopo et episcopo Claromontensi duxerimus committendam, dum coram illis quaestio tractaretur, quidam monachi adhibita sibi multitudine armatorum, terras ipsorum violenter intrantes, de segetibus eorum pro suae voluntatis arbitrio asportarunt, igne residuum comburentes.] His igitur et aliis, quae coram praedicto capellano fuere proposita, plenius intellectis quia de ipsis nobis non potuit fieri plena fides Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si abbas et monachi sufficienter ostenderint, quod a Templariis decimas de terris praedictis per XL. annos continue perceperint sine lite, vos ad praestationem decimarum ipsarum Templarios appellatione postposita compellatis. Quum enim tanto tempore contra indulta privilegia decimas solverint, eis renunciasse tacite praesumuntur. Quodsi forte in probatione defecerint, ab ipsorum impetitione Templarios absolvatis, ipsis super hoc appellatione postposita silentium perpetuum imponentes; super aliis autem audiatis quae hinc inde duxerint proponenda, et quod iustum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes qund decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. [Dat. Ferentini Kal. Iul. Ao. IX. 1206.]
Capitulum XVI.
Exemptus ratione certae rei vel certi loci non censetur exemptus respectu ulterius rei vel loci. H. d. et est textus notabilis et multum allegabilis.
Idem Episcopo Lingonensi.
Quum capella nobilis viri ducis Burgundiae gaudere dicatur huiusmodi privilegio, quod nullus archiepiscopus vel episcopus in personas canonicorum eiusdem capellae suspensionis vel excommunicationis aut etiam interdicti sententias audeat promulgare, decanus Christianitatis et quidam alii capellae supra dictae canonici, qui parochiales ecclesias a te tenent, occasione privilegii praelibati in his etiam, quarum iurisdictio ad te pertinet, ita se dicunt exemptos, ut quantumcunque graviter interdum excedant, tuae correctioni recusant et sententiae subiacere. Unde a nobis doceri humiliter postulasti, qualiter tibi sit erga rebelles huiusmodi procedendum. Quocirca fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, in quantum exempti sunt eiusdem ratione capellae, apostolicis privilegiis deferas reverenter; sed, in quantum ratione parochialium ecclesiarum vel alias iurisdictionem tuam respicere dignoscuntur, officii tui debitum in eosdem libere prosequaris. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Mart. Ao. IX. 1206.]
Capitulum XVII.
Per exemptionem, concessam monasterio, capellae sibi subiectae non censentur exemptae.
Idem Abbati et Fratribus Evasensis coenobii.
Ex ore sedentis in throno procedit gladius bis acutus, quoniam ex ore Romani Pontificis, qui praesidet apostolicae sedi, rectissima debet exire sententia, quae contra iustitiam nulli parcat, sed reddat unicuique quod suum est. Quum igitur inter vos et venerabilem fratrem nostrum Vigoriensem episcopum super monasterii vestri subiectione ac libertate controversia verteretur, et nos eandem terminandam commisissemus iudicibus delegatis: causam eandem sufficienter instructam ad nostram praesentiam remiserunt, certum partibus terminum praefigentes, quo cum instrumentis et attestationibus nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Partibus igitur in nostra praesentia per procuratores idoneos constitutis, audientiam praebuimus liberam et benignam. Et quidem monasterii vestri proposuit procurator, quod idem monasterium ab ipsa sui fundatione liberum exstitit et exemptum; ad hoc probandum privilegia praedecessorum nostrorum inducens, unum Constantini et alterum Alexandri, nec non indulgentias Clementis et Coelestini, quorum usum continuum a longis retro temporibus per depositiones testium ostendere nitebatur. +[In primo siquidem privilegio Constantini continebatur expressum, quod sanctae recordationis Egwinus, Wigorniensis episcopus, ad apostolicam sedem accedens, visionem quandam, qua se beata Maria manifestavit eidem, praefato praedecessori nostro reverenter exposuit, et tunc temporis Anglorum reges Kenredus et Offa, cum quibus iam dictus episcopus Apostolorum limina visitavit, in loco visionis ostensae de bonis suis plurima beneficia in praesentia eiusdem praedecessoris nostri regia liberalitate donarunt, quae ipse auctoritate apostolica confirmavit, quatenus in eodem loco monachorum congregatio secundum beati Benedicti regulam, quae minus in illis partibus tunc vigebat, ad divini nominis constitueretur honorem; unde praefatus Pontifex Brithwaldo Britanniarum primati per apostolica scripta mandavit, ut coadunato concilio constitueret ovile, divinitus ostensum, apostolica auctoritate munitum, et regia liberalitate donatum sibi et successoribus suis, memorato Egwino episcopo assistente, curam animarum eiusdem ecclesiae praecipue iniungendo, ut ab omni pervasorum impulsu et tyrannorum incursu potestate sibi tradita defensaret; si quid vero sinistrae partis inibi comperiretur oriri, eiusdem primatis auribus potius deferretur, quam per alicuius occultam sententiam locus sanctus depravaretur iniuste. Ipsum ergo locum quoniam antedicti reges libertate donarunt, et idem praedecessor noster apostolicae sedis auctoritate donavit, ut nullus cuiuscunque ordinis homo quod ipse constituerat depravare et diminuere attentaret. In secundo vero privilegio eiusdem Constantini Papae perspeximus contineri, quod ipse praefato primati per apostolica scripta mandavit, ut ecclesias Dei per Britanniam constitutas protegeret et foveret, inter quas eam, quae nuperrime nunc a venerabili viro Egwino episcopo apostolica et regia auctoritate fuerat constituta, ditioni eius preacipue submittebat, ut eam ab omni adversariorum impugnatione liberam in perpetuum reddere procuraret, constituens, ut idem locus sub monarchia proprii abbatis ab omni tyrannica exactione sit liber, et nullus cuiuscunque ordinis homo aliquid ibi gravamen inferre praesumat. Abbas autem secundum auctoritatem canonicam vel de ipso monasterio, vel de parochia Wictiorum a fratribus eligentur, qui libere ac canonice sine aliqua exactione in eadem ecclesia benedictus, ob reverentiam venerabilis Egwini, qui, episcopali sede dimissa in eodem monasterio factus est abbas, annulo in celebratione solummodo missarum utatur, primumque locum semper obtineat post praesulem Wictiorum. Ex horum ergo privilegionum capitulis monasterii vestri procurator nitebatur ostendere, quod ipsum monasterium a prima sui fundatione ab omni episcopali iurisdictione fuit prorsus exemptum; tum, quia dicitur apostolica tantum et regia auctoritate constructum, unde non nisi ad apostolicam sedem in spiritualibus in regiam coronam in temporalibus intelligitur pertinere, quum summus Pontifex non consueverit aliquod monasterium ut sua construatur auctoritate mandare, nisi quod in fundo sibi donato fuerit construendum; tum, quia locum ipsum, quem reges donasse dicuntur regia liberalitate, et ipse donavit, ut, sicut illi donaverunt eum libertate, quantum ad temporalia, sic et iste, quantum ad spiritualia intelligatur libertate donasse, quum ad illos utique temporalia et ad istum spiritualia pertinerent; tum etiam, quia curam animarum eiusdem ecclesiae praecipue iniunxit Britanniarum primati, quam et ditioni eius praecipue dicitur submisisse, ut, si quid ibi oriretur sinistri, per ipsius corrigeretur industriam et cautelam, unde videtur correctionem ipsius loci ei solummodo commisisse, sicque ad alium minime pertinere: tum, quia praefatum locum sub monarchia proprii abbatis manere decrevit, unde, quum monarchia interpretetur unicus principatus, videtur, quod abbas ipsius loci solus in eodem loco principalem obtinet potestatem. Quod autem verba privilegiorum ipsorum intelligi debeant tali modo, sequentia privilegia manifestius declarare videntur; nam in privilegio felicis memoriae Innocentii continetur, ne aliquis episcopus in ipsa abbatia vel capellis ipsius synodum vel capitulum, ordinationes vel missas publicas, nisi invitatus ab abbate et fratribus ipsius loci, celebrare praesumat, et, quum abbas in eodem monasterio fuerit electus, absque omni exactione a quocunque maluerit episcopo in ipsa benedicatur ecclesia, dummodo catholicus fuerit et gratiam habeat apostolicae sedis. Idem etiam Innocentius, Constantini vestigiis inhaerendo decrevit, ut solummodo penes abbatem ipsius loci totius domus et ecclesiae aliorumque locorum ad eandem ecclesiam pertinentium pastoralis cura consistat, et eorundem ordinatio in ipsius tantum potestate permaneat, sicut est hactenus observatum. In privilegio vero Alexandri Papae perspicitur contineri, ut chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a quocunque maluerint episcopo, communionem et gratiam apostolicae sedis habente, fratres ipsius loci suscipiant, statuto, ut Wigornienses episcopi aliquid ab eis iniuste non exigant, sed iis tantum contenti permaneant, quae antecessores eorum antecessoribus suis constat rationabiliter impendisse. In fine vero subiungitur, "ut salva sit apostolicae sedis auctoritas," nec dicitur, "quod dioecesani episcopi canonica sit salva iustitia," quum in monasteriis non exemptis secundum approbatam ecclesiae Romanae consuetudinem dioecesano episcopo canonica iustitia conservetur. In indulgentiis autem bonae memoriae Clementis et Coelestini patenter innuitur, quod idem coenobium ad iurisdictionem beati Petri nullo pertineat mediante, quum, hoc in prooemio praemittentes, sic inferant consequenter: "Hac itaque ratione inducti, usum chirothecarum et annuli, dalmaticae, tunicae, sandaliorum et mitrae tibi duximus concedendum." Per id ergo, quod pastoralis cura totius domus et ecclesiae penes abbatem solummodo decernitur permanere, illud dilucidatur ab Innocentio, quod fuerat a Constantino statutum, ut videlicet idem locus sub monarchia proprii abbatis liber exsistat; unde, quum pastoralis cura totius domus et ecclesiae penes abbatem solummodo debeat permanere, patet profecto, quod episcopus pastoralem ibi curam exercere non debet, quum et abbas illius loci absque omni exactione infra suam ecclesiam debeat benedici. Unde nec professio, nec obedientia debet ab illo requiri. Quia vero quaedam ad pastoralem sollicitudinem pertinentia per se ipsum abbas exercere non potest, ut nihil ei desit, quod pertineat ad plenitudinem libertatis, conceditur illi ab Alexandro, ut ecclesiastica sacramenta libere percipiat a quocunque maluerit episcopo, communionem et gratiam apostolicae sedis habente. Per id autem, quod idem locus asseritur ad iurisdictionem beati Petri solummodo pertinere, sicut innuitur in indulgentiis Clementis et Coelestini, videtur illud manifestius declaratum, quod Constantinus Papa locum ipsum dicitur libertate donasse, tutelam eiusdem Britanniarum primati tanquam suo vicario vel legato committens.] Porro in privilegio Constantini quiddam contineri perspicitur, per quod idem coenobium videtur ad iurisdictionem episcopi pertinere, videlicet, quod abbas eiusdem monasterii primum locum post Vigoriensem praesulem semper obtineat. Unde, quum locum ipsum obtinere non possit in generali concilio neque in provinciali, quoniam absonum esset, ut abbas primus post illum super alios episcopos resideret: relinquitur ergo, quod locum illum in episcopali synodo intelligatur habere, quare tenetur ad synodum episcopalem accedere, ac per hoc ipsius statuta recipere ac servare. In privilegio vero Alexandri papae quiddam aliud continetur, per quod dioecesanus episcopus in eodem coenobio iurisdictionem suam, etsi non in omnibus, in quibusdam tamen retinuisse videtur: quum in illo dicatur, quod Vigorienses episcopi ab eiusdem loci fratribus aliquid iniuste non exigant, sed his tantum contenti permaneant, quae praedecessores eorum antecessoribus suis constat rationabiliter impendisse. Unde constat, quod abbates episcopis aliqua de suis exhibere tenentur. Nos igitur, his et aliis diligenter auditis et perspicaciter intellectis, quum a neutra parte per testes sit probata praescriptio, de communi fratrum nostrorum consilio sententialiter diffinimus, quod Evasense coenobium librum est in capite, tanquam ab episcopali iurisdictione prorsus exemptum, et soli Romano Pontifici et Romanae ecclesiae subiectum, tutela tamen ipsius Cantuariensi archiepiscopo reservata. In membris autem, videlicet illis, quae non probantur exempta, dioecesano episcopo ipsum subiacere decernimus, propter quod abbas ad synodum eius debet accedere, primumque locum post Vigoriensem episcopum obtinere. Pro ipsis quoque membris, ut diximus, non exemptis, idem abbas tenetur Vigoriensi episcopo exhibere reverentiam, obsequium et honorem, quibus Vigoriensis episcopus sibi competenter exhibitis debet manere contentus. [Quia vero etc. Dat. XV. Kal. Febr. 1206.]
Capitulum XVIII.
Receptus sub protectione Papae per hoc non censetur exemptus. Hoc dicit.
Idem Ausonensi Episcopo.
Ex parte tua fuit quaesitum a nobis, utrum clerici et laici, qui literas protectionis ostendunt, in quibus personae suae expresso nomine cum omnibus rebus suis sub apostolica protectione consistere declaruntur, a iurisdictione episcopi dioecesani sint exempti. Nos autem tibi super hoc taliter respondemus, quod per literas huiusmodi, quas quandoque aliquibus personaliter indulgemus, ab episcoporum suorum potestate minime subtrahuntur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Dec. 1204.]
Capitulum XIX.
Religiosi, quibus a Papa concessum est, ut ecclesias eis subiectas possint in proprios usus convertere, non auctoritate propria, sed a dioecesano loci possessionem illarum ecclesiarum recipere debent, nisi in privilegio aliud exprimatur.
Idem Elidensi Episcopo.
Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Interrogasti praeterea utrum viris religiosis, quibus a sede apostolica est indultum, ut ecclesias suas in proprios usus possint convertere, decedentibus personis earum, liceat auctoritate propria possessionem earundem ecclesiarum intrare, vel per dioecesanum episcopum in ipsa sint potius inducendi. Ad quod utique respondemus, quod, nisi forte in indulgentia summi Pontificis id contineatur expressum, suo episcopo inconsulto in possessionem ipsarum eis non est licitum introire, quia per indulgentiam huiusmodi episcopali iuri non credimus derogari. [Sollicite etc. (cf. c. 9. de his, quae fiunt III. 13.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
Capitulum XX.
Si is propter cuius delictum positum est interdictum, illud non servat, alii nihilominus servare tenentur; secus, si ille non servat, in cuius favorem latum fuit.
Idem Episcopo et Capitulo Tripolitanis.
Petiistis per sedem apostolicam edoceri, utrum, quum propter Hospitalarios vel Templarios civitas vestra generali supponitur interdicto, eisdem non servantibus, vos illud teneamini observare. Ad quod sic ducimus respondendum, quod illorum excessus vobis non praebet licentiam excedendi. Sed si praefati Hospitalarii vel Templarii privilegiorum suorum fines excesserint, violando temere interdictum, quod pro eis fuerat promulgatum: ne ipsi videantur de aliorum fletu ridere, vos in poenam praesumptionis eorum, quamdiu ipsi violaverint interdictum, de nostra licentia celebretis. [Dat. Signiae XIV. Kal. Oct. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
Capitulum XXI.
Privilegium concessum monasterio, ut eius monachi excommunicari non possint, intelligitur de monachis, exsistentibus in monasterio, vel in ecclesiis sibi subiectis utroque iure. Hoc dicit, et est casus quotidianus.
Idem.
Quoniam, sicut nobis per tuas literas intimasti, per confessionem constat partis adversae, quod Nepesinus episcopus ius episcopale percipit in ecclesia sancti Blasii de Flagen., ac per hoc eadem ecclesia non pertinet ad monasterium pleno iure: credimus, quod, non obstante illo capitulo privilegii, quod ipsi monasterio est indultum, ut nullus episcopus ecclesias utroque iure illi subiectas interdicto supponere, vel monachum seu clericum eiusdem monasterii synodare vel excommunicare praesumat, praefatus episcopus possit interdicere dictam ecclesiam, et excommunicare monachum seu clericum vestrum ad eius regimen deputatum, quum alterutrum de iure fuerit faciendum; quoniam illud capitulum esse intelligendum videtur de monachis aut clericis in ipso monasterio permanentibus, vel ad ecclesias destinatis, utroque iure sibi subiectas.
Capitulum XXII.
Episcopus, remittens alicui ecclesiae decimas episcopales indefinite remisisse videtur non solum praeteritas, sed et futuras. Et est casus notabilis.
Idem Londonensi Archiepiscopo, apostolicae sedis Legato.
Quia circa (Et infra: [cf. c. 6. de big. I. 21.]) Subsequenter etiam Quaesivisti, utrum monachi omnium Sanctorum privilegium bonae memoriae E. praedecessoris tui super episcopalibus decimis retinendis indultum, extendere valeant ad possessiones acquisitas, et postmodum acquirendas. Super quo tale damus tuae fraternitati responsum, quod, si decimarum illarum remissio facta exstitit secundum canonicas sanctiones, praedecessor tuus indefinite decimas episcopales monasterio remittendo, quum nihil exceperit et poterit excepisse, ac in beneficiis plenissima sit interpretatio adhibenda, nec debeat una eademque substantia diverso iure censeri, intellexisse videtur non solum de decimis possessionum illius temporis, sed futuri. [Sane etc. Porro etc. (cf. c. 6. de cons. et. aff. IV. 14.) Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
Capitulum XXIII.
Ponit concilium ordinem quatuor patriarchalium sedium, usque ibi: Servata, ubi ponit tria privilegia ipsarum. Primum, quia dant pallium. Secundum ibi: Dominicae, quia ante se crucem deferri faciunt, praeterquam in casibus, hic exceptis. Tertium ibi: In omnibus, quia ad ipsos appellatur. Et in hoc protestatur ibi: Salvis.
Idem in concilio generali.
Antiqua patriarchalium sedium privilegia renovantes, sancta universali synodo approbante sancimus, ut post Romanam ecclesiam, quae disponente Domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra, Constantinopolitana primum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Hierosolymtana quartum locum obtineant, servata cuilibet propria dignitate ita, quod, postquam antistites earum a Romano Pontifice receperint pallium, quod est plenitudinis officii pontificalis insigne, praestito sibi fidelitatis et obedientiae iuramento, licenter et ipsi suis suffraganeis pallium largiantur, recipientes pro se professionem canonicam, et pro Romana ecclesia sponsionem obedientiae ab eisdem. Dominicae vero crucis vexillum ante se faciant ubique deferri, nisi in urbe Romana, et ubicunque summus Pontifex praesens exstiterit, aut eius legatus, utens insigniis apostolicae dignitatis. In omnibus autem provinciis, eorundem iurisdictioni subiectis, ad eos, quum necesse fuerit, provocetur, salvis appellationibus ad sedem apostolicam interpositis, quibus est ab omnibus humiliter deferendum.
Capitulum XXIV.
Privilegium religiosis concessum, ut possint sepelire confratres suos tempore interdicti, intelligitur de illis confratribus, qui, licet maneant in saeculo, obtulerunt se tamen ordini, mutato habitu saeculari, vel de illis, qui bona sua eis dederunt usufructu retento. Hoc primo. Privilegium religiosis concessum, quo eis, venientibus ad locum interdictum, semel in anno aperiantur ecclesiae, ut celebrentur in eis divina, intelligitur, quod una tantum sola ecclesia aperiatur in loco. Hoc secundo.
Idem in eodem.
Ut privilegia, quae quibusdam religiosis [personis] Romana concessit ecclesia, permaneant inconcussa, quaedam in eisdem duximus declaranda, ne minus sane intellecta pertrahantur ad abusum, propter quem possint merito revocari, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Sane quibusdam regularibus apostolica sedes indulsit, ut his, qui fraternitatem eorum assumpserint, si forsitan ecclesiae, ad quas pertinent, a divinis officiis fuerint interdictae, ipsosque mori contigerit, sepultura ecclesiastica non negetur, nisi excommunicati vel nominatim fuerint interdicti; suos quoque confratres, quos ecclesiarum praelati apud ecclesias suas non permiserint sepeliri, nisi excommunicati vel interdicti fuerint nominatim, ipsi ad ecclesias suas deferant tumulandos. Hoc autem de illis confratribus intelligimus, vel qui adhuc manentes in saeculo eorum ordini sunt oblati, mutato habitu saeculari, vel eis, qui bona sua dederant inter vivos, retento sibi, quamdiu in hoc saeculo vixerint, usufructu; qui tamen sepeliantur apud ipsorum regularium vel aliorum non interdictas ecclesias, in quibus elegerint sepulturam, ne, si de quibuslibet ipsorum fraternitatem assumentibus fuerit intellectum, pro duobus aut tribus denariis annuatim sibi collatis dissolvatur pariter et vilescat ecclesiastica disciplina; certam tamen et ipsi remissionem obtineant, ab apostolica sibi sede concessam. Illud etiam, quod huiusmodi regularibus est indultum, ut, si qui fratrum suorum, qui ab eis missi fuerint ad recipiendas fraternitates sive collectas, in quamlibet civitatem, castellum vel vicum advenerint, si forte locus ille a divinis officiis sit interdictus, in eorum iucundo adventu semel in anno aperiantur ecclesiae, ut exclusis excommunicatis divina ibidem officia celebrentur, sic intelligi volumus, quod in eadem civitate, aut castro aut villa una tantum ecclesia eiusdem ordinis fratribus semel, ut dictum est, aperiatur in anno; quia, licet pluraliter dictum sit, quod in eorum iucundo adventu ecclesiae aperiantur, non tamen ad ecclesias eiusdem loci divisim, sed praedictorum locorum coniunctim sano referendum est intellectu, ne, si hoc modo singulas eiusdem loci visitarent ecclesias, nimium vilipendi contingeret sententiam interdicti. Qui vero contra declarationes praedictas quicquam sibi usurpare praesumpserint, gravi subiaceant ultioni.
Capitulum XXV.
Tempore generalis interdicti episcopi non prohibiti, qui non fuerunt culpabiles interdicti, clam celebrare possunt, et hodie istud non est privilegium episcoporum, sed ius commune, ut in c. fin. de sent. excomm. in VI. et ibi plene habetur, an et quando et qualiter possit celebrari tempore interdicti.
Idem in eodem.
Quod nonnullis est religiosis indultum, in favorem pontificalis officii ad episcopos extendentes concedimus, ut, quum commune terrae interdictum fuerit, excommunicatis et interdictis exclusis possint quandoque ianuis clausis et supressa voce et non pulsatis campanis divina celebrare officia, nisi et hoc ipsum eis expresse fuerit interdictum. Verum hoc illis concedimus, qui causam aliquam non praestiterint interdicto, nec quicquam doli vel fraudis ingesserint, tale compendium ad iniquum dispendium pertrahentes.
Capitulum XXVI.
Privilegia non sunt violanda etiam indirecte. H. d. generaliter.
Honorius III.
Archiepiscopis et Episcopis, in quorum dioecesibus monasteria et prioratus Cluniacensi monasterio subiecta consistunt.
Quanto amplius (Et infra:) Sane dilecti filii abbas et conventus Cluniacensis gravem nobis querimoniam obtulerunt, quod quidam vestrum et vestrorum officiales, quum in eos et sui ordinis monachos non possint excommunicationis et interdicti proferre sententias, eo, quod super hoc apostolicae sedis privilegiis sunt muniti, in eos, qui molunt in molendinis vel coquunt in furnis eorum, quicquid vendendo seu emendo aut alias eis communicant, sententias proferunt memoratas, et sic apostolicorum privilegiorum non vim et potestatem, sed sola verba servantes, dicti ordinis monachos quodammodo excommunicant, dum eis alios communicare non sinunt. Ex quo illud etiam evenit inconveniens, ut ipsi monachi, quantum ad hoc, iudicentur iudicio Iudaeorum, et qui eis communicant in praedictis maiorem excommunicationem incurrant, quam etiam excommunicatis communicando fuerint incursuri. Nolentes igitur haec crebris ad nos clamoribus iam perlata ulterius sub dissimulatione transire, vobis universis et singulis mandamus, quatenus huiusmodi sententias in fraudem privilegiorum nostrorum de cetero non feratis, quia, si super hoc ad nos denuo clamor adscenderit, non poterimus conniventibus oculis pertransire, quin promulgatores talium sententiarum severitate debita castigemus.
Capitulum XXVII.
Qui in habitu et tonsura et ceteris ut laici conversantur, deprehensi in maleficiis se pro clericis non defendunt. Ita communiter summatur.
Idem V. quondam Anglorum Reginae illustri.
Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli literati, quos nec habitus nec tonsura clericos profitetur, in terra tuae iurisdictioni subiecta degentes, quum deprehenduntur in aliquibus forisfactis, ut iurisdictionem tuam eludant et debitam pro delictis ultionem evadant, assumunt seu etiam resumunt tonsuram abiectam seu habitum clericalem, licet ante pro laicis ab omnibus haberentur, et sic eorum delicta remament impunita. Ne igitur tonsura vel habitu sic resumpto malitia foveatur, si tuam iurisdictionem exerceas in huiusmodi delinquentes, qui sine tonsura et habitu in delicto fuerint deprehensi, aequanimiter duximus tolerandum, quum malitiis hominum indulgeri non debeat, sed potius obviari.
Capitulum XXVIII.
Parisiis et in locis vicinis ius civile legi non debet.
Idem.
Super specula (Et infra: [cf. c. 5. de mag. V. 5.]) Sane, licet sancta ecclesia legum saecularium non respuat famulatum, quae satis aequitatis et iustitiae vestigia imitantur: quia tamen in Francia et nonnullis provinciis laici Romanorum imperatorum legibus non utuntur, et occurrunt raro ecclesiasticae causae tales, quae non possint statutis canonicis expediri, ut plenius sacrae paginae insistatur, +et discipuli Helisei liberius iuxta fluenta plenissima resideant ut columbae, dum in ianuis scalas non invenerint, ad quas divaricare valeant pedes suos, Firmiter interdicimus et districtus inhibemus, ne Parisius, vel in civitatibus seu aliis locis vicinis quisquam docere vel audire ius civile praesumat. Et qui contra fecerit, non solum a causarum patrociniis interim excludatur, verum etiam per episcopum loci appellatione postposita excommunicationis vinculo innodetur. [Vos autem, fratres et filii, sic diligentius praescripta servetis et faciatis studiosius ab aliis observari, quod veri amici sponsi possitis merito comprobari, etc. Dat. Viterbii VII. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]
Capitulum XXIX.
Innovatio privilegii ius novum non inducit, sed vetus conservat.
Idem Episcopo Baiocensi.
Quia intentionis nostrae +non exstitit, ut per innovationem, quam fecimus cuiusdam scripti monasterii S. Stephani Cadomensis, quod in registro bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri reperimus contineri, derogaretur iuri ecclesiae Baiocensis: Quum innovatio nec ius novum conferat, nec etiam tollat vetus, te in eo statu esse volumus, in quo tempore impetratae innovationis dignosceris exstitisse. Ceterum nullum per hoc intendimus iuri, alias eidem monasterio competenti, praeiudicium generari.
Capitulum XXX.
Privilegiati, ut ubique possint cum altari viatico celebrare, hoc possunt sine licentia praelatorum.
Idem.
In his, quae ad cultum divinum facere dignoscuntur, non maligna, sed benigna esset potius interpretatio facienda. Unde mirari compellimur, quod, quum fratribus Praedicatoribus et Minoribus duximus indulgendum, ut, ubicunque fuerint, sine parochialis iuris praeiudicio cum altari valeant viatico celebrare, quidam, sicut nuper fuit propositum coram nobis, nimis stricte interpretando indulgentiam nostram, nituntur asserere, quod per eam praedicti fratres praeter episcoporum, abbatum et aliorum praelatorum assensum facere hoc non possint, propter quod eos celebrare iuxta indulgentiam apostolicam non permittunt. Quum autem, si res taliter se haberet, nihil eis conferret memorata indulgentia, sine qua id episcopis et aliis praelatis annuentibus liceret eisdem: fraternitati tuae mandamus, quatenus interpretatione huiusmodi reprobata, dum tamen ab aliis, quae iure parochiali proveniunt se prorsus abstineant, datam eis sic licentiam celebrandi auctoritate nostra non differas publicare, ita, quod dicti fratres aliquam ex indulgentia nostra videantur in hoc gratiam consecuti. [Dat. Reate V. Kal. Sept. Ao. XX. 1225.]
Capitulum XXXI.
Privilegium de decimis novalium non solvendis non comprehendit decimas tempore privilegii impetrati possessas ac aliis, nisi de possessione alterius in privilegio fiat mentio.
Gregorius IX. maioris ecclesiae et Christianitatis Decano et Archidiacono Linconiensibus.
Dudum inter priorem et conventum de Butele ex parte una, et priorissam et moniales de Campesse ex alia super decimis lite mota (Et infra:) De consilio fratrum nostrorum decernimus, iuri praedictorum prioris et conventus super decimis novalium, in quarum erant possessione tempore illo, quo indulgentiae apostolicae impetratae fuerunt, a parte altera de decimis novalium non solvendis, non debere per eas, non facientes de hoc aliquam mentionem, praeiudicium generari.
Capitulum XXXII.
Confratres privilegiatorum, nisi se ad eos in totum transtulerint, ad episcopalia iura tenentur.
Idem.
Quidam, sicut asseris, in privilegiatorum fraternitate recepti, nolunt tibi de iuribus episcopalibus respondere. Verum, quamdiu huiusmodi fratres moram in domibus suis fecerint, eos compellere poteris ad dicta iura tibi integre persolvenda.
Capitulum XXXIII.
Quoad privilegium retentionis decimae semel novale semper est novale.
Idem Arelatensi Capitulo.
Consultationi vestrae breviter respondemus, quod terra, de qua non exstat memoria, quod aliquando culta fuisset, redacta per religiosos noviter ad culturam, perpetuo debet quoad immunitatem de non solvendis decimis novalium iure censeri, quum alias nonnunquam contingeret indulgentiam de novalibus plus eis dispendii quam utilitatis afferre.
T i t u l u s X X X I V .
De purgatione canonica.
Capitulum I.
Infamatus fide dignus per iuramentum se purgat; alias secus, et censetur non idoneus enormiter peccans.
Ex concilio Triburiensi.
Nobilis homo vel ingenuus, si in synodo accusatus crimen negaverit, si fidelem eum esse sciverit, cum duodecim ingenuis se expurget. Si autem antea deprehensus fuerit in furto, aut periurio aut falso testimonio: non admittatur ad iusiurandum; sed ei, sicut qui ingenuus non est, purgatio indicatur.
Capitulum II.
Infamatus, tertio monitus se non corrigens, usque ad purgationem ab officio suspenditur.
Ex concilio Agathensi.
Si quis presbyter, negligens vitae suae, pravis exemplis mala de se suspicari permiserit, et populus, ab episcopo iuramento seu banno Christianitatis adstrictus, infamiam eius patefecerit, certique accusatores criminis eius defuerint, admoneatur primo seorsum ab episcopo, deinde sub duobus vel tribus testibus, et, si non emendaverit, [in convemtu presbyterorum] episcopus eum publica increpatione admoneat. Si vero nec sic se correxerit, ab officio suspendatur usque ad condignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur.
Capitulum III.
Etiam regulares purgant se de delicto secundum regulam canonicam.
Ex concilio Meldensi.
Moniales, si libidinibus inservire accusentur, et manifeste detegi non valuerint, erga regulam suae opinionis malam famam canonice purgare cogantur.
Capitulum IV.
Si delictum est probabile, non indicitur purgatio; alias secus. H. d. quoad titulum.
Ex eodem.
Si quis de gradu ecclesiastico raptoribus alienarum sponsarum se consensorem vel interventorem manifeste prodiderit, a proprio gradu repellatur, et, si verisimilibus exinde suspicionibus fuerit propulsatus, canonice se expurget.
Capitulum V.
Infamatus, contra quem crimen probari non potest, debet se purgare iuramento de veritate, compurgatores vero de credulitate.
Innocentius Papa Aquilegiensi Patriarchae et Mantuano Episcopo.
Quoties frater noster A. Tridentinus episcopus in nostra et vestra praesentia de simonia impetitus sit, vos latere non credimus, sed accusatores, scriptum afferentes, testes secundum formam canonicam producere nequiverunt, scilicet quod ecclesiam sancti Petri presbytero P. dederit pro quatuor modiis frumenti, +quos ab eadem ecclesia acceperit. Verum quoniam nec accusatores nec testes secundum formam canonum et sanctorum Patrum statuta in causa ipsa prodecere potuerunt, Communi fratrum nostrorum consilio iudicamus, ut tertia manu sui ordinis et quarta abbatum et religiosorum sacerdotum de supra dicta simonia, in vestra praesentia debeat se purgare. Porro purgationis tenor erit huiusmodi: Idem episcopus iurabit primum super sancta Dei evangelia, quod pro ecclesia sancti Petri presbytero P. danda nec ipse per se, nec per submissam personam, nec aliquis pro eo se sciente pretium recepit; deinde [vero] compurgatores super sancta Dei evangelia iurabunt, quod ipsi credunt, eum verum iurasse. [Nos itaque etc. (cf. c. 17. C. II. qu. 5.)]
Capitulum VI.
Episcopus parochianum suum infamatum compellit ad se purgandum, nisi ab eo legitime appellaverit.
Alexander III. Genuensi Episcopo.
Nos inter alios +praeeminemus suprema, licet immeriti, dignitate, ut quae dubia sunt debeamus declarare, et singulorum consultationibus, quantum nobis Dominus ministraverit, sollicite respondere, ut quaestiones sub examine Romanae ecclesiae terminentur, quae inter alias ecclesias disponente Domino obtinet principatum. Unde, Quia nos tua fraternitas consulere voluit, utrum episcopus parochianum suum, publica fama eum accusante, ad purgationem cogere possit, consultationi tuae taliter respondemus, quod, si de aliquo crimine publica laborat infamia, accusatore et testibus deficientibus ad purgationem est per ipsum episcopum compellendus, nisi forte super ipso ad superiorem iudicem duxerit appellandum. Sane, si appellaverit, eius parebit iudicio, ad cuius examen causam voluerit per appellationem transferre.
Capitulum VII.
Compurgatores debent esse honesti, et notum habere eum, quem purgant, nec debent a iudice vel alio impediri; et deficiens in purgatione punitur ut convictus.
Idem Gaietanensi Electo.
Quum P. Manconella presbyter (Et infra: [cf. c. 10. de accus. V. 1.]) Purgatores vero illius honestatis et opinionis esse volumus, quod verisimile sit, eos nolle amore vel odio seu obtentu pecuniae deierare. Ut autem idonei appareant, necesse est, ut eius, quem purgare debent, vitam et conversationem agnoscant. Deficientem vero in purgatione omni officio et beneficio ecclesiastico privare procures, tibi omnibus modis praecavens, quod, si qui purgando in sua voluerint purgatione assistere, nullam eis malevolentiam vel indignationem ostendas, nec eos aliquo modo impedias, vel ab aliis, quantum in te est, impediri permittas.
Capitulum VIII.
Absolutio, facta secundum purgationem vulgarem, non tenet, et ea non obstante potest indici de novo purgatio, et admittitur accusatio.
Lucius III.
Ex tuarum intelleximus continentia literarum, quod, quum H. presbyterum latorem praesentium, quia infamabatur de homicidio, communicato fratrum consilio in episcopatu tuo, a sacerdotali officio suspendisses, bonae memoriae praedecessoris tui literas tulit in medium, quibus apparuit, eum iudicio aquae frigidae suam innocentiam purgavisse, et episcopum suis eum literis absolvisse, scholaris etiam, qui homicidium instigante diabolo perpetraverat, immunem se ipsum a crimine, tactis sacrosanctis evangeliis, affirmavit. Quia vero peregrina iudicia sunt inhibita, purgationem, quam praestitit, sufficere non putantes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si accusatores idonei non apparuerint, qui eum de homicidio convincere possint, ut cum septima aut quinta manu sui ordinis, sicut expedire cognoveris, per purgationem canonicam innocentiam suam ostendat, sibi iniungas; quam quum praestiterit, suspensionem sine mora et difficultate relaxes, et eum testimonii boni virum annuncians, ab infamia homicidii nullius contradictione vel appellatione obstante auctoritate nostra fretus absolvas. Is autem, qui infamatur, sese immunem a crimine homicidii praestito iuramento firmabit, et purgatores, quod eum credant verum iurasse, iurare debebunt.
Capitulum IX.
Sufficit, quod compurgator sit toleratus ab ecclesia bonae famae, nec de crimine suspectus condemnatus.
Idem Vintoniensi Episcopo.
Constitutus in praesentia nostra P. diaconus +de Bochan sua nobis assertione monstravit (Et infra:) Praeterea illud nobis non modicam admirationem inducit, quod purgationem oblatam recipere noluisti, nisi prius commendasses nomina singulorum, qui iam dictum P. purgare volebant, et de nationibus et ceteris circumstantiis prius inquireres diligenter, tanquam esses ordinationes facturus: utinam sic discuteres ordinandos! Sane in purgationibus faciendis, quum satis sit illis, qui pro purgando exhibent iuramentum, secundum propriam conscientiam et opinionem iurare, quod purgandus a crimine sit immunis, vel quod bonum exhibuit iuramentum, si purgatores ab ecclesia tolerentur, et sint bonae famae in suis ordinibus ministrantes, nec in iudicio pro crimine condemnati: procul dubio sunt absque ullius indagine admittendi.
Capitulum X.
Propter magnitudinem crimisis infamatus suspendi potest, nedum ab officio, sed etiam a beneficio, donec se purgaverit. Hoc primo. Et augetur propter hoc numerus compurgatorum. Hoc secondo. Ex causa interdum post purgationem praestitam suspenditur quis ad tempus. Hoc tertio. Et deficiens in purgatione punitur convictus. Hoc quarto.
Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo.
Inter sollicitudines nostras illa debet esse praecipua, ut capiamus vulpeculas, +quae moliuntur vineam Domini demoliri, species quidam habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. Hi sunt namque caupones, qui aquam vino commiscent, qui virus draconis in aureo calice Babylonis propinant, qui iuxta verbum propheticum arcum rem amaram intendunt, ut sagittent innoxios in occultis, quorum error serpit ut cancer ita, quod, nisi botrus in flore laedatur, fructum non solum amarum, sed etiam pestiferum germinabit. Hos Apostolus egregius praedicator in epistola sua prophetico sermone describit, et docet omnibus modis evitandos, contra quos sacerdotes tubis argenteis clangere debent, ut conclamante populo, arca foederis praecedente, muri corruant Hiericho, quae iam fuerat perpetuo anathemate condemnata, ita, quod, si quis ex ea vel regulam auream furari praesumpserit, cum Achor filio Charmi lapidibus obruatur. [Tu ergo sicut vir providus et discretus veri pastoris adimples officium, et super grege tibi commisso pure ac plene sollicitudinem pastoralem exerces, dum et legem Christi zelaris, et haereticorum impugnans errorem, in fautores ipsorum exseris gladium canonicae ultionis. Vigilans enim vigilas super grege tuo, ne relicto veri pastoris ovili, quod est unum, oves aberrent, post vestigia gregum, qui non sunt ex eo, temere abeuntes; vel ne lupus eas rapiat, et dispergat, quas veritas in eodem ovili sub uno pastore fidei catholicae counivit. Inter praecipuos quidem vineae domini Sabaoth agricolas deputatus vulpeculas, quas descripsimus, non pateris eius speciem demoliri: sed eas vel capere potius satagis vel fugare. Sane, sicut ex literis tuae fraternitatis accepimus, quum ad preces venerabilis fratris nostri Altissiodorensis episcopi ad villam, quae Charitas dicitur, accessisses, praesentibus eodem et venerabilibus fratribus nostris Nivernensi et Meldensi episcopis in unum fecisti eiusdem villae populum congregari, ubi de haereticis et eorum dogmatibus inquisitione diligenti habita, inter alios, quos super haeretica pravitate reperisti publice infamatos, decanum Nivernensem communi didicisti opinione gravari, et in eo et per eum non modicum fuisse scandalum catholicorum animis declaratum. Unde propter vehementem infamiam et grave scandalum ipsum ab officio et beneficio suspendisti, apud Altissiodorum ei diem certum assignans, quo tuo se conspectui praesentaret ab obiecto crimine defensurum. Quumque statuto termino ad tuam praesentiam accessisset, praesentibus dictis Altissiodorensi et Nivernensi episcopis, ac pluribus in utroque iure peritis, quum certus accusator contra eum minime compareret, tu ex officio tuo testes tam pro ipso quam contra ipsum recipi ac diligenter examinari fecisti, et attestationes etiam publicari. Quumque postmodum non ad concessum ei diem tuo se conspectui praesentasset, quum facultatem ei liberam indulsisses in testes ac eorum dicta dicendi ac proponendi suas in medium rationes, quibusdam propositis probationibus et allegationibus tandem renuncians, sententiam postulavit. Tu vero cum venerabilibus fratribus nostris Trecensi ac dictis Altissiodorensi et Nivernensi episcopis secedens in unum, inspectis attestationibus diligenter, et adhibito plurium consilio sapientum, quia crimen contra eum liquido probatum non erat, ipsum non duxisti de haeresi condemnandum. Verum quoniam ex dictis testium multa erat praeumptio contra eum, utpote quum esset manifeste probatum, eum familiaritatem haereticorum non solum habuisse, sed etiam captasse scienter, quum publica etiam laboraret infamia, et tantum suscitatum esset scandalum contra ipsum, quod non posset canonica purgatione deleri, nec ipsum absolvere, nec purgationem, quam obtulerat ab initio et tunc etiam offerebat, recipere voluisti, sed ipsum cum literis tuis ad sedem duxisti apostolicam destinandum, intelligens, quod ex concessa nobis plenitudine potestatis citra poenam canonicam dispensare possimus, et ultra eam rigorem severitatis augere. Ceterum ei postmodum in nostra praesentia constituto communem audientiam in consistorio nostro concessimus, ubi se multipliciter nisus est excusare, illud praesertim allegans, quod, quum non apparente accusatore legitimo purgationem offerret, testes contra eum non fuerant aliquatenus admittendi.] Licet ergo ecclesiastica constitutio tales ab officio tantum usque ad purgationem canonicam doceat suspendendos, quia tamen eum etiam a beneficio propter immanitatem criminis suspendisti, nolumus improbare; nec illud etiam improbamus, quod, licet contra eum nullus accusator legitimus appareret, ex officio tuo tamen, fama publica deferente, voluisti plenius inquirere veritatem. Attendentes autem vulgatam infamiam, grave scandalum, et vehementem suspicionem ex testium dictis obortam, quae contra eundem decanum facere videbantur, quum propter eorum quodlibet ei esset purgatio indicenda, et servantes iustitiam et mollientes, rigorem, de consilio fratrum nostrorum, archiepiscoporum [et] episcoporum apud sedem apostolicam exsistentium, purgationem ei quartae decimae manus sui ordinis duximus indicendam. Ipsum igitur ad te cum literis apostolicis remittentes, ut ibi purgetur, ubi noscitur infamatus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, accitis tecum dicto Nivernensi et venerabili fratre nostro Parisiensi episcopis, indictam ei a nobis purgationem accipias, ita tamen, ut, qui ad eius purgationem processerint comprobandam, sint fide catholici et vita probati, qui conversationem et vitam ipsius non tam moderno tempore noverint quam transacto; purgatione vero recepta beneficium ei restituere non postponas, ne cogatur in cleri opprobrium mendicare. In poenam autem familiaritatis illius, quam cum haereticis scienter habuisse dignoscitur, eum ab officio volumus manere suspensum, donec scandalum sopiatur, ita tamen, ut publice familiaritatem haereticorum abiuret. Praecipias insuper ei districte, ut in praedicta et aliis villis circumpositis profiteatur et praedicet fidem catholicam, ac confundat et detestetur haereticam pravitatem, sic deinceps vitam suam bonis adornans operibus, ut infamia convertatur in bonam famam, et omne scandalum et suspicio de catholicorum mentibus deleatur. Quodsi forsan in purgatione defecerit, eum ecclesiasticae disciplinae mucrone percellas, et ab officio et beneficio depositum ad agendam poenitentiam in arctum monasterium detrudere non omittas. [Dat. Lat. Non. Maii. 1199.]
Capitulum XI.
Breve est, nec potest aliter summari.
Idem Abbati sancti Dionysii et Presbytero S. Martini.
Quum dilectus (Et infra:) Illud autem vos attendere volumus et mandamus, ut tales ad purgationem huiusmodi admittantur personae, quae vicinae sint et honestae. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. IX. Kal. Apr. 1202.]
Capitulum XII.
Si infamia ortum non habet ex probabilibus coniecturis, non est de necessitate indicenda purgatio; potest tamen indici ad instantiam purgandi.
Idem.
Quum in iuventute sua (Et infra: [cf. c. 15. de praesumpt. II. 23.]) Quia vero pater filium, quem diligit, corripit, nos Quinqueecclesiensi episcpo per literas nostras ad maiorem cautelam iniunximus, ut ab illius familiaritate cessando apud Deum et homines taliter se haberet, quod sinistra de ipso suspicio non possit haberi. Sed inimicus homo, rescriptum literarum illarum surripiens, apud praedictum regem et regni magnates ipsum nequiter publicavit, ut sic idem episcopus deberet amplius infamari, quum videretur esse nobis incredibilis et suspectus. Unde nos, tantam aemulorum nequitiam attendentes, licet pulsati fuerimus multoties contra eum, nunquam tamen adversus ipsum potuimus commoveri, scientes, quod dictum unius facile sequitur multitudo. Ubi vero idem episcopus ad Strigoniensem metropolim exstitit postulatus, quidam, qui super ipsa postulatione adversabantur eidem, ut promotionem ipsius facilius impedirent, illius criminationis carbones reaccendere sunt moliti. Unde quidam procurator ipsius, in nostra praesentia constitutus, de consilio quorundam amicorum suorum, qui super hoc bonum quidem zelum habebant, sed non secundum scientiam, coepit a nobis in praesentia fratrum nostrorum cum instantia postulare, quatenus eidem episcopo purgationem canonicam faceremus indici, ut suam innocentiam demonstraret. Nos autem, postulationem huiusmodi minus providam, immo nimis improvidam reputantes, procuratorem ipsum ab ea saepe voluimus revocare, +tum quia saepe fatus episcopus non videbatur apud bonos et graves de illo crimine infamatus, quum coepiscopi sui, super hoc ex mandato apostolico requisiti, laudabile testimonium de ipso nobis curaverint perhibere, tum quia talis infamatio videbatur ab inimicis et aemulis processisse, sicut superius est expressum. Unde quum ante acta vita eius commendabilis appareret, et huiusmodi facinus incredibile videretur: non credebamus, ei purgationem aliquam amodo indicendam. Ceterum, quia procuratur instabat, compulsi fuimus, non iuris necessitate, sed importunitate petentis, ut per vos ei purgationem canonicam cum duobus [episcopis et tribus] abbatibus mandaremus indici, quamvis eidem procuratori fuerimus protestati, quod ex alia quoque causa talis petitio minus provide tunc fiebat, quia videlicet Strigoniensis ecclesiae suffraganei vix eo tempore purgarent eundem, qui in facto postulationis contradicebant eidem, et suffraganei Colocensis ecclesiae ipsum minime tunc purgarent, quia inter eum et Colocensem archiepiscopum de Strigoniensi metropoli contentio vertebatur. Unde, quum non sint alii pontifices in Hungaria, merito videbatur, quod per episcopos regni sui non posset in illo articulo se purgare. [Propterea etc. Dat. Ferentini Non. Iul. Ao. IX. 1206.]
Capitulum XIII.
Compurgator iurat de credulitate.
Idem Tyronensi Archiepiscopo.
De testibus (Et infra: [cf. c. 29. de test. II. 20.]) Illi vero, qui ad purgandam alicuius infamiam inducuntur, id solum tenentur iuramento firmare, quod veritatem credunt eum iuramento dicere, qui purgatur. [Dat. Lat. IV. Non. Ian. 1199.]
Capitulum XIV.
Infamatas super defectu natalium non debet promoveri, nisi prius se purget.
Idem Florentino Episcopo.
Accedens adi praesentiam nostram dilectus filius T. diaconus, parochianus tuus, humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum a suis aemulis diceretur, quod esset filius sacerdotis, tu eum nec promovere ad presbyteratus ordinem voluisti, nec permisisti ab alio promoveri, quamquam vel id vel aliud probatum non fuerit contra ipsum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si diaconus ipse publice fuerit huiusmodi nota respersus, et de ipsa tibi legitime constare non poterit, purgatione ab ipso recepta, dummodo aliud canonicum non obsistat, ipsum non differas propter hoc ad sacerdotis officium promovere, quia, etsi non sit nota delicti, est tamen nota defectus impedientis ad sacros ordines promovendum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Febr. Ao. IX. 1207.]
Capitulum XV.
Super notorio crimine non est indicenda purgatio, et, pendente causa super criminibus coram Papae delegato, purgatio ab ordinario super eis recepta non tenet.
Idem Abbati Eugen. et Scholastico Mutinensi.
Quum dilectis filiis H. presbytero et G. procuratori O. clerici constitutis in praesentia nostra dilectum filium T. subdiaconum et capellanum nostrum concesserimus auditorem, idem procurator proposuit coram eo, quod, quum dictus presbyter super incestus crimine fuisset publice infamatus, bonae memoriae Constantiensis episcopus, ordinarius iudex, ei purgationem indixit; qui, quum se purgare nequivisset, ab ipso fuit in plena synodo suis ecclesiis sententialiter destitutus, quas ipse nihilominus detinuit aliquamdiu per violentiam occupatas. Quumque postmodum idem presbyter cuiusdam consanguinei sui uxorem adductam in domo publice detineret, ad petitionem H., plebani de Heniso, et quorundam aliorum clericorum Constantiensis dioecesis iudicibus nostras dicimus sub hac forma literas destinasse, ut videlicet, si dictus presbyter super crimine adulterii et incestus coram ipsis se purgare non posset, ipsum poena debita castigarent. Qui, iuxta mandati nostri tenorem in negotio procedentes, quum constitisset eisdem, quod idem presbyter pro eo, quod in purgatione defecerat, ab episcopo memorato fuerat in synodo condemnatus, ipsum, utpote contumacem, praedictis ecclesiis per sententiam privaverunt, maxime quum de incestus et adulterii crimine, tanquam de notorio, manifeste liqueret eisdem, dilecto filio abbati sancti Galli, ad quem illarum ecclesiarum donatio pertinebat, potestatem liberam concedentes, ecclesias illas personis aliis conferendi, qui eas postea supra dicto O. clerico assignavit. +[Verum idem presbyter ad sedem apostolicam veniens, et falso se asserens praetermisso iuris ordine spoliatum, ad abbatem de domo S. Petri et suos coniudices alteri parti omnino suspectos nostras literas reportavit. Qui eidem O. literarum ipsarum copia denegata et probationem ipsius super literarum falsitate admittere recusantes, iuris ordine praetermisso post appellationem ad nos legitime interpositam restitutionis sententiam pro eodem presbytero protulerunt, quod se loco et tempore probaturum per legitimos testes proponebat.] Dictus vero presbyter inter cetera ex adverso respondit, quod, [licet super praemissis criminibus ab inimicis fuisset aemulis infamatus et a Constantiensi capitulo propter hoc eidem indicta purgatio, ipsam tamen nullus recipere voluit, licet eam paratus fuerit infra praefixum sibi terminum exhibere, adiiciens, quod] processus iudicum praedictorum debebat merito retractari, quum lite non contestata et post appellationem ad nos interpositam procedere praesumpserint contra eum. [Praeterea dictus presbyter proposuit conquerendo, quod, quum a praedicto O. et complicibus suis praedictis ecclesiis fuisset per violentiam spoliatus, et ad supradictum abbatem de domo sancti Petri ac coniudices suos primo, et secundo ad electum Constantiensem restitutionis literis impetratis, per utrosque restitutionis meruerit beneficium obtinere, idem O. eum non est veritus saepius spoliare. Unde quum propter hoc ipse cum complicibus suis excommunicationis sententia innodatus in sua contumacia perduraret, praedicto electo et coniudicibus suis dedimus in praeceptis, ut auctoritate nostra suffulti districtius inhiberent, ne in locis, in quibus iidem excommunicati praesentes exsisterent, divina officia dicerentur et eosdem tamdiu appellatione cessante suspenderent a divinis, donec saepedicto presbytero de damnis et iniuriis irrogatis satisfacerent competenter, vel responsuri de tanto contemptu nostro se conspectui praesentarent. Sed ipsi ad appellationis diffugium convolantes, contra prohibitionem ipsorum iudicum divina celebrant interdicti, nec ad nostram praesentiam responsalem transmittere curaverunt.] Adiiciens quod ad abolendam omnem infamiam purgationem indictam ab electo Constantiensi curaverit exhibere, +saepe dicti tamen aemuli eum non desinunt infamare. Unde nobis humiliter supplicavit, ut ab illorum petitionibus absolutum, faceremus ipsum praedictarum ecclesiarum pacifica possessione gaudere, [illos legitime punientes, qui excommunicati et interdicti divina praesumpserunt officia celebrare. Ad haec procurator adiecit, quod dicta purgatio fuit ab electo recepta absente parte altera et penitus ignorante, quod etiam se asseruit probaturum.] His igitur et aliis, quae fuerunt coram capellano praedicto proposita, plenius intellectis licet literae illae, quae ad praedictos iudices impetratae dicuntur, vel ipsarum transscriptum ostensum non fuerit coram nobis, quia tamen ex tenore relationis ipsorum, quam dictus procurator exhibuit, ac si literae ipsae ostensae fuissent, nobis constitit evidenter, iudices ipsos praetermisso iuris ordine processisse: tam processum eorum, quam concessionem ecclesiarum a praedicto abbate de mandato ipsorum factam, auctoritate apostolica retractamus, praesertim quum relationis ipsius series repugnantia contineat et adversa. Dicitur enim, quod crimen eiusdem presbyteri usque adeo publicum fuerat et notorium, quod nullus inficiationi locus penitus exsistebat, utpote cuius universae viciniae populus testis erat, et tamen ibidem praemittitur, quod eidem presbytero terminum peremptorium praefixerunt, in quo, si posset, super infamia praedictorum criminum canonice se purgaret; quum nimirum, si crimen notorium exsistebat, non erat utique illi indicenda purgatio, sed in eum condemnationis sententia promulganda. +[Restitutionis quoque sententiam pro eodem presbytero a diversis iudicibus latam duximus approbandam, praesentium vobis auctoritate mandantes, quatenus eundem presbyterum in corporalem possessionem praedictarum ecclesiarum sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo inducatis et defendatis inductum; contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes, et facientes eidem presbytero tam te fructibus medio tempore perceptis ex ecclesiis memoratis, quam de damnis et iniuriis irrogatis satisfieri competenter. Facta vero restitutione plenaria, si legitimus apparuerit contradictor, qui possit et velit legitime comprobare, quod idem presbyter, pro eo, quod in legitime indicta sibi purgatione defecit, condemnatus fuit a praedicto episcopo et saepedictis ecclesiis spoliatus, vos eidem super ecclesiis ipsis perpetuum silentium imponatis, facientes eisdem, per eos ad quos pertinet, de personis idoneis canonice provideri.] Si vero nullus apparuerit legitimus accusator, et ipsum inveneritis apud bonos et graves super praedictis criminibus vel ipsorum altero infamatum, purgationem ei canonicam indicatis, non obstante, quod coram praedicto electo dicitur se purgasse; quum, iudicio pendente coram iudicibus delegatis, non debuerit ordinarius purgationem indicere infamato. [In qua purgatione etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Id. Ian. Ao. X. 1208.]
Capitulum XVI.
Non sufficit praelato, de criminibus infamato, iurare, quum se purgat, quod sit immunis ab illis criminibus; sed iurare debet, quod post suam promotionem illa crimina non commisit.
Idem.
Accepimus literas, quibus nobis intimare curastis, quod apostolico mandato super indicenda purgatione venerabili fratri nostro archiepiscopo Bisuntino recepto, ipsum citastis ut decuit; qui ad diem praefixum comparuit coram vobis, iuramentum purgationis offerens sub hac forma, videlicet, quod immunis erat ab illis criminibus, super quibus se purgare debebat. +[Quumque vos diceretis, hanc non esse formam canonicam, et super hoc fuisset aliquamdiu disputatum, ipse tandem ad nos vocem appellationis emisit, cui de prudentum virorum consilio detulistis.] Ipse vero ad praesentium nostram accedens humiliter supplicavit, ut saltem super purgatione incontinentiae dignaremur temperare rigorem, quia non deberet asserere, quod a nativitate sua nunquam passus fuerit lapsum carnis. Porro, quum ab eo non credatur exactum fuisse huiusmodi iuramentum, potius forte praesumimus, quod alia de causa volebat sub praescripta forma iurare, videlicet, quod immunis erat ab illis criminibus, de quibus fuerat infamatus, tanquam, dimissis per poenitentiam, iam esset immunis ab illis. Sed hoc iurare non parvae temeritatis exsisteret, quum beatus Iob dicat: «Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorat anima mea,» +[et Salomon: «Quis potest dicere, mundum est cor meum et purus sum a peccato?» Unde Psalmista dicebat: «Delicta quis intelligit, ab occultis munda me, Domine,» Apostolo attestante: «Nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc iustificatus sum.»] Ideoque praescriptam purgationis formam, secundum quam idem archiepiscopus obtulit se purgare, reprobamus, utpote indiscretam, temerariam et ineptam, iniungentes eidem, ut, si voluerit et potuerit secundum hanc formam se purgare, secundum sanum intellectum, quem ei duximus exprimendum, videlicet quod illa crimina graviora, id est simoniam, venditionem iustitiae atque incontinentiam, de quibus infamatus exsistit, iuret se minime commisisse, postquam ad archiepiscopalem promotus est dignitatem; et compurgatores sic iurent, quod credunt, eum verum iurasse. Quo facto, vos illum dimittatis in pace. Alioquin etc. [Dat. Lat. IV. Non. Ian. Pont. nostr. Ao. XVI. 1214.]
-------------------------------------
Continue to LIB. V - TITUL. 35
[ Next ]