L i b e r I I I
LIBER III
T i t u l u s X X X I I I .
De conversione infidelium.
Capitulum I.
Non potest quis illam habere in uxorem, cuius maritum occidit machinatione ipsius mulieris; secus, si sine machinatione. Et est pulcher et quotidianus casus.
Coelestinus III.
Laudabilem (Et infra:) Ceterum quod Interrogasti de Sarracenis, qui, dum in captivitate essent, quarundam Christianarum viros earum insidiis et machinationibus occiderunt, utrum, quia postea per ipsas ad fidem Christianam conversi sunt, eas de iure possint accipere in uxores, vel, si duxerint, ipsum coniugium teneat eorundem: hic Triburiensis concilii regula contenti sumus, asserentis, quod, si in mortem ipsorum virorum malitiose fuerint machinatae, licet earum studio ad ecclesiasticam fidem accesserint, tamen nec eis adhaerere debent, nec sunt, si adhaeserint etiam, tolerandi. Non enim hic dispensatio sine periculo posset admitti, quum tale damnum tali lucro ecclesia compensare non velit. Ad hoc Sarraceni quidam, qui in bello sunt Christianos interfecisse notati, et Christiani similiter Sarracenos, postea vero Sarraceni, ad catholicam fidem a gentilitatis errore conversi, uxores eorum quos in belli certamine occiderunt, sibi matrimonialiter copularunt, et id ipsum Christiani de Sarracenis mulieribus conversis ad fidem fecisse noscuntur: quae tamen, postquam de priorum virorum morte compererint veritatem, divortium instanter exposcunt. In his igitur respondemus, quod, quum tales non procuraverint virorum interitum defunctorum, matrimonium inter huiusmodi personas licite potest contrahi, et taliter copulati, cuiuscunque sexus exsistant, divortium post mortem coniugum nequeunt postulare. Idem si quidem iuris erit in sequenti casu, quem proponere studuisti, quum S. Christiano viro propter odium uxoris Christum negante et sibi copulante paganam et ex ea filios procreante Christiana in opprobrium Iesu Christi relicta, cum assensu archidiaconi sui ad secundas nuptias convolavit et filios suscepit ex ipsis; non enim videtur nobis, quod si prior maritus redeat ad unitatem ecclesiasticam, eadem a secundo debeat recedere et resignari priori, maxime quum ab eo visa fuerit ecclesiae iudicio discessisse et teste Gregorio contumelia creatoris solvat ius matrimonii circa eum qui relinquitur odio fidei Christianae. Quod autem mulier possit primo viro qui ad fidem reversus est nolente ad vitam monasticam remeare, vel utrum ille reversus ad eam, quam ritu gentili sibi coniunxit, et quae propter eum ad fidem nostram cum liberis suis est conversa, mortua prima possit habere uxorem, et an filii ante conversionem geniti obtentu nuptiarum, quae post conversionem ritu ecclesiastico celebratae fuerunt, et similiter si filii illius, quae cum licentia archidiaconi sui marito priore vivente sed facto infideli nupsit viro catholico, legitimi sint habendi, tam regula quam doctrina Apostoli, qua dicitur: «si infidelis discedit discedat; non enim frater aut soror subiectus est in huiusmodi servituti,» quam illud decretum memorati Gregorii: «non est peccatum dimisso propter Deum si alii se copulaverit; infidelis enim discedens et in Deum peccat et in matrimonium;» nihilominus, quod praedecessor noster bonae memoriae Alexander III. ita dixerit: «tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti post contractum matrimonium legitimi habeantur:» Nos in huiusmodi dubitare non sinunt, quin in his et liber aditus pateat ad religionem migrare volenti, et ille qui ad fidem revertitur, eam, quae conversa est defuncta prima sibi licite possit copulare, filii etiam in supradicto utroque casu legitimi censeantur. Praeterea etc. [cf. c. 27. de test. II. 20.]
Capitulum II.
Si alter infidelium coniugum venit ad fidem, altero remanente in infidelitatis errore, communis proles assignatur converso.
Gregorius IX. Argentinensi Episcopo.
Ex literis tuis accepimus, [perlatam fuisse ad synodum tuam huiusmodi quaestionem], quod quidam de Iudaicae caecitatis errore ad Christum verum lumen [et viam veritatis] adductus, uxore sua in Iudaismo relicta, in iudicio postulavit instanter, ut eorum filius quadriennis assignaretur eidem, ad fidem catholicam, quam ipse susceperat, perducendus. Ad quod illa respondit, quod, quum puer adhuc infans exsistat, propter quod magis materno indiget solatio quam paterno, sibique ante partum onerosus, dolorosus in partu, [ac] post partum laboriosus fuisse noscatur, ac ex hoc legitima coniunctio maris et feminae magis matrimonium quam patrimonium nuncupetur, dictus puer apud eam debet convenientius remanere, +[quam apud patrem ad fidem Christianam de novo perductum transire debebat, aut saltem neutrius sequi, priusquam ad legitimam aetatem perveniat. Hinc inde multis aliis allegatis: tu autem praedicto puero medio tempore in tua potestate retento, quid tibi faciendum sit in hoc casu nos consulere voluisti.] Quum autem filius in patris potestate consistat, cuius sequitur familiam, et non matris, et in aetate tali quis non debet apud eas remanere personas, de quibus possit esse suspicio, quod saluti vel vitae insidientur illius, et pueri post triennum apud patrem non suspectum ali debeant et morari, materque pueri, si eum remanere contingeret apud eam, [facile] posset illum adducere ad infidelitatis errorem: [fraternitati tuae] in favorem maxime fidei Christianae respondemus, patri eundem puerum assignandum. [Dat. Perusii XVII. Kal. Iun. A. II. 1229.]
T i t u l u s X X X I V .
De voto et voti redemptione.
Capitulum I.
Vota possunt eleemosynis redimi, vel in aliud commutari, intercedente superioris auctoritate, et iusta causa redimendi vel mutandi.
Alexander III. Exonensi Episcopo.
De peregrinationis quoque votis, an eleemosynis redimi possint vel pro necessitate in aliud commutari, tibi respondemus, quod ab eius, qui praesidet, pendet arbitrio, ut consideret diligentius et attendat qualitatem personae, et causam commutationis, scilicet an id ex infirmitate, seu affluentia divitiarum contingat, an alia causa probabili peregrinatio, an recompensatio melior fuerit et Deo magis accepta; et secundum hoc debet exinde dispensare.
Capitulum II.
Commutat Papa votum ultramarinum, in his maxime, qui in puerili aetate voverunt.
Idem Norvicensi Episcopo.
Venientis ad nos R. clerici narratione accepimus, quod, quum in puerili aetate constitutus fuisset Hierosolymam disposuit proficisci, cuidam quoque consocio suo, qui nihilominus sepulcrum dominicum proposuerat visitare, fidem dedit, et suam recepit ab eo, quod sibi invicem in via socii fideles exsisterent, +et bonam societatem servarent. Qui utique sollicita mente revolvens, ad nos accessit, ut sibi nostrum super hoc consilium aperiremus. Nos autem ipsum gravi infirmitate laborare, sicut asserit, intelligentes, et, quod in partibus orientis eius adventus parum utilitatis conferret, diligentius attendentes, praesertim quum non sit licitum, clericum infra sacros ordines constitutum arma sumere, vel sanguinis effusioni vacare, ipsum a voto, quod in aetate tenera, facilitate potius quam ex arbitrio discretionis promisit, absolvimus, et ad propria remittimus absolutum, ita tamen, quod idem votum eleemosynis redimat, et iuxta consilium nostrum toto vitae suae tempore uni pauperum Christi, tam in victu quam in vestitu, dummodo ad hoc suae facultates sufficiant, debeat providere.
Capitulum III.
Ex sola conceptione boni explicandi non obligatur quis ad bonum conceptum exsequendum.
Idem Magistro A. de Mandeforde.
Literaturam tuam +et prudentiam iam dudum referente fama cognovinus, et saluti tuae tanto attentius consulere volumus et debemus, quanto personam tuam consideratione tuae honestae conversationis et vitae ferventioris caritatis brachiis amplectimur. Relatum est auribus nostris ex parte tua, quod, Quum ex quadam minutione nimio fuisses mortis pavore perterritus, haec verba tecum protulisti: «non diu hic morabor,» proponens in animo, quod religionis habitum esses aliquando suscepturus. +Sed propter frequentes infirmitates, quae plurimum vitae religiosae districtionem impediunt, et quia transeuntibus hospitalitatem exhibes, et plura salutaria impendis, quod concepisti olim in animo opere nondum implevisti, ac per hoc dubitas, ne pro fracta fide voti in districto debeas examine conveniri. Tibi igitur, licet prudentiam tuam latere non credamus, quid canones in huiusmodi statuant, consulenti respondemus breviter quod sentimus, praesentium significatione mandantes, quod, si plus non est in voto processum, quam praediximus, transgressor iudicari non poteris, et si non impleas quod dixisti. Monemus autem prudentiam tuam attentius et hortamur quatenus id facias quod tuae saluti amplius cognoveris provenire et conditionis tuae memor exsistens memoriter teneas, quod Loth dum montis timeret ascensum, Segor civitatem parvulam petiit et accepit.
Capitulum IV.
Omne votum mutabile est in votum religionis.
Idem.
Scripturae +sacrae testimonio declaratur, quod spiritualis homo propositum non mutat, quum pro salute animae suae utilius aliquid meditatur. Inde est, quod, vestris iustis postulationibus inclinati, vobis indulsimus, quatenus, si quis sepulcrum dominicum vel alia sanctorum limina proposuerit visitare, et infirmitate vel alia rationabili causa occurrente apud vos habitum religionis assumere atque Deo servire voluerit, libere eos recipere valeatis. Reus fracti voti aliquatenus non habetur, qui temporale obsequium in perpetuam noscitur religionis observantiam commutare.
Capitulum V.
Exsecutio voti ultramarini auctoritate Papae potest ex causa differri.
Innocentius III. Strigonensi Archiepiscopo.
Non est voti dicendus transgressor, qui quod vovit de auctoritate sedis apostolicae, iusta tamen ex causa, distulit adimplere. Sane, significavit nobis carissimus in Christo filius noster Henricus illustris rex Hungariae, quod, quum in regni perturbatione consilium et auxilium tuum sibi senserit hactenus profuisse, utilitati eius non modicum derogaret, si Hierosolymam, sicut ex voto teneris, regno pergeres impacato. +Quum igitur nobis immineat de honore ipsius regis et statu regni Hungariae sollicite cogitare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus non prius iter arripias Hierosolymam adeundi, quam regnum ipsum fuerit tranquillitati pristinae faciente Domino restitutum, vel super hoc receperis ab apostolica sede mandatum. [Dat. Laterani. 1198.]
Capitulum VI.
Ecclesia compellit heredem laicum per excommunicationem et bonorum subtractionem ad exsecutionem voti ultramarini, ad quod se obligavit pro defuncto.
Idem Andreae Duci.
Licet universis liberum sit arbitrium in vovendo, nec necessitas in votis locum habeat, sed voluntas, usque adeo tamen solutio necessaria est post votum, ut sine proprio salutis dispendio alicui non liceat resilire ab his, quae sponte ac solenniter repromisit. Accepimus siquidem, quod, quum inclytae recordationis B. quondam rex Hungariae, pater tuus, agens in extremis, votum, quod voverat Domino, Hierosolymitanam provinciam in forti manu et brachio extenso, humili tamen corde et humiliato spiritu visitare, sub interminatione maledictionis paternae commiserit tuae fidei exsequendum, et tu, intellecta pia voluntate parentis, assumpto crucis signaculo, te id impleturum sine dilatione qualibet promisisti. +Verum, eodem patre tuo sublato de medio, quum Hierosolymitanum iter te arripere simulasses, assumptae peregrinationis oblitus, quam contra inimicos crucis dirigere debueras, in fratrem tuum et regnum Hungariae convertisti aciem bellatorum, et multa contra serenitatem regiam malignorum usus consilio commisisti. Nos autem, quos diebus istis ad pontificatus officium, licet immeritos, Dominus evocavit, tam paci regni Hungariae, quam tuae volentes saluti consulere, nobilitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, postpositis ceteris sollicitudinibus, neque ad festum exaltationis sanctae Crucis proximo venturum debitum acceptae crucis exsolvens, propositum iter arripias et humiliter prosequaris, ne, si onus tibi a patre iniunctum et a te sponte susceptum occasione qualibet detrectaverist, paterna te reddas successione indignum, et hereditatis emolumento priveris, cuius recusaveris onera supportare; sciturus, extunc anathematis te vinculo subiacere, et iure, quod tibi, si dictus rex sine prole decederet, in regno Hungariae competebat ordine geniturae, privandum, et regnum ipsum ad minorem fratrem tuum appellatione postposita devolvendum. [Dat. Lat. IV. Kal. Febr. 1198.]
Capitulum VII.
Commutat Papa votum ultramarinum in vigilias, orationes et ieiunia, tunc maxime, quum cessat causa, quae induxit ad vovendum; ita etiam quod expensae fiendae in eundo, morando et redeundo, integraliter mittantur in terrae sanctae subsidium.
Idem Trecensi Episcopo.
Magnae devotionis +[iudicium et sincerae in Christo tuae fidei esse credimus argumentum, quod, ut novissima tua Domino consecrares, nec senectutis iam imminentis incommoda, nec discrimina viae, nec dubia fides et constans inconstantia pelagi terruerunt, quin pro salute animae tuae, ac libertate Trecensis ecclesiae et devotione terrae nativitatis Domini Hierosolymitanam provinciam disponeres visitare.] Quum enim Trecensis ecclesia, sicut ex tua relatione didicimus, contra libertatem ecclesiasticam indebitis gravaretur angustiis et pressuris, nec per alium, quam per H. quondam Campaniae comitem, tunc in ultramarinis partibus constitutum, eidem ecclesiae crederes posse de facili subveniri, confisus de liberalitate ipsius, quem, si ad eum accederes, tibi super necessitatibus ecclesiae tuae credebas humiliter provisurum, praeter consilium carorum tuorum ad ipsum proposuisti accedere, ac in signum peregrinationis et devotionis terrae orientalis crucem dominicam assumpsisti. +[Licet autem, ut non vacuus in conspectu Domini appareres, sed aliquos tecum manipulos in aream Domini cum exsultatione deferres, sermonem ad populum feceris, ut aliqui tecum assumpto crucis signaculo subirent itineris gravitatem, vix unus inter omnes apparuit, qui verbum tecum reciperet et impleret. Tu vero, ut laudabile propositum fine clauderes meliori, viam aggressus, quum Placentiam pervenisses, super morte ipsius comitis tristes recepisti rumores. Propter familiam tamen dissimulato timore progressus in Tusciam, quosdam familiares tuos obvios habuisti, qui te volebant invitum etiam ab itinere revocare, asserentes, iter tuum nec tibi nec ultramarinis partibus expedire, quum, Gallicanis omnibus exinde redeuntibus, terra illa defensanda in Teutonicorum manibus remansisset.] Quamvis autem audita morte ipsius comitis immensam tristitiam concepisses, et praecipuam intentionem tuam esse conspiceres iam frustratam, noluisti tamen sine consilio apostolicae sedis, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, ad propria remeare. Sed ingressus postmodum Urbem, et in nostra praesentia constitutus, intentionis tuae propositum ac statum Trecensis ecclesiae nobis humiliter expressisti, +nostrum et fratrum nostrorum consilium cum devotione requirens. Venerabilis etiam frater noster Senonensis archiepiscopus metropolitanus tuus statum Trecensis ecclesiae, ac dispendium, quod ex absentia tua incurrere poterat, semel et iterum per suas nobis literas intimavit, propter quod disposuimus deliberare cum fratribus nostris, an cum eadem Trecensi ecclesia misericordiam faceremus, te ad agendam ipsius sollicitudinem remittentes, an, sicut tenebaris ex voto, te iter arreptum perficere pateremur, et utrum horum tam saluti tuae quam terrae orientali potius expediret. Et quidem tria praecipue duximus in hoc negotio attendenda, quid liceat, quid deceat, quid expediat: quid liceat secundum aequitatem, quid deceat secundum honestatem, et quid expediat secundum utilitatem. Sane, non videbatur contra votum et tam laudabile propositum licitum, ut venires, quum vox clamet prophetica: «Vovete et reddite Domino Deo vestro,» ut primum ad consilium, secundum vero ad imperium referatur, et in evangelio: «Reddite quae sunt Dei Deo.» Votum enim istud non est dubium esse Dei, cui te obligaveras in vovendo. Sed nec decens quomodolibet videbatur, quum sit scriptum in evangelio: «Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei,» et in Genesi uxor Loth, quae retro respexit, in salis statuam legatur fuisse conversa, et in actibus Apostolorum Anania et Saphira, qui abierunt retrorsum sancto Spiritui metientes, a conspectu Apostolorum principis mortui scribantur successive delati. Praeterea non videbatur aliquatenus expedire, quum ex absolutione tua, si fieret, scandalum posset laicorum mentibus generari, dicentium: «ubi est Deus clericorum?» et hoc exemplo credentium, se ad voti observantiam non teneri, quod viderent per ecclesiarum rectores apostolicae sedis auctoritate deponi, per quod grave dispendium terrae orientali contingeret provenire. Quod enim agitur a praelatis, facile trahitur a subditis in exemplum, iuxta quod Dominus inquit ad Moysen in Levitico: «Si sacerdos, qui est unctus peccaverit, faciet delinquere populum.» Verum aetatis vitae senescentis defectus atque canities, quae vix labores et dolores suos tolerare possunt etiam in quiete, in contrarium allegabant, et ecclesiae Trecensis suspiria, cui vinculo pastoralis sollicitudinis es ligatus, sine cuius assensu votum peregrinationis emittere forsitan non debueras, +et dicti metropolitani tui, qui nos, ut Trecensis ecclesiae misereremur, sollicite invitabat, instantia nos in partem contrariam non modicum inducebant. Ipsum etiam votum, quod ex sui forma sanctum et honestum erat, ex persona voventis minus licitum videbatur, quod, licet pennas habeat, quibus satagat avolare, ita tamen adstrictae sunt nexibus praesidentis, ut liberum non habeant absque ipsius permissione volatum. Quum enim iuxta canonica instituta clericus absque sui episcopi licentia peregrinari non debeat, et episcopus non minus, immo potius sedi apostolicae sit adstrictus, videri merito poterat, quod absque eius generali vel speciali licentia votum peregrinationis, qua te tamdiu absentares, emittere non deberes. +Minus etiam votum ipsum terrae orientali videbatur expediens, quae plus pugnatorum subsidium, quam clericorum, quos et officium et dissuetudo reddit imbelles, ministerium in instantis articuli necessitate requirit. Quamvis enim orationibus tuis et aliorum terra illa vehementer indigeat, quia tamen iam impletum est verbum Dei dicentis: «Venit hora, et nunc est, quando nec in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem,» et infra: «Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare:» videri poterat, quod non minus in ecclesia tua quam in orientali terra proficeres piis orationibus apud Deum in his, quae pro liberatione ipsius iuste ac humiliter postulares. Et utinam cum Moyse posses in montem ascendere, ut, te manibus extensis orante, Iosue pugnans in solitudine Amalechitas in ore gladii superaret. Credebatur etiam, quod terrae orientali magis accederet, si, quod in tuis et tuorum clericorum procurationibus fueras impensurus, secundum alicuius religiosi arbitrium transferretur in subsidium bellatorum. Quum igitur in lege veteri, in qua non minus praeceptum Domini obligabat, quam votum hodie obliget in ecclesia, primogenita, quae Domino mandabantur offerri, quaedam Domino redderentur, ut primogenita Levitarum; quaedam redimerentur, ut aliarum tribuum; quaedam commutarentur in aliud, sicut primogenitum asini, qui pro ove commutabatur: ex hoc attendentes, quod votum etiam commutari possit in opus aliud pietatis, praesertim quum bonae memoriae Alexander Papa praedecessor noster votum peregrinationis etiam redimi posse vel in aliud commutari responderit requisitus, non curantes, quod os loquentium iniqua loquatur, dum tamen non recedamus a tramite veritatis, quum secundum Apostolum gloria nostra sit testimonium conscientiae nostrae, et scandalum non curantes, praesertim, quia non in tenebris, sed in luce procedimus, de illius auctoritate securi, qui, quum audisset a discipulis; «Nonne scis, quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt?» respondit: «Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum:» et iuxta Apostolum: «Si hominibus placerem, Christi servus non essem,» tibi pro te et sex famulis tuis de communi fratrum nostrorum et tam archiepiscoporum, quam episcoporum et aliorum prudentium consilio, quos per Dei misericordiam multos nobiscum praesentes habuimus, licentiam concedimus, votum peregrinationis taliter commutare, ut omnes expensas, quas fueras in eundo, morando et redeundo facturus, alicui religioso committas, in necessarios usus terrae illius sine diminutione qualibet transferendas. +Si enim et orientali provinciae, quae plus tuis quam te in articulo necessitatis instantis indiget, tua subventione proficies, et Trecensi ecclesiae tua praesentia et regimine utilius providemus, ac per hoc animae tuae salubrius consuletur. Laborem etiam laboribus recompenses, sollicitius instando vigiliis, devotius vacans orationibus, et in ieiuniis fortius te exercens, ac super grege tuo vigilans sollicitudine pastorali. Ad hanc autem indulgentiam tibi de benignitate sedis apostolicae faciendam id etiam specialiter nos induxit, quod iter tuum iam non videbatur ultramarinae provinciae fructuosum, a qua fere omnes Gallici remearant, et quum pro salute animae tuae ac libertate Trecensis ecclesiae per dictum comitem assequenda praecipue votum peregrinationis emiseris, eo sublato de medio, quia cessavere causae, facilius cessare potuit et effectus. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. Id. Mart. 1198.]
Capitulum VIII.
Impedito ad tempus exsequi votum ultramarinum coneditur dilatio; perpetuo vero impedito indicitur redemptio in eo, quod magis expediat terrae sanctae.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Quod super his +sedem apostolicam consulere decrevisti quorum exsecutio spectat ad officium pastorale, fraternitatem tuam in Domino commendamus, sperantes, quod per responsionem nostram instructus ea diligentius exsequaris. Quaesivisti sane de his, qui pro succursu terrae sanctae signo crucis assumpto, propter infirmitatem vel paupertatem, vel aliam iustam causam votum peregrinationis non possunt utiliter adimplere quid tibi sit faciendum; quum per apostolica scripta sine distinctione receperis in mandatis, ut eos, qui signum crucis assumptum abiecerunt ad resumptionem ipsius et exsecutionem voti per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, non obstante aliqua indulgentia, si qua forte per surreptionem a praedecessore nostro fuerat impetrata. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod debiles et inopes magis illuc in defectum, quam ad profectum accedunt, quum isti pugnare non possint, et illi mendicare cogantur, nisi forte sint nobiles et magnates, qui suis secum expensis bellatores adducant, vel artifices et agricolae, qui de laboribus suis sibi possint acquirere necessaria et terrae subsidia ministrare; quamvis non multi talium propter brevitatem possessionum et paucitatem inhabitantium ibi sint opportuni. Unde credimus distinguendum inter illos, qui temporalem, et eos, qui perpetuam impedimenti causam creduntur habere, quod primis indulgenda est dilatio, secundis autem est redemptio iniungenda, ac rerum facultate pensata, quas possunt aut quas facturi essent expensas, personarum praeterea compensato labore, in subsidium terrae sanctae transmittant, exsequentes per alios quod per se nequeunt adimplere. Rursus inter illos, qui pro defensione terrae sanctae votum peregrinationis emittunt, et eos, quibus pro satisfactione suorum criminum iter peregrinationis iniungitur, credimus distinguendum, quod circa primos plus terrae sanctae succursus, et circa secundos plus labor itineris secundum intentionem voventis vel poenitentis debet attendi. Unde, si quis hoc modo voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis habilis sit ad eundum, melius est redimere votum quam expensas consumere. Quod et de poenitente, qui propter debilitatem non potest iter iniunctae peregrinationis implere, sane valet intelligi; non autem de illo, qui, quamvis sit impotens ad bellandum, potens tamen est ad eundum. +Super his autem diligens est discretio adhibenda, ne quid prece vel pretio, amore vel odio sive occasione quacunque contra salutem animae vel utilitatem terrae quomodolibet attentetur. Unde per viros religiosos et providos dispensationem huiusmodi volumus provideri. De mulieribus autem hoc credimus observandum, ut quae remanere noluerint viros suos sequantur euntes; ceterae vero, nisi forte sint divites, quae secum in suis expensis possint ducere bellatores, votum redimant, quod voverunt, aliis ad terrae sanctae subsidium singulis secundum proprias facultates diligenter inductis.
Capitulum IX.
Votum ultramarinum certis casibus redimi et commutari potest, non tamen per alium, quam per Papam, vel cum ipsius speciali mandato. H. d. usque ad §. Secundo quaesivisti. - (Secundo etc.:) Habiles ad eundum, sed inhabiles ad pugnandum, si sunt strenui consilio, vel milites bellatores possunt secum ducere, votum ultramarinum non redimunt. H. d. Abbas Siculus. - (Quod autem etc.:) Uxores possunt sequi viros ultra mare, si volunt; sed non tenentur, nisi et ipsae voverint. H. d. Abbas. - (In tanta etc.:) Viri sine consensu uxorum emittere possunt votum ultramarinum. H. d. Abbas Siculus. - (De clericis etc.:) Clerici, tanquam inhabiles ad pugnandum, redimunt votum ultramarinum, nisi in certis casibus. H. d. Abbas Siculus.
Idem eidem.
Ex multa tuae sollicitudinis providentia +credimus provenire, quod, quum ad consultationes tuas multiplices et frequentes responderimus quod sentimus, ex responsione nostra novas elicias quaestiones. Ex consultatione siquidem, quam ad inquisitionem tuam super negotio cruce signatorum olim edidimus, viam invenisti ad alias quaestiones, et utrum, quod in ea dicitur, ius constituat generale, ut passim praelatis quibuslibet illos secundum formam expressam absolvere liceat, qui eorum sunt iurisdictioni commissi, sollicite requisisti. Ad hoc igitur inquisitioni tuae breviter respondemus, quod in consultatione nostra ius commune editur, et, licet ad quales, et ad quos tamen specialiter spectet eius exsecutio, nullatenus explicatur: illis autem solummodo ius hoc exsequendum incumbit, qui super hoc mandatum nostrum receperint a sede apostolica speciale. Sic ergo illi est inquisitioni responsum, qua consequenter tua fraternitas requisivit, de quibus religiosis intelligendum hoc esset, quod continebatur circa consultationis nostrae medium, in haec verba: «per viros religiosos et providos dispensationem huiusmodi volumus provideri;» utrum scilicet ibi religiosi vocentur hi tantum, qui religionis habitum susceperunt, quorum plures idiotae sunt et iuris ignari, quum tamen in consultatione vestra dicatur: per religiosos et providos; an episcopi, qui, sicut dignitate praecellunt, sic et religione debent aliis praeeminere. Nam ad neutros illius exsecutio iuris spectat, nisi per apostolicam sedem eis specialiter delegetur. Secundo quaesivisti, utrum quod dicitur: «si quis voventium est inutilis ad pugnandum, quamvis sit habilis ad eundum, melius est, ut redimat votum, quam consumat expensas,» generaliter accipi debeat, ut nobiles etiam et magnates, qui sunt consilio strenui, et multos secum possunt trahere bellatores, an minores tantummodo verbum huiusmodi generale comprehendat. Verum, si ad superiora oculum tuae considerationis paulisper extendas, quaestionem istam invenies in serie consultationis nostrae solutam, ubi dicitur, quod debiles et inopes magis in defectum terrae sanctae, quam ad eius profectum accedunt, +quum hi pugnare nequeant, et illi necesse habeant mendicare, nisi forte sint nobiles et magnates, qui suis secum expensis bellatores adducunt. Et cetera, quae sequuntur. Qui enim debiles hic dicuntur, appellantur inferius inutiles ad pugnandum. Unde par exceptio debet intelligi utrobique, quamvis possit aliter responderi, quod non sunt inutiles ad pugnandum, qui, etsi per se pugnare non possunt, maturitate tamen consilii adesse valent pugnantibus, et personae defectum per alios relevare. +Tertio quoque loco tua fraternitas requisivit, qualiter intelligi debeat quod de mulieribus subinfertur, ut quae remanere noluerint viros suos sequantur euntes; ceterae vero, nisi sint divites, quae secum in suis expensis possint ducere bellatores, votum redimant, quod voverunt. Hoc enim, quod ultimo loco dicitur, videtur tantum de voventibus esse dictum. Quod autem superius ponitur: «mulieres, quae remanere noluerint etc.,» de illis intelligendum esse videtur, quae se ad peregrinationis propositum nullius voti vinculo adstrinxerunt, +quod sic esse dubium non exstitit. Ex eodem quoque verbo dicis videri quibusdam, quod viris liceat in hoc articulo sine uxorum suarum assensu vovere posse, ac perficere quod voverunt. Ad hoc dicimus, quod In tanta quoque necessitate populi Christiani, ne terrae sanctae impediatur subsidium penitus vel diutius differatur, viri praeter uxorum assensum, ut militent regi regum, huius peregrinationis propositum vovere libere valent et quod voverint libere adimplere. Ut autem consentiant, sunt attentius commonendae. De clericis vero inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum clericatus officium eos reddat inhabiles ad pugnandum, nisi vel consilio strenui, vel officio praedicationis instructi, aut magnatum sint obsequio deputati, aut usque adeo divites fuerint et potentes, ut in expensis suis aliquos secum ducere valeant bellatores, magis ab eis expedit redemptionem accipere, quam ad votum illos cogere prosequendum, si necessitas exigit vel utilitas persuadet. Haec autem de voventibus dicimus, non de his, quibus labor peregrinationis in poenitentia est iniunctus.
Capitulum X.
Qui vovit religionem ingredi, si voto completo fiat episcopus, renunciare debet, et votum implere, Sic communiter summatur.
Idem.
Per tuas nobis literas intimasti, te in Gratianopolitana ecclesia suscipiendi habitum regularem votum solenniter emisisse, et postea promississe in manibus praelati eiusdem ecclesiae, te infra duos menses, postquam ab apostolica sede rediisses, ad quam eo tempore accedebas, votum, quod emiseras, impleturum. Quumque termino ipso transacto non curasses quod voveras adimplere: tandem exsistens voti transgressor, vocatus fuisti ad regimen ecclesiae Gebennensis, +super quo a nobis tuae saluti postulas provideri. Nos igitur tuae discretioni breviter respondendo consulimus, ut, si tuam omnino sanare desideras conscientiam, regimen resignes ecclesiae memoratae, ac reddas Altissimo vota tua, in hoc tibi gratiam facientes, quod, si capitulum eiusdem Gebennensis ecclesiae te postmodum canonice duxerit eligendum, electionem recipere poteris taliter de te factam. [Dat. Signiae VI. Id. Aug. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
Capitulum XI.
Praelatus, etiam professus, potest votum ultramarinum emittere, et in suos usus vigesimam proventuum ecclesiae convertere.
Honorius III. Haresben. et Bengad. Praepositis.
Postulatis a nobis, an vobis, professis ordinem regularem, quorum alter cruce signatus est, et reliquus charactere crucis desiderat insigniri, liceat vigesimam proventuum ecclesiarum vestrarum deputatam succursui terrae sanctae deferre vobiscum, +ut per vos proficiat terrae illius succursui, qui parati estis personas vestras exponere servitio Iesu Christi; praesertim quum multi exemplo aemulationis laudabilis provocati ad currendum post vos viriliter accingantur, proeliaturi proelium Domini contra gentes. Quia vero liberationi terrae illius totis viribus adspiramus, Discretioni vestrae taliter respondemus, quod, si ecclesiae vestrae alias per absentiam vestram enormiter non laedantur, et vos utiles fueritis terrae sanctae verbo pariter et exemplo, quod conscientiae vestrae duximus relinquendum, dimissis procuratoribus idoneis in ecclesiis vestris, potestis et tenemini votum peregrinationis implere, et sic potest in usus vestros transire vicesima ecclesiarum vestrarum, terrae sanctae subsidio deputata.
T i t u l u s X X X V .
De statu monachorum et
canonicorum regularium.
Capitulum I.
Dioecesanus non debet molestare monasteria, praeterquam pro causa correctionis nec eis oblata sibi vendicare.
Gregorius Archiepiscopo Neapolis.
Theodosius +[abbas monasterii S. Martini petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in domo quondam Martini ex eius voluntate decessorem suum Andream abbatem monasterium, in quo monachi habitare debeant, construxisse. Et quia id in honorem B. Petri, Apostolorum principis, et S. Archangeli Michaelis postulat dedicari, dilectionem tuam praesentibus apicibus duximus adhortandum, quatenus ad praedictum locum, quum postulaverit, ingravanter accedas, venerandae solennia dedicationis impendens. Et quoties necesse fuerit, a presbyteris ecclesiae tuae, in loco sancto deservientibus, celebrentur sacrificia veneranda missarum, ita, ut] Alicui monasterio nec tu, nec presbyteri tui, praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiae inferatis, aut, si quid illic pro diversorum devotione [commoditatis] accesserit, vobis vendicare aestimetis quum monachis ibi servientibus debeat proficere quicquid a fidelibus taliter offerri contingit.
Capitulum II.
Monachi non debent poni singuli per parochias. Hoc primo. Si pro monachatu aliquid detur, receptus a sacris ordinibus prohibetur, et recipiens ab officio suspenditur. Hoc secundo. Monachus, habens peculium sine licentia abbatis, ab altaris communione removetur, et, sic decedens sepultura et fratrum communione privatur. Hoc tertio. Si pecunia confertur pro habendo aliquod officium in monasterio, dans et recipiens deponuntur. Hoc quarto. In prioratibus conventualibus per electionem instituti non sunt removendi sine causa rationabili, et de causa rationabili tria ponit exempla. H. d. comprehendendo substantiam.
Ex concilio Lateranensi.
Monachi non pretio recipiantur in monasterio, nec peculium permittantur habere, nec singuli per villas et oppida, sive per quascunque parochiales ponantur ecclesias, sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, nec soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum exspectent, Salomone dicente: «Vae soli! quia, quum ceciderit, non est qui sublevet eum.» Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat, si vero, qui eum receperit, officii sui suspensione mulctetur. Qui vero peculium habuerit, nisi ab abbate fuerit ei pro iniuncta administratione permissum, a communione removeatur altaris, et qui in extremis cum peculio inventus fuerit, et digne non poenituerit, nec oblatio pro eo fiat, nec inter fratres accipiat sepulturam; quod etiam de universis religiosis praecipimus observari. Abbas autem, qui diligenter ista non caverit, officii sui iacturam se noverit incursurum. Prioratus quoque seu obedientiae pretii donatione nulli tradantur; alioquin [et] dantes et accipientes a ministerio fiant ecclesiastico alieni. Priores autem, quum in ecclesiis conventuatibus per electionem capitulorum suorum canonice fuerint instituti, nisi pro manifesta et rationabili causa non mutentur videlicet si fuerint dilapidatores, si incontinenter vixerint, aut tale aliquid egerint, pro quo amovendi merito videantur, aut si etiam pro necessitate maioris officii de consilio fratrum fuerint transferendi.
Capitulum III.
Monet Cistercienses, ut servent regulam secundum primaevam institutionem. H. d. primo. Et domus religiosa aggregata Cisterciensibus eorum mores servare tenetur. H. d. secundo.
Alexander III. Abbatibus et Conventibus Cisterciensis ordinis.
Recolentes, qualiter haec sancta plantatio, +haec vitis fructifera, haec denique vinea Domini Sabaoth sub primis ordinis patribus pullulavit, et, palmites longe lateque producens ad mortifera pellenda circumquaque venena flores protulit et odores effudit, pervigili custodia custodiatis eorum in omnibus inhaerere vestigiis, per quos cooperante Domino in deserto mundi huius flos huiuscemodi plantatus est honestatis. Hi enim monasticae frugalitatis contentissimi, optimum ponentes in paupertate principium, totius suffientiae assecuti sunt complementum, ecclesiae cari, episcopis et praelatis accepti, atque in cospectu regum ac principum fama et merito gloriosi. Nunc autem, quod Dolentes dicimus, quod, etsi non ab omnibus neque in omnibus, a plerisque tamen et in pluribus ab illa sancta institutione dicitur declinatum in tantum, ut aliqui ex vobis, primae institutionis obliti penitus vel ignorante, contra ordinis vestris regulam villas, molendina, ecclesias et altaria possident, fidelitates et hominia benigne suscipiunt, iustitiarias et tributarias tenent, +et omne studium adhibent, ut termini eorum dilatentur in terris, quorum conversatio in coelis debet esse. Laeditur hinc ordo penitus et vitiatur, nec est mutatio dexterae excelsi, quin immo potius de dextera transeunt in sinistram, qui, quum relicto saeculo sub paupertatis habitu Deo militare decreverunt, negotiis denuo saecularibus implicantur. Inde est, quod vobis ab iis, qui foris sunt, contentiones et litigia suscitantur, et, abbatibus in causis forensibus occupatis, plurimum in commissis, domibus et tepor ordinis et dissolutio nascitur caritatis; maxime quia in paupertate caritas plus proficit, et cupiditatis dedignata consortium, nisi illa restringatur, haec tepescit. Ideoque sanctum ac venerabilem collegium vestrum precibus et monitis, quibus possumus, exhortamur, quatenus domus illae, quae a prima sui origine in ipso ordine sunt fundatae, constitutis et ordinatis terminis sint contentae; +nec velint inordinate ad ea manus extendere, quae sine laboribus et periculis multis, et deinde sine criminibus et magna confusione non poterunt retinere. Si enim relictis originalibus ordinis institutis ad communia volueritis aliorum monasteriorum iura divertere, oportebit et vos communi iure censeri, quia dignum est, ut, si qui similem cum aliis vitam suscipiunt, similem sentiant in legibus disciplinam. Ceterum domus illae, quae de aliis institutionibus ad vestrum ordinem se transtulerint, vestris omnino se satagant usibus conformare, et relictis possessionibus vel etiam commutatis, quas institutio vestra non recipit, sic se in omnibus religioni vestrae coaptent, ut, quemadmodum gaudent se in societatem ordinis, et habitus et observantiae regularis identitatem assumptas sic etiam in paupertate saecularium rerum se laetentur vestris institutionibus conformatas, quatenus inde et superno conditori magis amabiles, et nobis atque universae ecclesiae merito debeant fieri cariores. Sane si super possessionibus ipsis in aliquo de monasteriis vestris Apostolicae sedis auctoritas dispensarit a nullo vestrum sumendum est inde exemplum quia temerarium est et indignum aliquem sua sibi auctoritate praesumere quod Romana ecclesia alicui monasterio certa ratione inspecta, singularibus voluit indulgere beneficiis.
Capitulum IV.
Regularis canonicus, qui non resignavit proprium in morte, non debet in coemeterio sepeliri; et, si de facto sepultus fuit, inde debet exhumari, si sine scandalo fieri potest.
Clemens III.
Super quodam canonico regulari, qui, in articulo mortis agens, licet a priore suo commonitus, proprium, quod contra regulam latenter habuerat, noluit resignare, et sic diem clausit extremum, et fuit inter alios fratres traditus sepulturae, +nos duxisti necessario requirendos. Quia vero te ignorare non credimus, quid de talibus in regula beati Augustini habeatur statutum, et quod id ipsum in Laeteranensi synodo constet inhibitum manifeste, Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ille canonicus non tantum fuit Christiana sepultura privandus, verum etiam, si sine maximo scandalo potuit fieri, de ipsa proiici dignus est ecclesia, et extra coemeterium ecclesiae sepeliri, quum, sicut in ipsa synodo habetur expressum, nec oblatio pro eo facienda sit, nec inter fratres debeat sepulturam habere. Hoc autem, quum forte contigerit, in similibus est agendum.
Capitulum V.
Canonicus regularis potest praefici ecclesiae parochiali etiam saeculari; sed debet habere socium secum sui ordinis, si commode fieri potest.
Innocentius III. V. Plebano sancti Gavinii.
Quod Dei timorem prae oculis habeas, ex fructibus tuis colligitur evidenter, quum opera, quae facis, testimonium perhibeant veritati. Unde tuum in Domino propositum commendamus. Sane, sicut iam dudum auribus nostris insonuit, quondam desiderans ad frugem melioris vitae transire, officium plebani resignans, coram fratribus S. Victoris Bononiensis promissionem de tua conversione fecisti, neque professionem solennem emittens, neque habitum religionis assumens; sed nobilis vir, comes Albertus, et parochiani plebis eiusdem, attendentes, te laudabiliter praefuisse, ac de recessu tuo eidem loco iacturam non modicam imminere, desiderium tuum hactenus retardarunt, a venerabili fratre nostro Florentino episcopo impetraverunt, ut ministrares ibidem. Hoc etiam dilectus filius noster P. basilicae duodecim Apostolorum presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, pensata utilitate plebis proponitur annuisse, quod iam dicti comes et parochiani a nobis ratum haberi suppliciter postularunt; praesertim quum de licentia prioris sancti Victoris Bononiensis noscaris hactenus id fecisse. Licet autem in Lateranensi concilio de monachis caveatur, ne singuli per villas et oppida, seu per quascunque parochiales ponantur ecclesias, +sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, ne soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum expectent, Salomone dicente: «Vae soli! Quia, si ceciderit, non est qui sublevet eum;» quia tamen istud de canonicis regularibus specialiter non cavetur, qui, etsi a sanctorum monachorum consortio non putentur seiuncti, regulae tamen inserviunt laxiori, et per antiquos canones etiam monachi possunt ad ecclesiarum parochialium regimen in presbyteros ordinari, ex quo debent praedicationis officium, quod privilegiatum est, exercere: sic annuendum duximus postulatis, ut exercens plebani officium, si commode fieri poterit, unum canonicum regularem tecum habeas ad cautelam, cuius in his, quae Dei sunt et regularis observantiae, tam consortio quam solatio perfruaris.
Capitulum VI.
Primo tractat de vestibus monachorum. Secundo de abdicatione proprietatis. Tertio de silentio. Quarto de cibis. Quinto de officiis in genere et in specie.
Idem Abbati et Conventui Sublacensibus.
Quum ad monasterium Sublacense +personaliter venissemus: (Et infra:) Firmiter inhibuimus, ne quis de cetero monachorum lineis camisiis uteretur. +Ad defectum autem hospitalitatis supplendum mouturam unius molendini, concessit, ampliora pro tempore concessurus, ita tamen, quod ad necessitatem pauperum sublevandam eleemosyna de cellerario conferatur. Nos autem praefatas ecclesias, quae clericis saecularibus fuerant in beneficium assignatae, ad usum revocavimus infirmorum, concessionem hospitalis, quae facta fuerat episcopo Anagnino, irritam decernentes, et statuentes, ne cuiquam ulterius in beneficium concedantur; sed infirmarius disponat de illis ecclesiis, prout ad necessitates infirmorum magis noverit expedire. Prohibemus quoque districte in virtute obedientiae sub obtestatione divini iudicii, ne quis de cetero monachorum proprium aliquo modo possideat; sed, si quis aliquid habeat proprii, totum in continenti resignet. Si vero post hoc proprietatem aliquam fuerit deprehensus habere, regulari monitione praemissa de monasterio expellatur, nec recipiatur ulterius, nisi poeniteat secundum monasticam disciplinam. Quodsi proprietas apud quemquam inventa fuerit in morte, ipsa cum eo in signum perditionis extra monasterium in sterquilinio subterretur, secundum quod beatus Gregorius narrat in Dialogo se fecisse. Abbas tamen et prior frequenter inquirant et diligenter explorent, ne quis fratrum proprietatem possit habere. Unde, si quicquam alicui fuerit specialiter destinatum, non praesumat illud accipere, sed abbati, vel priori vel cellerario assignetur. In oratorio vero, refectorio et dormitorio continuum semper silentium observetur, in claustro quoque certis horis et locis, secundum antiquam consuetudinem monasterii laudabiliter observatam, sed amodo laudabilius observandam. In refectorio vero nullus omnino carne vescatur. Nec in quibusdam solennitatibus, sicut aliquando fieri consuevit, conventus exeat cum abbate, paucis ibi relictis, ut extra refectorium edant carnes; quum in illis diebus praecipue regularis disciplina sit studiosius observanda. Sed nec extra refectorium, nisi tantum in infirmitorio, esum carnium credant sibi licere, quanqum ex indulgentia possit abbas interdum aliquos fratrum, nunc hos, nunc illos, prout necessitas postulaverit, advocare, ipsosque secum in camera sua melius et plenius exhibere. Porro debiles et infirmi, qui minutione indigent vel aliqua medicina, non seorsum in cameris, sed omnes in infirmitorio quae necessaria fuerint sibi tam in carnibus quam in aliis recipiant competenter. Quodsi quis eorum debilis fuerit, aut etiam delicatus, ut non possit communibus cibis esse contentus, sic ei provideatur sine scandalo aliorum, ut, si abbas vel prior voluerit in refectorio misericordiam ei facere specialem, cibum aliquem competentem, non ante illum, sed ante se faciat apportari, de quo ipse illi faciat pitantiam pro sustentatione naturae. Tales autem ad agenda officia monasterii deputentur, qui fideles fuerint et discreti. Nec alicui committatur aliqua obedientia perpetuo possidenda, tanquam in sua sibi vita locetur; sed, quum oportuerit amoveri, sine contradictione qualibet revocetur. Prior autem prae ceteris post abbatem potens sit in opere et sermone, ut exemplo vitae verboque doctrinae fratres suos et instruere possit in bono, et a malo etiam revocare; zelum religionis habens secundum conscientiam, ut delinquentes corripiat et castiget, obedientes vero foveat et confortet. Abbas vero, cui omnes in omnibus reverenter obediant, quanto frequentius poterit, sit cum fratribus in conventu, vigilem curam et diligentem sollicitudinem gerens de omnibus, ut de officio sibi commisso dignam Deo possit reddere rationem. Quodsi praevaricator ordinis fuerit aut contemptor, seu negligens aut remissus, pro certo se noverit non solum ab officio deponendum, sed et alio modo secundum regulam [graviter] castigandum: quum offensa non solum propria, verum etiam aliena de suis manibus requiratur. Nec aestimet abbas, quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare; quia abdicatio proprietatis, sicut et custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali, ut contra eam nec summus Pontifex possit licentiam indulgere.
Capitulum VII.
Primo statuit de conciliis regularium provincialibus celebrandis singulis trienniis. Secundo moderatur numerum evectionum et personarum venientium. Tertio disponit de instructoribus et praesidentibus capitulo. Quarto de tempore, quo duret capitulum, et quid ibi fiet. Quinto quod observetur quod ibi fiet. Sexto de capitulo sequenti. Septimo de communi vita ducenda. Octavo de visitatoribus eligendis et ipsorum officio. Nono extendit ad canonicos regulares. Decimo providet super discordia visitatorum. Undecimo hortatur dioecesanos ad monasteriorum reformationem. Duodecimo praecipit protervos et similes compesci ab offensis monasteriorum. Et haec divisio sufficit pro summario.
Idem in concilio generali.
In singulis regnis sive provinciis fiat de triennio in triennium, salvo iure dioecesanorum pontificum, commune capitulum abbatum atque priorum, abbates proprios non habentium, qui non consueverunt tale capitulum celebrare; ad quod universi conveniant, praepeditionem canonicam non habentes, apud unum de monasteriis ad hoc aptum; hoc adhibito moderamine, ut nullus eorum plus quam sex evectiones et octo personas adducat. Advocent autem [caritative] in huiusmodi novitatis primordiis duos Cisterciensis ordinis vicinos abbates ad praestandum sibi consilium et auxilium opportunum, quum sint in huiusmodi capitulis celebrandis ex longa consuetudine plenius informati; qui absque contradictione duos sibi de ipsis associent, quos viderint expedire, ac ipsi quatuor praesint capitulo universo ita, quod ex hoc nullus eorum sibi auctoritatem praelationis assumat, unde, quum expedierit, provida possit deliberatione mutari. Huiusmodi vero capitulum aliquot certis diebus continue iuxta morem Cisterciensis ordinis celebretur, in quo diligens habeatur tractatus de reformatione ordinis et observantia regulari. Et quod statutum fuerit illis quatuor approbantibus, [ab omnibus] inviolabiliter observetur omni excusatione [et] contradictione et appellatione remotis, proviso nihilominus, ubi sequenti termino debeat capitulum celebrari. Et qui convenerint vitam ducant communem, et faciant proportionabiliter simul omnes communes expensas ita, quod, si non omnes poterunt in eisdem, saltem plures simul in diversis domibus commorentur. Ordinentur etiam in eodem capitulo religiosae ac circumspectae personae, quae singulas abbatias eiusdem regni seu provinciae non solum monachorum, sed etiam monialium, secundum formam sibi praefixam, vice nostra studeant visitare, corrigentes et reformantes quae correctionis et reformationis officio viderint indigere, ita, quod, si rectorem loci cognoverint ab administratione penitus amovendum, denuncient episcopo proprio, ut illum amovere procuret. Quod si non fecerit, ipsi visitatores hoc referant ad apostolicae sedis examen. Hoc ipsum regulares canonicos secundum ordinem suum volumus et praecipimus observare. Si vero in hac novitate quicquam difficultatis emerserit, quod per praedictas personas nequeat expediri, ad apostolicae sedis iudicium absque scandalo referatur, ceteris irrefragabiliter observatis, quae concordi fuerint deliberatione provisa. Porro dioecesani episcopi monasteria sibi subiecta ita studeant reformare, ut, quum ad ea praedicti visitatores accesserint, plus in illis inveniant, quod commendatione, quam quod correctione sit dignum, attentissime praecaventes, ne per eos dicta monasteria indebitis oneribus aggraventur, quia, sicut volumus superiorum iura observari, ita inferiores nolumus iniurias sustinere. Ad hoc districte praecipimus tam dioecesanis episcopis quam personis, quae praeerunt capitulis celebrandis, ut per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant advocatos, patronos, vicedominos, rectores et consules, magnates et milites, seu quoslibet alios, ne monasteria praesumant offendere in personis aut rebus, et, si forsitan offenderint, eos ad satisfactionem compellere non omittant, ut liberius et quietius omnipotenti Deo valeant famulari.
Capitulum VIII.
Primo tractat de correctione monachorum. Secundo de correctione abbatum, tertio visitatorum. Quarto de saecularibus in monasteriis beneficiatis. Quinto constitutionem extendit ad moniales. Hoc sufficiat pro summario.
Honorius III. Abbatibus et Monachis in Lombardia et Marchia Tervisina constitutis.
Ea, quae pro religionis honestate +ac religiosorum salute provide ordinantur, apostolico munimine sunt roboranda, ut suscipiantur devotius et diligentius observentur. Quum ergo per dilectum filium abbatem Montisbelli quaedam capitula nobis fuerint praesentata, quae ad castigandum transgressiones multiplices et excessus, quos in quibusdam coenobiis invenerat, videbantur pro salute et honestate vestra laudabiliter statuenda: nos ea examinari et corrigi fecimus, et praecipimus, ut inviolabiliter observetis, quae sigillis venerabilium fratrum nostrorum H. Ostiensis et N. Tusculanensis episcoporum muniri fecimus ad cautelam. Ad haec volumus et praesentium auctoritate praecipimus, ut visitatores ad generale capitulum convocent abbates et priores non habentes abbates proprios tam exemptos, quam non exemptos Lombardiae et Marchiae, qui non consueverunt huiusmodi capitulum celebrare, providentes, ut in ipso capitulo generali, canonico impedimento sublato, eos, qui contempserint vel neglexerint convenire, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo censura ecclesiastica compellant, et usque ad satisfactionem condignam sententiam, quam in eos rite tulerint, non relaxent, eadem censura facturi quae in eodem capitulo deliberatione provida fuerint ordinata firmiter observari, reddituri tam ipsi quam visitatores et alii iuxta cuiuslibet ministerium Domino, in cuius conspectu nuda sunt omnia et aperta, in extremo examine rationem, si omnem sollicitudinem et diligentiam, quae circa correctionem et reformationem ordinis ac visitationem coenobiorum impendendae fuerint, neglexerint adhibere. Porro, quum visitatores, secundum statutum generalis concilii ordinati a generali abbatum capitulo, processerint ad visitationis officium exsequendum, de statu monachorum et observantiis regularibus diligenter inquirant, et tam in spiritualibus quam in temporalibus corrigant et reforment quae viderint corrigenda, ita tamen, quod monachos delinquentes per abbatem loci corrigi faciant, eisque iniungi poenitentiam salutarem iuxta beati Benedicti regulam et apostolica instituta, non secundum normam pravae consuetudinis, quae quasi pro lege in quibusdam ecclesiis inolevit. Ipsi etiam visitatores monachos, quos contumaces invenerint et rebelles, iuxta modum culpae vice nostra regulari censura percellant absque personarum delectu, non parcendo rebellibus ob suam pertinaciam vel potentiam amicorum, quin ovem morbidam eiiciant ab ovili, ne inficiat sanas oves. Si vero abbates in corrigendis iuxta visitatorum mandatum et regularia instituta in se ipsis seu monachis inventi fuerint negligentes, proclamentur et corripiantur, et ita puniantur publice in capitulo generali, quod poena ipsorum sit aliis in exemplum. Quod si abbas aliquis non exemptus fuerit a visitatoribus nimis negligens et remissus inventus, id loci dioecesano denuncient sine mora, et per illum detur ei fidelis et providus coadiutor usque ad capitulum generale. Si autem dilapidator inventus fuerit vel alias merito amovendus, per dioecesanum, postquam hoc sibi a visitatoribus denunciatum fuerit, amoveatur absque iudiciorum strepitu a regimine abbatiae, ac monasterio provideatur interim administrator idoneus, qui temporalium curam gerat, donec ipsi monasterio fuerit de abbate provisum. Quodsi forsitan episcopus hoc adimplere noluerit vel neglexerit, visitatores vel praesidentes in capitulo generali defectum episcopi apostolicae sedi non differant intimare. Haec eadem circa exemptos abbates fieri praecipimus per visitatores vel praesidentes in capitulo generali, depositione tantum ipsorum sedi apostolicae reservata, ita, ut abbate, qui amovendus videbitur, interim per visitatores vel in capitulo praesidentes ab administratione suspenso administrator idoneus monasterio deputetur. Illorum autem excessus et alia, quae visa fuerint intimanda, capitulo praesidentes nobis denuncient per fideles nuncios et prudentes, quibus de communi contributione abbatum iuxta cuiuslibet facultatem sufficienter ministrentur expensae. Sequentes autem visitatores perquirant priorum visitatorum vestigia diligenter, et eorum negligentias et excessus referant sequenti capitulo generali, ut iuxta culpam publice debitam poenam portent. Idem etiam de abbatibus praesidentibus generali capitulo praecipimus observari. Praecipimus quoque, ut in nullo monasterio ad praebendas recipiant de cetero abbates et monachi clericos saeculares, nec hi, qui iam recepti sunt, locum vel vocem in capitulo, dormitorio vel refectorio seu claustro sibi vindicare contendant, seu monachorum coetibus importune se praesumant miscere, sed beneficiis sibi concessis contenti conversentur honeste, opportuna obsequia in monasteriis fideliter impendentes, nihilque ultra in spiritualibus aut temporalibus exigant in ipsis monasteriis vel usurpent. Si qui vero talium a visitatoribus inventi fuerint criminosi, per dioecesanum episcopum in non exemptis, et per visitatores vel praesidentes, generali capitulo in exemptis monasteriis beneficiis priventur eisdem. Haec autem omnia etiam in monasteriis, quae non habent abbates proprios, sed priores, nec non in monasteriis monialium, quoad articulos abbatissis et monialibus congruentes, praecipimus observari.
T i t u l u s X X X V I .
De religiosis domibus,
ut episcopo sint subiectae.
Capitulum I.
Si dubitatur, in cuius dioecesi sit basilica consecranda, ille episcopus consecrabit, qui prius in illo loco episcopalia exercebat.
Gregorius Victori Archiepiscopo Neapolis.
Nunc autem ad hanc basilicam, quae dedicanda est, illud debet disquiri, quis, id est cuius civitatis episcopus, antequam basilica, quae nuper fabricata est, fundaretur, baptizaverit incolas, et ad cuius consignationem sub annua devotione concurrerint. Non enim terminis haec aut locis convenit definiri, sed illius facere dioecesim, qui superius continetur, ut constet, commanentes a quo fuerint lavacri regeneratione purgati, et ideo, fratres carissimi, amotis ambagibus et omni circuitione semota haec vos modis omnibus convenit investigare, ut ille maxime ad consecrationem vocetur, cui per hunc modum, quem scripsimus, constat debere permitti.
Capitulum II.
Nihil iuris deperit episcopo, in cuius dioecesi sita est ecclesia, quam Papa unit ecclesiae alterius diocesis. Et est casus quotidianus.
Idem Agapito Abbati.
Quia monasterium quod in fundo Marciano provinciae Campaniae situm est, [ita] hostilitate faciente [a congregatione] funditus dicitur desolatum, [ut ne unus exinde monachus, qui aliquam illic sollicitudinem vel curam debeat adhibere, remanserit,] illud tuo monasterio cum omnibus rebus suis, vel quae ei competunt actionibus, utile perspeximus uniendum, +[ut res eius tenendi vel a detinentibus vindicandi libera tibi sit et sine aliqua dubietate licentia. In quo etiam studii tui sit monachos deputare, qui illic tempore, quo intervallum de hoste fuerit, et opus Dei celebrare, et decenter debeant deservire. Nec aliqua illud praesumas excusatione negligere, quod ideo curae tuae, ut sollicitudinem illic debeas adhibere, committitur.] Ipsum autem monasterium sic tuae nos ordinationi commisisse cognoscas, ut tamen iurisdictionem illic non episcopus Surrentinus, in cuius civitate monasterium tuum est situm, sed Nucerinus, cuius est dioecesis, habeat. Nam sic huius loci ordinationem disponimus, ut tamen iura sua singulis episcopis inviolata servemus.
Capitulum III.
Episcopo subsunt omnia loca pia, et ad eius sollicitudinem debent ordinari ad usum destinatum.
Ex decretis Eugenii Papae.
De xenodochiis et aliis similibus locis per sollicitudinem episcoporum, in quorum dioecesi exsistunt, ad easdem utilitates, quibus constituta sunt, ordinentur.
Capitulum IV.
Locus, auctoritate episcopi ad usum hospitalitatis deputatus, est religiosus, et ad mundanos usus redire non debet.
Urbanus III. Ariminensi Episcopo.
Ad haec +super eo, quod quaesitum est a nobis, utrum hospitalis domus possit in saecularem habitum commutari, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si locus ille ad hospitalitatis usum et pauperum provisionem fuerit, sicut moris est, auctoritate pontificis destinatus, quum sit religiosus, non debet mundanis usibus deputari, sicut de vestibus et ligneis vasis, et aliis utensilibus ad cultum religionis per pontificem deputatis, antiqua consuetudo indubitanter observat, et venerabilium Patrum edocent sanctiones.
Capitulum V.
Locus religious debet reformari de religiosis duntaxat, non de saecularibus, nisi in defectum religiosorum.
Innocentius III. Constantinopolitano Patriarchae.
Inter quatuor (Et infra: [cf. c. 8. de mai. et ob. I. 33.]) De monasteriis quoque Graecorum, in saeculares canonicos convertendis, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, Quamdiu monasteria per regulares viros, sive Graecos sive Latinos, remanere potuerint ordinata, non sunt ad saeculares clericos transferenda. Sed si regulares defuerint, propter eorum defectum in eis saeculares clerici poterunt ordinari [Praeterea etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
Capitulum VI.
Ecclesia, sita in diocesi episcopi, tenetur sibi in epscopalibus respondere, nisi appareant remissa legitime; et potest episcopus remittendo episcopalia censum sibi retinere.
Idem Abbati et Fratibus Cryptae ferratae.
Constitutus in praesentia nostra venerabilis frater noster episcopus Albanensis in ecclesia Castri, quod Pauli dicitur, in qua ius patronatus monasterio vestro recognoscebat, a vobis ius episcopale duplici ratione petebat; primo, quoniam sita erat in dioecesi Albanensi, et ideo de iure communi ei tenebatur in episcopalibus respondere; +secundo, quoniam in multis privilegiis Romanorum Pontificum, distinguentibus fines dioecesis Albanensis, inter alias ecclesias, in quibus iurisdictionem exercet, haec Albanensi ecclesiae auctoritate apostolica confirmatur. Verum oeconomus vester proposuit ex adverso, quod, etsi ecclesia sita esset in dioecesi Albanensi, et in privilegio ipsius episcopi non sine subreptionis vitio eius esset nomen inscriptum, ei tamen non tenebatur in aliquo respondere, quum Albericus, quondam fundator ipsius, de assensu felicis recordationis B. Papae praedecessoris nostri monasterio Cryptae ferratae saepe dictam ecclesiam contulisset. Praeterea bonae memoriae Dominicus Lavitanus episcopus, de quo non erat contentio inter partes, qui fuerat episcopus Albanensis, universas ecclesias, ad vestrum monasterium pertinentes, in dioecesi eius sitas, et quicquid iuris tam in monasterio vestro Cryptae ferratae, quam in eis habebat, in emphyteusim sub annua octo denariorum usualium pensione quos annatas in capite publicum nominat instrumentum monasterio vestro concessit, ita videlicet, ut liceret abbati et fratribus eiusdem monasterii a quocunque vellent episcopo tam ordinationem clericorum quam consecrationem altarium in monasterio ipso et praedictis ecclesiis obtinere, in quibus etiam vobis tertiam partem mortuariorum indulsit, et C. Papa praedecessor noster quod ab eo factum fuerat suo privilegio confirmavit, et ex certa scientia statuit in perpetuum observandum. Verum, etsi ecclesia ipsa fuisset aliquando ecclesiae Albanensi subiecta, monasterium tamen vestrum nihilominus legitima se poterat praescriptione tueri, quum per quadraginta annos ipsam pacifice possedisset, quod per testes idem nisus est oeconomus comprobare. Ceterum oeconomus episcopi memorati ad obiecta respondit, quod concessio fundatoris Albanensi ecclesiae non nocebat, quum fundator solum ius patronatus monasterio concesserit memorato, et ipse super iure patronatus vobis controversiam non moveret; concessionem autem episcopi Lavitani non tenere dicebat, utpote continentem simoniacam pravitatem. Quum enim tertiam partem mortuariorum monasterio concessisset eidem, et tam in ordinationibus clericorum quam altarium consecrationibus indulsisset ei plenariam libertatem, sic videlicet, ut ea possent a quocunque mallent episcopo sine contradictione cuiuslibet obtinere: non est dubium, quin quum spilitualia haec exsistantt eo ipso, quod super his recompensationem certae pensionis accepit, commiserit vitium simoniae. Unde contractus huiusmodi, velut simoniacus, nullam obtinet firmitatem. Confirmatio autem apostolicae sedis fuerat super hoc per subreptionem obtenta, quum in ea de pensione nulla mentio habeatur. (Et infra:) Quum autem nec insolitum sit, nec novum, ut, quum episcopi ecclesias aliquas tam in spiritualibus quam in temporalibus concesserint piis locis, aliquid sibi reservent in eis nomine pensionis, nos quoque, quum vel libertatis privilegium, vel protectionis praesidium aliquibus ecclesiis indulgemus, gratis accipiamus censum gratis oblatum, et in literis nostris ad successorum nostrorum memoriam census exprimamus et etiam quantitatem: (Et infra:) Nos igitur, auditis his et aliis hinc inde propositis, oeconomum monasterii vestri oeconomo eiusdem episcopi ecclesiae Lavicanae nomine in solutionem pensionis praedictae, iuxta ratam, quae contingit ecclesiam praedictam, et restitutionem subtractae a quadraginta annis, secundum ratam eandem, per diffinitivam sententiam condemnamus, et eundem oeconomum vestrum ab impetitione oeconomi eiusdem episcopi super aliis reddimus absolutum, perpetuum illi silentium imponentes. Licet autem in instrumento concessionis praedicti episcopi Lavicani expressa fuerit certa poena quam pars contractum non servans solveret observanti, quum tamen utraque pars venisse contra illum ex confessione propia convincatur, quum et pars vestra episcopo subtraxerit pensionem et episcopus procurationem exegerit ab eadem ecclesia sicut oeconomus proposuit memoratus utramque partem ab ea reddimus absolutam.
Capitulum VII.
Episcopus, petens ecclesiam quoad temporalia et spiritualia, obtinet in spiritualibus eo ipso, quod probat esse in sua dioecesi, si non appareat exempta; sed in temporalibus succumbit, nisi alter doceat de iure suo. Et in hoc ultimo est causus notabilis.
Idem Abbati et Conventui Farbensibus.
Quum venerabilis frater noster I. Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris Rogerio tit. sanctae Anastasiae presbytero et Pelagio sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinalibus, quos sibi et Ricardo procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam sancti Angeli de Cauceia cum suis pertinentiis et possessionibus petiisset, asserens, eam ad se tam in spiritualibus quam in temporalibus pertinere, [primo possessorium et postea petitorium intentando,] allegavit ante omnia ius commune: quia, quum constituta sit m dioecesi Sabinensi, ut dicebat, sub ipsius debebat consistere potestate [iuxta canonicas sanctiones. Verum, quum ex vestra fuisset parte negatum, eandem ecclesiam in praedicta dioecesi constitutam, idem episcopus ad hoc probandum privilegium bonae memoriae Anastasii Papae praedecessoris nostri coram ipsis exhibuit, in quo mons Tancia pro Sabinensis episcopatus termino ponitur, et inter alias ecclesias Sabinensis dioecesis eadem ecclesia S. Angeli numeratur, ac in praedicto monte dicitur esse constructa, hoc idem per publicum instrumentum, quo procurator vester utebatur, ostendens, in quo dicitur, quod dicta ecclesia sita est in territorio, Sabinensi, quum Sabiensis dioecesis longe amplius quam Sabinense territorium extendatur.] In temporalibus quoque ad se dictam ecclesiam pertinere, idem episcopus nitebatur ostendere per publicum instrumentum, in quo continebatur expresse, I. Sabinensem episcopum H. Farbensi abbati et duabus personis post ipsum dictam ecclesiam cum suis pertinentiis locavisse pro annua quatuor solidorum Papiensium pensione, in assumptione beatae Virginis persolvenda. Sed pars vestra proposuit, instrumento praedicto nullam fidem penitus adhibendam propter superlinearem scripturam et rasuram [in] loco suspecto factam, ubi videlicet annotatio temporis recensetur. +Fuit insuper ex episcopi parte propositum, quod, quum ab ecclesia S. Angeli nomine monasterii vestri multo tempore fuerit certa pensio ecclesiae Sabinensi soluta, manifeste liquebat, ad eandem ecclesiam, a qua locatio facta fuerat, [supradictam ecclesiam] iure proprietario pertinere. [Praeterea quum bonae memoriae Lucius Papa praedecessor noster iniunxerit Sabinensibus, ut ad recuperationem Tanciae, quam eo tempore tenebatis, intenderent, et per eosdem Petro de Bono, tunc Sabinensis episcopatus procuratori, tam Tancia quam ecclesia S. Angeli fuerit restituta, et vos eandem ecclesiam postea duxeritis occupandam, eiusdem erat episcopo restitutio facienda, sicut idem episcopus ea omnia per idoneos testes esse asserebat esse probata.] Ad haec autem procurator respondebat praedictus, quod, etsi quidam testes se vidisse deponant, ecclesiam S. Angeli pensionem IV. solidorum Sabinensi episcopo persolvisse, nullum tamen ex hoc monasterio vestro poterat praeiudicium generari, quum non appareat, pensionem ipsam ex parte monasterii fuisse solutam, et quamquam etiam testes asserant, se vidisse multoties praetaxatam pensionem exsolvi, non tamen ostenditur tanto tempore praestita, quod usque ad praescriptionem legitimam porrigatur. Item, sicut ad rei proprietatem locatio facta non sufficit, ita nec solutio, nec perceptio pensionis. [Licet etiam idem Lucius praedecessor noster suprascriptum mandatum Sabinensibus dederit circumventus, credens, prout ei suggestum fuerat, ad Sabinensem episcopatum praedictum locum et ecclesiam pertinere, ac Farfenses monachi propulsantes iniuriam ab eisdem Sabinensibus irrogatam retinere curaverint ecclesiam memoratam, propter hoc non erat episcopo restitutio facienda, maxime quum a vacino contrariam esset sententiam super petitorio excepturus, et qui petit quod redditurus est, dolum facere dignoscatur, sicut in civilibus legibus continetur. Medietatem quoque oblationum specialium quorundam dierum idem episcopus in eadem sibi ecclesia vendicabat, quam eidem de plano procurator vestri monasterii recognovit.] Quia igitur his et aliis intellectis, quae coram cardinalibus supra dictis pars utraque proponere procuravit, nobis constitit, ecclesiam supra dictam sancti Angeli constitutam esse in dioecesi Sabinensi, de consilio fratrum nostrorum episcopale ius in omnibus spiritualibus eidem episcopo adiudicavimus in eadem, illis tantum exceptis, quae per authentica scripta ei dignoscuntur esse subtracta, +[hoc ad cautelam expresso, ut medietatem oblationum praedictarum dierum, quam sicut dictum est, ipsi procurator recognovit iam dictus, in eadem ecclesia percipiat annuatim.] Quia vero instrumentum praedictum, per quod episcopus supra dictam ecclesiam intendebat [sibi] quoad temporalia vindicare, ad faciendam super hoc fidem invalidum esse cognovimus, utpote propter praedicta de iure suspectum: vos ab impetitione ipsius quoad temporalia eiusdem ecclesiae duximus sententialiter absolvendos, eidem super hoc silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Viterbi II. Non. Aug. Ao. XII. 1209.]
Capitulum VIII.
Monasterium subiectum est episcopo, in cuius dioecesi situm est, nisi probetur exceptum. H. d. quoad titulum.
Idem.
Quum dilectus filius +[F. Auriensis decanus nuncius venerabilis fratris nostri Auriensis episcopi, et magister Robertus monachus Cellae novae et abbatis sui nuncius, ad sedem apostolicam accessissent, nos eis dilectum filium P. sanctae Mariae in Via lata diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo fuit ex episcopi parte propositum, quod, quum idem episcopus abbatem sibi lege dioecesana subiectum vocasset ad synodum, ipse non solum non accessit ad ipsum, immo etiam sancti Petri et sanctae Columbae prioribus et archipresbytero Cauci in Auriensi dioecesi constitutis prohibuit, ne ad ipsius episcopi synodum accedere attentarent, licet etiam vocarentur. Quumque dictus episcopus, ut saltem humiliter abbatem ad bonum obedientiae revocaret, et vinceret in bono malum, ipsi mandasset, ut eum ad statutum terminum in monasterio exspectaret, licet episcopus illuc, iuxta quod promiserat, accessisset, abbatem non reperit, et portas monasterii clausas invenit, nec ad monachos aditus ei est concessus. Propter quod abbatem suspendit, et monasterium interdixit. Verum quum nec propter hoc abbas ipse a suo contumaciae proposito resiliret, nec latas in se ac monasterium sententias observare, in eum excommunicationis sententiam promulgavit, quam dictus episcopi nuncius a nobis petiit confirmari. Ceterum nuncius partis adversae petitionem eius non esse admittendam proposuit, quia, licet monasterium ipsum infra metas Auriensis dioecesis sit constructum, liberum tamen semper exstitit, et ab omni iurisdictione ac iugo Auriensis ecclesiae a tempore suae fundationis exemptum. Praeterea si episcopus aliquam in eo, quod verum non erat, iurisdictionem haberet, quia tamen abbas ab omni gravamine prius ad sedem apostolicam appellarat, sententiam in eum et monasterium postmodum latam nullam idem nuncius obtinere asseruit firmitatem. Conquestus est etiam idem nuncius ex parte capituli Cellae novae, quod dictus episcopus abbatem eorum adeo circumvenit, quod contra immunitatem ipsius ecclesiae ipsis nescientibus ei obedientiam repromisit.] Nos igitur super praedictis per memoratum cardinalem instructi, Quia causa ipsa non poterat in nostra praesentia terminari, utpote quum nuncius monasterii super procuratione vel ratihabitione literas non haberet: eam vestro duximus examini committendam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus, si vobis constiterit, abbatem ipsum ad sedem apostolicam super hoc, antequam episcopus in eum suspensionis vel excommunicationis, et in monasterium interdicti sententias tulerit, legitime appellasse, vel monasterium a iurisdictione episcopi eiusdem esse exemptum, eo non obstante, quod abbas, ab eo, sicut dicitur, circumventus, praeter fratrum suorum assensum ei obedientiam repromisit, quum fraus et dolus ei patrocinari non debeant, iudicetis illas sententias appellatione remota penitus non tenere, alioquin faciati eas per censuram ecclesiasticam inviolabiliter usque at satisfactionem congruam observari. Quodsi forsan abbas, ipse in exemptionis probatione defecerit, nec legitima se poterit praescriptione tueri, licet probet, se ante praedictas sententias appellasse, nihilominus tamen monasterium ipsum iudicetis Auriensi ecclesiae subiacere, in cuius est dioecesi fundatum. Similiter, eo in probatione appellationis deficiente, si vobis constiterit de exemptione vel legitima praescriptione, tam abbatem, quam monasterium ab impetitione eiusdem episcopi et ecclesiae ipsius penitus absolvatis, [et faciatis quod decreveritis etc. Dat. Lat. VII. Kal. Apr. 1198.]
Capitulum IX.
Novam religionem non licet constituere sine auctoritate Romani Pontificis nec in diversis monasteriis potest quis esse abbas vel monachus. Sic principaliter summatur, licet plura dicta habeat.
Idem in concilo generali.
Ne nimia religionum diversitas gravem in ecclesiam Dei confusionem inducat, firmiter prohibemus, ne quis de cetero novam religionem inveniat, sed quicunque ad religionem converti voluerit, unam de approbatis assumat. Similiter qui voluerit religiosam domum de novo fundare, regulam et institutionem accipiat de [religionibus] approbatis. Illud etiam prohibemus, ne quis in diversis monasteriis locum monachi habere praesumat, nec unus abbas pluribus monasteriis praesidere.
T i t u l u s X X X V I I .
De capellis monachorum
et aliorum religiosorum.
Capitulum I.
Ad curam monasterio subiectam non monachi, sed saeculares clerici praeficiuntur, et episcopis subsunt.
Urbanus III.
In ecclesiis, ubi monachi habitant, populus per monachum non regatur; sed capellanus, qui populum regat, ab episcopo per consilium monachorum instituatur, ita tamen, ut ex solius episcopi arbitrio tam ordinatio eius quam depositio, et totius vitae pendeat conversatio.
Capitulum II.
Si ecclesia non cathedralis vindicat sibi ius in alia ecclesia obtinebit solum quoad ea, quae probabit sibi deberi praescriptioni vel alio legitimo modo. H. d. secundum communem et verum intellectum.
Innocentius III. Archipresbytero et Clericis sanctae Caeciliae.
Dilectus filius M. syndicus ecclesiae vestrae, in nostra praesentia constitutus, ab oeconomo sancti Laurentii de Piscinula in scrutiniis, baptismate, processionibus, et capitulis et similibus subiectionem postulans, possessorium et petitorium intentabat. Quum enim ecclesia sancti Laurentii sit in parochia vestra sita, debet de iure communi, sicut idem syndicus proponebat, ecclesiae vestrae in praedictis omnibus subiacere, nisi se posset vel speciali privilegio, vel legitima praescriptione tueri, quia nec privilegium exemptionis habet, nec praescriptionem pro se poterat allegare, quum illa ecclesia sanctae Caeciliae praescripsisset, sicut per testes dicebat legitime comprobatum. Praeterea, quum olim coram bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro super praedictis inter vestram et praedictam ecclesiam quaestio verteretur, M. presbyter eiusdem ecclesiae fuit sponte confessus, quod ecclesiae sanctae Caeciliae scrutinium et baptisma debebat, sicque ad proprietatem vestram iustitiam recognovit. Quumque pars vestra testes sufficientes et idoneos, qui se illum diversis temporibus ad capitulum vocasse, ipsumque venisse firmiter asserebant, in medium produxisset, eis iurare paratis, praedictus presbyter se vocatum ivisse ad capitulum est confessus. Unde praedictus praedecessor noster ecclesiam vestram capitulo, quo se conquesta fuerat spoliatam, salvo iure proprietatis ecclesiae sancti Laurentii revestire curavit, sicut in eius literis continetur. Per hoc ergo et proprietatem quoad scrutinium et baptisma, et possessionem quoad capitulum vester voluit syndicus comprobare. Ad haec autem sancti Laurentii oeconomus ex adverso respondit, quod ecclesia illa nullo medio ad Romanam ecclesiam pertinebat. Quum enim monasterium monialium fuerit, sicut ex multis scriptis authenticis edocetur, et generaliter servetur in Urbe, ut nullum monasterium titulo sit subiectum, incongruum videbatur, ut regulares saecularibus supponantur. Praeterea usque hodie nos in ea institutionem et destitutionem liberam exercemus, +quum et bonae memoriae C. Papa praedecessor noster dilectum filium M. scriptorem nostrum archipresbyterum in ea sine contradictione cuiuslibet statuisset. Sic ergo ecclesiam ipsam liberam et in possessione libertatis exsistere dictus voluit oeconomus comprobare. Quum ergo pro eo habeat ius commune, in eo videlicet, quod universa monasteria Urbis ad Romanam ecclesiam nullo pertinent mediante, affirmanti contrarium fides non est aliquatenus adhibenda, nisi super hoc privilegium induxerit speciale. Quod autem dicitur in parochia vestra sita, idem oeconomus penitus denegavit. Sed etsi hoc verum esset, sufficienter tamen se poterat praedicta ratione tueri. Confessio autem M. presbyteri super scrutinio et baptismo eidem ecclesiae praeiudicare non poterat, quum super his lis contestata in eiusdem praedecessoris nostri praesentia non fuisset, sicut ex forma petitionis et conclusionis apparet. Hac etiam sententia non fuerat hactenus ecclesia vestra usa, sed eam duxerat usque ad haec tempora supprimendam. (Et infra:) Nos igitur, auditis propositis, rationibus et allegationibus, instrumentis et attestationibus plenius intellectis, et cum fratribus nostris deliberato consilio, oeconomum eiusdem ecclesiae sancti Laurentii syndico vestro in baptismo, et scrutinio et processionibus condemnamus, ita tamen, ut per hoc ecclesiae Romanae nullum praeiudicium generetur, si quando forte ius suum duxerit prosequendum. In institutione autem et destitutione et capitulo oeconomum ipsum ab impetitione syndici vestri prorsus absolvimus, syndico vestro super hoc perpetuum silentium imponentes.
Capitulum III.
In prioratibus monachorum non possunt singuli monachi commorari; etiamsi super hoc habeant rescriptum apostolicum, nisi in illo fiat mentio de Lateranensi concilio.
Honorius III. Episcopo Venetensi.
Ex parte tua fuit propositum +coram nobis, quod, conquerentibus olim abbate ac conventu Rivensi Venetensis dioecesis, quod tu compellere moliebaris eosdem, ut instituerent plures monachos in quibusdam suis prioratibus tuae dioecesis, in quorum singulis singuli monachi hactenus steterant, quum pluribus facultates non suppetant eorundem, nos abbati S. Albini Andegavensis et collegis eius per literas nostras dedimus in mandatis, ut de ipsorum locorum facultatibus inquirentes, in eorum singulis facerent plures institui monachos, si pluribus illorum sufficiunt facultates; alioquin tibi auctoritate praesentium inhiberent, ne abbatem et conventum praedictos molestares super instituendis pluribus in eisdem. Unde idem Abbas et conventus Rivenses Venetensis dioecesis occasione literarum apostolicae sedis asserunt sibi esse concessum, ut in singulis locorum ipsorum prioratibus singuli monachi commorentur, si pluribus non suppetunt facultates eorundem. Quum autem id obviet Lateranensi concilio, de quo nulla mentio est in literis ante dictis, postulasti nostro edoceri responso, utrum nostrae intentionis fuerit per huiusmodi literas cum abbate et conventu praedictis contra ipsum concilium dispensare. Nos ergo Fraternitati tuae breviter respondemus, quod tenoris huiusmodi literas ab apostolica sede non credimus emanasse. Quodsi per occupationem forsitan emanaverint, nolumus per hoc derogari concilio supra dicto.
Capitulum IV.
Ordinarius compellit abbatem, ut monachos a prioratibus revocet ad claustrum, vel eis socios adiungat.
Idem Burdegalensi Archiepiscopo.
Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod nonnulli monachi, lege tibi dioecesana subiecti, in quibusdam prioratibus habitant solitarii contra statutum generalis concilii. Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus ipsorum monachorum abbates seu priores, ut vel ipsos ad claustrum revocent, facientes in ipsis ecclesiis deserviri per clericos saeculares, vel alios monachos eisdem associent, cum quibus vitam possint ducere regularem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, proviso, quod ad exemptos manum occasione mandati huiusmodi non extendas.
T i t u l u s X X X V I I I .
De iure patronatus.
Capitulum I.
Si propter discordiam patronorum ecclesia caret administratore, cessatur in ecclesia a divinis, tolluntur reliquiae, et ostia clauduntur, si aliter sine scandalo ecclesiae provideri non potest. H. d. cum cap. sequenti.
Ex concilio Mediolanensi.
Perlatum est +ad nos, quod inter heredes ecclesiae, in rebus propriis constitutae, dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris quatuor partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbyteros, quod sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde Nobis visum est, quod ecclesia inter heredes patroni dividi non debeat. Et si in contentionem venerint, et simultates inter eos surrexerint, propter quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, si aliter provideri non poterit, praecipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum solennia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque consilio ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium valeat exercere.
Capitulum II.
Summatum est in cap. proximo.
Ex concilio Triburiensi.
Quaecunque ecclesia +a compluribus coheredibus sit obsessa, concordi unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur, et cura populi irreligiose agatur. Si vero contingat proa ecclesia dissidere patronos, ut eam nolint sub uno presbytero procurari, et propterea iurgia et contentiones tam inter ipsos quam inter clericos incipiant frequentare, quia iuxta Apostolum servos Dei non oportet litigare, episcopus, si aliter non poterit ipsi consulere, tollat inde reliquias, et sub magna cura honorifice collocet eas, atque eiusdem ecclesiae claudat ostia, et sub sigillo consignet ea, ut sacrum mysterium nullus in ea celebret, antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui sacrosancta sit idoneus procurare, et populo Dei utiliter praeesse.
Capitulum III.
Si patroni in praesentando discordant, praefertur praesentatus a maiori parte, si est idoneus, et, si hoc sine scandalo fieri non potest, vel patroni infra tempus debitum non praesentant, episcopus ordinabit ecclesiam.
Ex concilio Lateranensi.
Quoniam in quibusdam locis fundatores ecclesiarum aut heredes eorum potestate, in qua eos ecclesia hucusque sustinuit, abutuntur, et, quum in Dei ecclesia usus debeat esse qui praesit, ipsi plures sine respectu subiectionis moliuntur eligere, et, quum una ecclesia unius debeat esse rectoris, pro sua dissensione plurimos repraesentant: quocirca praesenti decreto statuimus, ut, si forte in plures partes fundatorum se vota diviserint, ille praeficiatur ecclesiae, qui maioribus iuvatur meritis et plurimorum eligitur et approbatur assensu. Si autem hoc sine scandalo esse nequiverit, ordinet antistes ecclesiam, sicut melius eam secundum Deum viderit ordinandam. Et id ipsum etiam faciat, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et, cui competat, infra quatuor menses non fuerit diffinitum.
Capitulum IV.
Excommunicantur patroni laici, qui clericos instituunt et destituunt in ecclesiis etiam patronatis, vel bona ipsarum aliter administrant. Et clerici, qui institutionem laicorum recipiunt, communione priventur.
Ex eodem.
Praeterea, quia in tantum quorundam laicorum processit audacia, ut, episcoporum auctoritate neglecta, clericos instituant in ecclesiis, et removeant [etiam,] quum voluerint, possessionem quoque atque alia ecclesiastica bona pro sua voluntate plerumque distribuant, et tam ecclesias ipsas quam homines earum talliis et exactionibus gravare praesumant, ipsos, qui amodo ista praesumpserint, anathemate decernimus feriendos. Presbyter autem sive Clericus, qui ecclesiam per laicos sine proprii episcopi auctoritate receperit, communione privetur, et, si perstiterit, a ministerio ecclesiastico et ordine deponatur. [Sane quia laici etc.]
Capitulum V.
Si patronus laicus successive praesentat duos, et secundus instituitur ab episcopo, valet institutio. Hoc dicit primo. Patronus non potest clerico vel alteri ecclesiae conferre ecclesiam patronatam, vel alteri donare.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Quod autem consulis, si clericus idoneus ad vacantem ecclesiam praesentatus non fuerit ab episcopo dioecesano admissus, et postmodum alius idoneus praesentatus, et institutus ab episcopo possessionem tenuerit corporalem, an, primo clerico ecclesiam petente, debeat posterior removeri, vel posterior priori praeferri, dubium non est, quin in casu isto melior sit conditio possidentis, quoniam, antequam praesentatio per dioecesanum episcopum approbetur, ratum non est quod a patrono fuerat inchoatum. De cetero tuae prudentiae respondemus, quod, si laici clericis vel collegiis de concessionibus vel donationibus instrumenta confecerint in haec verba vel similia «concessi vel dedi ecclesiam, et praesenti charta firmavi», si consensus episcopi non accesserit, nihil agi videtur, quia pro non dato habetur, quod ab illo datur, qui non potest de iure donare.
Capitulum VI.
Comparans vel emens ius patronatus, eo spoliari debet. Vel sic: Qui emit ius patronatus, ut possit praesentare filium vel nepotem, seu quem vult, eo privari debet. H. d. et utraque lectio potest sustentari.
Idem Exoniensi Episcopo.
Quia clerici quidam vestrae iurisdictionis advocatias ecclesiarum, sicut accepimus, comparant, vel quocunque modo possunt acquirunt, ut postmodum eorum filii vel nepotes ad easdem ecclesias praesententur, nos, tam pravam consuetudinem penitus eradicare volentes, nihilominus praesentium vobis auctoritate mandamus atque praecipimus, ut id arctius inhibere procures, eosdem advocationibus taliter acquisitis appellatione postposita spoliando.
Capitulum VII.
Ius patronatus, consistens in aliqua universitate temporalium, transit cum ipsa universitate, etiamsi universitas transeat tantum quoad utile dominium; nisi ius patronatus specifice sit exceptum. H. d. et est notabilis casus, et quotidie allegatur.
Idem Herfordensi Episcopo et Abbati de Forde.
Ex literis I. Salabriensis episcopi accepimus, quod defuncta persona ecclesiae de Laton. G. miles, qui villam, in qua ecclesia sita est, a monasterio de Vinton. ad firmam tenebat, ad eandem vacantem G. clericum praedicto episcopo praesentavit. Postmodum abbatissa praedicti monasterii, ad episcopum veniens, alium praesentavit eidem ad ecclesiam supra scriptam, quo nolente praesentatum ab ea recipere, apud Cantuariensem archiepiscopum gravem de episcopo deposuit quaestionem. +Archiepiscopus, quia visum sibi erat, quod factum militis super praesentatione praefata nullius esset momenti, praedicto episcopo in virtute obedientiae iniunxit, quod personam illam reciperet et in possessionem induceret, quam abbatissa sibi decreverat praesentandam. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si vobis constiterit, quod praefato militi praescripta villa fuerit non excepto iure patronatus ad firmam concessa, vel, antequam de iure patronatus inter abbatissam et militem controversia esset suborta, praefatus G. de Leicestria in praescripta ecclesia per episcopum ad praesentationem militis institutus fuisset, ei, dummodo alias sit idoneus, adiudicetis ipsam ecclesiam ita, quod, si abbatissa obtineat adversus militem, illi de temporalibus debeat respondere.
Capitulum VIII.
Si laicus clerico vel religioso loco concedit ecclesiam sine consensu episcopi, non obstante tali concessione, quae non valet, ad ipsam ecclesiam, quum vacaverit, poterit praesentare, et eam alteri ecclesiae de consensu episcopi concedere. H. d. cum cap. Quum laici, et cap. Suggestum, infra eod.
Idem Vintoniensi Episcopo.
Illud [vero] praetereundum non duximus, super quo te intelleximus dubitare, quod, si aliquis laicus episcopo inconsulto ecclesiam non vacantem concedit alicui religiosae domui, et postea, quum vacaverit, ad praesentationem eiusdem laici aliquis clericus ibi fuerit per dioecesanum episcopum institutus, prior concessio secundam institutionem, quo minus habeatur rata et firma, non potest nec debet aliquatenus impedire, quum illa concessio de iure nullius possit esse momenti, tum quia de re non vacante facta est, tum quia laicus sine auctoritate episcopi nemini potest ecclesias dare, licet religioso loco ius patronatus conferendi liberam habeat facultatem. Si vero ius patronatus vacante ecclesia religioso loco contulerit, et aliquis postea sine praesentatione fratrum eiusdem loci fuerit in ipsa ecclesia institutus, eius secundum rigorem iuris est institutio irritanda.
Capitulum IX.
Instituti in ecclesiis patronatis per novos patronos mutari non possunt, nec vicissitudines ecclesiarum per eos fieri.
Idem eidem.
Querimonia, +prioris et fratrum de Lauth nobis literis destinata audivimus, quod R. quondam Herfordensis comes ius, quod idem prior et fratres in ecclesia de Wic. ex donatione H. de Laci fundatoris ecclesiae suae, et ipsius R. soceri habere debebant, bonae memoriae I. quondam Wigorniensi episcopo recognovit. Unde episcopus postea iam dictos priorem et fratres nullo reclamante aut contradicente exinde investivit, quam illi deinde quiete et pacifice possederunt. Demum quum inter comitem praefatum et C. uxorem suam, in cuius patrimonio ecclesia illa consistit, divortium per ecclesiasticum iudicium celebratum fuisset, eadem C. W. Pictaviensi nupsit, qui ecclesiae praescriptae fructus memorato priori et fratribus subtraxit omnino, et eos in usus R. sacerdotis eiusdem loci sine episcopali auctoritate convertit. Quumque postmodum, W. de medio sublato, praefata C. tertio viro W. scilicet de Mediran, esset matrimonio copulata, idem W. in ea, qua et W., temeritate persistens, iam dictum R. in ecclesia praetaxata contra priorem supra dictum manutenere et fovere incepit, dicens, quod praenominatus episcopus I. [fecit] super ecclesia, quae de uxoris suae advocatione exsistit, dum erat in potestate illius viri, a quo postmodum separata fuisse dignoscitur, nullam debere firmitatem habere, praesertim quum patrimonium uxoris suae, sicut asserit, integre sibi restitutum non esset, nisi de ecclesia illa suam posset adimplere voluntatem. Unde, quoniam Absurdum videtur omnino, et ab ecclesia Dei penitus eliminandum, ut ad singulas patronorum secundum humanam conditionem mutationes ecclesiarum ordinationes mutentur, nec quod a suprascripto H. taliter factum fuit alicui successorum licuit revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rei veritatem diligenter et studiose inquiras, et si ita inveneris esse, prout superius est narratum saepe dictis priori et fratribus, ecclesiam praelibatam omni occasione et appellatione cessante restituas et in pace facias possidere. Et vicissitudines etiam huiusmodi ecclesiarum ab advocatis vel aliis praesumantur sed earum praesumptores usque ad dignam satisfactionem dilatione sublata, vinculo excommunicationis percellas.
Capitulum X.
Patronus ecclesiam clerico conferre non potest, et, si contulerit, potest hoc non obstante ad ecclesiam praesentare rectorem.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Quum laici episcopis nescientibus aut non consentientibus ecclesias clericis concedunt, in quibus habent ius patronatus, et postea poenitentia ducti alios ad easdem ecclesias episcopis repraesentant, et illi ad eorum praesentationem in eisdem ecclesiis ab episcopis instituuntur, eorum debet institutio stare et firmiter observari, qui auctoritate sunt episcopi instituti, concessione priori, quae nulla est, omnino evacuata. Non enim licet laicis clericos in ecclesiis praesumptione propria ordinare.
Capitulum XI.
Religiosi vindicare vel retinere non possunt ecclesias sibi concessas a laicis sine dioecesani concessu, nisi legitime praescripserint, vel postea dioecesanus consenserit.
Idem Abbatibus, Prioribus et Clericis per archiepiscopatum Eboracensem constitutis.
Cura pastorali +necessitate constringimur, et auctoritate iniuncti nobis officii provocamur, pro statu ecclesiarum vigili studio satagere, et, ne contra iuris ordinem alicui conferri valeant, attentiori sollicitudine providere. Inde est, quod universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus ex donatione laicorum, nisi auctoritas dioecesani episcopi et consensus adsit, nullus vestrum aliquas sibi ecclesias vindicare praesumat, vel retinere taliter acquisitas, nisi legitima fuerit praescriptione munitus, aut dioecesani episcopi forte habuerit postea consensum. Quum enim laici non possint in alios nisi ius, quod habent, transferre, nos huiusmodi concessiones viribus carere decerninus, et irritas penitus esse censemus.
Capitulum XII.
Si patroni ecclesiae vacantis infra tempus, a iure concessum, non presentant, episcopus ordinabit ecclesias.
Idem Lingonensi Episcopo.
Si vero aliquando ordinatio alicuius ecclesiae ad tuam institutionem spectat et pro controversia laicorum de iure patronatus inter se disceptantium malitiose prorogatur: fas tibi sit de auctoritate nostra appellatione remota in eadem ecclesia personam idoneam instituere, ita, quod ipsa eadem repraesentetur ab eo, qui ius evicerit patronatus.
Capitulum XIII.
Si ius patronatus ecclesiae devenit ad exemptos, per hoc in nullo debet laedi ius episcopale.
Idem Hospitalariis.
Quum saeculum reliqueritis, +ut Creatori nostro possitis in arce contemplationis placere, decet vos ab his, quae sunt obvia rationi, abstinere, vel quae reprehensioni subiaceant, aut vestram opinionem aut famam valeant denigrare. Inde est, quod universitati vestrae districtius per apostolica scripta Prohibemus, ne, quum ratione feudorum emptorum aliterve acquisitorum, vel etiam alio modo ius patronatus in ecclesiis parochialibus acquisieritis, in eis presbyteros nisi per episcopum instituatis, nec episcopo ius parochiale minuere aut auferre aliquatenus praesumatis. Excommunicatos quoque ipsius episcopi vel archidiaconorum tuorum contra authentica scripta Romanae ecclesiae ad divina officia in capellis vestris recipere non audeatis.
Capitulum XIV.
Sine consensu patroni non potest quis ecclesiam occupare.
Idem.
Ex insinuatione dilecti filii nostri O. clerici accepimus, quod, quum ei frater eius ius patronatus, quod in quibusdam ecclesiis, in Linconiensi et Salisberiensi episcopatibus constitutis, habebat, liberaliter contulisset, eas ecclesias quidam presbyteri et alii occasione fratris praedicti O. sine ipsius voluntate et assensu per violentiam occuparunt, et eas iniuste detinent occupatas. +Quia igitur nostra interest, ea, quae minus ordinate ab aliquibus subiectis attentantur, ad rectitudinis tramitem revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si est ita, sicut dictum est, memoratos presbyteros ecclesiarum earum detentores, ut easdem praedicto clerico restituant, per eum libere et pacifice ordinandas, monitione praemissa compellas. Quodsi praedicti presbyteri commonitioni tuae acquiescere forte noluerint, tu ipsos excommunicatione, et terras si quas habeat, omni occasione et appellatione cessante interdicto subiicias, et in memoratis ecclesiis divina facias cessare officia, quamdiu ab aliquibus praedictorum auctoritate militum occupatae detinebuntur. Quodsi nec earundem ecclesiarum detentores resipuerint, ipsos, appellatione cessante, ecclesiastica censura percellas.
Capitulum XV.
Non potest patronus ecclesiam sibi retinere, vel etiam alteri concedere propria auctoritate.
Idem Adonensis Episcopo.
Consuluit nos +tua fraternitas, quid tibi faciendum sit de clericis, qui ecclesias constructas hereditario iure sibi vindicant, nec tibi volunt exinde respondere, et de laicis, qui praescriptas ecclesias filiis vel nepotibus suis dare nituntur. Quum autem sanctuarium Dei iure hereditario teneri non possit, et indignum sit penitus et absurdum, ut quilibet auctoritate propria ecclesiam occupet, vel taliter occupatas detineat: non decet aliquatenus sustineri, ut in episcopatu tuo vel clerici ecclesias a parentibus suis fundatas propria auctoritate detineant, aut laici filiis vel aliquibus aliis ecclesias concedant easdem.
Capitulum XVI.
Ius patronatus per se vendi non potest.
Idem.
De iure vero patronatus in praescripta capella hoc tuae discretioni mandamus, quatenus, si R. Brito illud comparavit, quum inconveniens sit et penitus inhonestum vendi ius patronatus, quod est spirituali annexum, contractum illum sublato appellationis remedio irritum esse decernas, ipsumque apostolica auctoritate fretus non differas revocare.
Capitulum XVII.
Patronus non potest sine episcopi vel Papae consensu etiam loco religioso conferre ecclesiae decimas vel aliud spirituale.
Idem.
Nullus laicus decimas, aut ecclesiam, aut quicquid ecclesiastici iuris est, sine concessione sui pontificis monasteriis vel canonicis conferat. Et si quis episcopus improbitatis vel avaritiae causa consentire noluerit, Romano pontifici nuncietur, et quod offerendum est tunc eius licentia offeratur.
Capitulum XVIII.
Si quis episcopus in ecclesia alterius dioecesis est patronus, praesentatus ab eo debet admitti, si est idoneus.
Idem.
Significasti (Et infra:) Ceterum Si episcopi post promotionem suam praesentationes personarum ad ecclesias apatronis earum pro ecclesiis sibi commissis adepti fuerint, personae idoneae, quas ad eas vacantes praesentaverint, sunt admittendae.
Capitulum XIX.
Institutus ad praesentationem eius, qui tunc ius patronatus ecclesiae possidebat, removeri non debet, licet illud ius ab eo postmodum evincatur; secus, si non possidebat, sed tantum credebatur esse patronus.
Idem abbati S. Alberti.
Consultationibus (Et infra: [cf. c. 10. de off. iud. del. I. 29.]) De cetero Si aliquis clericus ab ordinario iudice in aliqua ecclesia fuerit institutus ad praesentationem illius, qui eiusdem ecclesiae credebatur esse patronus, et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus, qui institutus est, non debet ab ipsa ecclesia propter hoc removeri, si tempore praesentationis suae ille, qui eum praesentavit, ius patronatus ecclesiae possidebat, quum ex hoc ei, qui de iure debet habere, nullum in posterum praeiudicium generetur. Si vero tunc non possidebat ius patronatus, sed tantum credebatur esse patronus, quum [tamen] non esset, nec possessionem patronatus haberet: secundum consuetudinem Anglicanam poterit ab eadem ecclesia removeri. Donationes vero etc. (cf. c. 4. de don. III. 24.)
Capitulum XX.
Valet secunda concessio ecclesiae, facta alteri ecclesiae per episcopum et patronum, non obstante priori, facta per patronum solum.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Suggestum est auribus nostris, quod, quum ecclesiae quaedam de assensu domini fundi et auctoritate Eboracensis archiepiscopi ecclesiae beati P. Eboracensis concessae et assignatae sint in praebendam, canonici de Novoburgo concessionem illam attenuare et irritare nituntur occasione donationis, quam sibi asserunt prius factam fuisse. Unde, licet in donationibus ecclesiarum requirendus sit et exspectandus patronorum consensus, quia tamen ecclesiae ipsae, nisi auctoritas intervenerit pontificalis, canonice concedi non possunt: universitati vestrae significamus, quod prior concessio, si cum assensu patroni et auctoritate dioecesani episcopi facta est, aut eius assensus fuerit postea subsecutus, posteriori concessioni praefertur; alioquin illa debet praeferri, quamvis posterius facta sit, quae consensu domini fundi et episcopi auctoritate fulcitur.
Capitulum XXI.
Ab officio et beneficio removetur qui monitus non dimittit ecclesiam sine consensu episcopi sibi concessam. H. d. - (Ad hoc etc.:) Laici, spoliantes ecclesiam, excommunicantur. H. d.
Idem Archiepiscopis et Episcopis per Angliam Constitutis.
Relatum est nobis, quod nonnulli, ambitione nimia tracti, occasione laicae recognitionis vel potentiae saecularis in saeculari foro, non requisita episcopi audientia, patronatus ecclesiarum et beneficia ecclesiastica sibi praesumunt in vestris parochiis vindicare. Quoniam igitur huiusmodi personae non intrant per ostium, sed aliunde conscendunt, ac per hoc indigni sunt pastoris nomine vel praerogativa gaudere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eos, quos patronatus ecclesiarum vel ecclesiastica beneficia constiterit praedicto modo adeptos, si commoniti praedicta minime resignaverint, nisi praescriptione aut episcopali concessione muniti fuerint, sublato appellationis diffugio ab officio reddatis et beneficio alienos, +et si nec sic destiterint, vinculo anathematis innodetis, et usque ad dignam satisfactionem teneatis et teneri faciatis adstrictos. Ad hoc, quoniam quidam laici ecclesias terris et aliis possessionibus spoliant, ut sic viros ecclesiasticos faciant coram saeculari iudice litigare, vobis praesentium auctoritate iniungimus, ut id publice sub interminatione curetis anathematis prohibere. Si quis autem prohibitionis vestrae contemptor exstiterit, eum, si manifestum fuerit, appellatione cessante excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sicut excommunicatum faciatis attentius evitari.
Capitulum XXII.
Si quaestio iuris patronatus infra sex menses non terminatur a tempore vacationis, libere potest episcopus sine praesentatione ibidem instituere rectorem. H. d. Sed intellige de patronis ecclesiasticis; nam in laicis sufficiunt quatuor menses.
Idem.
Eam te decet (Et infra: [cf. c. 4. de aet. et qual. I. 14.]) Illas autem ecclesias, de quarum patronatu controversia fuerit, si infra sex menses, postquam vacaverint, non fuerit controversia terminata, licitum tibi sit de persona idonea sublato appellationis obstaculo ordinare. Ad haec etc. (cf. c. 27. de app. II. 28.)
Capitulum XXIII.
Patronus ius patronatus propria auctoritate alienare non potest, nec ab ecclesia aliquid temporale exigere, nisi tempore fundationis a dioecesano illud fuerit sibi reservatum.
Lucius III.
Praeterea, quoniam advocati ecclesiarum in tantam noscuntur insolentiam prorupisse, ut sacerdotes et alios ecclesiasticos viros pro suae voluntatis arbitrio ecclesiis ipsis instituant atque destituant, et ius advocationis donationis vel emptionis titulo, aliisque pro sua voluntate contractibus etiam in alios transferre praesumunt, fodrum, albergarias, regium et similia, tanquam a propriis rusticis, ab ipsis ecclesiis extorquentes, et quod ministri ecclesiarum eis inconsultis faciunt iuxta proprium arbitrium in irritum deducentes, praesenti decreto statuimus, eos, sive advocati, sive patroni, vel vicedomini, sive custodes, vel guardias habentes, seu quocunque alio nomine censeantur, a gravaminibus ecclesiarum cessare, nihilque in ipsis praeter antiquos et moderatos reditus a locorum episcopis institutos exigere, aut, si aliud exegerint, excommunicationi subdantur. Contractus quoque huiusmodi, quos fecerunt vel facient in futurum, praesenti constitutione cassamus, et eos vim aliquam decernimus non habere. Ne autem per appellationis obstaculum aut in his quae de haereticis dicta sunt aut in advocatorum coercione quam diximus, praesentium deludatur auctoritas decretorum, totius appellationis remedium in praescriptis capitulis denegamus, nullam penitus audientiam quibuslibet contra haec appellantibus praebituri.
Capitulum XXIV.
In pluribus successive praesentatis a patrono laico, episcopo datur gratificatio; sed in praesentatis a persona ecclesiastica potior est primo praesentatus. H. d. specialiter, et est unum de principalioribus cap. tituli.
Idem Norvicensi Episcopo.
Quum autem advocatus clericum unum idoneum episcopo praesentaverit, et postulaverit postmodum, eo non refutato, alium aeque idoneum in eadem ecclesia admitti: quis eorum alteri praeferatur, iudicio episcopi credimus relinquendum, si laicus fuerit, cui ius competit praesentandi. Verum si collegium vel ecclesiastica persona praesentationem haberet, qui prior est tempore, iure potior esse videtur.
Capitulum XXV.
Ex constructione ecclesiae, facta de consensu episcopi, acquiritur ius patronatus. Hoc primo. Patronus non eligit praelatum in conventuali ecclesia, sed in capella sic. Hoc secundo. Patrono debetur processionis honor, et alimentatur ab ecclesia, si vergat ad inopiam. Hoc tertio. Et iste textus est de principalioribus.
Clemens III.
Nobis fuit (Et infra: [cf. c. 27. de simon. V. 3.]) Praeterea quaesivisti a nobis, si aliquis efficiatur sola ecclesiae constructione patronus, vel si ad electionem plebani sit cum clericis admittendus, seu ab ipsa repellendus omnino, tametsi de longa consuetudine allegaverit se electioni interesse debere. Inquisitioni tuae tale damus responsum, quod, si quis ecclesiam cum assensu dioecesani episcopi construxit, ex eo ius patronatus acquirit. Ceterum in conventuali ecclesia non electioni praelati faciendae, sed iam factae honestius patroni postulatur assensus, nisi patronus aliter de sua iurisdictione obtineat, ut partes suas interponere debeat electioni tractandae. Secus tamen est in capella, in qua unus presbyter instituendus a patrono quandoque eligitur, et pro institutione habenda loci episcopo praesentatur. Pro fundatione quoque ecclesiae honor processionis fundatori servatur, et, si ad inopiam vergat, ab ecclesia illi modeste succurritur, sicut in sacris est canonibus institutum. [Ad. ultimum etc. (cf. c. 27. de simon. V. 3.) Dat. Lat. VIII. Id. Maii.]
Capitulum XXVI.
Patronus ecclesiae vacantis, quanquam sit clericus, ad eam se praesentare non potest.
Innocentius III. Rothomagensi Archiepiscopo.
Per nostras postulasti literas edoceri, utrum clericus aliquis ad vacantem ecclesiam, in qua ius obtinet patronatus, se ipsum, si est idoneus, valeat praesentare. Quum igitur nullus se ingerere debeat ecclesiasticae praelationis officiis, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod nullus se potest ad personatum alicuius ecclesiae praesentare, quantumcunque idoneus sit, et quibuscunque studiis et meritis adiuvetur. [Dat. Rom. III. Id. Iun. Pont. nostri Ao. I. 1198.]
Capitulum XXVII.
Si questio iuris patronatus inter patronos non diffinitur infra quatuor menses, episcopus ordinabit ecclesiam sine praeiudicio eorundem.
Idem Conventrensi Episcopo.
Quum propter discordias laicorum +non debeat ecclesiis praeiudicium generari, grave gerimus et indignum, quod, sicut nostro est apostolatui reseratum, occasione dissensionis, quae de iure patronatus vertitur inter eos, ecclesiae plus debito remanent rectoribus viduatae, quod in ipsarum grave dispendium noscitur redundare. Verum quia secundum Apostolum instantia nostra quotidiana est omnium ecclesiarum sollicitudo continua: volentes his, quae praemisimus, ex debito pontificalis officii obviare, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et ab eo, cui competit, infra quatuor menses non fuerit diffinitum, extunc ecclesiam ipsam appellatione remota de persona non differas idonea ordinare, ita, quod illi ex hoc non debeat in posterum praeiudicium generari, qui ius evicerit patronatus. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]
Capitulum XXVIII.
Legatus de latere ecclesiam, cuius alia ecclesia est patrona, collationi suae reservare potest, licet non vacet, et conferre quum vacat. Hoc primo. Ex duobus, praesentatis a patrono laico, potest superior instituere secundum. Hoc secundo. Et sic quoad intellectum iste textus habet duo dicta diversa, licet quoad literam ambo commisceantur.
Idem Archidiacono et Cancellario Altissiodorensibus.
Quum dilectus filius, magister Gualterus de Picerei pro se ipso, et magister Hugo de Feverniaco pro decano de Alveoli super ecclesia de Beavilla invicem litigarent, utrique dilectum filium G. sanctae Mariae in porticu diaconum cardinalem concessimus auditorem. In cuius paesentia idem magister proponendo monstravit, quod, Quum olim venerabilis frater noster Hostiensis episcopus, tunc sedis apostolicae legatus in partibus Gallicanis, et Guillelmum de Montibus insignisset charactere clericali, dilecto filio archidiacono Carnotensi mandaverit, ut ecclesiam, quam in archidiaconatu suo primo vacare contingeret, donationi suae servaret, inhibens, ne alicui conferret eandem, de qua G. clerico disposuerat providere, et ecclesia de Berovilla ibi vacasset, idem archidiaconus contra mandatum eiusdem legati ad ipsam G. subdiaconum praesentavit, cuius facto ab eodem legato cassato, ipse praefato G. concessit ecclesiam sic vacantem, +[sicut in ipsius authentico continetur. In quo postmodum tam venerabilis frater noster ? episcopus, quam dictus archidiaconus Carnotensis qui patronus erat ecclesiae praebuerunt assensum, quemamodum literae testantur ipsorum, et sic memoratus Guilelmus ecclesiam ipsam per quatuor fere annos et ultra tenuit, et a decano qui hoc sciebat pariter et videbat nequaquam fuit fractus in causam.] Vacante vero quadam praebenda in ecclesia sancti Martini Carnotensis dioecesis, episcopus dictam ecclesiam ad praesentationem archidiaconi H. clerico, praebendam vero praefato G. assignare curavit. Unde ipse H. supplicabat [humiliter], eandem sibi ecclesiam confirmari, utpote quam canonice [sine contradictione] ac etiam ad praesentationem archidiaconi veri patroni se dicebat adeptum, [et adversario suo imponi perpetuum silentium super ea. Quod utique dicti decani procurator infitiatus adiecit quod, quum in obitu C. quondam decani de Alveoli, de Franconvilla et de Beavilla ecclesiae vacavissent ? Carnotensis archidiaconus, ad quem illarum donatio pertinebat, G. fratri suo ecclesiam de Beavilla concessit, ac eum de mandato dioecesani episcopi de ipsa corporaliter investivit, sicut in litteris tam episcopi, quam etiam archidiaconi continetur. Post haec autem Guillelmus de Montibus litteras supradicti legati eidem archidiacono praesentavit, in quibus continebatur, eundem legatum sibi retinuisse donationem unius ecclesiae, quam primo contingeret in archidiaconatu Carnotensi vacare; et per hoc idem Guillelmus petebat ut vel alteram illarum ecclesiarum sibi conferret vel donationi legati reservaret eandem; qui respondit quod neutrum implere poterat eo, quod utramque iam aliis assignarat. Ipse vero Guillelmus, iterato ad eundem legatum accedens et falso suggerens ecclesiam de Beavilla vacare, obtinuit apud ipsum quod dictam ecclesiam de facto sibi concessit et mandavit, ut institueretur in ea. Quod comperiens idem G. ne quis eum in possessione sua turbaret sedem apostolicam appellavit, et, personaliter ad sedem apostolicam veniens, causam ipsam obtinuit iudicibus delegari, quo postmodum ad propria revertente, praefatus Guillelmus, de iustitia sua diffidens iuri, si quod per eundem legatum in iam dicta ecclesia fuerat consecutus, in manu renuntiavit dicti episcopi Carnotensis, et hoc facto, praenominatus archidiaconus magistrum G. de Picerel eidem episcopo praesentavit, ipsumque, in praeiudicium praefati G. absentis, de praescripta fecit ecclesia investiri. Quod intelligens idem G. in sui iuris defensionem se pariter et ecclesiam ipsam apostolicae sedis protectioni supposuit, et, a possessione se deiici non permittens, ad nostram audientiam appellavit; adiiciens, ut in statu illo, in quo tunc erant, omnia permanerent, et specialiter hac de causa, quia videlicet dictus archidiaconus, de' mandato archiepiscopi Carnotensis, iam dictum magistrum in corporalem possessionem ecclesiae memoratae volebat inducere, ad metropolitani audientiam appellavit; sed idem archidiaconus nihilominus, post appellationem huiusmodi magistrum ipsum in possessionem ipsius ecclesiae inducere, attentavit. Unde quum ad querelam ipsius G. venerabili fratri nostro ? Senonensi archiepiscopo ? subdecano et ? cantori Carnotensibus, causam commisisset eandem, praedictus magister citatus ab eis, et in eorum praesentia constitutus noluit respondere; sed, statim appellationem ad sedem apostolicam interponens, contumaciter recessit ab eis. Illi vero, nihilominus procedentes, testes contra ipsum legitimos receperunt per quos fuit evidenter ostensum quod, post appellationem ad Senonensem curiam interpositam, idem magister fuit in corporalem eiusdem ecclesiae possessionem inductus, sicut in eorundem iudicum litteris legebatur; et sic saepe fatus magister, custode suo ab ecclesia ipsa depulso, ea fuit rationabiliter spoliatus, quae tandem fuit alterius curae commissa, qui, non auctoritate dicti magistri, sed nomine memorati decani, celebrabat in ipsa, recipiebatque obventiones eiusdem. Unde, quoniam idem G. taliter se dicebat illam ecclesiam assecutum, petebat scribi iudicibus, qui eum a praedicti magistri molestatione indebita tuerentur. E contra vero dictus magister replicavit in illum, dicens penitus falsum esse quod decanus, ad praesentationem veri patroni, et de mandato episcopi, de ipsa fuerit ecclesia investitus, praesertim, quum episcopus in suis litteris fateretur eundem decanum nec de cura illius ecclesiae nec de ipsa fuisse penitus investitum. Quod autem praefatum Guillelmum, de reditu decani timentem, abrenuntiasse iuri suo in manu Carnotensis episcopi pars adversa dicebat, idem magister prorsus esse mendacium astruebat, quum, post reditum eius per tres annos et amplius, ipso vidente ac sciente, illam ecclesiam possederit absque lite. Illud vero magister ipse noluit diffiteri, qui videlicet adversarius, ad Senonensem curiam appellasset, ipso quidem magistro sedem apostolicam provocante, ac inhibente, ne decanus ipsum super iure suo praesumeret molestare. At ipse, nihilominus ad metropolitanum accedens memoratum fecit citari magistrum, qui coram eo statuta die comparens, litem noluit contestari, sed appelatione innovata, recessit. Archiepiscopus vero nihilominus causam, sicut etiam adversarius fatebatur, post appellationem iudicibus delegavit; unde dicebat idem magister, quod, tam per allegationes suas, quam etiam per ea, quae proposuerat pars adversa, constabat ipsum fuisse post appellationem ad sedem apostolicam interpositam spoliatum. Ad illud autem, quod adversarius proponebat, post appellationem decani ad Senonensem archiepiscopum interpositam, idem magister fuerat in eiusdem ecclesiae possessionem inductus; dicebat idem magister quod, si decanus appellaverat, ne archidiaconus commissam sibi exsecutionem impleret, huiusmodo appellatio nulla erat, quum ab exsecutore non fuerit appellandum, ubi mandati fines excedere non tentabat. Adiecit insuper quod, quum idem decanus nullum in ecclesia ius haberet, sui non intererat appellare, sed, si appellare aliquatenus potuisset, quia idem magister appellationem, quam ille ad metropolitanum interposuerat, appellationis ad sedem apostolicam interpositae peremit obiectu, medio tempore non debuit spoliari.] E contra procurator decani respondit, quod, etsi dictus legatus donationi suae reservari mandaverit primo in archidiaconatu Carnotensi ecclesiam vacaturam, circa praedictam tamen ecclesiam hoc facere de iure non potuit, quia talis potestas sibi minime competebat, quum praesentatio clerici ad illam ecclesiam non tanquam clerico, sed quasi laico ratione patronatus, non iure archidiaconatus eidem archidiacono pertineret. Unde quum inhibitionem ipsius in hoc idem archidiaconus custodire minime teneretur, alium [quidem] ad eandem ecclesiam de iure potuit praesentare, ac praesentatio eius debet, ex quo de persona idonea facta est, firma censeri, [quoniam, et si verum exsisteret, quod tamen est falsum omnino, ius videlicet praesentandi clericum ad ipsam ecclesiam, non archidiaconalis officii, sed temporalis dominii ratione, ad memoratum archidiaconum pertinere, nec in hac parte valuisse prohibitionem legati, tanquam, qui non poterat id laico prohibere patrono, ex alia tamen causa, praesentationem archidiaconi factam de praedicto decano asseruit esse irritam et inanem, quia, quando praesentavit eundem, iam erat longe ante suspensus per dilectum filium, P. tituli Sancti Marcelli presbyterum, tum Sanctae Mariae in via lata diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, et duravit illa suspensio usque post reditum praefati episcopi Hostiensis, ad cuius interventum idem archidiaconus, in nostra praesentia constitutus, meruit a vinculo suspensionis absolvi sicut per eiusdem episcopi literas comprobatur. Procurator vero decani subiunxit econtra quod, etsi archidiaconus suspensionis vinculo teneretur, poterat tamen ei, tanquam laico, donatio ipsius ecclesiae iure competere patronatus, quo nec per prohibitionem, nec per suspensionem legati potuisset aliqua ratione privari, praesertim quum archidiaconale tantum officium sibi fuerit interdictum.] Nos igitur, his et aliis, quae coram eodem auditore fuere proposita nobisque relata fideliter per eundem, diligentius intellectis, attendentes, quod, etsi praefatus archidiaconus memoratum G. tanquam laicus ad illam ecclesiam praesentasset, quia tamen ipse decanus per dioecesanum episcopum admissus non fuit, sed dictus H. ab eodem archidiacono [postmodum] praesentatus, a dioecesano fuit episcopo institutus, iuxta statutum bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri non primus, sed secundus ius est assecutus in ecclesia memorata, etsi memoratus archidiaconus praefatum G. tanquam clericus praesentavit, quoniam in eo, quod tanquam clericus faciebat, suberat iurisdictioni legati, unde, postquam idem legatus donationem illius ecclesiae sibi decreverat reservandam, ad eam tanquam clericus non potuit quempiam praesentare, praesentationem ipsius minus canonice factam fuisse decernimus irritam, et, ea penitus non obstante, concessionem eiusdem ecclesiae, factam praenominato H., pronunciavimus canonicam exstitisse, cassantes nihilominus quod per delegatos a supra dicto archiepiscopo Senonensi post appellationem ad nos legitime interpositam exstitit attentatum, et adiudicantes eidem magistro praefatam ecclesiam cum fructibus, medio tempore perceptis ex ea, plene ac pacifice possidendam, praedicto G. super hoc perpetuum silentium imponendo. [Quocirca discretioni etc. Dat. Romae IX. Kal. Apr. A. IX. 1206.]
Capitulum XXIX.
Si laicus patronus duos successive praesentet, valet institutio de secundo non obstante appelatione prius facta per primum; episcopus tamen, qui malitiose primum repulit, eidem in competenti beneficio providere compellitur. Et in ultimo est casus singularis.
Idem Eliensi Episcopo.
Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quum autem saepe contingat, patronos ecclesiarum laicos nunc unum, nunc alium ad vacantes ecclesias praesentare, sollicite Postulasti per sedem apostolicam edoceri, an clericus, ad aliquam ecclesiam a patrono laico praesentatus, si dioecesanus episcopus ipsum non duxerit admittendum, ex huiusmodi praesentatione aliquid iuris assequatur in illa; et, si forte idem ad sedem apostolicam appellaverit, et post appellationem ab ipso interpositam idem patronus alium curaverit praesentare, ac secundum instituit episcopus praesentatum, idem ab ipsa ecclesia merito debeat amoveri. Nos igitur bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri pro sua reverentia vestigiis inhaerentes, qui inter praesentatos a clerico et laico patronis distinguens, inter praesentatos a laico conditionem possidentis censuit meliorem, dicimus, quod institutio praesentati secundo loco a laico patrono robur obtinet firmitatis. Verumtamen constituimus, ut episcopus, qui praesentatum idoneum malitiose recusavit admittere, ad providendum eidem in competenti beneficio compellatur, quatenus puniatur in eo, in quo ipsum non est dubium deliquisse. [Interrogasti etc. (cf. c. 19. de priv. V. 33.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
Capitulum XXX.
Si ad praesentationem rectoris ad titulum ecclesiae aliquis fuerit ordinatus, patronus, qui non consensit, ad ipsam, quum vacabit, poterit praesentare.
Idem Auriensi Episcopo.
Postulasti per sedem apostolicam edoceri, ut, quum rectores parochialium ecclesiarum quandoque quosdam praesentent ad suarum ecclesiarum titulos ordinandos, utrum electio talium ad ipsos rectores pertineat, vel etiam ad patronos; et, si in his patronorum non est requirendus assensus, utrum ius illis salvum maneat eligendi, ut, quum ipsas ecclesias vacare contigerit, intitulati huiusmodi non sint aliis praeferendi. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, quod per intitulationem huiusmodi nullum patronis praeiudicium generatur, quin possint alios ad illas ecclesias, quum vacaverint, praesentare, nisi de patronorum processisset assensu. [Dat. Lat. II. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XI. 1209.]
Capitulum XXXI.
Patronus etiam clericus vacantem conferre non potest, et, si contulit, potest nihilominus ad illam praesentare.
Gregorius IX. Archiepiscopo Eboracensi.
Transmissae ad nos tuae literae continebant, quod, quum capitulum Eboracense ecclesiam de Gameforde vacantem, in qua ius obtinent patronatus, R. clerico concessissent, ipsi postmodum L. clericum tibi ad eandem ecclesiam praesentarunt post appellationem ab eodem R. ad sedem apostolicam interiectam. (Et infra:) Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum ex vi iuris patronatus non concessio, sed praesentatio pertineat ad patronum, praesentatum, si ei aliquid non obsistat canonicum, instituere in ipsa ecclesia poteris utpote potiorem.
T i t u l u s X X X I X .
De censibus, exactionibus
et procurationibus.
Capitulum I.
Ecclesiae fundandae debet pro dote tribui mansus, liber a quolibet servitio temporali; ad ecclesiasticum tamen tenetur. Sed si aliquid confertur ecclesiae ultra mansum, tenetur ecclesia ex eo solvere onera consueta. H. d. inhaerendo literae.
Ex concilio apud Guarmaciam.
Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio tribuatur. Et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de areis vel de hortis iuxta ecclesiam positis, neque de praedicto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.
Capitulum II.
Solutio tributi arguit subiectionem.
Augustinus super epistola ad Romanos.
«Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit.» (Et infra:) Et vos subditi esse debetis. Ideo enim tributa praestatis, quia haec est probatio subiectionis.
Capitulum III.
Non potest episcopus novum censum imponere monasterio.
Gregorius Stephano Cantori.
Scientes (Et infra:) Asseruit autem praedictus abbas, presbyterum praedictae Massae novas monasterio illi consuetudines velle imponere, +quae ex tempore conditi monasterii per triennale tempus hactenus non fuerunt, [siquidem si quid Deo illic munificentiae gratia a fidelibus viris oblatum fuerit, portionem se asserat debere percipere.] Mandamus, quatenus, si ab initio hoc non fuerit, etiam labentibus temporibus aliquid noviter non permittas imponi, [maxime quum exiguae substantiae etc.]
Capitulum IV.
Caecus et pauper ad collectas non tenentur.
Idem Constantino Episcopo.
Licet multum (Et infra: [cf. c. 1. de rest. spol. II. 13.]) Dixit quoque praedictus caecus, quod ad collectas inter alios civitatis Ianuensis habitatores et ipse pariter compellatur. [Et miramur, quod qui magis misericordia dignus est, vobis praesentibus praegravetur.] Quod fieri non permittas, quia eum, quem caecitas sua gravat, inhumanum est nimis in collectione affligere, cui debuerat ex collectis, si esset [magna] necessitas, misereri.
Capitulum V.
Petens censum debet rationem exprimere.
Paschalis II. Comitissae Mathildae.
Pervenit ad nos, +quod Fraxinorensis abbas Carpensem ecclesiam fuerit depraedatus, occasione videlicet cuiusdam census, qui, ad quid solvi debeat, ignoratur. Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod census ignorantiae nec divinis, nec humanis legibus invenitur diffinitus; oportet quippe, ut omnis census ad quid et quando persolvi debeat praesciatur. Mandamus ergo dilectioni tuae, ut praedam ipsam Carpensi ecclesiae restitui facias, nec deinceps Fraxinorensem abbatem aut quemlibet alium eam inquietare permittas.
Capitulum VI.
Determinat concilium numerum equorum, quos secum ducere possunt praelati visitantes, et prohibet eis tunc uti venationibus, et sumptuosas epulas quaerere. Hoc primo usque ad vers. Prohibemus. - (Prohibemus etc.:) Praelati non debent gravare subditos talliis et exactionibus, permittitur tamen ex iusta causa petere ab eis moderatum auxilium. H. d. usque ad §. Sane. - (Sane etc.:) In effectu dicitur, quod numerus equorum statutus in princ. cap. non debet trahi ad augendum numerum, alias solitum. Abbas.
Ex concilio Lateranensi.
Quum Apostolus se ac suos propriis manibus decreverit exhibendos, ut locum praedicandi auferret pseudoapostolis, et illis, quibus praedicabat, non exsisteret onerosus: grave nimis et emendatione dignum esse dignoscitur, quod quidam praelatorum ita in procurationibus graves suis subditis exsistant, ut pro huiusmodi causa ipsa interdum ecclesiastica ornamenta subditi exponere compellantur, et longi temporis victum brevis hora consumat. Quocirca statuimus, quod archiepiscopi, parochias visitantes, pro diversitate provinciarum, et facultatibus ecclesiarum XL. vel L. evectionum numerum, episcopi autem XX. vel XXX., cardinales autem XXV. nunquam excedant, archidiaconi vero V. vel VII., decani constituti sub episcopis duobus equis contenti exsistant. Nec cum canibus venatoriis et avibus proficiscantur, sed ita procedant, ut non quae sua sunt, sed quae Iesu Christi quaerere videantur. Nec sumptuosas epulas quaerant, sed cum gratiarum actione recipiant quod honeste ac competenter illis fuerit ministratum. Prohibemus etiam, ne subditos suos talliis et exactionibus episcopi gravare praesumant. Sustinemus autem pro multis necessitatibus, quae aliquoties superveniunt, ut, si manifesta ac rationabilis causa exstiterit, cum caritate moderatum ab eis valeant auxilium postulare. Quum enim dicat Apostolus: «Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis:» multum longe a paterna pietate videtur, si praepositi subditis suis graves exsistant, quos in cunctis necessitatibus pastoris debent more fovere. Archidiaconi vero sive decani nullas exactiones sive tallias in presbyteros seu clericos exercere praesumant. Sane, quod de praedicto numero evectionis secundum tolerantiam dictum est, in illis locis poterit observari, in quibus ampliores suntreditus et ecclesiasticae facultates. In pauperioribus autem locis tantam volumus teneri mensuram, ut ex accessu maiorum minores merito non doleant se gravari. Nec sub tali indulgentia illi, qui paucioribus equis uti solebant hactenus, plurium sibi credant potestatem indultam.
Capitulum VII.
Novus census ecclesiis imponi non potest, nec antiquus augeri. H. d. et est de principalioribus buius tituli.
Ex eodem.
Prohibemus insuper, ne ab abbatibus, vel episcopis vel aliis praelatis novi census imponantur ecclesiis, nec veteres augeantur, nec partem redituum suis usibus appropriare praesumant; sed libertatem, quam sibi maiores conservare desiderant, minoribus quoque suis bona voluntate conservent. Si quis vero aliter fecerit, irritum quod egerit habeatur.
Capitulum VIII.
Praelatus seu rector ecclesiae non potest, praesertim post mortem, ecclesiam suam propria auctoritate constituere censualem.
Alexander III. Vigoriensi Episcopo.
Praeterea illi, qui, episcopo ignorante, auctoritate sua pensionem annuam de ecclesiis quadam illusione solverint sive receperint, eis defunctis, nisi ab iis, qui per episcopum vel ministeriales eius auctoritatem instituendi personas habentes ius recipiendi canonem receperint, in receptione pensionis non sunt aliquatenus audiendi; praesertim si pontificis aut alterius, qui de iure id facere potuerit, auctoritatem et assensum super hoc non intervenisse constiterit. Non enim simplices sacerdotes vel clerici possunt ecclesias, quibus praesunt, auctoritate sua, praesertim post decessum suum, efficere censuales.
Capitulum IX.
Breve est, vel per alia verba summatur sic: Episcopus ecclesiae, de manu laici per se ereptae, non potest ob hoc censum imponere.
Idem Carnotensi Episcopo.
Ecclesiis autem, quas de novo episcopi de manibus laicorum eripiunt, praeter cathedraticum et iura omnia, quae aliis ecclesiis imponuntur, exactionem prohibemus imponi, quin novis exactionibus decreto nostro prohibemus generaliter amodo ecclesias praegravari. [Ad haec etc. cf. c. 8. de testam. III. 26.]
Capitulum X.
Nova pedagia sine consensu principis imponens, communione privatur.
Idem.
Innovamus (Et infra: [cf. c. 2. de treuga I. 34.] Nec quisquam alicui novas pedagiorum exactiones sine auctoritate et consensu regum et principum statuere, [aut statutas tenere aut veteres augmentare] aliquo modo praesumat. Si quis autem contra hoc fecerit, et commonitus non destiterit, donec satisfaciat communione careat Christiana.
Capitulum XI.
Qui per collusionem constituit ecclesiam censualem, illa privabitur.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quum clerici (Et infra: [cf. c. 6. de pact. I. 35.]) Ad hoc, quia sunt clerici quidam, qui cum religiosis viris collusione facta, citra auctoritatem dioecesani episcopi ecclesias, quas tenent, eis constituunt censuales, ut post decessum eorum eaedem ecclesiae per repraesentationem eorundem religiosorum virorum ad filios vel nepotes clericorum ipsorum possint transferri: praesentium auctoritate vobis praecipimus, ut, si qui clericorum vestrorum inventi fuerint facere talia, eos a praescriptis ecclesiis auctoritate apostolica non differatis appellatione postposita removere, ne de sua fraude vel dolo videantur fructum reportare.
Capitulum XII.
Si collectores gravant ecclesias, privari debent officio.
Idem.
Ea, quae de avaritiae (Et infra: [cf. c. 16. de sim. V. 3.]) Nihilominus etiam [vobis] praesentium auctoritate iniungimus, ut, quum ecclesias ipsas visitaveritis, secundum quod canones praecipiunt visitationis officium exerceatis, nec ecclesias visitatione vestra gravetis, ut eas magis intuitu informationis et correctionis, quam affectu comessationis videamini visitare. Quum autem propter B. Petri visitationem denariorum collectam per archidiaconatus vestros feceritis, in collectione facienda praedictas ecclesias vel parochias non gravetis aliter, sive magis, quam praedecessores vestri tempore sanctae recordationis Innocentii, Eugenii Romanorum Pontificum fecisse noscuntur. Quod si secus praesumpseritis, id, quod videmini habere, auferetur a vobis.
Capitulum XIII.
Qui recipit iuramentum de novo censu imposito ecclesiae persolvendo, compellitur iurantem absolvere.
Lucius III.
Significavit nobis T. rector ecclesiae de Fulsig., quod quum a dilectis filiis [nostris] abbate et monachis de Castig. ad regimen ipsius ecclesiae fuisset electus, de solvendo eis annuo censu trium marcharum, quas praedecessor eius solverat, praestitit corporaliter sacramentum; postmodum venerabilis frater noster R. Wigorniensis episcopus dioecesanus, ne ipsum censum monachis solveret, nisi prius constaret, quod episcopali auctoritate fuisset impositus, in periculum ordinis sui et sub interminatione anathematis interdixit. +Unde praedictus rector hinc periurii reatum metuit, inde timet inobedientiae periculum imminere. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam vestram convocatis, si praefatum censum de auctoritate praesulis, et non de novo impositum fuisse constiterit, episcopo auctoritate nostra praecipias, ut prohibitionem suam sine dilatione relaxet. Si vero census sit de novo impositus, sive [de] auctoritate episcopi hoc factum fuerit sive non, eosdem monachos, ut clericum a iuramento absolvant, appellatione remota ecclesiastica districtione compellas. Pati enim [nolumus] nec debemus, ut ecclesiae census novi exactione vexentur.
Capitulum XIV.
Archiepiscopus, visitans provinciam, etiam a monasteriis provinciae procurari debet.
Idem Ravennatensi Archiepiscopo.
Sopitae +iudicio sedis apostolicae quaestiones scripto ad memoriam perpetuam commendantur, ne per oblivionem processu temporis valeant suscitari. Ut autem sententia maiorem habeat firmitudinem, apostolici scripti munimine roboratur. Sane, quum inter te et monasteria Bononiae, tam monachorum quam monialium, super procurationibus, quas ab eis exegeras, controversia verteretur, +causam venerabili fratri nostro H. Albanensi episcopo commisimus audiendam. Postmodum vero dilectus filius noster abbas sancti Proculi, omnium aliorum procurator, sicut ex literis, quas portavit, apparuit, et ipse in manu episcopi iam dicti data fide firmavit, coram nobis et fratribus nostris pro omnibus aliis monachis, sancti Damiani et sancti Bartholomaei exceptis, qui super hoc quaestionem minime referebant, diutius litigavit. +Verum nulla pro parte sua privilegia Romanae ecclesiae vel Ravennatis exhibuit, nec ostendit, longa consuetudine se munitum. Sed tu firmiter procurationes ipsas in aliis monasteriis tuae provinciae asserens tibi sine contradictione praestari, eas praedecessoribus tuis in monasteriis Bononiensibus exhibitas per testes idoneos probavisti. Inde utique fuit, quod, deliberatione cum fratribus habita, vidimus, intentionem tuam iure communi et praedecessorum tuorum consuetudine adiuvari. Ea propter, tuis iustis petitionibus annuentes, monasteria supra dicta de communi consensu fratrum condemnavimus ad procurationem secundum facultates eorum tibi tuisque successoribus exhibendam.
Capitulum XV.
Patroni etiam clerici novum censum ecclesiae imponere non possunt, nec veterem augere, et, si super hoc iuramenta vel cautiones exegerunt, coguntur absolvere.
Clemens III.
Gravis admodum +et correctione dignissima nuper querela in audientia nostra est proposita, quod salva conscientia sub dissimulatione transire non possumus. Ecclesiasticae personae, quum ecclesias vacare contingit, non aliter quenquam ad ipsarum regimen volunt vocare, nisi aut novum censum ecclesiis illis imponant, aut veterem contra constitutionem concilii Lateranensis augmentent, ad ipsius solutionem instituendum presbyterum iuratoria quandoque vel fideiussoria cautione cogentes; +quandam etiam partem suis usibus redituum applicare contendunt. Unde saepe contingit, ut, dioecesano episcopo excessus huiusmodi ignorante, vel eo minime requisito, in ecclesiis illis inducant pro suae voluntatis arbitrio sacerdotes. Quoniam igitur constitutiones praedicti concilii pati nolumus neque debemus aliquorum iniuria violari, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, quum super hoc fueritis requisiti, partibus ad vestram praesentiam convocatis, quaecunque constiterit contra constitutionem praedictam super ecelesiis illis vel earum censu ab aliquibus a tempore constitutionis huiusmodi attentata, contradictione et appellatione cessante in irritum revocantes, ab augmentatione censuum ecclesias penitus absolvatis et ad statum debitum reducatis, et presbyteros, quos super his iuramenta illicita praestitisse noveritis, congrua satisfactione imposita, faciatis absolvi, eos etiam qui de cetero contra formam canonum super his venire praesumpserint, sine cuiuscunque personae acceptione sublato appellationis obstaculo canonice punientes.
Capitulum XVI.
Qui tenetur procurare fratres alicuius domus, obligatur ad procurandum omnes, licet illorum numerus nunc creverit, sed, si ex hoc gravaretur nimium, per iudicis officium sibi providebitur, H. d. secundum lecturam magis communem.
Innocentius III. Abbati et Conventui Bellae villae.
Quanto creatori +vestro sub religionis habitu adstricti estis devotius famulari, tanto sollicitius nos convenit providere, ne per immoderati oneris gravitatem aliquatenus possit in vobis monastici profectus ordinis impediri. Accepimus autem vobis significantibus quod ab ipso domus fundationis vestrae primordio de fundatoris voluntate processit, ut fratribus sancti Irenaei procurationem unam annis singulis liberaliter exhiberet, quum nihil teneatis ab eis, propter quod huiusmodi procuratio ipsis debeat exhiberi. Verum tunc temporis propter fratrum et servientium paucitatem domum vestram talis procuratio non gravabat, quum fines levium non excederet expensarum. Sed nunc in tantum excrevit numerus eorundem, quod ad faciendam procurationem vix modo quatuor marchae argenti sufficerent, quae pro una sufficienter fieri consuevit. Indulgemus igitur, ut per apostolicae sollicitudinis curam vestris possit in parte ista gravaminibus provideri, auctoritate vobis praesentium, ne ultra primam mensuram in procuratione ipsa sitis ulterius praedictis fratribus obligati, sed expensis illis, quae consueverunt sufficere, sint contenti nisi forte facultates ecclesiae in tantum excreverint, quod sine gravamine ampliato fratrum numero ad solvendum debitum procurationis extendi possit quantitas expensarum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Mai. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
Capitulum XVII.
Omnes ecclesiae, nisi quae ab hoc per privilegium apostolicum sint exemptae, procurare tenentur legatos sedis apostolicae seu etiam eius nuncios, nec in hoc praescriptione iuvantur H. d. usque ad §. Sane. - (Sane etc.) Tractat de modo procurationis ipsorum et legatorum et nunciorum. Abbas.
Idem Primicerio et Clero Mediolanensibus.
Quum instantia nostra quotidiana +sit secundum debitum apostolicae servitutis omnium ecclesiarum sollicitudo continua, quoties ipsarum negotiis promovendis non possumus personaliter imminere, per fratres nostros ea expedire compellimur, quos a nostro latere destinamus, illius exemplum in hac parte secuti, qui, discipulis suis in mundum universum transmissis, ipse in medio terrae salutem fuit personaliter operatus. Hinc est, quod, quum nuper dilectum flium B. tit. S. Petri ad Vincula cardinalem apostolicae sedis legatum pro negotiis ecclesiae in Lombardiam duximus destinandum, et is, vestram civitatem ingressus, procurationes [a vobis] exigeret, quae consueverunt apostolicae sedis legatis et nunciis exhiberi, vos, non attendentes, quod dicitur ab Apostolo: «Si vobis spiritualia seminavimus, non est magnum, si carnalia vestra metamus,» ne vos ad onus procurationis arctaret, nisi a canonicis maioris ecclesiae se faceret antea procurari, sedem apostolicam appellastis, et, sicut idem cardinalis per suas nobis literas intimavit, in aliis etiam non modicum iniuriosi fuistis. Propter quod dilecti filii nostri praepositus S. Nazarii et A. canonicus S. Stephani, syndici et procuratores vestri, cum dilecto filio abbate S. Vincentii ad sedem apostolicam venientes, ut super his statueremus ordinem et mensuram, ex parte vestra suppliciter postulabant. Licet autem pro eo, quod praedicto cardinali vel potius nobis in ipso contumaciter resistentes, iuxta verbum dominicum: «Qui vos recipit me recipit, et qui vos spernit me spernit,» necessaria denegastis, non pro vobis, sed contra vos potius meruerint exaudiri: quia tamen paternam affectionem, qua nobis proprium est de Romanae sedis clementia misereri semper et parcere, offensi etiam deponere non valemus; de consilio fratrum nostrorum Postulationi vestrae taliter in huiusmodi respondemus, quod, quum omnes ecclesiae legatis et nunciis sedis apostolicae procurationes impendere teneantur, ab earum praestatione nullam prorsus habere volumus excusatam, nisi forte per speciale privilegium sedis apostolicae, quod non credimus, sit exempta, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderint quum in talibus praescriptio sibi locum nequeat vindicare, quia nos a provisione pastoralis sollicitudinis circa omnes ecclesias nunquam omnimo cessamus. Sane in his exigendis eum modum et ordinem volumus observari, ut nulla ecclesia vel praelatus se indebite praegravari rationabiliter conqueratur. Si vero de communi collecta legatorum et nunciorum nostrorum expensas duxeritis faciendas, quod vobis non duximus inhibendum, ex hoc nobis et nostris nullum praeiudicium volumus generari, quo minus possint a quocunque maluerint procurationes sibi debitas postulare, ita, quod, si exactus ultra suam gravatus fuerit facultatem, sibi ab aliis restauretur. Nunciis tamen nostris in necessariis expensis exhibendis pareat quicunque fuerit requisitus humiliter et devote, ita tamen, quod in fraudem nihil penitus attentetur, nec per communes ministros procurationis obsequium, si noluerint, recipere compellantur. Qui vero contumaciter eis duxerint resistendum, omni prorsus appellatione remota districtione sunt ecclesiastica compellendi. [Super iniuriis autem etc. Dat. Lat. XII. Kal. Mart. 1199.]
Capitulum XVIII.
Si ad unicam mensuram solvi solet quod debetur ex voto, ad illam in posterum solvi debebit; si vero ad diversas, liberabitur solvens etiam, ad minorem.
Idem Zamorensi et Salamantino Episcopis.
Ex parte venerabilis fratris nostri Compostellani archiepiscopi fuit propositum coram nobis, quod, quum hi, qui vota beati Iacobi continue persolverunt, ad communem terrae suae mensuram, cum qua videlicet emunt et vendunt, ipsa persolverint hactenus et persolvant, quidam, quia longis retro temporibus ab eorum solutione cessarunt, nunc, per vos apostolicae sedis auctoritate ad solutionem eorundem coacti, quandam mensuram exhibent parvissimam et ignotam, +nec etiam communibus usibus deputatam, et ad eandem vota praedicta persolvere moliuntur. Unde postulastis a nobis, ut super hoc vos certos reddere dignaremur, utrum hi qui mensuram ignotam exhibent, ad solvendum vota praescripta sint ad communem terrae suae mensuram, secundum quod illi, qui ea persolverunt continue, fecerunt, compellendi. Quum ergo non constet, ad quam mensuram antecessores eorum praedicta vota persolverint, credimus distinguendum, utrum habitatores regionis ipsius, qui ea continue persolverunt, ad unam et eandem mensuram huiusmodi vota persolverint, an ad varias et diversas. In primo enim casu ad eandem et illi solvere sunt cogendi. In secundo volentes solvere ad minorem, non sunt utique cogendi, ut ad maiorem persolvant; quoniam, quum huiusmodi vota gratuita fuerint ab initio, benignius sunt a viris ecclesiasticis exigenda, ne tanquam exactores nimium videantur lucris temporalibus inhiare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. X. Kal. Apr. Ao. IX. 1206.]
Capitulum XIX.
Ecclesiae tenentur episcopo, in cuius dioecesi sunt, respondere de procurationibus, quarta decimarum et aliis episcopalibus. H. d. quoad titulum.
Idem Caesaraugustensi Episcopo.
Quum olim + [ad aures nostras tuam querimoniam destinasses, quod te dilectus filius abbas S. Ioannis Pinnatensis quartis decimarum, quas in ecclesiis de Luna et de Taust. debes percipere, multipliciter defraudaret, dilectis filiis ?? praeposito Iaccensi et P. ? Montis Aragonum archidiacono Tirasonensi causam ipsam duximus committendam, in quorum tua pars praesentia postulavit, ut abbas tibi quartam omnium decimarum sine diminutione persolveret, quam consuevisti percipere in ecclesiis antedictis. Contra quod fuit pro abbate responsum, quod, quum ecclesiae supradictae ad monasterium pertineant pleno iure, nihil iuris in eis tibi poteras vendicare. Ex parte autem tua fuit propositum ex adverso, quod tam quarta decimae, quam alia iura episcopalia, pertinebant ad te multipliciter in ecclesiis memoratis, quum siquidem eaedem ecclesiae in tua sint dioecesi constitutae, de iure communi tam quartam decimae quam alia episcopalia vales petere in eisdem. Compositionem quoque, inter ecclesiam tuam et Pinnatense monasterium mediantibus bonae memoriae B. archiepiscopo Terraconensi et R. comite Barchinonensi initam proponebas, per quam tibi tam coenam quam quartam decimae ac alia episcopalia in ipsis ecclesiis competere fatebaris, ad quod probandum instrumentum authenticum praesentasti, asserens, quod auctoritate bonae memoriae Alexandri Papae tertii, praedecessoris nostri, eadem exstitit compositio confirmata, sicut in eiusdem authentico perspicitur contineri. Aliam similiter compositionem bonae memoriae G. Pampilonensi episcopo, et dilectis filiis F. de Otiien, et D. monacho sancti Iohannis mediantibus initam, per quam deberi tibi quartam asseruisti, firmiter inducebas, super ea publicum exhibens instrumentum. Ad tuam quoque intentionem fortius roborandam praescriptionem quadragenariam allegasti, asserens, quod, etsi alia defensionis adminicula non haberes, longi temporis spatio percipiendi quartam decimae saepedictae ius tibi fuerat acquisitum. Ex parte vero abbatis fuit ad ista responsum, quod ecclesiae supradictae de iure communi ad Pinnatense monasterium pertinent pleno iure; si quidem illustris memoriae Sancius Aragonum rex a sede apostolica indulgentiam meruit obtinere, ut, si qua loca in regno suo de novo populari contingeret, vel de Saracenorum manibus liberari, ecclesias construendas in ipsis libere concederet cui vellet. Quumque in castrum de Luna habitatores postmodum induxisset, ecclesias de Luna et de Taust. ibidem constructas monasterio contulit Pinnatensi, ad quae probandum instrumenta super dictis confecta donationibus producebat. Petrus quoque bonae memoriae Pampilonensis episcopus, in cuius dioecesi praedictae dicebantur ecclesiae constitutae, cum decimis et aliis iuribus episcopalibus concessit easdem monasterio memorato, sicut in eiusdem episcopi authentico continetur, et ad hoc probandum supradictus abbas testes induxit, quod in Pampilonensi dioecesi sunt eaedem ecclesiae constitutae. Proposuit etiam idem abbas, quod bonae memoriae Garsias praedecessor tuus suo monasterio ipsas ecclesias cum omni episcopali iure concessit, praeter consecrationes basilicarum et quaedam alia, quae in authentico exinde confecto plenius continentur, propter quae abbas ipse nihil in praedictis ecclesiis te posse de iure petere respondebat. Compositionem praeterea, tam primam quam secundam, ex tui parte propositam, ea ratione pars monasterii proposuit reprobandam, quia per impressionem et metum principis saecularis utraque compositio exstitit violenter extorta, quod per depositiones testium ostendere nitebatur; allegans nihilominus, quod confirmatio super tam illicita compositione obtenta non poterat tibi beneficium defensionis afferre; confirmatione siquidem ius nequaquam acquiritur, sed acquisitum securius conservatur Contra praescriptionen quadragenariam, quam tu allegare curasti, pars monasterii respondebat, quoniam huiusmodi praescriptio, etiamsi probata fuisset, ex eo convincitur saepius interrupta, quia propter frequentes super illis ecclesiis controversias emergentes infra quadraginta annorum spatia duae compositiones interpositae comprobantur. Praeterea, quum secundum canonicas sanctiones illicite transigentis vel alienantis tempora debeant de praescriptione deduci, constat praescriptionem quadragenariam minime consummatam, si tempora, quibus postmodum vixit abbas illicite transigens, subducantur. Ad haec fuit ex parte tua firmiter replicatum, quoniam praedicta indulgentia, quae Sancio regi allegatur indulta, nunquam fuit in iudicio praesentata, sed, etsi fuisset exhibita, vel de ipsa certissima facta fides, nullum tibi poterat praeiudicium generare, quum abbas ipse coram nobis fuerit in iure confessus, quod eadem indulgentia, salvo iure episcopali, fuerit praedicto regi concessa, et hoc ipsum asseruit se coram delegatis iudicibus fuisse confessum. Porro, lonationem Pampilonensis episcopi tibi praeiudicare non posse, tua pars proponebat constanter, quum non sit per testes sufficienter ostensum, quod ecclesiae supradictae in eius sint dioecesi constitutae. Contra donationem praedecessoris tui ex tua fuit parte responsum, quod, quam abbas interrogatus in iure responderit, quod idem praedecessor non habuerat potestatem illa spiritualia conferendi, indignum est, ut illius instrumenti occasione commodum consequatur, quod in iudicio non erubuit impugnare, praesertim, quum illud authenticum esse minime constitisset, et maxime, quum, postquam donatio illa proponitur esse facta, monasterium ipsum ecclesiae tuae in decimis et aliis episcopalibus iuribus pro illis ecclesiis certum sit per multa tempora respondisse. Sed et super metu, per quem praenominatae compositiones interpositae proponuntur, tua pars proponebat abbatem ipsum nullatenus audiendum. Nam, etsi compositionis tempore metum adhibitum fuisse constaret, quia tamen postmodum tam decimae quam aliorum iurium episcopalium spontanea fuit ac libera subsecuta solutio, coactionis obtentu nequeat se idem abbas rationabiliter excusare.] His et aliis, quae coram praedictis iudicibus et coram nobis fuere proposita, plenius intellectis, Quia nobis plena fides facta fuit, quod ecclesiae de Luna et de Bes. in tua sunt dioecesi constitutae, non solum per alia, verum etiam per hoc ipsum, quod in instrumentis compositionum continetur expresse, ut abbas sancti Ioannis Prilatensis tam de quarta decimarum, circa quas tantum asserebat violentiam esse factam, quam de ceteris episcopalibus rationibus, [circa quas nullam querebatur sibi violentiam irrogatam,] tibi debeat respondere: de consilio fratrum nostrorum abbatem ipsum ad integram solutionem quartae omnium decimarum, nullis factis deductionibus, et ad praestationem procurationum, et aliorum episcopalium iurium in praedictis ecclesiis condemnamus. Licet enim ex forma secundae compositionis deductiones essent aliquae faciendae, quia tamen compositionem illam idem abbas nullatenus approbavit, sed studuit multipliciter impugnare, ex ea non debuit beneficium consequi, cui renunciasse tacite videbatur. Absonum erat praeterea, ut negaret, illam ecclesiam in tua dioecesi constitutam, super qua instrumenta praedocessoris tui ostendebat in iure monasterio suo fuisse concessa, per quae episcopale ius petebat expresse. [Dat. Ferentini II. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
Capitulum XX.
Solvendi sunt census ad antiquam monetam, in qua instituti fuerint, nisi sit in alterius monetae solutione praescriptum. H. d. est casus not. et multum allegabilis.
Idem Spoletano Episcopo.
Olim causam, quam adversus clericos plebis Rupinae super synodatico proponebas, venerabili fratri nostro Tudertino episcopo et collegis suis commisimus terminandam, coram quibus ex parte tua fuit propositum, quod, quum iidem clerici olim praedecessoribus tuis tres in festo Nativitatis, et tres in festo Resurrectionis dominicae pro synodatico solverint denarios Papienses, nunc tantum tres Lucenses pro singulis denariis Papiensibus persolvebant, quum tamen unus denarius Papiensis valeat sex Lucenses. Unde petebas, eos ad Papiensium solutionem nostra pro eo videlicet auctoritate compelli, quum, etsi tu Lucenses ipsos primo anno receperis, semper tamen ius tuum postmodum fueris protestatus. +Verum pars clericorum proposuit ex adverso, quod, etsi aliquando praedecessoribus tuis denarii Papienses pro synodatico fuerint persoluti, a XLV. annis et infra tam tibi quam aliis Lucenes exsolverant, sicque partem suam nitebantur praescriptione tueri (Et infra:) Nos igitur Iacobo tuo et Ioanni presbytero adversae partis procuratoribus dilectum filium nostrum P. Basilicae XII. Apostolorum presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Quibus coram eo nil volentibus aut valentibus de novo proponere, quoniam fuerat renunciatum utrinque, quum ipse gesta omnia in nostra et fratrum nostrorum praesentia retulisset, intelleximus per testes tuos fuisse probatum, quod tempore bonae memoriae Lotharii praedecessoris tui, et etiam post decessum ipsius denarii Papienses fuerant pro synodatico persoluti, et exinde tres Lucenses, quorum duo valebant V. de his, qui hoc tempore sunt in usu, aliquamdiu fuissent exhibiti. Et quia a tempore Lotharii XXXIII. vel XXXIV. aut XXXV. annorum spatium est elapsum, dicta etiam testium partis adversae inspeximus, per quos voluit comprobare, quod a XL. annis et infra tres Lucenses vel tres medaliae in synodaticum solutae fuerant pro singulis Papiensibus, quum Papienses fuissent antea persoluti. Confessus quoque fuerat advocatus ipsius partis in iure, ac eius confessio in scriptis redacta, nec correcta vel revocata per clericos supra dictos, quod iidem clerici Henrici et Lotharii praedecessorum tuorum temporibus tres Papienses pro synodatico solverent bis in anno, et exinde pro singulis Papiensibus tres Lucenses. Quum igitur constet nobis ad plenum per testes utriusque partis, quod Papienses olim pro synodatico solvebantur; quod ex eo etiam sequitur, quod Lucenses soluti sunt postmodum pro eisdem, quum ex dictis testium tuorum, et confessione advocati alterius partis non revocata postmodum appareat evidenter, quod tempore L. praedecessoris tui pro synodatico Papiensis fuit moneta soluta, quum ex utriusque partis attestationibus habeatur, quod a tempore dicti L. non nisi triginta sex annorum ad plus tempus effluxerit, et per testes tuos sit legitime comprobatum, quod tres Lucenses, qui pro uno Papiensi post mortem ipsius L. solvebantur, quinque vel sex valebant ex illis, qui hodie sunt in usu: intelligentes ex hoc, quod per monetae declinationem acciderit, ut usque ad tempus tuum Lucenses dati fuerint pro synodatico, sicut erant in usu, de consilio fratrum nostrorum procuratorem adversae partis nomine clericorum plebis praedictae tibi ad solutionem denariorum Papiensium vel aestimationem eorum pro synodatico per diffinitivam sententiam condemnamus.
Capitulum XXI.
Episcopus, remittens ecclesiae servitia, quae sibi debebat, et statuens, quod aliud servitium non imponatur, procurationem non intelligitur remisisse.
Idem Priori sancti Stephani.
Quum venerabilis frater noster [M.] Favensis episcopus, +et tu in nostra essetis praesentia constituti, et de quaestione, quae inter vos super ecclesia S. Stephani Fanensis vertebatur, velletis ad invicem litigare, dilectum filium Ioannem tit. S. Priscae presbyterum et Ioannem S. Mariae in Cosmedino diaconum cardinales vobis concessimus auditores. Coram quibus allegando opponere curavistis, quod, quum praedicta ecclesia S. Stephani quarundam monialium, quae in ea videbantur sub religionis habitu conversari, malitia faciente, fuerit fere ad desolationem redacta, illas bonae memoriae C. Fanensis episcopus auctoritate felicis recordationis Eugenii Papae praedecessoris nostri ab ecclesia memorata removit, et canonicos in ipsa instituit regulares, statuens, ut ordo canonicus perpetuis in ea temporibus debeat observari, et eam ab omni exactione tam sua quam successorum suorum et Fanensis ecclesiae prorsus absolvit, retento sibi et ecclesiae suae uno cereo trium librarum, ab ea annis singulis exsolvendo. [Et quia praedictus episcopus te super libertate praedicta tam a felicis memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro quam a nobis etiam confirmata multipliciter aggravabat, apostolicum tibi petivisti patrocinium suffragari. Praedictus vero episcopus proposuit ex adverso, quod privilegium praedicti praedecessoris sui et e cclesiae suae nullum praeiudicium inferebat, quia eo tempore, quo illud indulsit ecclesiae memoratae, episcopatui renunciaverat, et habitum in ipsa ecclesia receperat regularem, et post tres dies poenitens illud privilegium revocavit; praeterea tu et canonici illius ecclesiae non estis privilegio illo usi, sed omnia obsequia, sicut ante indultum privilegium, sic et post universis successoribus illius episcopi, et sibi praesertim, in hospitiis usque ad haec tempora curavistis sine difficultate qualibet exhibere, asserens confirmationem praedicti praedecessoris nostri fuisse per subreptionem elicitam, et hactenus occultatam; propter quod, si forsitan in aliquo laesa erat Fanensis ecclesia, restitutionem sibi fieri humiliter postulabat. Ceterum ad proposita sic respondere curavisti, quod ipsum privilegium de iure valebat, quia episcopus, dum illud concessit, nec episcopatui resignaverat, nec habitum receperat regularem, et ipsum de canonicorum suorum indulserat voluntate, sicut ex eodem instrumento evidenter appareret, in quo nomina canonicorum ecclesiae Fanensis sunt subscripta, et idem in palatio Fanensi datum fuerit, sicut in eo continetur expressum.] Nos autem, quum dicti cardinales ea, quae audierant, nobis fideliter retulissent, dicto instrumento diligenter inspecto, re vera Cognovimus, quod praefatus episcopus spallas, quas ab eadem ecclesia tam ipse quam praedecessores sui recipere consueverant, ecclesiae praefatae remisit, et statuit, quod aliud ei servitium non imponeret, sibi et ecclesiae suae annuatim trium librarum cereo pensionis nomine reservato. Quia ergo visitationi annexa est procuratio, quum nemo suis stipendiis debeat militare, nec os bovi alligandum sit trituranti, et episcopus ratione episcopalis iurisdictionis, quam habet in ea, teneatur causa correctionis ecclesiam visitare praefatam, nec intelligatur quasi novum imponi quod ab ipsa fundatione de communi fuerat iure impositum, de consilio fratrum nostrorum decernimus, quod idem episcopus, quum ad ipsam ecclesiam causa correctionis accesserit, moderatam ab ea procurationem recipiat bis in anno, sed nihil aliud praeter pensionem et procurationes praescriptas idem episcopus ab eadem ecclesia exigere vel extorquere praesumat. [Decernimus ergo etc. Dat. Anagniae V. Kal. Mart. 1204.]
Capitulum XXII.
Ecclesiae de novo conversae in procurationibus et aliis servabunt consuetudinem vicinarum.
Idem Compostellano Archiepiscopo.
Super eo, quod fraternitas tua nos consulere voluit, ut, quia fere tota provincia Compostellana de novo est ad iurisdictionem ecclesiae tuae conversa, qualiter tibi provinciam vel partem provinciae visitanti obsequi debeat et servire, nec non et in procurationibus providere, te instruere dignaremur, tibi taliter duximus respondendum, quod illud observare tenetur, quod in vicinis provinciis observatur. [Dat. Viterbii X. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]
Capitulum XXIII.
Praelati tunc sunt procurandi, quum personaliter visitant, et debent tunc servare concilium Lateranense et praedicationi, correctoni et reformationi vacare. Legati et nuncii apostolici pro his diebus tantum, pro quibus moram trahunt, procurari debent, et contra hanc constitutionem exactum restituitur duplicatum.
Idem in concilio generali.
Procurationes, quae ratione visitationis debentur episcopis, vel archidiaconis vel quibuslibet aliis, etiam apostolicae sedis legatis aut nunciis, absque manifesta et necessaria causa nullatenus exigantur, nisi quando personaliter officium visitationis impendunt. Et tunc evectionum et personarum mediocritatem observent in Lateranensi concilio diffinitam, hoc adhibito moderamine circa legatos et nuncios apostolicae sedis, ut, quum oportuerit eos apud aliquem locum moram facere necessariam, ne locus ille propter illos nimium aggravetur, procurationes recipiant moderatas ab aliis ecclesiis vel personis, quae nondum fuerant de suis procurationibus aggravatae, ita, quod numerus procurationum numerum dierum, quibus huiusmodi moram fecerint, non excedat, et, quum aliqua non suffecerit per se ipsam, duae vel plures coniungantur in unam. Porro visitationis officium exercentes non quaerant quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, praedicationi et cohortationi, correctioni et reformationi vacando, ut fructum referant, qui non perit. Qui autem contra hoc venire tentaverit et quod accepit reddat, et ecclesiae, quam taliter aggravavit, tantundem impendat.
Capitulum XXIV.
Ecclesia, etiam civitatensis, tenetur procurare episcopum visitantem quanquam ipsum nunquam procuravit.
Honorius III. de Tiro et Iosaphat Abbatibus.
Venerabili fratre nostro Cenomanensi episcopo accepimus conquerente, quod, quum causa, quae inter ipsum ex parte una, et abbatem et conventum de Cultura Cenomanensis dioecesis ex altera super procurationibus, quas ab eis petit idem episcopus tam in capite quam in membris, noscitur agitari, de consensu partium vobis fuerit ab apostolica sede commissa, dicti abbas et conventus ex eo frustrari intentionem eiusdem episcopi moliuntur, quod eorum monasterium in Cenomanensi villa situm esse dignoscitur, et ipsi procurationem hactenus non solverunt, +quanquam exemptionis privilegium non ostendant, et eidem episcopo competat ius commune. Volentes igitur, ut finis litibus imponatur, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, nisi dicti abbas et conventus aliud rationabile ostenderint et probaverint, propter quod ipsi episcopo exhibere non debeant supra dicta, vos eos ad exhibendum eam, sicut ius dictaverit, iuxta priorum apostolicarum literarum tenorem ratione praevia compellatis.
Capitulum XXV.
Qui iure metropolitano vel legationis visitat provinciam, in provinciales, qui sibi procurationes denegant, potest ferre sententiam.
Gregorius IX.
Quum nuper archiepiscopus Beneventanus Beneventanam provinciam visitaret (Et infra:) Mandamus, quatenus, quum eundem archiepiscopum sive auctoritate propria sive nostra Beneventanam provinciam contigerit visitare, procurationes, ratione visitationis debitas, iuxta facultates ecclesiarum vestrarum exhibeatis eidem; alioquin sententiam, quam ipse rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari.
Capitulum XXVI.
Ad antiquam monetam, vel, si non est in usu, ad eius aestimationem solvendae sunt pensiones antiquae.
Idem.
Quum canonicis maioris ecclesiae quandam summam pecuniae pro pensione ecclesiae tuae debitam aliquot annis persolveris, et iidem summam illam ex integro de meliori moneta exigant sibi solvi, tibi damus nostris literis in mandatis, ut canonicos illos solutione prioris pecuniae vel, si non sit in usu, aestimatione pensionis antiquae facias manere contentos.
Capitulum XXVII.
Propter privatum oratorium procuratio ratione visitationis non debetur.
Idem.
Auctoritate praesentium inhibemus, ne quis pro eo, quod in oratoriis, quae in grangiis vestris habetis, interdum aliqui vestrum celebrant, procurationes, quae ratione visitationis debentur, a vobis exigere vel extorquere praesumat.
T i t u l u s X L .
De consecratione ecclesiae vel altaris.
Capitulum I.
Amoto altari vel lapide, continente sigillum, reconsecrabitur altare, non autem ecclesia.
Alexander III.
Ad haec, si altare motum fuerit, aut lapis ille solummodo supra positus, qui sigillum continet, confractus, aut etiam diminutus exstiterit, debet denuo consecrari. Propter hoc vero nequaquam reiterare suam consecrationem ecclesia consuevit, licet id quidam canones innuere videantur. Non tamen id facere prohibetur.
Capitulum II.
Diebus etiam non festis possunt ecclesiae consecrari.
Innocentius III. Tornacensi Episcopo.
Tua fraternitas +requiri fecit a nobis, utrum tibi dedicationes ecclesiarum tam diebus dominicis quam privatis liceret celebrare; super quo Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod in dioecesi tua licet tibi ecclesiis dedicationem impendere tam diebus dominicis quam privatis. [Dat. Romae VII. Id. Febr. A. VII. 1205.]
Capitulum III.
Habet duo dicta, et primo idem dicit, quod cap. supr. eod. Secundum dictum dicit, quod oleum non consecratum potest commisceri oleo consecrato, et totum fit consecratum.
Idem Nidrosiensi Episcopo.
Quod in dubiis (Et infra: [cf. c. 30. de sent. exc. V. 39.]) Altare vero, in quo tabula, cui consecrationis benedictio pontificali ministerio adhibetur, si mota vel enormiter fracta fuerit, debet non immerito consecrari. Nec negamus, quin oleum non consecratum consecrato possit oleo commisceri. [Clerici autem etc. Dat. ap. civitatem Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]
Capitulum IV.
Reconciliatur ecclesia, quae propter homicidia et vulnera hominum ibidem perpetrata polluta est.
Idem Compostellano Archiepiscopo.
Proposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod, venientibus ad ecclesiam sancti Iacobi ex diversis regionibus peregrinis, et volentibus aliis ab aliis per contentiones et rixas altaris de nocte custodiam vindicare, homicidia contingunt fieri interdum, et aliquando vulnera inferuntur; +propter quod humiliter postulasti, ut alio modo, quam per reconsecrationis beneficium, dignaremur ipsi ecclesiae providere. Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, manente ecclesia et altari, ipsa reconciliari poterit per aquam cum vino et cinere benedictam. [Dat. Viterbii XII. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]
Capitulum V.
Plura altaria simul in eadem ecclesia consecrari possunt; et idem in pluribus episcopis.
Idem.
Quum sis (Et infra: [cf. c. 6. de usu et auct. pall. I. 8.]) Noveris igitur, quod, ubi exposcit necessitas, et plura in ecclesia una altaria et plures episcopos simul poteris consecrare.
Capitulum VI.
Corruente tecto parietibus illaesis, et mensa altaris non enormiter fracta, nec altare, nec ecclesia consecratur.
Idem.
Ligneis aedificiis ecclesiae vestrae casu quodam igne consumptis, parietibus tamen illaesis, ac mensa principalis altaris in sua extremitate modicam passa fracturam, +quaesivisti per sedem apostolicam edoceri, si propter hoc ipsius altaris, vel etiam totius ecclesiae debeat consecratio innovari. Ad quod Inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum parietes in sua integritate permanserint, et tabula altaris mota vel enormiter laesa non fuerit, ob causam praedictam nec ecclesia, nec altare debet denuo consecrari. [Dat. Lat. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
Capitulum VII.
Polluitur ecclesia vel coemeterium, si excommunicatus in ea sepelitur.
Idem Senonensi Episcopo.
Consuluisti (Et infra: [cf. c. 14. de foro comp. II. 2.]) Coemeteria vero, in quibus excommunicatorum corpora sepeliri contingit per suorum violentiam propinquorum, reconcilianda erunt aspersione aquae solenniter benedictae, sicut in dedicationibus ecclesiarum fieri consuevit. [Procurationes autem etc. Dat. Lat. III. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
Capitulum VIII.
Qui fecit ecclesiam consecrari, tenetur eam dotare. H. d. et tene mente hunc casum.
Honorius III. Reginae Hungariae.
Quum, sicut ex relatione dilectorum filiorum capituli Oradiensis nobis innotuit, devotionis zelo succensa eorum feceris ecclesiam consecrari, +profecto speramus, quod zelus, ille, qui te ad eiusdem ecclesiae consecrationem induxit, te quoque, ut et dotem ei conferas, debeat animare, et quidem, Quum non sit ecclesia, nisi de dote provisum ei fuerit, consecranda, eo liberalius ad dotandam praedictam ecclesiam aperire manus munificentiae tuae debes, quo et facilius potes id facere, et ad hoc fortius, tanquam ex debito, iam teneris.
Capitulum IX.
Ecclesia polluta per sacerdotem simplicem reconciliari non potest, etiamsi aqua fuerit per episcopum benedicta.
Gregorius IX. Astoricensi Episcopo.
Aqua per episcopum benedicta ecclesiam reconciliari posse per alium episcopum, non negamus, per sacerdotes simplices hoc fieri de cetero prohibentes, non obstante consuetudine provinciae Bracharensis, quae dicenda est potius corruptela; quia, licet episcopus committere valeat quae iurisdictionis exsistunt, quae ordinis tamen episcopalis sunt non potest inferioris gradus clericis demandare. Quod autem mandantibus episcopis super reconciliatione factum est hactenus per eosdem, misericorditer toleramus. [Ecclesiae etc. (cf. c. 9. de imm. eccl. III. 49.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.]
Capitulum X.
Ecclesia, etiam non consecrata, si polluitur, reconcilianda est.
Idem eidem.
Si ecclesia non consecrata cuiuscunque semine fuerit aut sanguinis effusione polluta, aqua protinus exorcizata lavetur, ne divinae laudis [in ea] organa suspendantur; est tamen, quam citius fieri poterit consecranda. [Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.]
T i t u l u s X L I .
De celebratione missarum, et sacramento
eucharistiae et divinis officiis.
Capitulum I.
Presbyter tenetur horis debitis dicere horas canonicas, permittitur tamen sibi ex causa dicere eas usque ad vesperas inclusive. H. d. secundum unum intellectum.
Ex concilio Agathensi.
Presbyter, mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suae, canendo videlicet primam, tertiam, sextam, nonam vesperamque persolvat, ita tamen, ut horis competentibus et signatis iuxta possibilitatem aut a se, aut a scholaribus publice compleantur. Deinde peractis horis et infirmis visitatis, si voluerit, exeat ad opus rurale ieiunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam, pro temporis qualitate, et opportunitatis. Ex dictis Benedicti: Propheta dicente: «septies in die laudem dixi tibi;» qui septenarius numerus a nobis sic impletur, si matutini, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae et completorii tempore nostrae servitutis officia persolvamus, quia, sicut Propheta ait: septies in die etc. Nam de nocturnis vigiliis idem ipse Propheta ait: «Media nocte surgebam ad confitendum tibi, etc.» Ergo his temporibus laudes creatori nostro super iudicia suae iustitiae referamus.
Capitulum II.
Propter missam specialem missa de feria dimittenda non est.
Ex concilio Triburiensi.
Quidam etiam laicorum et maxime matronae habent in consuetudine, ut per singulos dies audiant evangelium: «In principio erat verbum,» et missas peculiares, hoc est de sancta Trinitate et de sancto Michaele; et ideo sancitum est in eodem concilio, ut ulterius hoc non fiat, nisi suo tempore, et nisi aliquis [fidelium] velit propter reverentiam sanctae Trinitatis, non pro alia devotione audire. Sed si voluerint, ut sibi missae cantentur, de eodem die missas audiant pro salute vivorum et etiam defunctorum.
Capitulum III.
Sufficit sacerdoti semel in die celebrare, et excipit duos casus, scilicet necessitatem et festum Nativitatis.
Innocentius III. Vigorensi Episcopo.
Consuluisti +nos, utrum presbyter duas missas in eadem die valeat celebrare; super quo tibi Respondemus, quod, excepto die Nativitatis dominicae, nisi causa necessitatis suadeat, sufficit sacerdoti semel in die unam missam solummodo celebrare. [Dat. VII. Kal. Febr. 1206.]
Capitulum IV.
In missa commemorationis, licet dicatur propria praefatio, non tamen dicitur hymnus angelicus, nec symbolum.
Idem Archiepiscopo Bracharensi.
Consilium nostrum (Et infra: [cf. c. 2. de obs. iei. III. 46.)] Insuper Requisisti, utrum in diebus profestis, in quibus ad honorem S. Spiritus, B. Virginis, et sanctae crucis missam celebrari contingit, hymnus angelicus, symbolum ac praefatio propria debeat decantari, +praesertim quum in partibus tuis in honorem B. Virginis in sabbatorum diebus missa solenniter celebratur. Ad quod utique Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod apud nos in diebus profestis, quum missarum solennia in honorem B. Virginis celebrantur, neque hymnus angelicus, neque symbolum decantatur, licet in missa propria praefatio decantetur, ut inter commemorationem et solennitatem differentia ostendatur. Unde «Te Deum laudamus» regularius dimittitur, quam dicatur in laudibus matutinis. [Quum autem quaesieris etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.]
Capitulum V.
Sacerdos post sumptam eucharistiam perfundat, nisi aliam nuissam sit dicturus.
Idem Clericis sancti P. Magalonensis.
Ex parte vestra (Et infra: [cf. c. 1. de obs. iei. III. 46.]) Insuper postulastis, quomodo sacerdos in missa perfundere debeat, per literas apostolicas edoceri. Ad quod Postulationi vestrae taliter respondemus, quod semper sacerdos vino perfundere debet, postquam totum acceperit eucharistiae sacramentum, nisi quum eodem die aliam missam debuerit celebrare; ne, si forte vinum perfusionis acciperet, celebrationem aliam impediret. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Nov. 1204.]
Capitulum VI.
Si qua verba sunt in canone missae, quae ab Evangelistis dicta non fuerunt, credere debemus, quod a Christo Apostoli, et ab Apostolis eorum successores acceperunt. Et hoc dicit usque ad §. Quaesivisti - (Quaesivisti etc.:) In sacramento altaris aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, H. d. usque ad §. Tertio loco. Abbas Siculus. - (Tertio loco etc.:) Oratio, quae dicitur in secreta in festo sancti Leonis, immutata est, quia ubi dicebatur: «annue nobis Domine, ut, animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:» hodie dicitur: «ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio:» et haec mutatio contingit, quia sancti nostris orationibus non indigent, sed nos suis. H. d. usque ad finem. Abbas.
Idem I. quondam Archiepiscopo Lugdunensi.
Quum Marthae +circa plurima satagentis officio in cura regiminis pastoralis pro maiori parte renuncians, in domo Domini quasi abiectus elegeris habitare cum illis, qui partem optimam elegerunt, sedentes ad pedes Domini cum Maria, ut in lege eius iugiter meditentur, lippitudini Liae Rachelis pulchritudinem praeferentes: eam in te vigere credimus intelligentiam scripturarum, ut non sulum parvulis frangere possis panem, sed profectis etiam cibum solidum ministrare, ac nodos solvere difficilium quaestionum Verum, quoniam in primatu Apostolorum principis apostolicae sedis magisterium recognoscens, ad eam credis maiores causas ecclesiae referendas: consultationibus tuis, quas non ob commodum utilitatis terrenae, quum civilem non contineant quaestionem, sed animarum profectum, ut videlicet in lucem prodeant obscurae scripturae, novimus te novisse libenter, quod nobis inspirat Dominus respondemus. Quaesivisti siquidem, quis formae verborum, quam ipse Christus expressit, quum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, illud in canone missae, quo ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelistarum legitur expressisse. Quum enim in evangelio sic legatur: «Accipiens calicem, gratias agens benedixit, et dedit discipulis suis, dicens: bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis, et pro multis aliis effundetur in remissionem peccatorum:» in canone missae sermo iste, videlicet «mysterium fidei,» verbis ipsis interpositus invenitur. Unde quum non Evangelista Christum hoc dixisse testetur, moveris non modicum et miraris, quod aliquis asseverare tentaverit, eum aliquid plus dixisse, quam aliquis Evangelistarum asseveret. Verum, si formam ipsius canonis inspicias diligenter, praeter hoc, de quo tua fraternitas requisivit, alia duo, videlicet: «elevatis oculis in coelum» et «aeterni testamenti,» poteris in ipso canone reperire, quae in textu evangelico non leguntur. Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo, vel facto expressisse leguntur. Paulus enim in actibus Apostolorum sic ait: «Meminisse vos oportet verbi Domini Iesu, qui dixit: beatius est magis dare quam accipere.» Haec nullus quatuor Evangelistarum descripsit. Nullus etiam horum expressit, quod Paulus de Christo ad Corinthios scribens ait: «Visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est Iacobo; novissime autem, tanquam abortivo, visus est et mihi.» Ipsi etiam Evangelistae mutuo inter se supplevisse leguntur quae ab eorum aliquo vel aliquibus sunt omissa. Unde quum tres Evangelistae posuerint: «hoc est corpus meum,» solus Lucas adiecit: «quod pro vobis tradetur,» et quum Matthaeus et Marcus dicant: «pro multis, Lucas dicit: pro vobis.» Matthaeus autem: «in remissionem peccatorum,» adiunxit. Ceterum ea, quae adduntur in canone missae, possunt ex aliis locis evangelii comprobari. Ioannes enim suscitationem Lazari describens, Iesum sursum oculos levasse asserit, et dixisse: «Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me.» +Alibi etiam idem dicit: «Haec locutus est Iesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, clarifica filium tuum.» Si tunc igitur in coelum oculos levavit ad Patrem, quum ad corpus exanime animam Lazari revocavit, probabilius esse videtur, quod tunc oculos levaverit ad Patrem in coelum, quum panem et vinum in corpus et sanguinem proprium commutavit. Ceterum, sicut superius est expressum, quum in textu evangelico «novi testamenti» ponatur, hic interponitur: «et aeterni.» Nam vetus testamentum, quod hircorum et vitulorum fuit sanguine dedicatum, temporalia promittebat: novum autem, quod est Christi sanguine consecratum, promittit aeterna. Et ideo testamentum illud fuit vetus et transitorium; hoc autem novum est et aeternum. Vel, ut utamur alia ratione, unde novum, id est ultimum, esse describitur, inde aeternum, id est perpetuum, comprobatur. Novissimum etenim hominis testamentum immobile perseverat, quia testatoris obitu confirmatur; iuxta quod Apostolus testamentum in morte asserit confirmatum, alioquin non valet, dum vixerit qui testatur. Praeterea non solum scriptura, sed etiam promissio dicitur testamentum, iuxta quod Apostolus ipse scribit: «Ideo novi testamenti mediator est, ut repromissionem accipiant qui vocati sunt hereditatis aeternae.» Sic ergo intelligi debet quod in ipso canone reperitur: «Hic est enim sanguis meus novi et aeterni testamenti,» id est, novae ac aeternae promissionis, scilicet confirmator, sicut Dominus repromittit: «Qui manducat,» inquiens, «carnem meam, et sanguinem meum bibit, habet vitam aeternam.» Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet «mysterium fidei,» munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes, in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum, et speciem et figuram, pro eo, quod scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, esse sacramentum, et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates scripturae convenienter intelligunt, nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, scripturas et virtutem Dei pariter nescientes. Si enim ideo, quia figura est sacramentum altaris, veritas esse negatur, ergo nec mors, nec resurrectio Christi, quum figura sit, veritas est credenda, siquidem mortem et resurrectionem Christi similitudinem et imaginem esse Apostolus manifestat: «Christus,» inquiens, «mortuus est pro delictis nostris, et resurrexit propter iustificationem nostram.» Apostolorum etiam princeps Petrus sic in epistola sua scribit: «Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius.» Si ergo tam mors Christi quam eius resurrectio est exemplum, ut et nos, peccato mortui, iustitiae iam vivamus. Quare, si non fuit veritas, quia fuit exemplum: ergo nec vere mortuus fuit Christus, nec vere a mortuis resurrexit. Sed absit a fidelium cordibus error iste, quum Propheta de ipso testetur, quod vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Dicitur tamen mysterium fidei, quoniam et aliud ibi creditur quam cernatur, et aliud cernitur, quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Christi, ac virtus unitatis et caritatis. +Quod autem mysterium fidei dicitur in hoc loco, alibi secundum Ioannem spiritus et vita narratur. Nam spiritus est mysterium iuxta illud: «litera occidit, spiritus autem vivificat;» fides autem est vita, secundum quod legitur: «Iustus meus ex fide vivit, propter quod ipse Dominus dicit: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.» Distinguendum est tamen subtiliter inter tria, quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet formam visibilem, veritatem corporis, et virtutem spiritualem. Forma est panis et vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et caritatis. Primum est sacramentum, et non res. Secundum est sacramentum et res. Tertium est res et non sacramentum. Sed primum est sacramentum geminae rei. Secundum autem est sacramentum unius, et alterius res exsistit. Tertium vero est res gemini sacramenti. Credimus igitur, quod formam verborum, sicut in canone reperitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperint successores. Nam, sicut superius est expressum, multa de verbis et factis dominicis ab Evangelistis omissa, et sermonibus suppleverunt Apostoli et operibus expresserunt. §. 1. Quaesivisti etiam, utrum aqua cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur, quod, quum de latere Christi duo praecipua fluxerint sacramenta redemptionis in sanguine; ac regenerationis in aqua, in illa duo, vinum et aqua, quae commiscentur in calice, divina virtute mutantur, ut in hoc sacramento plene sit veritas et figura. Alii vero tenent, quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, quum in vinum transeat mixta vino, licet physici contrarium asseverent, qui aquam a vino per artificium posse asserunt separari. Praeterea potest dici, quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa ita, quod vini saporem assumit. Quod inde convincitur, quia, si post calicis consecrationem aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem, nec sanguini commiscetur; sed accidentibus prioris vini commixtum corpori, quod sub eis latet, undique circumfunditur, non madidans circumfusum. Ipsa tamen accidentia vinum appositum videntur afficere, quia, si aqua pura fuerit apposita, vini saporem assumit. Contingit igitur accidentia mutare subiectum, sicut et subiectum contingit accidentia permutare; cedit quippe natura miraculo, et virtus supra consuetudinem operatur. Sed nec inconveniens creditur aut absurdum, si aqua in corpore Christi esse credatur, quum legatur de ipsius latere processisse. +Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in phlegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse, non attendentes, quod de latere Christi duo fluxerunt sacramenta, et quod non baptizantur in phlegmate, sed in aqua, iuxta quod Dominus protestatur: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei.» Verum inter opiniones praedictas illa probabilior iudicatur, quae asserit, aquam cum vino in sanguinem transmutari, ut expressius eluceat proprietas sacramenti. Nam quum aquae multae sint populi multi, iuxta quod alibi legitur: «Beati, qui seminatis super omnes aquas:» ideo vino aqua unitur, ut Christo populus adunetur. Per hoc enim, quod et suscepit ipse de nostro, et accepimus ipsi de suo, tam insolubili nexu coniungimur, ut, qui est unum cum Patre per ineffabilem unitatem, fiat unum nobiscum per admirabilem unionem, ac per hoc ipso communiter mediante cum Patre unum efficimur. «Pater,» inquit «sancte, serva eos, in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos, non pro his autem roga tantum, sed pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut et ipsi in nobis unum sint, et mundus credat, quia tu me misisti.» §. 2. Tertio vero loco fraternitas tua requisivit, quis mutaverit, vel quando, aut quare fuerit mutatum, quod in secreta B. Leonis secundum antiquiores codices continetur, sic videlicet: «Annue nobis, Domine, ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio:» quum in modernis sacramentariis habeatur: «Annue nobis, quaesumus, Domine, ut intercessione B. Leonis haec nobis prosit oblatio.» Super quo tibi taliter respondemus, quod, quis illud mutaverit, aut quando mutatum fuerit, ignoramus. Scimus tamen, qua fuerit occasione mutatum; quia, quum sacrae scripturae dicat auctoritas, quod iniuriam facit martyri qui orat pro martyre, idem est ratione consimili de aliis sanctis sentiendum, quia orationibus nostris non indigent pro eo, quod quum sint perfecte beati, omnia eis ad vota succedunt. Sed nos potius orationibus eorum indigemus, quos, quum miseri simus, undique mala nostra perturbant. Unde, quod in plerisque orationibus continetur: «prosit» videlicet «vel proficiat huic sancto vel illi talis oblatio ad gloriam et honorem,» ita sane debet intelligi, ut ad hoc prosit, quod magis ac magis a fidelibus glorificetur in terris, aut etiam honoretur, licet plerique reputent non indignum, sanctorum gloriam usque ad iudicium augmentari, et ideo ecclesiam interim sane posse augmentum glorificationis eorum optare. Verum, utrum in hoc articulo locum habeat illa distinctio, qua docetur, quod defunctorum alii sunt valde boni, alii sunt valde mali, alii mediocriter boni, alii mediocriter mali, unde suffragia, quae fiunt a fidelibus in ecclesia pro valde bonis, actiones sunt gratiarum, pro valde malis consolationes vivorum, expiationes vero pro mediocriter bonis, et propitiationes pro mediocriter malis, tua discretio investiget. De cetero tuis orationibus adiuvari petimus apud Deum. [Dat. Lat. III. Kal. Dec. Ao. V. 1202.]
Capitulum VII.
Gravius peccat qui simulat conficere, et non conficit, quam ille, qui conficit in mortali.
Idem Rectoribus Romanae fraternitatis.
De homine (Et infra:) Quaesivistis enim a nobis, quid de incauto presbytero videatur, qui, quum se sciat in mortali crimme constitutum, missarum solennia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris conscientiam dubitat celebrare, arctatusque graviter e duobus, dum divinum exsequi ministerium metuit, ne populum illud exspectantem offendat, et corpus Christi perficere perhorrescit, ne sumens ipsum indigne iudicium sibi manducet et bibat, peractisque ceteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit, ita credens, per id, quod praetendit, populo satisfacere, ut per hoc, quod intendit, Deum non debeat provocare. Quum ergo falsa sint abiicienda remedia, quae veris sunt periculis graviora, licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab huiusmodi sacramento reverenter debeat abstinere, ac ideo peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud; gravius tamen procul dubio videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare, quum ille culpam vitando, dum facit, in solius miseri cordis Dei manum incidat, iste vero culpam faciendo, dum vitat, non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo, quem decipit, se adstringat. [Dat. Sorae X. Kal. Oct. Pont. nostr. Ao. 1208.]
Capitulum VIII.
Hic improbat opinionern, quae habet, quod in sacramento altaris aqua convertatur in phlegma, et probat, Christum fuisse verum Deum et verum hominem, et quod de ipsius latere exivit vera aqua.
Idem Ferrrariensi Episcopo.
In quadam nostra decretali epistola asseris te legisse, illud esse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet eucharistiae aquam in phlegma converti. Nam et de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exisse. +Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen in contrarium nos sentimus, nostrae compelleris sententiae consentire. Sed verbum Ioannis Apostoli te multum movere fateris, dicentis: «Tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt;» quamvis hoc ultimum in plerisque codicibus minime habeatur, quod dicis ab omnibus sic exponi, illos videlicet esse unum, id est de una et eadem re, scilicet de hamanitate Christi testari. Porro si vera fuit aqua, quae fluxit de latere Christi, et non humani corporis humor, qualiter per illam probetur, quod Christus sit homo, non vides. Glossa namque super illum locum sic habet: «Spiritus, id est humana anima, quam emisit in passione; aqua et sanguis, quae fluxerunt de latere Christi,» quod fieri non posset, si non haberet veram carnis naturam. Sic ergo tam ex textu quam ex glossa proponis, per illam aquam probari, quod Christus sit verus homo, et ideo, si dicatur, quod illa non exstitit vera aqua, sed aquaticus humani corporis humor, tam expositoris quam Apostoli verba intelligibilia tibi esse videntur. Sed dicto, quod fuerit vera aqua, sicut non credimus et fatemur, nec ista, nec illa sufficienter intelligis. Unde nobis humiliter supplicasti, quatenus ad generalem utilitatem legentium, et nebulam de tuo corde tollendam, sufficienter et evidenter hoc exponere dignaremur. Nos igitur ad tuae supplicationis instantiam respondemus, quod quidam dixerunt, sed erraverunt, Christum non fuisse verum Deum, sed adoptivum, ut miseri Arriani; alii vero Christum non fuisse verum hominem, sed phantasticum, ut impii Manichaei. Sed adversus huiusmodi haereses Ioannes Apostolus in epistola sua loquitur, dicens: «Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt:» per hoc intendens ostendere, quod Christus sit verus Deus. «Et tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis;» per hoc intendens ostendere, quod Christus sit verus homo. Nam ad esse hominis duo principaliter exiguntur, videlicet corpus et anima, ex quorum coniunctione verus homo subsistit. Per hoc autem, quod in articulo mortis Christus inclinato capite tradidit spiritum, de quo voce magna clamaverat: «Pater, in manus tuas commendo spiritum meum», manifeste probatur, quod ipse spiritum habebat, non solum flatum vitalem, sed animam quoque rationalem, de qua praedixerat: «Tristis est anima mea usque ad mortem,» et: «Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam.» Per hoc autem, quod unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo sanguis exivit et aqua, probatur aperte, quod Christus verum corpus habebat. Nam de phantastico corpore, nec sanguis, nec aqua potuisset exire, unde «ille, qui vidit, testimonium quidem perhibuit, et testimonium eius est verum, quia tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis.» Quod videlicet Christus sit verus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens, probatur ex eo, quod spiritum vitalem emisit; et de vero corpore probatur, quoniam ex eo sanguis exivit et aqua; rationalis quippe anima non posset vivificare, nisi corpus humanum, ex quibus verus homo consistit. Ceterum sicut fuit verus spiritus et verus sanguis, ita procul dubio vera aqua, quum Christus sit veritas, et a veritate omnis fallacia sit penitus aliena. Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit, et testimonium veritati perhibuit, profecto non «aquam,» sed «phlegma» dixisset. Nec in hoc verum regenerationis sacramentum fuisset ostensum, quum per sacramentum baptismi non regeneremur in phlegmate, sed in aqua. Neque per hoc posset vero argumento probari, quod in sacramento eucharistiae admiscenda sit aqua vino, si de latere Christi non aqua, sed phlegma cum sanguine profluxisset. Sed nec vera fuisset figura, quae super hac re praecessit in veteri testamento, quando videlicet Moyses virga percussit silicem, et ex ea quidem non phlegma, sed aqua manavit. Restat igitur, ut, qualiscunque fuerit illa aqua, sive naturalis sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata, sive de componentibus ex parte aliqua resoluta, procul dubio vera fuit; quum naturaliter possit et compositum in componentia, et elementatum in elementa resolvi, quemadmodum verus exstitit sudor ipsius, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Quum autem ad compositionem humani corporis quatuor elementa concurrant, videlicet terra et aqua, aer et ignis, et ad vegetationem eiusdem corporis quatuor humores illis consimiles conveniant, videlicet sanguis et cholera, phlegma et melancholia, ut veritatem humani corporis expressius demonstraret, unum ex illis et unum ex istis Ioannes expressit, illaque potius ex illis et ex istis, quae magis mysterio congruebant, ex elementis aquam, et ex humoribus sanguinem; in quibus duobus duo maxime sacramenta, redemptionis videlicet et regenerationis, elucent. [Dat. III. Non. Mart. Ao. XII. 1209.]
Capitulum IX.
Praecipit praelatis et clericis in virtute obedientiae, ut nocturnum officium et diurnum studiose celebrent et devote.
Idem in concilio generali.
Dolentes referimus, quod non solum quidam minores clerici, verum etiam aliqui ecclesiarum praelati, circa commessationes superfluas et fabulationes illicitas, ut de aliis taceamus, fere medietatem noctis expendunt, et somno residuum relinquentes, vix ad diurnum concentum avium excitantur, transcurrendo undique continua syncopa matutinum. Sunt et alii, qui missarum solennia vix celebrant quater in anno, et, quod deterius est, interesse contemnunt. Et si quando, dum haec celebrantur, intersint, chori silentium fugientes intendunt exterius collocutionibus laicorum, dumque auditum ad indebitos sermones effundunt, aures intentas non porrigunt ad divina. Haec igitur et similia sub poena suspensionis penitus inhibemus, districte praecipientes in virtute obedientiae, ut divinum officium nocturnum pariter et diurnum, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent pariter et devote.
Capitulum X.
Eucharistia debet munde servari, et in eius elevatione et delatione populus debet se inclinare; et, quum defertur ad infirmum, debet deferri in decenti habitu et cum lumine; transgressores vero graviter sunt puniendi.
Honorius III.
Sane, quum olim +[vas aureum, manna plenum, Christi corpus deitatem praefigurans, in arca foederis auro tecta infra sancta sanctorum fuerit collocatum, ut munde in loco venerabiIi servaretur, dolemus plurimum et tristamur, quod in plerisque provinciis sacerdotes sanctiones canonicas, immo divinum iudicium contemnentes, sacram eucharistiam incaute custodiunt, et immunde ac indevote contrectant, quasi nec creatorem timeant, vel recreatorem diligant, aut iudicem omnium expavescant, quamquam Apostolus terribiler comminetur, deteriora illum mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, vel sanguinem testamenti pollutum duxerit, aut spiritui gratiae contumeliam fecerit, quam transgressorem legis Mosaicae, qui mortis sententia plectebatur.] Ne [igitur] de cetero propter incuriam sacerdotum in indevotos divina indignatio gravius exardescat, districte praecipiendo mandamus, quatenus a sacerdotibus eucharistia in loco singulari, mundo etiam et signato semper honorifice collocata, devote ac fideliter conservetur. Sacerdos vero quilibet frequenter doceat plebem suam, ut, quum in celebratione missarum elevatur hostia salutaris, quilibet se reverenter inclinet, idem faciens, quum eam defert presbyter ad infirmum. Quam in decenti habitu superposito mundo velamine ferat, et referat manifeste ac honorifice ante pectus cum omni reverentia et timore, semper tamen lumine praecedente, quum sit candor lucis aeternae, ut ex hoc apud omnes fides et devotio augeatur. Praelati autem huiusmodi mandati graviter punire non differant transgressores, si et ipsi divinam et nostram volunt effugere ultionem. Vos autem sic observari faciatis praedicta, quod non efficiamini vindictae participes, sed coronae. [Dat. Viterbii X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]
Capitulum XI.
In ecclesiis collegiatis debent celebrari duae missae collegialiter, una pro defunctis, alia secundum exigentiam diei, ut pro festo, si festum occurrit, vel pro feria, si feria.
Idem universis ecclesiarum Praelatis.
Quum creatura non habeat, quid pro meritis respondeat creatori (Et infra:) Quum igitur ecclesia Gallicana, per Dei gratiam tanquam lucerna super candelabrum posita, luceat aliis per exemplum, qui videntes opera eius bona glorificant patrem coelestem, ne, quod absit, tantae negligentiae tenebris obumbretur, et alias consequenter obumbret: universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta vobis Mandamus, quatenus universi et singuli provide attendentes, quod servire Deo regnare est, nullum in vos torporem negligentiae, sicut hactenus, obrepere permittatis, quo minus et pro anniversariis defunctorum, et pro festo vel feria secundum temporum congruentiam, missarum solennia conventualiter celebretis, et faciatis conventualiter celebrari, ut sic quodammodo sine intermissione orantis ab eo mereamini exaudiri, qui adest omnibus in veritate invocantibus nomen suum. [Dat. Anagniae IV. Non. Iul. 1217.]
Capitulum XII.
In die coenae Domini episcopus tantum in sua ecclesia debet missam celebrare et chrisma conficere.
Idem.
Te referente +didicimus, quod in die coenae Domini de antiqua teneris consuetudine chrisma conficere in ecclesia Sipontina, sed, quum mane diei eiusdem ad Garganicam ecclesiam accedas, ut ibi, prout moris est, recipias peregrinos, ipsius loci clerus et populus celebrare missam in eadem ecclesia Garganica, priusquam ad Sipontinam redeas, te compellunt, super quo nostrum et apostolicae sedis consilium implorasti. Quum autem chrisma eo die intra missarum conficiatur solennia, et cuilibet sacerdoti, quacunque dignitate praefulgeat, unam in die celebrare missam sufficiat, (nam et valde est felix, qui celebrat digne unam): fraternitati tuae mandamus, quatenus die coenae Domini in ecclesia Sipontina duntaxat, in qua teneris chrisma conficere, missarum studeas solennia celebrare.
Capitulum XIII.
In sacrificio altaris plus de vino quam de aqua ponendum est.
Idem Archiepiscopo Ablasensi.
Perniciosus valde, sicut audivimus, in tuis partibus inolevit abusus, videlicet, quod in maiori quantitate de aqua ponitur in sacrificio, quam de vino, quum secundum rationabilem consuetudinem ecclesiae generalis plus in ipso sit de vino quam de aqua ponendum. Ideoque fraternitati tuae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus id non de cetero facias, nec in tua provincia fieri patiaris. [Dat. Id. Decemb. Ao. V. 1220.]
Capitulum XIV.
Ab officio et beneficio deponitur presbyter, qui sine aqna et igne, vel in pane fermentato vel vase ligneo sacrificat.
Idem Episcopo Brixiensi.
Literas tuas recepimus, continentes, quod, quum super excessibus magistri Mauri presbyteri ecclesiae sanctae Brigidae Brixiensis iuxta debitum officii pastoralis inquireres, confessus est, quod, quum quadam die hostiam et calicem non haberet, in pane fermentato et in scypho ligneo adstante populo missarum solennia celebrare praesumpsit. +Quare ipsum supposuisti perpetuo interdicto, consulens, ut in aliqua ecclesia regulari mutaret in melius vitam suam. Postmodum autem, illo coram venerabili fratre nostro Hostiensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato, ut secum misericorditer ageret, supplicante, idem, ad celebrationem divinorum presbyterum restituens memoratum, super suspensione beneficii causam S. Salvatoris et S. Lucae praepositis Brixiensibus delegavit, qui ad beneficium restituerunt eundem. Deinde vero reversus de partibus transmarinis, Intellecto iterum, quod praedicta ecclesia per malitiam dicti presbyteri multipliciter laedebatur, inquisitionis officium iterans, ex eius confessionibus invenisti, quod idem sine igne sacrificabat et aqua, +quare, quid de ipso agendam sit, nostro petiisti edoceri responso. Quum igitur vel ex aperta malitia, vel ex nimia desipientia peccasse probetur, fraternitati tuae mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, officio et beneficio sublato appellationis obstaculo perpetuo ipsum prives.
T i t u l u s X L I I .
De baptismo et eius effectu.
Capitulum I.
Licet puer sit ter mersus in aqua in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, si non sit dictum: «Ego te baptizo in nomine Patris, etc.,» non est baptizatus.
Alexander III.
Si quis sane puerum ter in acqua immerserit in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, amen, et non dixerit: «Ego baptizo te in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, amen:» non est puer baptizatus.
Capitulum II.
Si probabiliter dubitatur, an quis fuerit baptizatus, potest baptizari forma hic expressa.
Idem.
De quibus dubium est, an baptizati fuerint, baptizantur his verbis praemissis: «Si baptizatus es, non te baptizo, sed, si nondum baptizatus es, ego te baptizo, etc.»
Capitulum III.
Sacramentum baptismi utiliter confertur parvulis licet non credant nec intelligant, et remittitur eis peccatum originale. H. d. usque ad §. Verum. - (Verum etc.:) Originale peccatum, quod sine consensu cortrahitur, remittitur in baptismo etiam non consentienti, ut parvulis; secus de actuali, quia, sicut non committitur sine consensu, ita non relaxatur. Hoc dicit usque ad §. Sed adhuc. Abbas. - (Sed adhuc:) Licet in baptismo dimittatur originale peccatum parvulis, qui tamen consentire non possunt, in adultis tamen, amentibus vel dormientibus, qui non consentiunt baptismo, non dimittitur actuale, et item etiam nec originale. H. d. (Item etc.:) Amentes vel dormientes baptizati, si ante dementiam vel dormitionem baptizari volebant, characterem suscipiunt, alias secus; coacti vero causative suscipiunt. H. d. usque ad finem.
Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo.
Maiores ecclesiae causas, praesertim articulos fidei contingentes, ad Petri sedem referendas intelliget qui eum quaerenti Domino, quem discipuli dicerent ipsum esse, respondisse notabit: «Tu es Christus filius Dei vivi,» et pro eo Dominum exorasse, ne deficiat fides eius. Quibusdam igitur quaestionibus, quas contra catholicos haeretici moverant, nos postulas respondere. Asserunt enim, parvulis inutiliter baptisma conferri, quod nituntur tam ratione quam auctoritate probare, illud primo et praecipue inducentes, quod, quum secundum verbum Iacobi Apostoli, dicentis in epistola sua: «Caritas operit multitudinem peccatorum,» et iuxta illud testimonium veritatis in evangelio de peccatrice, quae ipsius pedes laverat, perhibentis: «Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum:» non nisi per caritatem et in caritate crimina dimittantur, parvulis, qui nec sentiunt, nec consentiunt, et caritatem non habent, quae sentientibus et consentientibus tantum infunditur, peccatum non dimittitur in baptismo. +Et sic eis baptisma non confert, quia non est talibus conferendum. In evangelio quoque legitur: «Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur; unde parvuli, sive fuerint sive non fuerint baptizati, condemnabuntur, utpote non credentes.» Ad id autem taliter respondemus, quod baptisma circumcisioni successit. Absit enim, ut in illam damnatam haeresim incidamus, quae perperam affirmabat, legem cum evangelio, et circumcisionem cum baptismo servandam, quoniam secundum Apostolum, dicentem ad Galatas: «Si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest.» Quum ergo circumcisio tam adultis quam parvulis ex praecepto Domini conferretur, ne baptismus, qui successit in loco ipsius, et generalior tamen exsistit, quum tam viri quam feminae baptizentur, minoris videatur effectus, tam adultis, quam parvulis est conferendus. Sicut enim olim sine distinctione qualibet Mosaica lex clamabat: «Anima, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo,» ita nunc indistincte vox intonat evangelica: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei;» ab hac generalitate nec sexum, nec aetatem excludens. Unde, sicut anima circumcisi de populo suo non peribat, sic, qui ex aqua fuerit et Spiritu sancto renatus, regni coelorum introitum obtinebit. Caute tamen notandum est, quantum plus baptismus hodie conferat Christianis, quam quondam Iudaeis circumcisio contulisset, dictum est in fine praedictae auctoritatis inductae de veteri lege: «peribit de populo suo:» in evangelica vero auctoritate subiunctum est; «non intrabit in regnum Dei:» quoniam, etsi originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium, et damnationis periculum vitabatur, non tamen perveniebatur ad regnum coelorum, quod usque ad mortem Christi fuit omnibus obseratum; sed per sacramentum baptismi Christi sanguine rubricati culpa remittitur, vitatur periculum, et ad regnum coelorum etiam pervenitur, cuius ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit. Absit enim, ut universi parvuli pereant, quorum quotidie tanta multitudo moritur, quin et ipsis misericors Deus, qui neminem vult perire, aliquod remedium procuraverit ad salutem. Ceterum ex vi literae satis patet, praedictas auctoritates intelligendas esse tantummodo de adultis, qui habent multitudinem peccatorum; quum de parvulis non possit intelligi, qui peccato tantum originali tenentur. Similiter et illa alia auctoritas est solvenda: «Qui crediderit, et baptizatus fuerit etc.,» quum non possint credere parvuli, sed adulti. Et ob hoc tota auctoritas hic intelligenda est solummodo de adultis, nec ad alios prima, et ad alios secunda clausula referatur; quamvis nonnulli concedant, quod parvuli credunt non per usum, sed per habitum fidei, quem suscipiunt in baptismo, sicut et alia multa verba secundum communem usum loquendi non ad actum, sed ad aptitudinem referuntur. Illud vero, quod opponentes inducunt, fidem aut caritatem, aliasque virtutes parvulis, utpote non consentientibus, non infundi, a plerisque non conceditur absolute; quum propter hoc inter doctores theologos quaestio referatur, aliis asserentibus, per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri; nonnullis vero dicentibus, et dimitti peccatum, et virtutes infundi habentibus illas quoad habitum, non quoad usum, donec perveniant ad aetatem adultam. Verum quidam ex hac solutione invenisse se credunt viam ad alias quaestiones, argumentantes ex eo, quod dicimus, parvulis in baptismate peccatum originale dimitti, quod et adultis dormientibus vel amentibus peccatum, si baptizentur, ratione simili dimittatur. Quum enim neutri sentiant tunc vel consentiant, dicunt, idem in consimilibus iudicandum. Hic vero dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex, originale scilicet et actuale; originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur. Sed adhuc quaeritur, quare non saltem originale peccatum amentibus, et dormientibus in baptismo sicut parvulis dimittatur. Ad hoc est taliter respondendum, quod Dominus, qui totum hominem salvum fecit in sabbato, opus imperfectionis non novit, et ob hoc peccata non ex parte, sed ex toto dimittit. Praeterea poena originalis peccati est carentia visionis Dei; actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus. Unde, si dimitteretur alicui primum, altero non dimisso, talis non careret visione Dei propter originale dimissum, et cruciaretur in gehenna perpetuo propter reatum criminis actualis; sed haec tanquam incompassibilia sese minime patiuntur, immo sibi mutuo adversantur. Item vero quaeritur, utrum huiusmodi dormientibus et amentibus sacramenti saltem character in baptismate imprimatur, ut excitati a somno vel ab aegritudine liberati non sint denuo baptizandi. Sunt autem nonnulli, qui dicunt, quod sacramenta, quae per se sortiuntur effectum, ut baptismus et ordo ceteraque similia, non solum dormientibus et amentibus, sed invitis etiam et contradicentibus, etsi non quantum ad rem, quantum tamen ad characterem conferuntur, quum non solum parvuli, qui non consentiunt, sed et ficti, qui quamvis non ore, corde tamen dissentiunt, recipiant sacramentum. Sed opponitur talibus, quod, qui fuissent inviti et reluctantes immersi, saltem ratione sacramenti ad iurisdictionem ecclesiasticam pertinerent, unde ad servandam regulam fidei Christianae forent rationabiliter compellendi. Verum id est religioni Christianae contrarium, ut semper invitus et penitus contradicens ad recipiendam et servandam Christianitatem aliquis compellatur. Propter quod inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod is, qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur, et, ne detrimentum incurrat, baptismi suscipit sacramentum, talis quidem, sicut et is, qui ficte ad baptismum accedit, characterem suscipit Christianitatis impressum, et ipse, tanquam conditionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est [tamen] ad observantiam fidei Christianae. In quo casu debet intelligi decretum illud concilii Toletani, ubi dicitur, quod, qui iam pridem ad Christianitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisibuti, quia iam constat eos sacramentis divinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis Domini exstitisse participes, oportet etiam, ut fidem, quam necessitate susceperunt, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt, vilis ac contemptibilis habeatur. Ille vero, qui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem, nec characterem suscipit sacramenti, quia plus est expresse contradicere quam minime consentire: sicut nec ille notam alicuius reatus incurrit, qui contradicens penitus et reclamans thurificare idolis cogitur violenter. Dormientes autem et amentes, si, priusquam amentiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent, quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti. Secus autem, si prius catechumeni exstitissent, et habuissent propositum baptizandi; unde tales in necessitatis articulo consuevit ecclesia baptizare. Tunc ergo characterem sacramentalis imprimit operatio, quum obicem voluntatis contrariae non invenit obsistentem.
Capitulum IV.
Nemo potest se ipsum baptizare, etiam instante necessitatis articulo.
Idem Metensii Episcopo.
Debitum +pastoralis officii exsolvis, quum super dubiis iuris articulis responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane per tuas nobis literas intimasti, quod quidam Iudaeus, in mortis articulo constitutus, quum inter Iudaeos tantum exsisteret, in aquam se ipsum immersit, dicendo: «ego baptizo me in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, amen.» Nunc autem quaeris, utrum idem Iudaeus, in devotione Christianae fidei perseverans, debeat baptizari. Nos autem fraternitati tuae taliter Respondemus, quod, quum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis Apostolis: «Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti,» memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est, qui baptizatur, et alius, qui baptizat. Ad quod etiam designandum ipse Christus non a se ipso, sed a Ioanne voluit baptizari, quamvis, si talis continuo decessisset, ad coelestem patriam protinus evolasset propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei sacramentum. In baptismo quippe illa spiritualis generatio celebratur, de qua Veritas ait: «Oportet vos nasci denuo, quia, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum.» Sicut ergo in carnali generatione, qua proles ex viro et femina nascitur, alius est, qui carnaliter gignit, et alius est, qui carnaliter gignitur, sic et in sacramentali generatione, qua soboles ex aqua et Spiritu sancto renascitur, alius debet esse, qui spiritualiter generet, et alius, qui spiritualiter generetur. Sane, quum corpus exterius, sive quum cor interius baptizatur, oportet, ut utrobique paternitas et filiatio valeat inveniri, quibus baptizans et baptizatus adinvicem referantur. [Secundus autem etc. (cf. c. 5. de big. I. 21.) Dat. Ferentini V. Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]
Capitulum V.
Ubi deest verbum vel elementum aquae, non est baptismi sacramentum.
Idem Morosiensi Episcopo.
Non ut apponeres +tibi scientiam, sicut credimus, sed ut per oraculum verbi nostri tuorum ignorantiam subditorum melius erudires, apostolicum tibi responsum fieri Postulasti, utrum parvuli sint pro Christianis habendi, quos, in articulo mortis constitutos, propter aquae penuriam et absentiam sacerdotis aliquorum simplicitas in caput et pectus ac inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit. Respondemus, quod, quum in baptismo duo semper, videlicet verbum et elementum, necessario requirantur, iuxta quod de verbo Veritas ait: «Euntes in mundum universum praedicatae evangelium omni creaturae, et baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti,» eademque dicat de elemento: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum:» dubitare non debes, illos verum non habere baptismum, in quibus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alterum est omissum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
Capitulum VI.
Baptizatos a Latinis Graeci rebaptizare non debent.
Idem in concilio generali.
Licet Graecos [in] diebus nostris ad obedientiam sedis apostolicae revertentes fovere ac honorare velimus, mores ac ritus eorum, in quantum cum Domino possumus, sustinendo: in his tamen illis deferre non volumus, nec debemus, quae periculum generant animarum et ecclesiasticae derogant honestati. Postquam enim Graecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab obedientia sedis apostolicae se subtraxit, in tantum Graeci coeperunt abominari Latinos, quod inter alia, quae in derogationem eorum impie committebant, si quando sacerdotes Latini super eorum celebrassent altaria, non prius ipsi sacrificabant in ipsis, quam ea, tanquam per hoc inquinata, lavissent. Baptizatos etiam a Latinis ipsi Graeci rebaptizare ausu temerario praesumebant, et adhuc, sicut accepimus, quidam hoc agere non verentur. Volentes igitur tantum scandalum ab ecclesia Dei amovere, sacro suadente concilio districte praecipimus, ut talia de cetero non praesumant, conformantes se tanquam filii obedientiae sacrosanctae Romanae ecclesiae matri suae, ut sit unum ovile et unus pastor. Si quis autem tale quid praesumpserit, excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur.
T i t u l u s X L I I I .
De presbytero non baptizato.
Capitulum I.
Si non baptizatus ordinatur, ordinis characterem non recipit.
Ex concilio apud Compendium.
Si quis presbyter ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum ordinetur.
Capitulum II.
Omissio baptismi non nocet credenti probabiliter, se esse baptizatum.
Innocentius III. Episcopo Cremonensi.
Apostolicam sedem, venerabilis frater noster, ut debuisti, consulere decrevisti. (Et infra:) Unde inquisitioni tuae taliter respondemus, presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse literis tuis significasti, quia in sanctae matris ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum, et coelestis patriae gaudium esse adeptum, ex auctoritate sanctorum Patrum Augustini atique Ambrosii asserimus incunctanter. Lege, frater, super octavo libro Augustini de civitate Dei, ubi inter cetera legitur: «Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit.» Librum etiam B. Ambrosii de obitu Valentiniani idem asserentis revolve. Sopitis igitur quaestionibus doctorum Patrum sententias teneas, et in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerri iubeas pro presbytero memorato.
Capitulum III.
Non baptizatus ordinari non potest, et, si de facto ordinetur, non recipit ordinis characterem, licet credebatur baptizatus.
Idem Ferrariensi Episcopo.
Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius I. lator praesentium nobis exposuit, quod, quum per singulos ordines usque ad gradum sacerdotii adscendisset, comperit tandem pro certo, quod non fuerit secundum formam evangelii baptizatus, unde nos eum per venerabilem fratrem nostrum N. Tusculanum episcopum rite fecimus baptizari. Quumque super ordinibus coram nobis fuisset diutius disputatum, quidam in eam declinaverunt sententiam, ut, quum baptismus sit fundamentum omnium sacramentorum, ante susceptionem baptismi non suscipiatur aliud sacramentum, quoniam, ubi fundamentum non est, superaedificari non potest. Porro econtra videri posset. Nam quum quis non solum per sacramentum fidei, sed per fidem etiam sacramenti efficiatur procul dubio membrum Christi, et qui Christum habet per fidem, etiamsi baptismum non habeat, habet utique fundamentum, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Iesus: superaedificare posse videtur, sicut salutifera opera, sic et quaelibet ecclesiastica sacramenta, quum illud non sit generaliter verum, neque de novis, neque de veteribus sacramentis, quod baptismus sit fundamentum illorum, quoniam et sacramentum coniugii et sacramentum etiam eucharistiae a non baptizatis recipi potest. Praeterea sacramentum ordinis non solum pontificalis, sed sacerdotalis etiam et levitici ex institutione sua praecessit baptismum, per quod forsitan videtur, quod ante baptismum huiusmodi ordines possent rite conferri, maxime his, qui baptizati esse creduntur. Quid enim, si forsitan is, qui baptizatus esse creditur, et non est, in episcopum saltem de facto fuerit consecratus? Eruntne reordinandi omnes, qui ab eo fuerint ordinati? Et quum de pluribus episcopis nesciatur, an renati fuerint aqua baptismatis, quum hoc nec ipsi reminiscantur, nec alii: dubitatur igitur, an tales sint veraciter in episcopos consecrati? Unde quot et quanta sequantur non solum absona, sed absurda, silendum est potius quam dicendum. Quia vero in concilio apud Compendium legitur constitutum, quod, si quis in presbyterum ordinatus deprehenderit, se non esse baptizatum, baptizetur, et iterum ordinetur: nos circa latorem praesentium in hoc dubitabili casu quod tutius est sequentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsum per singulos ordines usque ad sacerdotium promovere procures, et permittas, eum in sacerdotio ministrare, quia non intelligitur iteratum quod ambigitur esse factum. Nec male de sacramento sentitur, quum illud non religionis contemptus, sed articulus necessitatis excludit. Et certe de illo, qui natus de Christianis parentibus, et inter Christianos est fideliter conversatus, tam violenter praesumitur, quod fuerit baptizatus, ut haec praesumptio pro certitudine sit habenda, donec evidentissimis forsitan argumentis contrarium probaretur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. April. Ao. IX. 1206.]
T i t u l u s X L I V .
De custodia eucharistiae, chrismatis
et aliorum sacramentorum.
Capitulum I.
Eucharistia et chrisma debent fideliter sub clavibus custodiri, et contra fecientes sunt puniendi.
Innocentius III. in concilio generali.
Statuimus, ut in cunctis ecclesiis chrisma et eucharistia sub fideli custodia clavibus adhibitis conserventur, ne possit ad illa temeraria manus extendi ad aliqua horribilia vel nefaria exercenda. Si vero is, ad quem spectat custodia, ea incaute reliquerit, tribus mensibus ab officio suspendatur, et, si per eius incuriam aliquid nefandum inde contigerit, graviori subiaceat ultioni.
Capitulum II.
Supellectilia in ecclesiis poni non debent, nisi necessitas urgeat. Hoc dicit primo. Ecclesiae debent sua vasa et vestimenta munde tenere. Hoc secundo.
Idem in eodem.
Relinqui nolumus incorrectum, quod quidam clerici ecclesias sic exponunt suppellectilibus propriis, et etiam alienis, ut potius domus laicae, quam Dei basilicae videantur, non considerantes, quod Dominus non sinebat, ut vas transferretur per templum. Sunt et alii, qui non solum ecclesias dimittunt incultas, verum etiam vasa ministerii, et vestimenta ministrorum, ac pallas altaris, nec non et ipsa corporalia tam immunda relinquunt, quod interdum aliquibus sunt horrori. Quia vero zelus nos comedit domus Dei, firmiter prohibemus, ne huiusmodi suppellectilia in ecclesiis admittantur, nisi propter hostiles incursus, aut incendia repentina, seu alias necessitates urgentes ad eas oporteat haberi refugium, sic tamen, ut necessitate cessante, res in loca pristina reportentur. Praecipimus quoque, ut oratoria, vasa, corporalia et vestimenta praedicta munda et nitida conserventur. Nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere, quae dedecerent etiam in profanis.
T i t u l u s X L V .
De reliquiis et veneratione sanctorum.
Capitulum I.
Sine Papae licentia non licet aliquem venerari pro sancto.
Alexander III.
Audivimus, quod quidam inter vos sint, qui diabolica fraude decepti, hominem quendam in potatione et ebrietate occisum quasi sanctum more infidelium venerantur, quum vix pro talibus in ebrietatibus peremptis ecclesia permittat orare. Dicit enim Apostolus: «quod ebriosi homines regnum Dei non possidebunt.» Illum ergo hominem non praesumatis de cetero colere, quum, etiamsi per eum miracula plurima fierent, non liceret vobis ipsum pro sancto absque auctoritate Romanae ecclesiae publice venerari.
Capitulum II.
Sanctorum reliquiae vendi non possunt, vel passim ostendi non debent, ne circa illas populus decipi possit.
Innocentius III. in concilio generali.
Quum ex eo, quod quidam sanctorum reliquias exponunt venales, et eas passim ostendunt, Christanae religioni detractum sit saepius, ne in posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam nullatenus ostendantur, nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint approbatae. Praelati vero de cetero non permittant eos, qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt, variis figmentis aut falsis documentis decipi, sicut [et] in plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit. [Eleemosynarum etc. (cf. c. 14. X. de poenit. V. 38.)]
T i t u l u s X L V I .
De observatione ieiuniorum.
Capitulum I.
Vigilia, occurens in dominica, ieiunari debet in sabbato, et ieiunanda est vigilia B. Matthiae.
Innocentius III. Clericis S. Petri Magalonensis.
Ex parte vestra quaesitum fuit a nobis, utrum, si Nativitatem Domini, vel Assumptionem beatae Mariae, vel festivitatem alicuius Apostolorum in secunda feria contigerit evenire, die sabbati praecedentis vigilia debeat ieiunari, et utrum in vigilia B. Matthiae Apostoli sit ieiunium iniungendum. Ad quod breviter respondemus, quod [et] die sabbati festivitates praelibatas secundae feriae praecedentis et B. Matthiae Apostoli debet vigilia ieiunari. [Insuper etc. (cf. c. 5. de celebr. miss. III. 41.) Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Nov. 1204.]
Capitulum II.
Non capit congruam summationem, et textus in se satis clarus est, et multa sunt dicta, quae patent per §§.
Idem Bracharensi Archiepiscopo.
Consilium nostrum +super quibusdam articulis requisisti, utrum [videlicet] sit in omnibus Apostolorum vigiliis ieiunandum, quum plures asserant, non esse ieiunandum in omnibus, sed sex tantum. Utrum etiam ieiunandum sit in Adventu, quum inde sentiant diversi diversa, quibusdam dicentibus, sed paucioribus, ieiunandum esse tunc temporis, pluribus ver o se ad hoc asserentibus non teneri. Utrum insuper, si festum illorum, quorum vigilias ieiunamus, secunda feria celebrari contingat, in praecedenti sabbato sint vigiliae faciendae. Nos autem super hoc Consultationi tuae taliter respondemus, quod apud nos omnium Apostolorum vigiliae sunt in observatione ieiunii celebrandae, praeter vigilias Apostolorum Philippi et Iacobi, et B. Ioannis Evangelistae, quoniam ipsorum solennitas infra solennitatem paschalem, istius autem infra natalem Domini celebratur. Ieiunium etiam apud nos in adventu Domini agitur. Sanctorum quoque vigiliae, quorum festivitates oportet secunda feria celebrari, in praecedenti sunt sabbato ieiunandae. De festivitate vero beati Bartholomaei Apostoli, de cuius celebratione dubietas oritur apud quosdam, tibi petenti consilium respondemus, quod in hoc consuetudinem tuae regionis observes. (Et infra: [cf. c. 4. de cel. miss. III. 41.]) Quum autem quaesieris, quae sit illis poenitentia iniungenda, qui diebus quadragesimalibus, quo tempore tantae famis inedia ingruebat, quod magna pars populi propter inopiam annonae periret, carnes comedere sunt coacti, tibi breviter respondemus, quod in tali articulo illos non credimus puniendos, quos tam urgens necessitas excusavit, preces tamen Domino pro illis et cum illis effundas, ne ipsis aliquatenus imputetur, quia bonarum mentium est, ibi timere culpam, ubi culpa minime reperitur. Item de illis, qui propter debilitatem, quam in se sentiunt, in sabbato iuxta terrarum consuetudinem aliarum carnes sumunt, quod in partibus tuis nullatenus fieri consuevit, quum hoc ab aliis moleste feratur, et oriatur inde illis occasio detrahendi, respondemus, quod super hoc consuetudinem tuae regionis facias observari, sic tamen, quod debilibus et infirmis propter hoc periculum non emergat. Praeterea postulasti apostolicum responsum habere de illis, qui in quadragesima vel in aliis ieiuniis solennibus infirmantur, et petunt sibi esum carnium indulgeri, quorum quidam promittunt propter hoc eleemosynam se facturos, quidam vero propter necessitatem infirmitatis urgentis hoc a te sibi, quasi ex debito, concedi requirunt. Super quo tibi respondemus, quod, quum non subiaceat legi necessitas, desiderium infirmorum, quum urgens necessitas exigit, supportare potes et debes, ut maius in eis periculum evitetur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.]
Capitulum III.
Si festum Nativitatis occurrit sexta feria, licitum est omnibus carnes comedere, exceptis professis et voventibus.
Honorius III. Pragensi Episcopo.
Explicari per sedem apostolicam postulasti, +utrum sit licitum illis, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, carnes comedere, quando in sexta feria dies dominicae Nativitatis occurrit. Ad hoc Respondemus, quod illi, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, in sexta feria, si festum nativitatis dominicae die ipso venire contigerit, carnibus propter festi excellentiam vesci possunt secundum consuetudinem ecclesiae generalis. Nec tamen hi reprehendendi sunt, qui ob devotionem voluerint abstinere. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. I. 1216.]
T i t u l u s X L V I I .
De purificatione post partum.
Capitulum unicum.
Mulier post partum statim potest ingredi ecclesiam, nec tenetur abstinere per aliquos dies secundum legem Mosaicam.
Innocentius III. Armachano Archiepiscopo.
Volens +fraternitas tua per responsum apostolicum edoceri, humiliter a nobis expetiit, utrum mulieres statim post partum debeant ecclesias ingredi, vel ab earum ingressu per dies aliquot abstinere. Licet autem secundum legem Mosaicam certi dies determinati fuissent, quibus mulieres post partum a templi cessarent ingressu: quia tamen lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est, nos, sanctorum Patrum vestigiis inhaerentes, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, postquam umbra legis evanuit, et illuxit veritas evangelii, si mulieres, post prolem emissam acturae gratias ecclesiam intrare voluerint, nulla proinde peccati mole gravantur, nec est ecclesiarum eis aditus aliquatenus denegandus, ne poena illis converti videatur in culpam. Si tamen ex veneratione voluerint aliquamdiu abstinere, devotionem earum non credimus improbandam. [Dat. Laterani. 1198.]
T i t u l u s X L V I I I .
De ecclesiis aedificandis vel reparandis.
Capitulum I.
Habentes beneficium in ecclesia tenentur contribuere ad ipsius reparationem.
Ex concilio Maguntino.
Quicunque ecclesiasticum beneficium habent, omnino adiuvent ad tecta ecclesiae restauranda, vel ipsas ecclesias emendandas, et nonam et decimam reddant.
Capitulum II.
Leprosi permitti debent, sine praeiudicio antiquarum parochiarum, habere ecclesiam propriam et presbyterum, nec tenentur solvere decimas de hortis vel nutrimentis animalium.
Ex concilio Lateranensi.
Quum dicat Apostolus, +abundantiorem honorem membris inferioribus deferendum, e contra quidam, quae sua sunt, non quae Iesu Christi, quaerentes, leprosis, qui cum sanis habitare, non possunt vel ad ecclesiam cum aliis convenire, ecclesias et coemeteria non permittunt habere, nec proprii iuvari ministerio sacerdotis. Quod quia procul a pietate Christiana esse dignoscitur, de benignitate sedis apostolicae Constituimus, ut ubicunque tot simul leprosi sub communi vita fuerint congregati, quod ecclesiam cum coemeterio sibi construere, et proprio gaudere valeant presbytero, sine contradictione aliqua permittantur habere. Caveant tamen, ut iniuriosi veteribus ecclesiis de iure parochiali nequaquam exsistant. Quod enim eis pro pietate conceditur, ad aliorum iniuriam nolumus redundare. Statuimus etiam, ut de hortis et nutrimentis animalium suorum decimas tribuere non cogantur.
Capitulum III.
Propter nimiam distantiam ecclesiae potest nova ecclesia in ipsius parochia aedificari, et certa portio de antiqua sibi deputari.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod villa, quae dicitur H., tantum perhibetur ab ecclesia parochiali distare, ut in tempore hiemali, quum pluviae inundant, non possint parochiani sine magna difficultate ipsam adire, unde non valent congruo tempore ecclesiasticis officiis interesse. Quia igitur dicta ecclesia ita dicitur in reditibus abundare, quod praeter illius villae proventus minister illius convenienter valeat sustentationem habere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus si res ita se habet, ecclesiam ibi aedifices, et in ea sacerdotem, sublato appellationis obstaculo, ad praesentationem rectoris ecclesiae maioris cum canonico fundatoris assensu instituas, ad sustentationem suam eiusdem villae obventiones ecclesiasticas percepturum providens tamen, ut competens in ea honor pro facultate loci matrici ecclesiae servetur, quod quidem fieri posse videtur, quum eiusdem villae dominus viginti acras terrae frugiferae velit ad usus sacerdotis conferre. Si vero persona matricis ecclesiae virum idoneum praesentare distulerit, vel opus illud voluerit impedire, tu nihilominus facias idem opus ad perfectionem deduci, et virum bonum appellationis cessante diffugio instituere non omittas.
Capitulum IV.
Rectores ecclesiarum possunt compelli, ut de reditibus, qui supersunt teneantur conferre ad constructionem seu reparationem ecclesiae.
Idem Lexoviensi Episcopo.
De his sane, qui parochiales ecclesias habent, fraternitati tuae taliter duximus respondendum, quod ad reparationem et institutionem ecclesiarum cogi debent, quum opus fuerit, de bonis, quae sunt ipsius ecclesiae, si eis supersint, conferre, ut eorum exemplo ceteri invitentur.
Capitulum V.
Saecularis ecclesia sine praeiudicio clericorum ad statum regularem potest reparari, et collegio, quod nondum est, privilegium non confertur.
Urbanus III.
Ad audientiam nostram iam pridem pervenit, quod tu in ecclesia de Cologia, de qua in episcopum vocatus et electus fuisti, regulares canonicos desideras ordinare, et eorum institutioni de bonis tibi collatis congrue providere. Inde siquidem est, quod tuum nos desiderium atque propositum multis modis in Domino laudibus commendantes, hoc devotioni tuae auctoritate apostolica indulgemus, ut iuxta votum tuum canonicos regulares in ecclesia praescripta, si tibi episcopus dioecesanus consenserit in hac parte, ad honorem Dei et ecclesiae tuae secundum beati Augustini regulam valeas ordinare, et eos ibidem nullius contradictione et eos appellatione obstante instituere. Verum si clerici saeculares in ea fuerint, qui adhuc superesse noscuntur, volumus eis, dum vixerint, ibi vel alibi necessaria secundum consuetudines provideri. Licet autem nobis instantius supplicaveris, ut ecclesiae praedictae confirmationis privilegium faceremus de canonicis, tibi non possumus de iure deferre, quum nulli canonici adhuc ibidem exsistant, quibus privilegium concedatur. Eis utique, quum fuerint instituti, tam in his quam in aliis precum tuarum obtentu in quibus cum Deo poterimus libentius deferemus.
Capitulum VI.
Non obstante iuramento de rebus ecclesiae non alienandis, potest episcopus propter indigentiam novam ecclesiam aedificare.
Coelestinus III.
Tua nos duxit (Et infra:) Praeterea, quia occasione iuramenti, quod de rebus ecclesiae non alienandis te asseris praestitisse, in locis tui episcopatus, in quibus populi habitantes oratoriis plurimum egere videntur, ne praetextu novarum ecclesiarum commissa tibi ecclesia destitui videatur, ecclesias formidas erigere, fraternitati tuae praesentium significatione mandamus, quatenus illius iuramenti occasione nullatenus praetermittas, quin populo indigenti super basilicarum institutione studeas salubriter providere.
T i t u l u s X L I X .
De immunitate ecclesiarum, coemiterii,
et rerum, ad eas pertinentium.
Capitulum I.
In domibus ecclesiarum non debet iudex laicus iudicare, nec hospitium quaerere.
Ex synodo Ioannis Papae.
Ut in domibus ecclesiarum neque missus, neque comes vel iudex publicus, vel minister quasi pro consuetudine placitum vel hospitium vindicent, sed in publicis locis domos constituant, in quibus placitum teneant, et etiam secundum antiquam consuetudinem hospitentur.
Capitulum II.
Tempore magnae necessitatis non debet aliquis excusari a murorum seu civitatis custodia H. d. secundum intellctum Panorm.
Gregorius Archiepiscopo Tricensi.
Pervenit (Et infra:) Fraternitas tua nullum neque per nostrae vel ecclesiae suae nomen aut quolibet alio modo excusari a murorum vigiliis patiatur; sed omnes ad hoc generaliter compellantur, quatenus cunctis vigilantibus melius [auxiliante Domino] valeat civitatis custodia procurari.
Capitulum III.
Rusticus, adstrictus ad culturam agrorum ecclesiae, non potest illam deserere H. d. summando generaliter.
Idem Vitali Defensori Sardiniae.
Indicatum est (Et infra:) Dictum est nobis etiam, quod rustici [possessionis] eiusdem [Caralitanae] ecclesiae, rura eius deserentes, in privatorum possessionibus culturam laboris exhibeant, ex qua re [agitur, ut possessiones ecclesiae, proprio in aliis occupato cultore, depereant, atque ad tributa sua persolvenda idoneae non exsistant;] quod experientia tua fieri non permittat.
Capitulum IV.
Laici, collectas imponentes clericis vel ecclesiis, seu iurisdictionem eorum usurpantes, si moniti non desistunt, sunt excommunicati cum suis fautoribus; potest tamen episcopus cum clero eis in necessitate praebere subsidia.
Ex concilio Lateranensi.
Non minus +pro peccato eorum, qui faciunt, quam pro illorum detrimento, qui sustinent, grave nimis esse dignoscitur, quod In diversis mundi partibus consules civitatum et rectores, nec non et alii, qui potestatem habere videntur, tot onera frequenter imponunt ecclesiis, [et] ita gravibus eas et crebris exactionibus premunt, ut deterioris conditionis factum sub eis sacerdotium videatur, quam sub Pharaone fuerit, qui legis divinae notitiam non habebat. Ille quidem omnibus aliis servituti subactis sacerdotes suos et possessiones eorum in pristina libertate dimisit, et eis alimoniam de publico administravit. Isti vero onera sua fere universa imponunt ecclesiis, et tot angariis eas affligunt, ut eis illud, quod Hieremias deplorat, competere videatur: «Princeps provinciarum facta est sub tributo;» sive quidem fossata, sive expeditiones, seu alia quaelibet sibi arbitrentur agenda, de bonis ecclesiarum et clericorum et pauperum Christi usibus deputatis volunt fere cuncta compleri. Iurisdictionem etiam et auctoritatem episcoporum et aliorum praelatorum ita evacuant, ut nihil potestatis eis in suis videatur hominibus remansisse. Super quo dolendum [est] pro ecclesiis, dolendum etiam est nihilominus pro ipsis, qui timorem Dei et ecclesiastici ordinis reverentiam videntur penitus abiecisse. Quocirca sub anathematis districtione fieri de cetero talia severius prohibemus, nisi episcopus et clerus tantam necessitatem vel utilitatem adspexerint, ut absque ulla exactione ad relevandas communes utilitates, vel necessitates, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia per ecclesias existiment conferenda. Si autem consules aut alii de cetero ista commiserint, et commoniti desistere forte noluerint, tam ipsi quam fautores eorum excommunicationi se noverint subiacere, nec [fidelium] communioni reddantur, donec satisfactionem fecerint competentem.
Capitulum V.
Causae sanguinis in ecclesia vel coemiteriis agitari non debent.
Lucius III.
Quum ecclesia Dei secundum evangelicam veritatem domus orationis esse debeat, non spelunca latronum aut sanguinis forum: saeculares iudices causas, ubi de sanguinis effusione et corporali poena agitur, in ecclesiis vel coemiteriis agitare sub interminatione anathematis prohibemus. Absurdum enim est et crudele, ibi iudicium sanguinis exerceri, ubi est tutela refugii constituta.
Capitulum VI.
Reus criminis, ad ecclesiam fugiens, non est violenter ab ea extrahendus, nec debet amplius praetextu criminis commissi damnari ad mortem vel ad aliam poenam corporalem: est tamen aliter legitime puniendus. Fallit in duobus casibus hic expressis. H. d. primo. Servus, fugiens ad ecclesiam timore domini sui, est domino, de eius impunitate iuranti, restituendus. H. d. secundo.
Innocentius III. illustri Regi Scotiae.
Inter alia, +quae nobis regalis providentia suis literis intimavit, quid de illis fieri debeat, qui maleficia perpetrantes confugiunt ad ecclesiam, ut pro reverentia sacri loci debitas poenas valeant evitare, sollicite requisivit. Nos ergo, Tuis quaestionibus respondentes, iuxta sacrorum statuta canonum et traditiones legum civilium ita duximus in huismodi distinguendum, quod fugiens ad ecclesiam aut liber, aut servus exsistit. Si liber, quantumcunque gravia maleficia perpetraverit, non est violenter ab ecclesia extrahendus, nec inde damnari debet ad mortem vel ad poenam; sed rectores ecclesiarum sibi obtinere debent membra et vitam. Super hoc tamen, quod inique fecit, est alias legitime puniendus; et hoc verum est, nisi publicus latro fuerit, vel nocturnus depopulator agrorum, qui, dum itinera frequentata vel publicas stratas obsidet aggressionis insidiis, pro facinoris magnitudine, [quum et communem utilitatem impediat, et nocere omnino moliatur,] ab ecclesia extrahi potest, impunitate non praestita, secundum canonicas sanctiones. Si vero servus fuerit, qui confugerit ad ecclesiam, postquam de impunitate sua dominus eius clericis iuramentum praestiterit, ad servitium domini sui redire compellitur etiam invitus; alioquin a domino poterit occupari. Tu ergo, fili carissime, quum in regno tuo aliquid horum contigerit, iuxta praemissam distinctionem sic procedere studeas quod honor ecclesiarum et immunitas servetur illaesa et malignandi facultas pravae voluntatis hominibus auferatur. [Dat. Laterani 1200.]
Capitulum VII.
Clerici non debent necessitatibus seu utilitatibus civitatum seu aliorum locorum, etiam ubi laicorum non suppetunt facultates, subvenire, nisi prius Romanus Pontifex consulatur. Hoc primo Sententiae et constitutiones, editae a laicis collectantibus ecclesiam, sunt ipso iure irritae, nec ullo tempore convalescunt. Hoc secundo. Rectores, excommunicati ob gravamina praemissa, remanent excommunicati, etiam post depositum officium; nihilominus excommunicati sunt successores, nisi satisfecerint infra mensem. Hoc tertio. Hoc dicit ad maiorem declarationem et pro novitiis.
Idem in concilio generali.
Adversus consules et rectores civitatum, vel alios, qui ecelesias et ecclesiasticos viros talliis seu collectis et exactionibus aliis aggravare nituntur, volens immunitati ecclesiasticae Lateranense concilium providere, praesumptionem huiusmodi sub anathematis districtione prohibuit, transgressores et fautores eorum excommunicationi subiacere praecepit, donec satisfactionem impenderint competentem. Verum, si quando forte episcopus simul cum clericis tantam necessitatem vel utilitatem perspexerit, ut absque ulla coactione ad relevandas utilitates vel necessitates communes, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia duxerit per ecclesias conferenda, praedicti laici humiliter et devote recipiant cum gratiarum actione. Propter imprudentiam tamen quorundam Romanus Pontifex prius consulatur, cuius interest communibus utilitatibus providere. Quia vero nec sic quorundam malitia contra Dei ecclesiam conquievit, adiicimus, ut constitutiones et sententiae, quae a talibus vel de ipsorum mandato fuerint promulgatae, inanes et irritae habeantur, nullo unquam tempore valiturae. Ceterum, quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent, nullus vano decipiatur errore, ut infra tempus regiminis sustineat anathema, quasi post illud non sit ad satisfactionis debitum compellendus. Nam et ipsum, qui satisfacere recusaverit, et successorem ipsius, nisi satisfecerit infra mensem, manere decernimus ecclesiastica censura conclusum, donec satisfecerit competenter, quum succedat in onere qui substituitur in honore.
Capitulum VIII.
Praelati, pius debito a subditis extorquentes, praetextu procurationis vel alterius servitii impensi legato vel alteri, illud restituent, et tantundem pauperibus erogabunt.
Idem in eodem.
Quia plerique praelati, ut procurationem aut servitium aliquod impendant legato vel alii, plus extorquent a subditis quam solvant, et in eorum damnis lucra sectantes quaerunt praedam potius quam subsidium in subiectis, id de cetero fieri prohibemus. Quod si quis forte praesumpserit, et sic extorta restituat, et tantundem cogatur pauperibus elargiri; superior autem, cui [super hoc] fuerit querela deposita, si negligens fuerit in huiusmodi exsecutione statuti, canonicae subiaceat ultioni.
Capitulum IX.
Ecclesia non consecrata, in qua divina officia celebrantur, gaudet immunitate.
Gregorius IX. Astoricensi.
Ecclesiae, in qua divina mysteria celebrantur, licet adhuc non exstiterit consecrata, nullo iure privilegium immunitatis adimitur: quia obsequiis divinis dedicata nullius est temerariis ausibus profananda. [Si ecclesia etc. (cf. c. 10. de cons. eccl. III. 40.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. 1233.]
Capitulum X.
Qui sub spe immunitatis in ecclesiis vel coemeteriis delinquunt, immunitate non gaudent.
Idem Toletano et Compostellano Archiepiscopis.
Immunitatem ecclesiasticam (Et infra:) Nonnulli, impunitatem suorum excessuum per defensionem ecclesiae obtinere sperantes, homicidia et mutilationes membrorum in ipsis ecclesiis vel earum coemiteriis committere non verentur: qui, nisi per ecclesiam, ad quam confugiunt, crederent se defendi, nullatenus fuerant commissuri. (Et infra:) Quum in eo, in quo delinquit, puniri quis debeat, et frustra legis auxilium invocet qui committit in legem: mandamus, quatenus publice nuncietis, tales non debere gaudere immunitatis privilegio, quo faciunt se indignos.
T i t u l u s L .
Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant.
Capitulum I.
Enumerat concilium multa saecularia negotia, a quibus iubet clericos et monachos abstinere. Et sunt XIV., si recte numerentur.
Ex concilio Maguntino.
Multa sunt negotia saecularia, de quibus pauca perstringamus, ad quae pertinet omnis carnalis concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum est. Munera iniusta accipere vel etiam dare. Pro aliquo saeculari quaestu pretio aliquem conducere. Contentiones, vel lites, vel rixas amare. In placitis saecularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum. Conductores saecularium rerum aut procuratores esse. Turpis verbi vel facti esse ioculatorem, vel iocum saecularem diligere. Aleas amare. Ornamentum inconveniens proposito suo quaerere. In deliciis vivere velle. Gulam et ebrietatem sequi. Pondera iniusta vel mensuras habere. Negotium iniustum exercere. Nec tamen iustum negotium est contradicendum propter necessitates diversas, quia legimus, sanctos Apostolos negotiatos fuisse, et in regula B. Benedicti praecipitur provideri, per quorum manus negotia monasterii procurentur. Canes et aves sequi ad venandum, et omnibus quibuslibet causis superfluis interesse. Ecce talia et his similia ministris altaris Domini, nec non et monachis omnino contradicimus, de quibus ait Apostolus: «Nemo, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus.»
Capitulum II.
Clerici non debent esse ministri vel procuratores laicorum; quod si contra fecerint, et deprehendantur in fraude, non subvenitur eis ab ecclesia.
Eugenius Papa Lucanensi Episcopo.
Sacerdotibus autem et clericis tuis denuncies publice, ne ministri laicorum fiant, nec in rebus eorum procuratores exsistant. Quod si postmodum facere praesumpserint, et occasione ipsius administrationis propter pecuniariam causam deprehendantur in fraude, indignum est eis ab ecclesia subveniri, per quos constat in ecclesia scandalum generari.
Capitulum III.
Religiosi professi, exeuntes ad audiendas leges vel physicam, nisi infra duos menses ad claustrum redeant, excommunicati sunt, et in nulla causa patrocinari possunt, et in choro, et in capitulo et ceteris erunt ultimi, et sine dispensatione Papae non promoventur.
Alexander III. in concilio Turonensi.
Non magnopere antiqui hostis invidia +infirma membra ecclesiae praecipitare laborat, sed manum mittit ad desiderabiliora eius, et electos quoque nititur supplantare, dicente scriptura: «Escae eius electi.» Multorum siquidem casum operari se reputat, ubi pretiosius aliquod membrum ecclesiae sua fuerit calliditate detractum. Et Inde nimirum est, quod in angelum lucis se more solito transfigurans, sub obtentu languentium fratrum consulendi corporibus et ecclesiastica negotia fidelius pertractandi, regulares quosdam ad legendas leges et confectiones physicales ponderandas de claustris suis educit. Unde, ne sub occasione scientiae spirituales viri mundanis rursus actionibus involvantur, et in interioribus ex eo ipso deficiant, ex quo se aliis putant in exterioribus providere, per praesentis concilii assensum statuimus, ut nulli omnino post votum religionis, et post factam in aliquo loco religioso professionem ad physicam legesve mundanas legendas permittantur exire. Si vero exierint, et ad claustrum suum infra duorum mensium spatium non redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, capitulo, mensa et ceteris ultimi fratrum [semper] exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant.
Capitulum IV.
Clericus, generalis procurator vel iustitiarius principis saecularis deponendus est, et, si religiosus est, gravius punietur.
Idem in concilio Lateranensi.
Sed nec procurationes villarum aut iurisdictiones etiam saeculares sub aliquibus principibus et saecularibus viris, ut iustitiarius eorum fiat, clericorum quisquam exercere praesumat. Si quis autem adversus haec venire tentaverit, quia contra doctrinam Apostoli, dicentis: «Nemo, militans Deo, implicet se saecularibus negotiis,» saeculariter agit ab ecclesiastico fiat ministerio alienus pro eo, quod, officio clericali neglecto fluctibus saeculi, ut potestatibus [saeculi] placeat, se immergit. Districtius autem decernimus puniendum, si religiosorum quisquam aliquid praedictorum ausus fuerit attentare.
Capitulum V.
Clericus, iudicium sanguinis exercens, ab officio et beneficio deponitur et excommunicatus est habens officium praepositi saecularis, si monitus non desistat.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Clericis, in sacris ordinibus constitutis, ex concilio Toletano iudicium sanguinis agitare non licet. Unde prohibemus, ne aut per se truncationes membrorum faciant, aut iudicent inferendas. Quodsi quis tale quid fecerit, honore privetur et loco. Iubemus etiam sub interminatione anathematis, ne quis sacerdos officium habeat vicecomitis aut praepositi saecularis. (Et infra: [cf. c. 7. de vita et hon. III. 1.]) Si quis autem contra hoc venire praesumpserit, et commonitus emendare noluerit, excommunicationi subiaceat.
Capitulum VI.
Non licet clericis vel monachis lucri causa negotiari. Hoc primo Monachi nequeunt nomine proprio conductas possessiones habere. Hoc secundo. Laicis non debet ecclesia titulo conductionis concedi. Hoc tertio.
Idem Londonensi Episcopo.
Secundum instituta praedecessorum nostrorum sub interminatione anathematis prohibemus, ne monachi vel clerici causa lucri negotientur, et ne monachi vel a clericis vel a laicis suo nomine firmas habeant, neque laici ecclesias ad firmam teneant.
Capitulum VII.
Monachi incorrigibiles de monasterio expelluntur, et reformabitur monasterium de fratribus alterius ordinis, si de monachis eiusdem ordinis reformari non potest.
Idem eidem.
Relatum est auribus nostris, quod monachi de H. saeculariter vivunt, et alios exemplo suo corrumpunt. Ideoque mandamus, quatenus eos ad observantiam monasticae regulae appellatione remota compellas, vel, si tibi restiterint ausu temerario, eis eiectis, fratres alterius ordinis, si non potest praescriptum monasterium in suo ordine reformari, in illud inducas, ut labores impiorum iusti edant, et illi tandem rubore perfusi ad sui ordinis observantiam revertantur.
Capitulum VIII.
Clerici in sacris compellendi sunt per beneficiorum subtractionem, ut desistant a tabellionatus exercitio.
Innocentius III. Esculano Episcopo.
Sicut te accepimus referente, +quum venerabilis frater noster Hostiensis episcopus olim per tuam transiens civitatem tibi dederit in mandatis, ut presbyteros, diaconos [et subdiaconos,] quos ibidem invenit passim tabellionatus officium exercentes, excommunicationis vinculo innodares, et eos, qui ab illis publica reciperent instrumenta, tu, licet id feceris, ex mandato [tamen] episcopi dicti dissimulasti postmodum de subdiaconis, donec qualiter contra ipsos et alios in sacris ordinibus constitutos deberes procedere, sedem duceres apostolicam consulendam. Quocirca Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus clericis in sacris ordinibus constitutis tabellionatus officium per beneficiorum [suorum] subtractionem appellatione postposita interdicas. [Dat. Lat. VI. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XIV. 1211.]
Capitulum IX.
Clericus nec dictare nec proferre sententiam sanguinis debet, nec quicquam aliud exercere, per quod ad vindictam sanguinis tendatur, vel purgatione vulgari opem praestare non debet.
Idem in concilio generali.
Sententiam sanguinis nullus clericus dictet aut proferat, sed nec sanguinis vindictam exerceat, aut ubi exerceatur intersit. Si quis autem huiusmodi occasione statuti ecclesiis vel ecclesiasticis personis aliquod praesumpserit inferre dispendium, per censuram ecclesiasticam compescatur. Nec quisquam clericus literas dictet aut scribat pro vindicta sanguinis destinandas, unde in curiis principum haec sollicitudo non clericis, sed laicis committatur. Nullus quoque clericus ruptariis vel ballistariis, aut huiusmodi viris sanguinum praeponatur, nec ullam chirurgiae artem subdiaconus, diaconus vel sacerdos exerceat, quae adustionem vel incisionem inducit. Nec quisquam purgationi aquae ferventis vel frigidae seu ferri candentis ritum cuiuslibet benedictionis aut consecrationis impendat, salvis nihilominus prohibitionibus, de monomachiis sive duellis antea promulgatis.
Capitulum X.
Constitutio Turonensis concilii, puniens religiosos audientes leges vel physicam, est canon latae sententiae, et incidentes in illam debent per ordinarios puniri. Hoc primo. Secundo extendit dictam constitutionem ad habentes dignitates et personatus, et ad presbyteros.
Honorius III.
Super specula (Et infra: [cf. c. 5. de mag. V. 5.]) Sane, licet fallax sit gratia ceterarum scientiarum, et vana etiam pulchritudo, quum frumentum electorum et vinum germinans virgines iuxta prophetam sit bonum super omnia et sit pulchrum: quia tamen regulares quidam, claustrale silentium et legem Domini, animas convertentem et sapientiam dantem parvulis, quam super aurum et topazion amare debuerant, respuentes, abeunt post vestigia gregum, et illicite se convertunt ad pedissequas amplectendas, quae plausum desiderant populorum, Contra regiosas personas, de claustris exeuntes ad audiendum leges vel physicam, felicis memoriae Alexander praedecessor noster olim statuit in concilio Turonensi, ut, nisi infra duorum mensium spatium ad claustrum redierint, sicut excommunicati ab omnibus evitentur, et in nulla causa, si patrocinium praestare voluerint, audiantur. Reversi autem in choro, mensa, capitulo et ceteris ultimi fratrum exsistant, et, nisi forte ex misericordia sedis apostolicae, totius spem promotionis amittant. Verum, quia nonnulli ex talibus propter quorundam opiniones diversas excusationis aliquid assumebant, nos, volentes, ut tales de cetero ipso facto sententiam excommunicationis incurrant, districte praecipiendo mandamus, quatenus tam a dioecesanis et capitulis ipsorum, quam etiam a ceteris episcopis, in quorum dioecesibus in huiusmodi student, tales sublato appellationis obstaculo excommunicati et praedictis poenis obnoxii publice nuncientur. [Quia vero theologiae studium cupimus ampliari, ut dilatato sui tentorii loco et funiculos suos faciat longiores, ut sit fides catholica circumcincta muro inexpugnabili bellatorum, quibus resistere valeat adscendentibus ex adverso: ad archidiaconos, decanos, plebanos, praepositos, cantores et alios clericos personatus habentes, nec non et presbyteros, nisi ab his infra spatium praescriptum destiterint, hoc extendi volumus et mandamus, et appellatione postposita firmiter observari. Nam quum sint multi etc. Dat. Viterbii X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]
FINIS LIBRI TERTII .
[ Main Contents | LIBER IV ]