TUM VIGINTI
TUM COMMUNES
SUAE INTEGRITATI RESTITUTAE.
IOANNES PAPAE XXII.
TITULUS I.
DE ELECTIONE ET ELECTI POTESTATE
CAP. I.
Electi, qui pro suarum electionum negotio ad curiam venire tenentur, etiam sede vacante non tenentur de necessitate in ipsa curia moram trahere, et, licet alibi morentur, nullum eis praeiudicium generetur. Facit Clement. Ne Romani. §. fin. eod. tit.
Ad onus apostolicae servitutus superna dispositione vocati, ambiguitates, ex quibus possent ecclesiis damnosa provenire dispendia, tollere cupientes, de potestatis plenitudine ac fratrum nostrorum consilio ordinamus, quod quibuscunque electis, qui ad sedem apostolicam venire vel mittere tenebantur, ac ipsorum electionum instructoribus, qui in veniendo ad sedem ipsam et se praesentando, ipsa sede vacante vel non vacante, servaverunt tempora a canonibus instituta, (dummodo praesentialiter adsint in civitate Lugdunensi vel fuerint Avinione in Kalendis Octobris), ubicunque sede vacante moram traxerint, nullum ipsis seu eorum iuri praeiudicium ex mora interim facta ubilibet generetur, sed eorum iura circa electiones huiusmodi, hoc non obstante, perinde serventur illaesa, ac si apud sedem apostolicam moram contraxissent, non obstantibus praedecessorum nostrorum constitutionibus quibuscunque, quibus tamen quoad alia nullum volumus praeiudicium generari. Nulli ergo, etc., nostrae ordinationis infringere etc. Datum Lugduni VIII. Idus Septembr. Ao. I. [1317.]
CAP. II.
Beneficio vacante, cuius fructus ad certum tempus debentur alicui annalia habenti vel alii, qualiter debeant fructus ipsi dividi inter ipsum annalia habentem et beneficiatum, et divisione facta cuius sit electio, haec declarat constitutio. Et potuisset poni. sub. tit. de rescript. vel ne sed. vacant. vel ut eccl. benefic. vel de verborum signific.
Suscepti regiminis nos cura sollicitat, ut, quae in ecclesiis non absque dispendio ministrorum et cultus detrimento divini servari viderimus, per appositionem congrui moderaminis in melius reformemus. Quum itaque in nonnullis ecclesiis observetur, et a longis retro temporibus fuerit observatum, quod fructus primi vel secundi, aut alterius cuiuscunque sequentis anni beneficiorum, vacantium in eisdem, defuncto, vel fabricae, aut ecclesiis, vel personis habentibus annalia, de consuetudine, privilegio vel statuto applicantur in totum ita, quod illi, qui huiusmodi beneficia canonice obtinent, et ad quos alias de iure fructus ipsi spectare deberent, nihil inde percipiunt, unde illud inconveniens sequitur, quod commode nequeunt ad impendendum servitium debitum residere in ecclesiis, in quibus beneficiati exsistunt: nos, de illo super his remedio providere volentes, per quod hi et illi in fructuum praedictorum perceptione participent, et ecclesiae debitis servitiis non fraudentur, praesenti decreto statuimus de fratrum nostrorum consilio, quod illi, qui fructus praedictos ibi hactenus integre vindicabant ex privilegio, consuetudine vel statuto, nihil exinde ultra summam, pro qua unumquodque beneficiorum ipsorum consuevit in solutione decimaea taxari, praetextu cuiusvis privilegii, consuetudinis vel statuti quovis modo percipiant, sed ipsius summae perceptione duntaxat sint omnino contenti, totali residuo praedicta obtinentibus beneficia remansuro; nisi forsan illi, qui fructus eosdem soliti fuerant (ut praefertur) cum integritate percipere, pro se mallent ipsum habere residuum et obtinentibus ipsa beneficia summam dimittere memoratam. Quo casu percipiendi quod maluerint illis relinquimus optionem, sic, quod infra decem dies, postquam sciverint beneficia ipsa vacare, iis, quibus annalia ipsa debentur ex privilegio, consuetudine vel statuto, vel ipsorum annalium colectores, quam partem habere voluerint, an scilicet decimae taxationem, vel illa dimissa residuum, nulla subhastatione praemissa eligere teneantur. Quam electionem si infra dictos decem dies non fecerint, ut dictum est: extunc ad eum, cuius est beneficium, huius optio vel electio transeat ipso iure. Et hoc in ecclesiis et partibus illis, in quibus beneficia maiora, et alia, quae ad solutionem decimae sunt taxata, volumus observari, in illis vero ecclesiis et partibus, in quibus decimarum taxatio non est facta, servetur, quod fructus et obventiones beneficii tunc vacantis, quod decimam solvere consuevit, per medium dividantur, quorum medietatem habeat is, cui annalium per alterum de praedictis modis perceptio est concessa, reliquam vero medietatem percipiat ille, cui beneficium est concessum, pro sustentatione sua ab aliis ecclesiae oneribus supportandis. Quodsi alter de praedictis praefata medietate noluerit esse contentus, altero contentari volente: pars nolentis transeat ad volentem, et volens fructus et obventiones illius beneficii percipiet universos, eidem beneficio congrue faciens deserviri, ac eius supportans onera consueta. Et si quicquam aliquis praedictorum ultra praemissa perceperit, illudque his, ad quos pertinebit, infra mensem non restituerit cum effectu: eo ipso, si episcopus vel superior praelatis fuerit, a pontificalibus et ingressu ecclesiae sit suspensus; si autem capitulum, universitas, vel collegium, interdicto se noverint, donec praedicta cum integritate restituerint, subiacere. Si vero aliqua singularis persona ecclesiastica vel mundana id fecerit, excommunicationis incurrat sententiam ipso facto: a qua sine restitutione praemissa, praeterquam in mortis articulo, minime absolvatur, non obstantibus quibuscunque privilegiis vel indulgentiis, aut contrariis consuetudinibus et statutis, iuramento, confirmatione sedis apostolicae aut alia quacunque firmitate vallatis. Quae omnia quoad hoc auctoritate apostolica revocamus, et nullius deinceps esse volumus firmitatis. Nulli ergo etc. nostrae constitutionis revocationis, cassationis, irritationis et voluntatis, etc. [1317.]
TITULUS II.
DE MAIORITATE ET OBEDIENTIA.
CAP. UN.
Quia multi assumebant dominium, et se creari faciebant potestates et capitaneos in comitatu Sabinae, et aliis locis hic nominatis, qui sunt de patrimonio Ecclesiae Romanae: inhibetur, ne tales de cetero assumantur, neque illis tanquam talibus obediatur, et quod nullus huiusmodi praeeminentiam sibi audeat adscribere sine speciali licentia sedis apostolicae. Et si sint aliquae civitates, quae habeant ius eligendi tales capitaneos per sedem apostolicam confirmandos: vetat Papa, quod ante confirmationem debitam nulla eis tanquam talibus praestetur obedientia.
Eccliasiae Romanae suorumque fidelium dispendia dissimulare non possumus, quin, postquam nobis cognita fuerint, adversus ea opportunis remediis occurramus. Attendentes igitur gravia nocumenta, quae nonnullis civitatibus, terris, castris, intra patrimonium beati Petri in Tuscia, comitatum Sabinae, et terram Arnolphorum constitutis, eidem ecclesiae Romanae subiectis, et personis singularibus eorundem, ex diversorum tam nobilium quam etiam aliorum usurpato regimine provenerunt, et volentes super hoc in posterum eorum dispendiis praecavere, omnibus et singulis comitatibus seu universitatibus, et singulis personis civitatum, terrarum, castrorum et locorum, intra patrimonium, comitatum et terram praedictos constitutis, in quibus videlicet nobis seu quibusvis officialibus nostris ius competit deputandi vel instituendi aut eligendi seu ponendi potestates, capitaneos, dominos vel rectores aut officiales quoslibet alios, ne ipsae potestatem, seu quemcunque alium officialem, quocunque nomine censeatur, in civitatibus, castris, terris et locis praedictis, aut eorum aliquo eligere, assumere, vocare vel recipere, retinere aut iam electo vel assumpto, vocato seu recepto, tanquam potestati seu capitaneo, rectori seu defensori vel officiali obedire quoquo modo praesumant, neve taliter electus, assumptus, receptus seu vocatus, huiusmodi potestariae, capitaneatus, dominii, vel rectoriae seu defensoriae, aut quodcunque aliud cuiusvis nominis officium recipere, acceptare, assumere, vel genere, nisi de nostra et apostolicae sedis licentia speciali, quomodolibet audeat, sed assumptum omnino dimittat. Ubi vero ad communitates seu universitates, et singulares personas civitatum, terrarum, castrorum et locorum praedictorum, vel eorum aliquem ius competit eligendi potestatem, capitaneum, dominum, vel rectorem seu officialem quemlibet alium, qui per nos seu quosvis officiales nostros debeat aut consueverit confirmari: ne ante debitam confirmationem obtentam ipsae vel earum aliquae sic electo, tanquam potestati seu capitaneo, rectori vel defensori seu officiali in quibusvis obediant, neve taliter electus, quousque confirmationem habuerit, ut praefertur huiusmodi potestariae, capitaneatus, dominii vel rectoriae, seu defensoriae aut cuiusvis alterius nominis officio se immiscere, vel illud gerere aut exercere quovis modo praesumat, auctoritate apostolica districtius inhibemus, decernentes extunc irritum et inane quicquid contra huiusmodi inhibitionis tenorem contigerit attentari. Nulli ergo etc., nostrae inhibitionis et constitutionis infringere.
Datum Avin. IV. Nonas Augusti Ao. II. [1318.]
TITULUS III.
DE PRAEBENDIS ET DIGNITATIBUS.
CAP. UN.
Tempore huius cap. obtinentes plures dignitates, personatus, vel beneficia curam animarum habentia ex dispensatione, virtute illius non poterunt retinere nisi unum, et reliqua tenebuntur resignare verbaliter et realiter coram ordinario sub testimonio publico intra mensem a tempore notitiae huius cap. nisi fuissent cardinales ut regem filii. Illi, autem, qui plura talia sine dispensatione obtinebant, poterunt ultimum retinere, reliquis forma praescripta et sub eodem tempore resignatis. Qui vero deinceps tale habuerit beneficium, si cum illo secundum simile receperit quam, primum illius possessionem habuerit, vel per eum steterit, quo minus habeat, primum, quo est ipso iure privatus, modo praedicto rsignare tenetur; alias untrumque perdit, et inhabilis fit ad sacros ordines suscipiendos et ad quodcunque beneficium habendum. Tandem, qui dicuntur ordinarii, quantum ad praemissa, et quae sint beneficia, curam animarum habentia, hic manifestatur. H. d. haec extravagans, quae est notatbilis et multum practicabilis, et gravius obligat, quam cap. De multa. eod. tit. in antiqu. ut patet ad oculum.
Exsecrabilis quorundam tam religiosorum quam saecularium ambitio, quae, semper plus ambiens, eo magis fit insatiabilis, quo sibi amplius indulgetur, et improbitas importuna petentium a nobis et praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus non tam obtinuisse, quam extorsisse plerumque noscuntur, quod unus, interdum etiam ad unum beneficium ecclesiasticum minus idoneus, in diversis ecclesiis, nedum vicinis, sed etiam abinvicem longe distantibus, immo nonnunquam in diversorum regnorum partibus situatis, duas aut tres aut plures digitates, personatus, officia seu prioratus, aut diversa ecclesiastica beneficia curam animarum habentia, possit dispensative, (quum alias non liceret de iure communi), recipere, et simule licite retinere. Unde inter cetera inconvenientia subscripta sequuntur, quod videlicet interdum unus, qui unicum quamvis modicum vix officium implere sufficeret, plurimorum sibi vendicet stipendia, quae multis literatis viris, vitae puritate ac testimonio bonae famae pollentibus, qui mendicant, possent abunde sufficere aequa distributione collata, habentibus ipsa paratur vagandi materia, divinus cultus minuitur, hospitalitas in ipsis beneficiis debita non servatur, et, dum non sunt sui in unaquaque regione rectores, ecclesiarum detrahitur commodis et honori, quae, carentes defensorum auxilio, in iuribus suis et libertatibus multipliciter collabuntur, et ruinis patent aedificia nobilia, quae magnificentia exstruxerat decessorum, et, (quod amarius est dolendum), animarum cura negligitur, et vitiorum sentibus fomentum periculose praebetur. Nos itaque, tot malis tantisque discriminibus occurrere cupientes, omnes et singulas dispensationes, super receptione aut retentione plurium dignitatum, personatuum, officiorum, prioratuum aut beneficiorum, quibus cura animarum sit annexa, sub quacunque forma vel expressione verborum a nobis vel praedictis praedecessoribus cuicunque personae concessas (cardinalibus tamen sanctae Romanae ecclesiae, qui circa nos universali ecclesiae serviendo singularum ecclesiarum commoditatibus se impendunt, ac regum filiis, qui propter sublimitatem eorum ac generis claritatem sunt potioris praerogativa gratiae attollendi, duntaxat exceptis), deliberatione super hoc cum fratribus nostris habita diligenti, de ipsorum consilio et ex certa scientia nostra in forma subscripta duximus taliter moderandas, quod per moderamen nostrum effrenatam circa easdem personas talium beneficiorum multitudinem refrenemus, ipsique impetrantes fructu dispensationum huiusmodi totaliter non frustrentur. Statuimus itaque et de fratrum ipsorum consilio ordinamus, quod obtinentes nunc ex dispensatione legitima pluralitatem huiusmodi dignitatum, personatuum, officiorum aut prioratuum seu beneficiorum, quae alias absque dispensatione obtinere nequibant, unum tanctum ex dignitatibus, personatibus, officiis, prioratibus, ecclesiis vel beneficiis huiusmodi, quibus cura imminet animarum, cum dignitate, personatu vel officio, prioratu, ecclesia vel beneficio sine cura, quae habere maluerit, praetextu dispensationis sufficientis, circa id easdem indultae, possint licite retinere. Quae tamen teneantur eligere intra mensem, numerandum a tempore notitiae constitutionis istius, ceteris beneficiis cum cura vel sine cura, quae ipsius dispensationis praetextu tenebant, et quae aliter non poterant de iure absque dispensatione licite retinere, quae nos extunc vacare decernimus, coram ordinario sub testimonio publico intra idem tempus verbaliter et realiter cum effectu dimissis, absque eo, quod ad illa nunquam sine nova collatione ab eo, qui facere poterit facienda, redire, aut eorum administrationi se immiscere praesumant; alioquin tam his quam aliis omnibus beneficiis, quae virtute huiusmodi nostri moderaminis retinere poterant, ut praefertur, sint ipso iure privati, et prorsus inhabiles ad similia beneficia obtinenda. Per hoc autem iis, qui dignitates, personatus, officia vel alia beneficia curam animarum habentia ex dispensatione, quae ius tribuat, iuxta nostram moderationem praescriptam obtinent, et alia similia beneficia nostrarum vel alias eorundem praedecessorum auctoritate literarum exspectant, cum quibus est, ut illa, quum vacaverint, recipere, et una cum obtentis retinere licite valeant, dispensatum, nolumus derogari, quin ea, quum vacabunt, infra dicti temporis, spatium possint eligere, et dimissis aliis recipere in forma praescripta ac licite retinere, poenas similes incursuri, si huius nostrae contraire praesumpserint sanctioni. Porro, quia quorundam oculos sic avarae cupiditatis vitium excaecavit, quod plurima talia beneficia simul absque dispensatione canonica retinere praesumunt: nos de illis praesenti decreto statuimus, ut omnia et singula beneficia sic detenta, illo tantum retento, quod ultimo receperunt, dummodo in eo ex collatione canonica competat ius eisdem, intra tempus (ut praescibitur) limitatum verbo et facto ac sine fraude coram ordinario sub testimonio similiter publico dimittere teneantur. Quod si non fecerint, etiam illo sint ipso iure privati, in quo ius eis alias competebat, et inhabiles penitus ad quaecunque obtinendaecclesiastica beneficia censeantur. Qui vero deinceps receperint dignitatem, vel personatum, seu officium aut aliud beneficium animarum curam habens annexam, si antea simile beneficium obtinebant, illud, (quo ipso iure, postquam secundi possessionem habuerint, vel per eos, omni dolo et fraude cessantibus, quo minus habeant, steterit, privati noscuntur), absque morae dispendio in ordinariorum manibus dimittere debeant pari modo; alioquin extunc sint ipso iure secundo privati, et nedum ad sacros suscipiendos ordines, quin etiam ad habendum quodcunque beneficium ecclesiasticum inhabiles reputentur. Quae omnia et singula beneficia vacatura (ut praemittitur) vel dimissa nostrae et sedis apostolicae dispositioni de ipsorum fratrum consilio reservamus, inhibentes, ne quis praeter Romanum Pontificem, quacunque sit super hoc auctoritate munitus, de huiusmodi beneficiis disponere, vel circa illa per viam permutationis vel alias innovare quoquo modo praesumat. Nos enim, si secus actum seu attentatum fuerit, irritum decernimus et inane. Ceterum ordinarios intelligimus in casibus supra dictis episcopos, in quorum civitatibus vel dioecesibus consistunt beneficia, seu aliquod eorum , quae debent secundum praemissa dimitti, aut ipsi, qui ea debent dimittere, commorantur, vel ecclesiis cathedralibus vacantibus capitula eorundem; et hi de beneficiis tam dimissis quam (ut praemittitur) perditis nos vel apostolicam sedem certificare studeant quam primum commode poterunt indilate, ut de illis salubriter disponere valeamus. Quantum autem ad modificationem attinet ante factam, illa duntaxat, et non alia beneficia ecclesiastica, quocunque nomine nuncupentur, curam animarum habere censemus, quae parochias habent, in quibus est animarum cura non per vicarios perpetuos, sed per rectores aut ministros beneficiorum ipsorum, vel illorum temporales vicarios exercenda, nec non et illa, quorum ministris ratione beneficiorum huiusmodi competit visitare, inquirere, procurationes recipere, suspendere, excommunicare, seu ab excommunicationis et suspensionis sententiis absolvere de consuetudine vel de iure, iuribus aliis de animarum cura loquentibus in suo robore quoad cetera permansuris. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum moderationis, statutorum infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Avinione XIII. Kal. Decembr. Ao. II. [1317.]
TITULUS IV.
DE CONCESSIONE PRAEBENDAE ET ECCLESIAE NON VACANTIS.
CAP. UN.
Exsecutores gratiarum, et iudices causarum a sede apostolica deputati, in dioecesibus iam divisis procedere possunt, sicut ante divisionem poterant. Et congrue ponitur sub hoc titulo, quum loquatur de exsecutoribus, de quibus frequens mentio habetur in tit. de concess. praebend. libr. VI.; patet in cap. Exsecutor., cap. Si capitulo., et cap. Si soli. Et potuisset situari sub tit. de rescript. vel de off. deleg. vel de paroch.
Sedes apostolica, in suis actibus veritatem prosequens, lucem amans, libenter evitat nodosae ambiguitatis involucrum, illamque sibi semper in suis ordinationibus reservare cautelam intendit, ut de illis ita proveniat commodum, quod aliis non immineat detrimentum. Sane pridem ad divini cultus augmentum et ad salutem populi, quem in nonnullis civitatibus ac dioecesibus sic multiplicavit Altissimus, quod in earum singulis singulorum vultus nequibat, ut eum decet, unicus pastor inspicere, aut alias partes boni pastoris implere, salubriter intendentes, in ipsis dioecesibus, quarum nonnullas in duas, et aliquas in plures dioeceses duximus dividendas, certas civitates et ecclesias ereximus cathedrales, quarum singulis proprias, distinctas et limitatas dioeceses iussimus assignari. Verum quia plures ante ordinationem seu divisionem nostram huiusmodi tam a nobis quam a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus apostolicas obtinuerunt literas super beneficiis ecclesiasticis, in ipsis tunc integris dioecesibus vacaturis, quarum nonnullae restant adhuc exsecutioni mandandae: nos amovere volentes cuiusvis dubitationis scrupulum, qui circa exsecutionem gratiarum super huiusmodi eneficiis concessarum posset forsan incidere, et provide, considerantes attentius, quod per ordinationem seu divisionem nostram praedictam ius ad rem, exspectantibus dicta beneficia antea competens, ex ratione mutari non debet, quin adeo efficax in divisis dioecesibus maneat, sicut prius erat, auctoritate praesentium declaramus, quod omnes et singulae gratiae, super beneficiis vacaturis ante divisionem huiusmodi in ipsis quondam integris dioecesibus a nobis vel praedictis praedecessoribus personis quibuscunque concessae, tam in ipsis nunc divisis, quam in aliis dioecesibus decisis ab illis, eisdem modo et forma possint suo ordine per exsecutores inde datos, et alios, ad quos id pertinebit, ad debitam exsecutionem adduci, quibus ante divisiones saepe fatas poterant et debebant. Idem etiam declaramus quoad literas apostolicas iustitiam continentes, ut videlicet iudices, dati per illas, in causis quarumlibet personarum, quae nunc de huiusmodi dioecesibus divisis exsistunt, possint iuxta eorum tenorem provide procedere, ac si dictae dioeceses, de quibus mentio in literis eisdem habetur, integrae remansissent. Nulli, etc. [1317.]
CAP. II.
Nullus impediat capitula, archidiaconos, et alias personas in iuribus, quae sibi competebant in ecclesiis integris, quin illa in iura percipiant post divisionem ipsarum, sicut ante soliti erant percipere; quoniam in beneficiis divisis habet quis eadem iura, quae habebat in integris. Et hoc cap. sub hoc tit. fuit positum, quoniam declarat praecedens, ut clare patet. Concord. cap. Quia monasterium de relig. dom. in antiquis.
Ad apostolatus nostri perbenit auditum, quod aliquarum ecclesiarum, per nos ab aliis ecclesiis ex certis causis, quae ad hoc nostrum animum induxerunt, auctoritate apostolica divisarum, praelati et subditi capitulis, archidiaconis et aliis personis ecclesiarum, a quibus supra dictae ecclesiae sunt divisae, multipliceter iniuriari praesumunt, non permittentes, eos uti iurisdictionibus et iuribus suis, sicut ante divisionem huiusmodi utebantur. Quia igitur, intentionis nostrae non exstitit nec exsistit, per divisionem episcopatuum ecclesiarum, a quibus divisiones factae sunt, capitulis, archidiaconis vel aliis personis velle aliquatenus derogare, nisi quatenus in divisionum huiusmodi literis apostolicis continetur expresse: nos praesentis auctoritate statuti universis praelatis, capitulis et aliis quibuscunque personis ecclesiasticis ecclesiarum decisarum, et in cathedrales ecclesias per nos auctoritate apostolica erectarum, praecipimus et mandamus, ne capitula, archidiaconos, et alios personatus vel dignitates, officia seu beneficia in praedictis primariis ecclesiis obtinentes, quo minus visitationes exerceant, procurationes recipiant, iurisdictiones et iura archidiaconalia et alia bona obtineant in praedictis decisis dioecesibus, sicut ante divisionem huiusmodi obtinebant, nisi quantum in divisionum huiusmodi literis apostolicis caveatur expresse, impediant quoquo modo, quousque per sedem apostolicam aliud fuerit ordinatum. Si enim aliqui contra praesens praeceptum agere vel facere praesumpserint: nos praesumptores tales digna curabimus animadversione punire. Nulli etc. nostrorum praecepti et mandati infringere etc.
Datum Avinione V. Kal. Octobris Ao. V. [1320.]
TITULUS V.
NE SEDE VACANTE ALIQUID INNOVETUR.
CAP. I.
Vacanto sede imperiali, quum iurisdictio ad Papam devolvatur, sub poena excommunicationis hic prohibetur, quod nullus tunc nomen vicarii imperatoris vel alterius cuiuscunque officii retineat, assumat vel resumat, nullusque ei obediat vel auxilium praebeat; alias excommunicato in personas, et interdictum in terras, nisi intra duos menses resipuerint, profertur. Tandem modus huius processus publicandi exprimitur. H. d.
Si fructrum et coepiscoporum nostrorum, et aliorum quorumlibet iura illibata servari et ab omni fore dispendio diminutionis extranea cupimus, et ad illud libenter nostrae sollicitudunis studium adhibemus: multo fortius equidem pro nostris et Romanae ecclesiae sponsae nostrae iuribus et honoribus conservandis ex iniuncto nobis officii debito apostolicae provisionis partes tenemur impendere, ne temporibus nostris usurpationis iniuriam subeant, aut detrimentum cuiusvis derogationis incurrant. Sane, in nostram et fratrum nostrorum deductum est fama divulgante notitiam, quod licet de iure sit liquidum, et ab olim fuerit inconcusse servatum, quod vacante imperio, sicut et nunc per obitum quondam Henrici Romanorum Imperatoris vacasse dignoscitur, quum in illo ad saecularem iudicem nequeat haberi, recursus, ad summum Pontificem, cui in Persona beati Petri terreni simul et coelestis imperii iura Deus ipse commisit, imperii praedicti iurisdictio, regimen et dispositio devolvuntur, et ea ipse durante ipsius vacatione imperii per se, vel alium seu alios exercuisse noscitur in imperio memorato, nonnulli tamen, in Italiae partibus potestatis et dignitatis fastigium illicitum ambientes, in nostrum et Romanae sanctae matris ecclesiae (quantum in eis est) praeiudicium evidens, ac diminutionem honoris et iuris, vicariatus seu alterius cuiuscunque nomen officii, quod ipso imperatore vivente ex ipsius commissione gerebant in certis terris, territoriis sive locis, post decessum ipsius absque nostra vel apostolicae sedis petita vel obtenta licentia retinere sibi, et nonnulli etiam de novo assumere, quod non gesserant, aut gestum antea posteaque dimissum resumere temerariis ausibus praesumpserunt, quo vel quibus adhuc non verentur abuti, et sub eius vel eorum colore multa facere et fecisse noscuntur, quae in nostram et ecclesiae praedictae iniuriam aperte redundant, non abhorentes per id variis involvi criminibus, nec divinae maiestatis formidantes offensam. Quia igitur error, cui non resistitur, approbari videtur, et latum pandit delinquentibus sinum, qui eorum perversis conatibus non resistit: nos, volentes nostris et ecclesiae sponsae nostrae iuribus et honoribus in hac parte prospicere, et malis ac scandalis, quae ex retentione, assumptione seu resumptione huiusmodi orta sunt hactenus, et quae periculose possent in antea suboriri, celeriter obviare, nec non periculis animarum huiusmodi retinentium, assumentium seu resumentium nomina, et eis abutentium, ut praefertur, salubriter occurrere cupientes, praesentium auctoritate monemus sub excommunicationis poena omnes et singulos, cuiuscunque status, praeeminentiae, dignitatis aut conditionis exsistant, etiamsi patriarchali vel quavis alia superiori, sive episcopali, vel regia seu alia quacunque praefulgeant dignitate, qui post vacationem imperii absque nostra vel sedis praedictae licentia huiusmodi vicarii seu cuiusvis alterius officii nomen ubilibet retinuerunt, assumpserunt, seu resumpserunt et retinent, et qui assument vel resument fortassis in posterum, et sub talis donationis pallio abusi sunt et abutuntur, vel etiam abutentur potestate vel iurisdictione quacunque, seu eius exercitio publice vel occulte, quatenus de cetero etiam a denominatione huiusmodi, seu cuiuscunque assumptione, resumptione ac retentione praedictis, nec non usu, potestate et exercitio supra dictis prorsus abstineant et omnino desistant. Inhibentes insuper, sub poena praedicta omnibus et singulis patriarchis, praelatis et etiam aliis superioribus, ac regibus, civitatibus, comitatibus, universitatibus, capitaneis, potestatibus, rectoribus, comitibus, vicecomitibus, baronibus et aliis omnibus cuiuscunque sint dignitatis, conditionis aut status, ne praedictum huiusmodi nomen seu aliud quodlibet in eodem imperio retinentes, ut praefertur, aut assumentes, vel eorum aliqui sub denominatione vel titulo huiusmodi nominum, seu procuratores, commissarios, iudices aut vices eorum gerentes quocunque colore quaesito recipiantvel admittant, nec ut vicariis seu vicario aut officialibus imperii pareant vel intendant, aut pareri vel intendi faciant vel permittant, nec in his eis vel ei quomodolibet praestent auxilium, consilium vel favorem. Alioquin in omnes et singulos patriarchas, praelatos, et superiores et inferiores, reges et ceteros, denominationem praedictam ut praemissum est retinentes, assumentes seu resumentes, ac illius praetextu exercentes quaecunque officia, potestates seu iurisdictiones, et recipientes eos ut vicarios, vel officiales imperii aut commissarios eorum, ut talium, et in parentes seu obedientes eis, ut talibus, aut praestantes in hoc sibi consilium, auxilium vel favorem, nisi intra duorum mensium spatium a die datae praesentium numerandum penitus resipuerint, vel se licentia sedis apostilicae super hoc ostenderint communitos, excommunicationis in singulares personas, et in terras et loca ipsorum, et quaslibet communitates, universitates, civitates aut villas interdicti sententias de fratrum nostrorum consilio publice promulgamus, contra eos nihilominus spiritualiter et temporaliter gravius processuri, prout inobedientia eorum exegerit, qualitas facti suaserit, et viderimus expidere. Et ut quibuslibet parendi talibus tollatur occasio: omnes et singulos, qui huiusmodi vicariatus nomen retinentibus, assumentibus seu resumentibus iuramento fidelitatis tenentur adstricti, a iuramento huiusmodi quantum ad hoc de potestatis plenitudine absolventes, auctoritate apostolica firmiter inhibemus eisdem, ne talibus ut vicariis vel officialibus imperii aliquatenus pareant vel intendant. Et insuper omnes pactiones, obligationes, confoederationes et colligationes, a quibuscunque super hoc quomodolibet initas, iuramento vel quacunque firmitate vallatas, omnino dissolvimus, viribus vacuamus, irritamus, et, quatenus de facto processerint, revocamus. Ac huiusmodi et quaelibet alia iuramenta, quibuslibet super his praestita, per quae posset in praedictis nostris et ecclesiae nostrae praedictae iuribus derogari, praesertim quum iuramentum vinculum iniquitatis esse non debeat, relaxamus. Ceterum ut huiusmodi processus verius ad communem omnium notitiam deducatur: chartas seu membranas, processum continentes eundem, in ecclesia Avinionensi appendi vel affigi ostiis seu superliminaribus faciemus, quae processum ipsum suo quasi sonoro praeconio et patenti iudicio publicabunt ita, quod omnes et singuli, quos processus ipse contingit et contingere potest, nullam postea possint excusationem praetendere, quod ad eos talis processus non pervenerit, vel quod ignoraverint eundem, quum non sit verisimile, remanere quoad ipsos incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus publicatur.
Datum Avinione in domo episcopali, II. Kal. April. Ao. I. [1317.]
TITULUS VI.
DE VOTO ET VOTI REDEMTIONE.
CAP. UN.
Votum, per susceptionem sacri ordinis solennizatum, licet impediat matrimonium sequens, non tamen praecedens: etiamsi nondum esset per carnis copulam consummatum. Et durante matrimonio, etiam nondum consummato, nullus praesumat accipere aliquem de sacris ordinibus. Quod si fecerit, dissoluto etiam matrimonio: nec in illo ministrare, nec ad superiores adscendere poterit, nisi aliquam de religionibus approbatis ingrediatur, et eius regulam expresse vel tacite profiteatur. Est autem talis coniugatis sic ordinatus per dioecesanum monendus, ut religionem ingrediatur, si matrimonium nondum est consummatum. Quod si renuerit, et uxor institerit: compellitur per excommunicationem ad matrimonii consummationem. Hoc dicit. Et est casus notabilis, et qui satis efferri non posset.
Antiquae concertationi finem cupientes imponere, ac animarum periculis inde provenientibus salubriter providere, de fratrum nostrorum consilio praesenti declaramus edicto, quod, licet votum solenizatum per sacri susceptionem ordinis, quantum ad impediendum matrimonium contrahendum, ac ad dirimendum, si post contractum fuerit, secundum statuta canonum sit efficax reputandum, ad dissolvendum tamen prius contractum, etiamsi per carnis copulam non fuerit consummatum, quum nec iure divino, nec per sacros reperiamus canones hoc statutum, invalidum est censendum, auctoritate apostolica districtius inhibentes, ne quisquam durante matrimonio, nondum etiam consummato, aliquem de sacris ordinibus praesumat suscipere, nisi prout sacris canonibus noverit convenire. Quodsi secus a quoquam forsitan attentatum fuerit: ordinamus, quod nec matrimonio soluto in sic suscepto ordine ministrare, nec ad superiores ordines provehi, nec ad aliquod beneficium vel officium ecclesiasticum valeat promoveri, nisi aliquam de religionibus approbatis, (quarum professio ad castitatis custodiam, et abdicationem temporalium, et sui superioris obedientiam suos professores adstringat), ipsum canonice contigerit ingredi, ac eius regulam expresse vel tacite profiteri. Quo casu dioecesanus super praemissis et singulis praemissorum cum eo dispensare valeat, nisi sit aliud canonicum, quod obsistat. Ad ingressum huiusmodi sic ordinatum, si matrimonium consummatum non fuerit, per dioecesanum instanter moneri praecipimus et induci. Quod si forsan renuerit adimplere: ipsum, si sponsa eius institerit, per censuram ecclesiasticam compellendum decernimus contractum matrimonium consummare. Nulli etc. nostrarum declarationis, inhibtionis, ordinationis, praecepti et constitutionis infringere.
Datum Avinione Kalend. Decembr. Ao. VII. [1322.]
TITULUS VII.
DE RELIGIOSIS DOMIBUS.
CAP. UN.
Secta in religio Fratricellorum sive Beguinorum, qui se dicebant de tertio ordine beati Francisci, cassatur, quoniam inter ceteros errores ecclesiastica sacramenta despiciebant. Et sub poena excommunicationis omnibus iniungitur, ut nulli de cetero talem ritum assumant, et ne episcopi ipsum concedere praesumant. Vide cap. fin. eod. tit. in antiqu. cap. 1. eod. tit. 1.6.
Sancta Romana atque universalis ecclesia, cui auctore Domino, licet immeriti, praesidemus, sicut religiosa et pia vota benigno favore prosequitur, sic superstitiosos conatus insolentium hominum detestatur, videlicet ne sub ovina pelle gregem dominicum truculentia lupi rapacis invadat, sub pietatis imagine virus haereticae pravitatis obrepat, et sub praetextu conversationis angelicae incautis mentibus spiritus malignus illudat. Cuius rei gratia sacris canonibus est interdictum, ne aliquis novum ordinem aut religionem inveniat, vel habitum novae religionis assumat, sed quicunque ad religionem venire voluerit, ingrediatur unam de religionibus approbatis.
TITULUS VIII.
DE IUDAEIS ET SARRACENIS.
CAP. UN.
Ut Petrus filius regis Castellae, pio ductus proposito, facilius Agarenos infideles a regno Granatae expelleret: lata fuit excommunicationis sententia in omnes, prohibita portantes ipsis infidelibus et Sarracenis praefati regni Granatae. Concord c. Ita quorundam et c. Ad liberandam. eod. tit. in antiqu.
Copiosus in misericordia Dominus, qui de sua abundantia pietatis corda fidelium ad suae maiestatis obsequia devotionis ardore succendit, praecordiis dilecti filiis nobilis viri Petri Infantis, nati clarae memoriae Sanctii regis Castellae, adeo copiose gratiam coelestis inspirationis infudit, quod sibi delectabile reputat propriam exponere in ipsorum persecutione personam. Pio quidem nobilis ipsi ductus proposito, tanquam strenuus athleta Domini, negotium impugnationis perfidorum Agarenorum, a quibus regnum Granatae in Dei contumeliam detinetur, tutorio nomine carissimi in Christo filii nostri Alphonsi, Castellae regis illustris, qui sub teneritudine puerilis aetatis adhuc dignoscitur constitutus, assumpsit sub spe coelestis auxilii ferventer et viriliter prosequendum . Quum igitur omnia cupiamus obstacula removere, per que dicti negotii prosecutio posset quomodolibet impediri: universis et singulis, cuiuscunque conditionis, praeminentiae vel status exsistant, districtius inhibemus, ne arma, equos, ferrum, ligamina, victualia et alia quaecunque prohibita per Romanos Pontifices praedecessores nostros ad terras Aegypti deferri, ad Sarracenos dicti regni Granatae intra triennium, incipiendum a Kal. Aprillis proxime secuturi, quomodolibet deferre praesumant. Nos enim omens et singulos, qui ad dictum regnum arma, equos, ferrum, ligamina et victualia supra dicta et quaecunque prohibita contra tenorem huius nostrae prohibitionis deferre praesumpserint, illis poenis et sententiis, quas deferentes huiusmodi prohibita in Alexandriam vel ad Aegypti partes incurrunt, decernimus subiacere. Et nihilominus omnes et singulos, qui Sarracenis Granatae praestabunt dicti negotii prosecutione durante auxilium, consilium vel favorem, aut prosecutionem dicti negotii directe vel indirecte, secrete vel publice impedire vel turbare forte praesumpserint, excommunicationis sententiam incurrere volumus ipso facto. Nulli ergo nostrae inhibitionis, constitutionis et voluntatis etc. Dat. Avinione V. Kal. Mart. Ao. I. [1317]
TITULUS IX.
DE TORNEAMENTIS.
CAP. UN.
Constitutio Clementis, in quibusdam regnis torneamenta inhibens sub poenis excommunicationis et interdicti, hic revocatur, et illi, qui huius occasione sententias incurrerant, absolvuntur.
Quia in futurorum eventibus sic humani fallitur incertitudo iudicii, ut, quod coniectura probabili exnunc interdum attenta consideratio utile pollicetur, reperiri damnosum quandocunque contingat, nonnunquam quod consulte statuitur ex sanioris inspectione iudicii consultius revocatur: sane felicis recordationis Clemens Papa V. praedecessor noster, attente considerans, generale passagium, in concilio Viennensi pro terrae sanctae subsidio salubriter ordinatum, per torneamenta et hastiludia sive iuxtas non leviter impediri, tum quia frequenter sic ipsum passagii negotium prosecuturos exinaniunt, quod ad eius exsecutionem efficiuntur impotentes, tum quia interdum quam plures a crucis assumptione retrahunt, dum ab illis abstinere (aliis ea exercentibus) erubescunt, torneamenta ipsa et hastiludia sive iuxtas in regnis Franciae, Angliae et Alemmaniae, et aliis nonnullis provinciis, in quibus ea consuevere frequentius exerceri, specialiter interdixit, in facientium ea, vel ad id eis praestantium opem, consilium vel consensum, et illorum etiam, in quorum locis vel districtibus fierent, non prohibentium hoc, quum possent, et illorum procedentes ad illa in domibus suis recipientium, vel commercium quomodolibet exercentium cum eisdem, in personas excommunicationis, et in terras interdicti sententias promulgando, absolutione ab excommunicatione huiusmodi, praeterquam in mortis articulo, sedi apostolicae reservata. Verum quoniam, ut intelleximus, per sententiam huiusmodi periculum animabus ingeritur, et pro eo maxime negotio dicti passagii derogatur, quia nonnulli militari cingulo abstinent, et quia vacare militiae metu praesertim ipsius sententiae non praesumunt, propter quod idoneos et voluntarios ad terrae praedictae subsidium in regnis eisdem contingit pauciores solito reperiri: nos, ad dilectorum filiorum nobilis viri Philippi clarae memoriae, regentis Franciae et Navarrae regis, et aliorum de domo regia, nec non quam plurium magnatum et nobilium, tam in regno Franciae quam aliunde considerantium praemissa discrimina repetitae supplicationis instantiam, sententias excommunicationis et interdicti praefatas, praemissorum supplicationibus inclinati, et ducti considerationibus ante dictis, et ex causis etiam rationabilibus aliis, in favorem saepe fati negotii de fratrum nostrorum consilio revocamus, eos, qui propter exercitium torneamentorum seu hastiludiorum ipsorum huiusmodi sententias incurrerunt, absolventes ab illis, et cum eis, qui, sic ligati, vel in locis propterea interdictis divina celebrarunt officia, super irregularitate inde contracta auctoritate apostolica dispensantes. Datum Lugduni XVI. Kal. Octobr. Ao. I. [1316.]
TITULUS X.
DE CRIMINE FALSI.
CAP. UN.
Falsificantes monetam regis Franciae, et aliorum locorum circumvicinorum, aliquo de quatuor modis, hic prolixe declaratis, ipso facto excomminicationem incurrunt, a qua absolvi non possunt, nisi a Papa, praeterquam in mortis articulo. De falsificantibus sigillum ipsius regis Franciae habes cap. Ad audientiam. eod. tit. in antiquis.
TITULUS XI.
DE PRIVILEGIIS.
CAP. UN.
Privilegia, si qua sint, quibus aliqui nobiles Campaniae et Maritimae dicebant se munitos circa bannitorum receptationem, haec constitutio propter causas, hic insertas, revocat et annullat.
TITULUS XII.
DE POENIS.
CAP. UN.
Narratis facinoribus hominum Marchiae, qui suos rectores et officiales occidere soliti erant, post enumerationem XVII. modorum offensae, totidem poenas exprimit, quas incurrent, qui de cetero talia praesument, et propter patrum iniquitatem filios a quibuscunque honoribus et beneficiis tanquam indignos repellit. Concord. cap. Ad aures. et cap. In quibusdam eodem tit. in antiqu. et cap. Felicis. eod. tit. libr. VI. iuncta Clem. Si quis suadente diabolo. etiam in eod. tit.
Dierum crescente malitia videmus mundum in deteriora iugitur prolabi, sic hominum mentes assueta depravante nequitia, malis passim cumulum superaddi, ut et boni, qui alias odirent virtutis amore delinquere, interdum cum perversis admixti, concurrere cum illis in illicitis habeant, et in apertam malitiam prosilire. Est enim compescenda malorum audacia, ut saltem poenae formidine retrahantur a noxiis, sicque boni, sectando virtutem meliores effecti, non cognantur cum illis perire. Sane vulgaris famae notorium publicat, et longe lateque ipsa iniuriosa transgressus evidentia manifestat, quod nonnulli de Marchia Anconitana provincia nobis et Romanae ecclesiae subiecta, nedum olim temporibus diversorum praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum gressus fidelitatis egressi declinaverunt ad infidelitatis reprobae devium, sed in diebus non longe praeteritis contra nos et ecclesiam eandem, et dilectum filium Amelium praepositum Bellimontis, capellanum nostrum, provinciae memoratae rectorem, cervicem rebellionis erigere praesumpserunt, et in quosdam officiales et familiares suos crudeliter saevientes, post graves illatas iniurias, et reprobosas contumelias irrogatas eisdem, et post bona ipsorum violenta praedatione subtracta, eos cruentae mortis suppliciis in ore gladii tradiderunt. Inter quos pars dicitur fuisse non modica, cui mens sanior inerat, et tantae temeritatis excessus non leviter displicebat; sed habuerunt vel inviti furori confusae multitudinis cedere, dum illius nequiverunt conatibus obviare. Nos igitur,ut mali, poenarum impositionibus gravium territi, vereanturin antea in consimilis erroris invium relabi, ac boni, persistentes in sua fidelitate constanter, non habeant propter illorum claudicare perfidiam, remediis, quibus possumus, praecavere volentes, et animarum suarum saluti dictaeque provinciae pacifico statui paternis affectibus prospicere cupientes, de fratrum nostrorum consilio hac in perpetuum valitura constitutione sancimus, ut, quicunque de provincia ipsa, vel aliunde in ea provincia moram trahens, clericus vel laicus, famae suae prodigus, ipsius ecclesiae calcata reverentia in hoc sceleris genus irrepserit, quod rectorem seu rectores, qui pro tempore regimini dictae provinciae in spiritualibus et temporalibus auctoritate apostolica praefuerint, vel ipsorum aliquem, aut eorum, vel alicuius ipsorum vicarium, aut iudicem, vel iudices , vel ipsius provinciae thesaurarium, aut locum tenentem eiusdem (quod absit) occiderit, aut ad offendendum illum vel illos insecutus exstiterit, ceperit, captivaverit, detinuerit, percusserit, aut etiam vulneraverit, aut ipsorum aliquid, vel alias in locum, ubi moram traxerint, insultum fecerit, aut ipsum vel ipsos obsederit, sive de suo regimine vel officio forsan expulerit vel fugaverit, vel socius fuerit facientis, aut illum vel illos bonis aliquibus spoliaverit, vel provinciae supra dictae, alicuius civitatis, castri vel loci de provincia ipsa populum, communitatem vel universitatem, aut aliquos ex eis, vel quosvis alios de provincia ipsa directe vel indirecte contra nos et praefatam ecclesiam, seu rectores, officiales et locum tenentes praedictos, vel ipsorum aliquem ad seditionem quomodolibet excitabit, ac rebellionem seu conspirationem per se, vel per alium seu alios facere vel procurare praesumpserint, vel ad ea sive ipsorum aliquod dederit auxilium, consilium vel favorem, directe vel indirecte, publice vel occulte, cuiuscunque conditionis, ordinis, dignitatis aut status ecclesiastici vel mundani fuerit, etiamsi patriarchali vel archiepiscopali, seu episcopali vel superiori praefulgeat dignitate, perpetuo sit infamus, ut nec ad testimonium vel alios actus legitimos admittatur. Sit intestabilis, ut nec testandi liberam habeat factionem, vel ad alicuius bona ex testamento vel ab intestato vocetur. Nullus ei super quocunque negotio respondere, sed ipse aliis respondere teneatur. Nec quaevis causae ad audientiam perferantur illius. Nec valeant eius sententiae vel processus. Nullus ei in quacunque causa vel negotio patrocinium praestare praesumat. Nec ipse ad patrocinandum aliis admittatur. Instrumenta, cofecta per eum, si forte officium tabellionatus exerceat, nullam habeant firmitatem, sed potius cum auctore damnato damnentur. Dignitatibus, officiis et beneficiis ecclesiasticis, vel mundanis, quae obtinet, quaecunque sint et quocunque nomine censeantur, sit eo ipso privatus, ac inhabilis et indignus ad ea et quaelibet alia in posterum obtinenda. Filii eius ad nullos honores ecclesiasticos vel mundanos, ad nullas dignitates vel beneficia ecclesiastica, aut officia publica quomodolibet admittantur. Libertatibus et etiam immunitatibus realibus et personalibus, privilegiis et indulgentiis quibuscunque, sub quacunque forma verborum ab apostolica sede concessis, extunc penitus careant. Vassalli et homines a iuramento fidelitatis et alia quavis obligatione, quibus tenenter eidem, sint penitus absoluti. Feuda quoque, iura, honores ac officia, et alia quaecunque bona immobilia, quae in dicta provincia Marchiae et alibi ubicunque a praedicta Romana obtinent ecclesia, sint eo ipso penitus confiscata. Aliis vero feudis, iuribus, honoribus, officiis et bonis immobilibus, quae a quibuscunque aliis tenent ecclesiis, sint eo ipso privati, quae sic ad eisdem ecclesias libere revertantur, quod de illis earum rectores pro sua voluntate disponant. Mobilia vero bona ipsius concedimus fidelibus occupanda, illud nihilominus adiicientes nostrae huiusmodi sanctioni, ut sic delinquens excommunicationis sententiae, universitas vero seu communitas, quae deliquerit in praedictis, eiusque territorium et districtus interdicto ecclesiastico subiaceant ipso facto. A qua quidem ecommunicationis sententia nullus ab alio, quam a Romano Pontifice possit absolutionis beneficium obtinere, nisi duntaxat in mortis articulo constitutus. Per hoc autem non adimimus saecularibus potestatibus facultatem utendi legibus contra talem, quas adversus sic delinquentem catholici principes ediderunt. Dignum etenim est, ut, quos timor Dei a malo non revocat, poenarum moles in eos exaggerata compescat. Nulli etc. nostrae functionis et sanctionis insuper etc.
Datum Avinion. VIII. Kal. Septembr. Ao. III. [1319.]
TITULUS XIII.
DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS, SUSPENSIONIS ET INTERDICTI.
CAP. I.
Taxatio gratiarum sedis apostolicae impetratarum, tam cum clausulis consuetis quam non consuetis, hic continetur. Et quot literas, quotque dictiones linea complecti debeat, declaratur; ad paupertatem respectus habetur. Contra transgressores poena suspensionis ab officio usque ad sex menses, et quandoque privationis imponitur, ut ultra illam abbreviatoribus sententiam excommunicationis Papa comminatur.
Quum ad sacrosanctae Romanae Ecclesiae sinum, velut ad matris ubera referta dulcedine, ac Romani Pontificis Christi vicarii successorisque Petri clementiam, tanquam ad patris providentia pietatem, orbis terrarum et qui habitant in eo gratiarum spe assidue confluant universi; indignum credimus nostris fore temporibus, ut, quibus nos et ecclesiaipsa exuberamus in gratiis, deficiamus in donis, ne murmurandi inde praestetur occasio, unde gratitudine necessitas aderat collaudandi, neve scriptura reddat onustum quod liberalitas facerat gratiosum. Qua de re circa literarum nostrarum scripturas, registri quoque nostri, nec non abbreviatorum Romanae curiae notas, illam in taxando volumus moderationem apponi, qua personae, quibus gratiae huiusmodi conceduntur, se gratias ipsas ab apostolica sede liberaliter sentiant consecutas, ac literarum ipsarum scriptoribus, registri etiam nostri notarumque abbreviatoribus ante dictis, qui interdum in eis etiam multo labore desudant, de suo labore congrue satisfiat. Ad tollendos igitur excessus, difficultates, circuitus et anfractus, qui possent ex variis literarum apostolicarum taxationibus provenire, sancimus, ut modus subscriptus in huiusmodi taxationibus observetur, videlicet quod litera gratiae cum clausulis consuetis super canonicatu, et praebenda et alio beneficio ecclesiastico, cum cura vel sine cura, vacante vel vacaturo, etiamsi dignitas, officium vel personatus exsistat, decem Turonensibus grossis et non ultra taxetur, exsecutio vero eiusdem XII. Turonensibus et non ultra taxetur, et idem in similibus literis beneficialibus gratiosis, puta super prioratu aliquo, administratione et huiusmodi, ac exsecutoriis earundem servari debebit. Si vero eisdem literis gratiae, et exsecutoriis earundem (ut supra) aliquae clausulae non communes vel insolitae apponantur: circa taxationem clausularum huiusmodi congrue poterit sic distingui, videlicet quod non habeatur consideration in eisdem maioris vel minoris gratiae eius, quod conceditur, nec quod ipsius sint maiores vel pauciores fructus, reditus et proventus, et ex hoc plus minusve taxetur, sed habeatur in taxanda illa consideratio ad laborem, ut scilicet longior scriptura magis, et minus brevior aestimetur, hoc tamen circa huiusmodi clausulas apponendas addito moderamine in taxando, ut, si scriptura clausulae appositae non faciat lineam, ne ipsa clausula literae taxationem augmentet. Si vero per se, vel saltem aliis addita clausulis faciat lineam; in quarta parte Turonensis grossi taxetur, et sic pro qualibet linea huiusmodi additae clausulae in taxando quarta pars grossi Turonensis addatur. Et si quid superfuerit, et minus linea: illud superfluum nec taxationem immutet. Lineam autem, quae centum et quinquaginta literas, seu XXV. continet dictiones, intelligi volumus in hoc casu. Et ut taxatio huiusmodi, dum exempla ponuntur, quodammodo procedat: inserta illa clausula: "Verum ne sub eo praetextu etc.," quae quatuor et paulo plus continet lineas, uno Turonensi grosso taxetur, et in similibus clausulis additis secundum linearum numerum idem fiat. Eandem taxationem cm moderamine ante dicto quoad praefatas literas in registro nostro servari volumus, quum fuerint registrandae. Eandem etiam taxationem quoad praefatarum literarum notas, scilicet gratiae, cum ante dicto numero abbreviatores observent. De exsecutoriis vero huiusmodi gratiarum abbreviatores ipsi, etiamsi clausulae non communes vel insolitae apponantur eisdem duos tantum recipiant Turonensi. Hoc licet sic in taxatione praedictarum literarum observari velimus: in forma tamen pauperum deferri volumus paupertati et nostram taxationem in illa, videlicet octo Turonensium grossorum, inviolabiliter observari. Nam beatum fore virum, qui super pauperum et egenum intelliget, verbis propheticis edocemur. Circa taxationem autem literarum, quae per audientiam transeunt nihil ad praesens aliud duximus ordinandum, sed rationabilis modus observetur in illis, qui solitus est hactenus observari, maxime secundum taxationem literarum ipsarum, quae in libro provinciali invenitur esse conscripta. In quarum taxationibus literarum ex causis rationabilibus sustinemus, ut Turonensi grosso in taxationibus praelibatis fit mentio, intelligi volumus, quamdiu curia fuerit citra montes. Si vero ultra montes, Romae scilicet, vel in aliis locis vel Italie partibus curia ipsa constiterit: in taxationibus ante dictis Romaninus pro Turonensi ponatur. Ad haec praedictae nostrae adiicimus sanctioni, ut, si forsan, (quod quandoque contingit), eveniat, videlicet quod non culpa, negligentia vel defectu scriptoris, vel ex ignorantia, caecitate aut torpore desidiae, vel ex occupatione, distractione aut alia quavis occasione abbreviatoris, qui notam, ex qua litera grossa procedit, inepte formaverat, eadem grossa literis gratis fuerit rescribenda, hoc ipsi scriptori vel illi, cuius litera huiusmodi fuerit rescribenda, non noceat, sed abbreviatori debeat imputari in tantum, ut eidem scriptori abbreviator ipse satisfaciat integre iuxta taxationem eiusdem grossae literae rescribendae. Ceterum ut praedicta, quae a nobis pro utilitate publica sunt instituta salubriter , eo diligentiores sui observatores inveniant, quo transgressores ipsorum maiori noverint se poena percelli: statuimus, ut praefati omnes et singuli, tam literarum nostrarum, quam registri nostri scriptores, quam abbreviatores notarum ipsarum, (quibus etiam abbreviatoribus specialiter ultr infra scriptas poenas, quatenus praedictas taxationes observent, sub excommunicationis poena mandamus), qui contra praemissa fecerint, plus scilicet praefatas nostras beneficiales literas, vel notas ipsarum, vel earundem in dicto registro scripturas taxando, exigendo vel recipiendo pro ipsis, quam superius sit taxatum, usque ad semestre tempus officio, in quo sic delinquerint, sint eo ipso suspensi. Et si secundo delinquerint in eodem: ipso facto eodem officio, (quod, quantum in ipsis fuerat, maculare conati sunt), perpetuo se privatos agnoscant. Nulli ergo liceat, etc.
Datum Avin. IV. Idus Decembr. Pont. nostri Ao. I. [1316.]
TITULUS XIV.
DE VERBORUM SIGNIFICATIONE.
CAP. I.
Quum fratres Minores indumentes vilibus secundum eorum regulam debeant indui: de qua vilitate sit intelligendum, hoc relinquit iudicio superiorum, praecipiens sub poena excommunicationis illis obediri, et reprehendens fratres, qui pro arbitrio suo habitus curtos, stictos et novitatis plenos portabant, qui transgressores regulae non dicentur, si in hoc superioribus obsequuntur. Superiores etiam arbitrari poterunt, an habenda sint granaria et cellaria quo necessariis ad victum colligendis. Tandem fratres ipsos hortatur ad obedientiam, quam dicit paupertati et castitati esse praeferendam. H. d. et est valde notabilis. Concord. c. exiit, qui seminat, eod. tit. libr. VI, et Clem. Exivi de paradiso, eod. tit.
CONSTITUTIONUM VIGINTI IOANNIS XXII. FINIS.
QUAE
A DIVERSIS ROMANIS PONTIFICIBUS
POST SEXTUM EMANAVERUNT
TITULUS XIII.
DE IMMUNITATE ECCLESIARUM.
CAP. I.
Decretalis: Clericis laicos, eod. tit. libr. VI. habet locum tantum quoad laicos, tallias a clericis exigentes, et dantes illis auxilium, et non quoad solventes; praecipit deinde, Lateranenae et generalia concilia diligenter observari.
BENEDICTUS XI.
Quod olim per felicis recordationis Bonifacium Papam VIII. praedecessorem nostrum contra laicos, exigentes sive recipientes a clericis et ecclesiasticis personis tallias, decimam vel aliam quotam seu quantitatem aliquam de proventibus bonorum suorum aut ecclesiarum, nec non adversus solventes, aut promittentes, vel consentientes se soluturos, poenis adiectis statutum est, quantum ad poenas ipsas ex causa de consilio fratrum nostrorum restringimus ad exigentes tantummodo, et ad exigendum dantes auxilium, consilium vel favorem, non autem quoad easdem poenas in solventibus aut recipientibus a sponte dantibus deinceps vindicet sibi locum. Ceterum attendant sollicite ecclesiarum praelati, et alii clerici Lateranense concilium, quod in huiusmodi subventionibus solum casum necessitatis aut communis utilitatis, ubi laicorum ad id non suppetant facultates, deliberatione provida noscitur excepisse , et deinde generale statuisse concilium propter quorundam imprudentiam, etiam in hoc casu Romanum Pontificem, (cuius interest communibus providere utilitatibus), primitus consulendum . Attente igitur caveant, ne praedictorum conciliorum transgressores exsistant, aliquid in casu praedicto, et multo magis, si casus ipse non subsit, quoquo modo vel titulo, inconsulto Romano Pontifice occasione subventionem dictarum concedendo laicis, vel etiam promittendo; alioquin tanquam canonum et tam solennium conciliorum temerarii transgressores, quas procul dubio Deo propitio idem infliget Pontifex, gravissimas poenas poterunt merito formidare. Nulli ergo omnino hominum, etc.
Pastoralis cura sollicitudinis super cunctas populi Christiani, nationes invigilare remediis subiectorum, eorundem periculis obviare, ac scandala removere compellit. Sane, quoniam ex constitutione felicis recordationis Bonifacii etc. ut in Clem. I. eod. tit.
TITULUS I.
DE SIMONIA
CAP. I.
Pastus vel iocalia exigentes, et etiam dantes pro religionis ingressu, si sint singulares personae: excommunicationis, si conventus vel capitulum; suspensionis sententias ipso facto incurrunt; cuius utriusque vinculi absolutio soli Papae reservatur, aliis poenis in suo robore duraturis, nisi ingredientes aliquid sponte, et sine pactione obtulerint. Quid de personis iam tali labe foedatis, et bonis sic receptis faciendum sit, tandem patefacit.
Urbanus IV. alias V.
Sane, ne in vinea Domini, nostrae (licet insufficientibus meritis) commissa custodiae, nascentes vepres et spinae adeo convalescant, quod speratam fructificationem ipsius valeant impedire: diligentiae nostrae incumbit officio, ut illas exstirpare radicitus sollerti studio procuremus. Sane multorum fide dignorum relatione didicimus, quod in nonnullis ecclesiis, monasteriis, prioratibus et aliis locis religiosis, tam virorum quam mulierum, ordinum, regionum et partium diversarum, detestibus et a canonibus reprobata servatur abusio, quod quum personae aliquae recipiuntur ab eis ad observantiam regularem, ipsae temeritate praesumptuosa pastus seu prandia capitulis et conventibus ipsarum ecclesiarum, monasteriorum, prioratuum et locorum, aut pecunias, aut iocalia, seu res alias ipsis ecclesiis, monasteriis, prioratibus et locis, seu praesidentibus eis, ex statuto seu consuetudine, quae corruptela est potius dicenda, tribuere compelluntur; ex quibus decori ecclesiasticae et immaculatae religionis detrahitur, quam plures etiam, tam exsecratione huiusmodi criminis, quam expensarum onere a sacrae religionis proposito retrahuntur, ipsaeque ecclesiae, monasteria et loca famulantium Deo consuetis numeris remanent destituta, et in multorum mentibus fidelium scandalum generatur. Nos igitur, huic morbo pestifero cupientes congruam adhibere medelam, et aliis poenis in talia praesumentes inflictis a iure in suo robore duraturis, poenam adiicere graviorem, universis abbatibus, prioribus, decanis, praepositis et magistris, nec non abbatissis et priorissis, aliisque praelatis quovis nomine nuncupatis, et eorum officialibus, quarumcunque etiam ecclesiarum, monasteriorum, prioratuum, domorum et locorum quorumlibet, religionum, ordinum etiam militarium tam exemptorum quam non exemptorum, quocunque nomine censeantur, ac capitulis et conventibus et singularibus personis eorum, tenore praesentium auctoritate apostolica, (quamvis sit eis a iure inhibitum), districtius inhibemus, ne tam a maribus quam a mulieribus, volentibus ingredi eorum religionem, ecclesias, monasteria, prioratus, domus seu loca, in earundem personarum receptione, aut ante vel post illam, quoscunque pastus, prandia seu coenas, pecunias, iocalia aut res alias, etiam ad usum ecclesiasticum, seu quemvis pium usum alium deputata vel deputanda, directe vel indirecte petere vel exigere quoquo modo praesumant, sed eas potius cum omnimoda pietate recipiant, ac in victu et vestitu, sicut alias personas suarum ecclesiarum, monasteriorum, prioratuum, domorum et locorum sincera caritate pertractent, illa duntaxat, quae personae ipsae ingredientes pure et sponte, et plena liberalitate, omniquae pactione cessante dare vel offere ecclesiis, monasteriis, prioratibus, domibus, et locis huiusmodi voluerint, cum gratiarum actione licite recepturi. Nos enim, qui secus egerint, si sint singulares personae, tam dantes, quam accipientes huiusmodi excommunicationis, si capitulum vel conventus fuerit suspensionis sententiis eo ipso decernimus subiacere, a quibus, (praeterquam in mortis articulo), absolvi nequeant absque sedis apostolicae licentia speciali. Ceterum personis illis utruisque sexus, quae eam labe huiusmodi sunt foedatae, earum providentes saluti, de benignitatis gratia eas liberantes, concedimus, quod per suos locorum dioecesanos hac vice duntaxat a crimine huiusmodi et nota infamiae inde contracta auctoritate apostolica absolvantur, canonica proinde ipsis poenitentia salutari imposita, de qua ipsorum discretioni videbitur expedire, et demum cum ipsis, ut in earum ecclesiis, monasteriis, prioratibus, dignitatibus et locis licite valeant remanere, misericorditer dispensitur. Insuper erga personas illas, quae in praemissis recipiendo aliqua contra canonicas sanctiones peccasse noscuntur, volentes nos reddere gratiosos, omnia recepta huiusmodi, si ad communem usum monasteriorum seu locorum eorum sunt applicata, ea ad dictum usum licite concedimus retineri. Si vero ad specialem usum abbatis seu abbatissae, prioris aut priorissae, aut alterius singularis personae retineantur: illa venire praecipimus in commune. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae inhibitionis, constitutionis, concessionis et praecepti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud sanctum Petrum, II. Nonas mensis Aprilis, Pont. nostri Ao. I. [1363].
CAP. II.
Omnes simoniaci cuiuscunque dignitatis aut status sunt ipso facto excommunicti, nec habent simoniace ordinati ordinis executionem. Et electiones aut aliae provisiones per simoniam factae non valent, nec ius percipiendi fructus tribuunt. Mediatores etiam simoniae eadem censura ligantur, qui a solo Papa absolventur. Et omnes praedicti sunt Romano Pontifici revelandi.
Paulus Venetus Papa II.
Quum detestabile scelus simoniacae pravitatis tam divinorum quam sacrorum canonum auctoritas abhorreat atque damnet: nos, considerantes, quod plures poenarum gravitas, quam Dei timor arcere solet a volentante peccandi, ac summis desideriis affectantes, ut horum pestiferum vitium non ex usu solum, sed etiam ex mentibus hominum saltem propter poenarum metum penitus evellatur praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes, ac etiam omnes et singulas excommunicationis, suspensionis, privationis et interdicti sententias, censuras et poenas, dudum a Romanis Pontificibus praedictis et pro talibus reputatis contra simoniacos quomodolibet latas, et illos, qui cuiuscunque status, gradus, ordinis, conditionis vel praeeminentiae fuerint, etiamsi cardinalatus, patriarchali, episcopali, regali, reginali, vel alia quavis ecclesiastica seu mundana dignitatibus praefulgeant, et eorum quemlibet tam manifestum quam ocultum, quas ipso facto eos incurrere volumus, confirmantes et innovantes apostolica auctoritate, declaramus, quod omnes illi, qui simoniace ordinati fuerint, a suorum sint ordinum exsecutione suspensi. Per electiones vero, postulationes, confirmationes, provisiones, seu quasvis alias dispositiones, quas simoniaca contigerit labe fieri, et quae viribus omnino careant, in ecclesiis, monasteriis, dignitatibus, personatibus, officiis ecclesiasticis, et quibusvis beneficiis aut aliquo eorum cuiquam ius nullatenus acquiratur, nec inde faciat aliquis fructus suos, sed ad illorum omnium, quae percepit, restitutionem sub animae suae periculo sit adstrictus. Statuentes praeterea, quod universi et singuli etiam praemissis dignitatibus praediti, qui quomodolibet dando vel recipiendo simoniam commiserint, aut quod illa fiat mediatores exstiterint seu procuraverint, sententiam excommunicationis incurrant, a qua, nisi a Romano Pontifice pro tempore exsistente, non possint absolvi, praeterquam in mortis articulo constituti. Et, ut huiusmodi labis contagio frequentius reprimatur, omnibus et singulis ecclesiasticis saecularibusque personis, cuiuscunque dignitatis, status, gradus, ordinis vel conditionis fuerint, in virtute sanctae obedientiae districtius iniungimus, ut eos omnes, quos simoniam huiusmodi commisisse vel procurasse, aut in ea mediatores esse sciverint, Pontifici praedicto, vel cui idem Pontifex duxerit committendum, per se vel alios revelare quantocitius non omittant, pro revelatione huiusmodi, etiamsi complices fuerint, non solum veniam a nobis, sed etiam gratiam consecuturi, si eorum indicio participes tanti criminis valeant coerceri. Quod si non fecerint, absolvi non valeant, donec praedicta revelent, et complices huiusmodi detecti arctius punientur. Nulli ergo etc. nostrae confirmationes, innovationes, declarationis et voluntatis infringere, etc.
Datum Romae apud sanctum Petrum, anno incarnationis dominicae MCCCCLXIV. IX. Kal. Decembr., Pont. nostri Ao. I. Publicata die XXIV. Novembr. anno praedicto.
TITULUS II.
DE IUDAEIS.
CAP. I.
Christiani, arma portantes ad infideles Christianos impugnantes, ipso facto sunt excommunicati, capientium servi infames et intestabiles tam active quam passive, et eorum bona confiscata. Vide cap. Ita quorundam, et cap. Ad Liberandam. extra eod tit.
Clemens V.
Multa mentis amaritudine concitamur, gravisque doloris aculeus perfodit mentem nostram, intelligentes, quod renati fonte baptismatis in devium aberrantes, qui deberent opprobrium illatum Domino in terram hereditatis suae totis viribus vindicare, potius iniuriatoribus suis favent, Sarracenorum videlicet horribili et perfidae nationi, et degenerantes miserabiliter a statu fidelium, famae propriae immemores, et salutis obliti, inimicis crucis Christi contra ipsius negium ferrum, equos, arma et alia vetita, nec non victualia et mercimonia in Alexandriam, et ad alia loca Sarracenorum terrae Aegypti deferre praesumunt. Ex quo manifeste apparet, quod Christianos, qui ad defensionem hereditatis Domini ibidem pro fide remanserunt, talibus adiuti subsidiis irreverenter impugnant, propter quod fidei negotium ibidem quodammodo noscitur deperire. Nos igitur, qui ad liberandam terram ipsam operam dare intendimus cum Dei adiutorio efficacem tam graves transgressus ulterius sustinere nolentes, felicis recordationis Nicolai Papae IV. praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, praesentium tenore statuimus, ut nullus arma, equos, ferrum, lignamina, victualia et alia quaecunque mercimonia in Alexandriam, vel alia loca Sarracenorum terrae Aegypti deferre, mittere vel portare, seu de portubus eorum, ut eisdem deferantur, extrahere vel extrahi permittere, aut eis alias auxilium vel favorem praestare quoquo modo praesumat. Nos vero illos, qui contra huiusmodi constitutionem nostram ausu temerario venire praesumpserint, eo ipso excommunicationis sententiae decernimus subiacere, a qua absolvi nequeant, nisi tantum de bonis propriis in dictae terrae subsidium convertendum exsolverint, quantum ad partes praedictas detulerint vel miserint, aut deferri vel de ipsorum portubus extrahi permiserint deferendum; nec tunc etiam ab eadem (praeterquam in mortis articulo) absolvantur sententia absque mandato sedis apostolicae speciali. Et nihilominus, si personas eorum capi contingat, in servitutem et capturam illorum esse volumus, in quorum ceciderint captionem, auctoritate insuper apostolica statuentes, ut illi, qui contra huiusmodi statutum nostrum quomodolibet venire praesumpserit, praeter poenas praedictas, quas ipso facto incurrant, perpetuo sint infames, et intestabiles habeantur ita, quod nec testari, nec legata eis seu relicta percipere valeant, et insuper ad successiones tam ex testamento, quam ab intestato sint prorsus et reddantur inhabiles, nec ad publica quaelibet admittantur officia. Sintque illis omnes actus legitimi penitus interdicti, et tanquam excommunicati hostesque catholicae fidei, postquam de ipsorum huiusmodi temeritate constiterit, diebus dominicis et festivis publice nuncientur, et in fiscum bona eorum omnia devolvantur.
CAP. II.
Iudaei, ad fidem conversi, non sunt in bonis molestandi, ne sint deterioris conditionis post baptismum, quam essent ante.
Ioannes XXII
Dignum arbitrantes et iuri consonum, fonte renatos baptismatis, Iudaica caecitate dimissa, amplioribus favoribus aut gratiis quam antea abundare, indecens et absurdum, ut qui in perfidia abundarent cogantur mendicare fideles, universis et singulis rectoribus, et aliis officialibus comitatus Venesini, aliorumque comitatuum et terrarum pertinentium ad apostolicam sedem districte praecipimus et mandamus, quatenus conversis huiusmodi, et qui in posterum convertentur, in possessionibus et bonis aliis, quocunque nomine censeantur, que in comitatibus et terris praedictis conversionis tempore obtinebunt, occasione praedicta nullam molestiam inferant, nec ab aliis inferri permittant, sed ipsis in his et aliis se favorabiles exhibentes, ipsos ab iniuriis et molestiis protegant et defendant, ut sic de servitute ad libertatem se transisse percipiant, nec redire praetextu mendicitatis odibilis ad dimissam perfidiam compellantur. Nulli ergo etc. nostrorum praeceptionis et mandati infringere.
Datum Avinion X. Kal. Aug. Pont. nostri Ao. IV. [1320]
TITULUS III.
DE HAERETICIS.
CAP. I.
Decretalem: Per hoc. eod. tit. libr. VI. declarat, bona haereticorum per dioecesanos usurpari vetans.
Benedictus XI. Inquisitoribus haereticae pravitatis.
Ex eo, quod quaedam novella constitutio, super negotio haereticae pravitatis a bonae memoriae Bonifacio Papa VIII. praedecessore nostro edita, continet, quod in ipso negotio per dioecesanos episcopos et inquisitores super eodem facto inquiri valeat communiter vel divisim, et, si divisim processerint, teneantur sibi invicem communicare processus, nos consulere voluistis, quando et quoties sit ista processuum communicatio facienda. Nos autem de fratrum nostrorum consilio intelligendo dioecesanos et inquisitores tunc demum divisim procedere, quum hi et illi separatim, non quando episcopi tantum, vel inquisitores tantum procedunt, consultationi vestrae breviter respondemus, quod, quando utrique procedunt seiunctim, sibi debent in fine tantum, dum nihil restat agendum, nisi quod solum sententiam promulgetur, communicare processus. Licet enim quibusdam potuisset videri per legem civilem, quod, sicut, quando aliquis ex actitatis coram alio debet ferre sententiam, utputa, quando administrator delegat causam sibi sententia reservata, saltem in principio, id est contestatione, rursus in medio, et semel in fine, quae sunt examinata audire debet, ita et in casu praesenti, ubi ex actis coram alio habitis alter profert sententiam, sic ter huiusmodi acta recenseat, quod fieri non potest, si eorum dengetur editio: tamen id aequitas canonum non admisit. Unum sane casum excipimus, si alter commode non possit procedere, nisi alterius actis visis. Ex hac enim causa semel tantum, ut fraudi locus non fiat in toto negotio copia tribuatur. Verum quia nonnulli dioecesani partem partis proventuum de haereticorum bonis inquisitionis officio deputatae propter expensas, quas, dum inquirunt, in saepe dicto negotio faciunt, a vobis exigere moliuntur: hoc tanquam iuri absonum , (quum ordinarii sint, ideoque officium tale, quod eis incumbit, propriis eos oportet explere stipendiis), fieri penitus prohibemus. Rationem autem iidem dioecesani proventuum , obventionum ex inquisitionis officio a vobis, non obstante aliqua consitutione, consuetudine vel mandato contrariis, non exposcant, sed eam camarae nostrae, vel alii, cui nos vel successores nostri Romani Pontifices mandaverimus reddendam, reddatis, quae generaliter observari iubemus.
CAP. II.
Tres errores magistri Ioannis de Poliaco doctoris Parisiensis his damnantur.
Ioannes XXII.
Vas electionis, eximius et egregius praedicator, cuius praedicatiomundum docuit universum, praesumptuosam illorumaudaciam refrenare sollicitus, qui, prudentiae propriae innitentes, in errores proprios prolabuntur, non plus sapere, quam oportet sapere, sed ad sobrietatem sapere salubri doctrina suggessit, et iuxta Sapientis eloquium "Quisque suae prudentiae modum ponat." Sane dudum, quum dilectum filium magistrum Ioannem de Poliaco sacrae theologiae doctorem certis ex causis de fratrum nostrorum consilio ad nostram praesentiam vocavissemus, fide digna relatio ad nostrum perduxit auditum, quod ipse in quibusdam articulis, tangentibus poenitentiae sacramentum, non sobrie, sed perperam sapiebat, infra scriptos articulos, periculosos continentes errores, docens publice in suis praedicationibus et in scholis. Primo siquidem adstruens, quod confessi fratribus habentibus licentiam generalem audiendi confessiones, tenentur eadem peccata, quae confessi fuerant, iterum confitero proprio sacerdoti. Secundo, quod stante "Omnia utriusque sexus" edito in concilio generali, Romanus Pontifex non potest facere, quod parochiani non teneantur omnia peccata sua semel in anno proprio sacerdoti confiteri, quem dicit esse parochialem curatum. Immo, nec Deus posset hoc facere, quia, ut dicebant, implicat contradictionem. Tertio, quod Papa non potest dare potestatem generalem audiendi confessionem, immo nec Deus, quin confessus habenti licentiam teneantur eadem confiteri proprio sacerdoti, quem dicit esse, (ut praemittitur) proprium curatum. Nos igitur, scire volentes, si suggesta nobis veritatem haberent, articulorum praemissorum copiam eadem magistro Ioanni fecimus assignari, et ad sui defensionem plenam audientiam sibi praebuimus tam in nostra et fratrum nostrorum praesentia in consistorio, quam alias coram aliquibus ex ipsis fratribus, per nos ad huiusmodi officium deputatis. Verum licet praefatus magister dictos articulos et contenta in ipsis defendere niteretur: asserebat tamen, se paratum credere et tenere in praemissis et aliis, quae tenenda et credenda esse sedes apostolica definiret. Nos igitur, attendentes, quod praedictorum articulorum assertio, praedicatio et doctrina redundare poterant in multarum perniciem animarum, ipsos per praelatos magistros in theologia examinari fecimus diligenter. Nos ipsi etiam cum dictis fratribus nostris collationem sollertem et examinationem habuimus super his. Per quas quidem collationem et examinationem super his habitas comperimus, praemissos articulos doctrinam non sanam , sed periculosam multum et veritati contrariam continere. Quos etiam articulos omnes et singulos idem magister Ioannes, veris sibi rationibus opinioni dudum suae habitae contrariis demonstratis, in consistorio revocavit, asserens, se credere, eos non veros, sed ipsorum contrarium verum esse, et dicens se nescire rationibus sibi factis in contrarium respondere. Ideoque, ne per assertionem, praedicationem et doctrinam huiusmodi in errorem (quod absit) animae simplicium prolabantur, omnes articulos et quemlibet eorum tanquam falsos et erroneos et a doctrina sacra devios auctoritate apostolica condemnamus et reprobamus de fratrum nostrorum consilio praedictorum, doctrinam contrariam veram, et contrarium esse catholicum asserentes, scilicet, quod illi, qui praedictis fratribus confitentur, non magis teneantur eadem peccata confiteri iterum, quam si ea alias confessi fuissent eorum proprio sacerdoti iuxta concilium generale. Optantesque, veritatis vias notas esse fidelibus cunctis, et praedictis erroribus praecludere aditum, ne subintrent errores, felicis recordationis Alexandri IV. et Clementis IV. Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum vestigiis innitendo, universis et singulis districtius inhibemus, ne quisquam praemissos articulos, per nos (ut praemittitur) damnatos et reprobatos, et contenta in eis vel aliquo ipsorum, utpote a catholicis mentibus respuenda, tenere audeat, seu defensare quomodolibet vel docere. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus universis et singulis vestrum in civitatibus et dioecesibus vestris, convocato clero et populo communiter, omnia praemissa et singula per vos seu alios solenniter publicetis. Nos etiam eidem magistro Ioanni mandamus, quod in scholis et sermone Parisiis praedictos articulos et contenta in eis, tanquam veritati contraria, propriae vocis oraculo asseveratione constanti publice debeat revocare, quod se facturum dictus magister Ioannes efficaciter repromisit. Datum Avin. VIII Kal. Aug., Pont. nostri Ao. V. [1321]
CAP. III
Inquisitores haereticae pravitatis censuras ecclesiasticas fulminare non possunt in officiales et nuncios sedis apostolicae sine ipsius licentia speciali; sed de eorum excessibus informationem facere possunt, et deinde Romano Pontifici significare.
Idem.
Quum Matthaeus de Pontiniano ordinis Praedicatorum, inquisitor haereticae pravitatis in regno Siciliae auctoritate apostolica deputatus, frivola occasione quaesita, ac nostra et apostolicae sedis reverentia et honore postpositis in dilectum filium G. de Baleto archidiaconum Foroliviensem capellanum nostrum, Campaniae Maritinaeque rectorem, excommunicationis sententiam inconsultis motibus non sine multa temeritate duxerit proferendam: nos, volentes de cetero talium praesumptoribus obviare, universis et singulis tam ordinariis quam delegatis iudicibus, et inquisitoribus pravitatis eiusdem, et aliis universis et singulis, quacunque auctoritate fungantur, auctoritate apostolica districtius inhibemus, et mandamus expresse, ne contra nostros et apostolicae sedis officiales vel nuncios, aut ipsorum aliquem, quavis occasione vel causa, absque nostra et apostolicae sedis licentia speciali eis per sedis ipsius literas concedenda, plenam faciente de tenore praesentium mentionem, procedere quoquo modo praesumant, aut in eos vel ipsorum aliquem excommunicationis vel suspensionis, seu quasvis alias sententias promulgare. Nos enim exnunc decernimus irritum et inane quicquid contra inhibitionem et mandatum huiusmodi contigerit attentari. Volumus tamen, quod dioecesani et inquisitores praedicti super iis, quae negotium tangunt fidei, alii vero super iis, quae rem tamgunt vel publicam vel privatam, sive ordinarii, sive delegati quacunque auctoritate fuerint prout posset ad eorum officium pertinere, si quid per officiales et nuncios ipsos indebite forsan attentatum exstiterit, se plenius informare, idque nobis significare studeant, ut providere super hoc de remedio opportuno valeamus. Nulli ergo etc.
Datum Avinion. XII. Kal. Ian. Pont. nostri Ao. XI. [1327].
TITULUS IV.
DE SCHISMATICIS.
CAP. I.
Processus et sententias, latas per Bonifacium VIII. contra Iacobum et Petrum de Columna tanquam schismaticos, et eorum posteros, revocat hic Benedictus XI. exceptis confiscationibus, in quibus nihil immutat. Et sic (ut clare patet) haec extravagans corrigit et prorsus revocat cap. unic. eod. tit. libr. VI.
Benedictus XI.
Dudum bonae memoriae Bonifacius Papa VIII. praedecessore noster contra Iacobum, Petrum et Ioannem de sancto Vito, Ottonem quandam, Agapitum, Stephanum et Iacobum Scyarram, nepotes memorati Iacobi, et filios olim Ioannis de Columna et posteritatem eorum, nec non contra Richardum, Petrum et Ioannem de Monte nigro, ac adiudatores, fautores et receptatores eorum cuiuscunque status, etiamsi imperiali vel regali dignitate fulgerent, contra ipsam insuper Praeneste, dum vixit, varios fecit processus, sententias graves poenas habentes et multas, prout in eisdem processibus continetur, ex quibus sic paucas ex multis, et prolixis breves exprimimus, quod intelligi volumus specialiter singulas numeratas et nominatim expressas. Inter cetera siquidem deposuit dictos Iacobum atque Petrum a cardinalibus sanctae Romanae ecclesiae reddens eos et filios dicti Iacobi et posteritatem eorum inhabiles ad apostolicae dignitatis apicem et cardinalatus honorem, ipsos, eosdemque Iacobum et Ottonem, et Richardum beneficiis ecclesiasticis et ecclesiis cunctis privavit, eosque et Agapitum Stephanum et Scyarram praedictos bannivit ab Urbe, et itaecclesiae supra dictae ipsorum confiscavit bona et iura, plurium excommunicationum sententiis innodavit, addixit infamiae, capiendos exposuit, iudicavit schismaticos, et tanquam haereticos puniendos, ab administrationibus et officiis, iurisdictionibus, exercitio et dignitatibus in Urbe et in circa Romana ecclesiae et curia, ac ipsorum posteros perpetuo, et in terris Romanae ecclesiae usque in quartam generationem per masculinum et femininum sexum coercuit, eis incolatum, civilitatem et habitationem Urbis, circumpositae regionis et terrarum subiectarum ecclesiae interdixit, et intestabiles fecit. Nos itaque qui eius vices in terris gerimus, cuius est propriam misereri et parcere, eorum miseriis et aerumnis compatimur, ad clementiam pro eis commovemur, ipsis pietatis nostrae aperimus viscera, et mansuetudinem non negamus, misericordes ab eis non avertimus oculos, illisque pium animum exhibemus. Ideoque omnes praedictas depositionis a cardinalatibus, privationis a benefiis et ecclesiis, inhabilitatis ad Papatum Romanum, et (bonorum et iurium, quae certis nobilibus Romanis civibus et aliis concessa sunt, confiscationibus exceptis, in quibus nihil immutamus ad praesens), sententias, poenas et mulctas, et alias, quae in processibus memoratis sive alibi continentur, verbo etiam in vita ipsius vel in morte in eos latas et inflictas, seu confirmatas et innovatas per praedecessorum eundem, sicut si (ut praedicitur) essent per nos specialiter numeratae et nominatim expressae, tam ad praedictos Iacobum et filios dicti Ioannis de Columna masculinam et femininam prolen eorundem Iaonnis, et filiorum per utrumque sexum posteritatem descendentem ab eis, Petrum et Richardum et Ioannem de Monte nigro praefatos quam ad coadiutores, fautores, receptatores, susceptores et sequaces eorum quoslibet alios, penitus tollimus et viribus vacuamus ita, quod nec etiam pro praeterito tempore possint super eis aliquae personae impeti, quae incurrissent eas, aut contra ipsas aliquem effectum havere. Eisque quod quaevis alia, quam praefatarum depositionis a cardinalatibus, privationis beneficiorum et ecclesiarum, confiscationis bonorum et iurium, quae (ut praemittitur) dictis civibus seu aliis sunt concessa, et inhabilitatis ad Papatum sententia sive poena abstulit, reddimus, et irregularitatem, si quam quoquo modo contraxerint, removemus et notam abolemus ipsius, inhibentes, ne iam dicta Praenenste cum monte suo reaedificetur vel muniatur, aut civitatis nomen sive episcopatum recuperet absque nostra licentia speciali, non obstantibus quibuscunque constitutionibus, processibus, inhibitionibus, decretis, privilegiis, indulgentiis et literis apostolicis, per quae praesentibus non expressa vel totaliter non inserta earum effectus possit quomodolibet impediri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum debeat in nostris literis fieri mentio specialis. [1303]
TITULUS V.
DE FURTIS
CAP. UN.
Publicatio excommunicationis latae in eos, qui furati sunt thesaurum ecclesiae, quem iubente Clemente Papa de Perusio in Lucanam civitatem tres viri hic nominati deportaverant. Et hic habetur optima practica monendi malefactores, ut intra certum terminum satisfaciant, alias excommunicationem incurrant; et modum ipsius excommunicationis publicandae haec extravagans clare manifestet.
Ioannes XXII.
Ifidelis et stolidae praedicationis alumni se per culpae vitium indignos efficiunt, ut matris ecclesiae filii nuncupentur, dum ad ipsius matris iniuriam se convertunt, (quod gravi nos commotione perturbat), matris eiusdem pietatem offendunt, et, his in perniciem miserabili caecitate delapsis, respergunt infamiae maculis loca propriae nationis. Dudum siquidem nonnulli degeneres filii, qui ad quaeque nefaria currere sunt ausi, perversis ausibus in matris eiusdem prosilientes iniuriam et offensam, illam thesauri sui maximam partem, quae de Perusio ad civitatem Lucanam de mandato felicis recordationis domini Clementis Papae V. praedecessoris nostri, dum adhuc viveret, per dilectos filios Vitalem de Chabenate clericum Burdegalensis dioecesis, et Guilielmum de Luna servientem praedecessoris eiusdem, una cum dilecto filio Iacobo de Casalibus decano ecclesiae S. Severini Burdegalensis dioecesis, capellano nostro, exstiterat deportata, et quae in sacristia monasterii S. Fedriani Lucanensis tunc temporis servabatur, deinde ad cameram praedecessoris eiusdem fideliter deferendam, tempore invasionis civitatis Lucanensis direpserunt in praedam, et de praefata sacristia per violentiam asportarunt. Nos igitur, ad recuperationem thesauri praedicti sollicitus studiis praetendentes, omnes et singulos asportantes thesaurum praedictum, et alios, penes quos aliqua de thesauro fuerunt vel adhuc exsistunt, auctoritate apostolica coram hac fidelium multitudine copiosa monemus, ut ea nobis aut ei, quem ad id duximus deputandum, intra quatuor mensium spatium, a die datae publicationis praesentium numerandum, cum integritate restituant et assignent, ac omnes et singulos scientes, ubi vel penos quos aliqua de dicto thesauro exstiterint vel exsistant, ut intra terminum supra dictum nobis aut ipsi deputato nostro indicare studeant, alioquin in omnes et singulos monitionis huiusmodi contemptores, cuiuscunque dignitatis, status vel conditionis exstiterint, etiamsi patriarchali vel superiori, aut alia quacunque praeemineant dignitate, exnunc auctoritate praedicta excommunicationis sententiam promulgamus, mandantes, illos per dioecesanos locorum et rectores parochialum ecclesiarum, civitatum et dioecesum earundem singulis diebus dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis exstinctis, excommunicatos publice nunciari, procesuri ad graviora nihilominus contra eos, nec non et contra civitates, communitates, universitates et singulares personas quascunque, quae fuissent in praemissis culpabiles, sicut protervia ipsorum exegerit, et viderimus expedire, non obstante, si eis, aut eorum aliquibus vel alicui sub quacunque forma vel conceptione verborum a sede apostolica sit indultum, quod excommunicari non possint per literas sedis eiusdem, non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et qualibet alia dictae sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris exsistat, per quam effectus praesentium impediri possit vel quomodolibet retardari. Ut autem huiusmodi nostra monitio verius ad communem omnium notitiam deducatur: chartas sive membranas, monitionem continentes eandem, in ecclesia Avinionensi appendi vel affigi ostiis seu superliminaribus eiusdem ecclesiae faciemus, quae monitionem ipsam suo quasi sonoro praeconio et patulo indicio publicabunt ita, quod omnes et singuli, quos monitio ipsa contingit vel contingere potest, nullam postea possint excusationem praetendere, quod ad eos talis monitio non pervenerit, vel quod ignoraverint eandem, quum non sit verisimile, remanere quoad ipsos incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus publicatur.
Datum Avinion. II. Kalend. April., Pont. nostri Ao. I. [1317.]
TITULUS VI
DE CRIMINE FALSI
CAP. UN.
Alchimiae hic prohibentur, et puniuntur facientes et fieri procurantes, quonaim tantum de vero auro et argento debent inferre in publicum, ut pauperibus erogetur, quantum de falso et adulterino posuerunt. Et si eorum facultates non sufficiant: poena per iudicis discretionem in aliam commutabitur, et infames fiunt. Et si sint clerici, beneficiis habitis privantur, et ad habenda inhabiles efficiuntur. Vide extravagantem eiusdem Ioannis, quae incipit: Prodiens, et est sub eod. tit. collocata.
Ioannes XXII.
Spondent, quas non exhibent, divitias pauperes alchimistae, pariter qui se sapientes existimant in foveam incidunt, quam fecerunt. Nam haud dubie huius artis alchimiae alterutrum se professores ludificant, quum suae ignorantiae conscii eos, qui supra ipsos aliquid huiusmodi dixerint, admirantur. Quibus quum veritas quaesita non suppetat, diem cernunt, facultates exhauriunt, iidemque verbis dissimulant falsitatem, ut tandem, quod non est in rerum natura esse verum aurum vel argentum sophistica transmutatione confingant. Eoque interdum eorum temeritas damnata et damnanda progreditur, ut fidis metallis cudant publicae monetae characteres fidis oculis, et non alias alchimitum fornacis ignem vulgum ignorantem eludant. Haec itaque perpetuis volentes exsulare temporibus, hac edictali constitutione sancimus, ut quicunque huiusmodi aurum vel argentum fecerint, vel fieri secuto facto mandaverint, vel ad hoc scienter, (dum id fieret), facientibus ministraverint, aut scienter vel auro vel argento usi fuerint vendendo vel dando in solutum: verum tanti ponderis aurum vel argentum poenae nomine inferre cogantur in publicum, pauperibus erogandum, quanti alchimitum exsistat, circa quod eos aliquo praedictorum modorum legitime constiterit delinquisse, facientibus nihilominus aurum vel argentum alchimitum, aut ipso (ut praemittitur) scienter utentibus, perpetuae infamiae nota respersis. Quodsi ad praefatum poenam percuniariam exsolvendam delinquentium ipsorum facultates non sufficiant: poterit discreti moderatio iudicis poenam hanc in aliam, (puta carceris, vel alteram iuxta qualitatem negotii, personarum differentiam aliasque attendendo circumstantias), commutare. Illos vero, qui in tantae ignorantiam infelicitatis proruperint, ut nedum nummos vendant, sed naturalia iuris praecepta contemnant, artis excedant metas, legumque violent interdicta, scienter videlicet adulterinam ex auro et argento alchimito cudendo seu fundendo, cudi seu fundi faciendo monetam, hac animadversione percelli iubemus, ut ipsorum bona deferantur carceri, ipsique perpetuo sint infames. Et si clerici fuerint delinquentes: ipsi ultra praedictas poenas priventur beneficiis habitis, et prorsus reddantur inhabiles ad habenda.
TITULUS VII.
DE PRIVILEGIIS
CAP. I.
Haec extravagans dat Praedicatoribus et Minoribus privilegia plurima circa tria, videlicet circa praedicationes, confessionum auditiones, et sepulturas. De secundo in Sed quia multoties. De tertio in Porro. Et licet sit revocata per Clem. 2. de sepult., multa tamen notatu digna in ea reperiuntur quae non sunt retractata. Et potuisset non inepte poni sub tit. de sepult. Sed non est inconveniens idem cap. diversis respectibus sub variis collocari titulis, ut patet in cap. Significantibus, Extra de libell. oblat. et de apell.
Benedictus XI.
CAP. II.
Rex Franciae et
Clemens V.
Meruit carissimi filii nostri Philippi regis Francorum illustris sincerae affectionis ad nos et ecclesiam Romanam integritas, et progenitorum suorum praeclara merita meruerunt, meruit insuper regnicolarum puritas ac devotionis sinceritas, ut tam regem quam regnum favore benevolo prosequamur. Hinc est, quod nos regi et regno per definitionem et declarationem bonae memoriae Bonifacii Papae VIII. praedecessoris nostri, quae incipit: "Unam sanctam," nullum volumus vel intendimus praeiudicium generari. Nec quod per illam rex, regnum et regnicolae praelibati amplius ecclesiae sint subiecti Romanae, quam antea exsistebant; sed omnia intelligantur in eodem esse statu, quo erant ante definitionem praefatam tam quantum ad ecclesiam, quam etiam ad regem, regnum et regnicolas superius nominatos.
TITULUS VIII.
DE POENIS
CAP. UN.
Episcopus Catercensis propter varios excessus per ipsum perpetratos, prasertim quia sedi apostolicae, suis subditis et sibi ipsi iniuriosus fuerat, varias poenas incurrit, quoniam perpetuae depositionis sententiam meruit, privatusque fuit pontificali, sacerdotali et alio quolibet officio et ad perpetuum carcerem condemnatus. Doctrina utilis hic nobis tribuitur, ut scilicet cognoscamus crimina et excessus, pro quibus praelatus deponi possit. Facit ad hoc c. Veritatis, Extra, de dolo et cont., c. Ex literis. et c. Tanta est clavis Petri, de excess. praelat. Et, nisi antiqui libri hoc c. sub titulo de poenis adnotavissent, sub titulo de excess. praelat. positum fuisset.
Ioannes XXII.
Divinis exemplis, quae nostrorum debent esse actuum regula, patentur instruimur, aures nostras subditorum a suis praepositis oppressorum indebite et aggravatorum iniuste non obturare clamoribus, sed ipsis ipsas potius compassivis affectibus inclinare, ut, si per sollertis inquisitionis indaginem clamores huiusmodi opere completos esse viderimus, liberationis opportunae remedium sollicitis studiis apponamus, poena nihilominus debita punitari in hanc patratorum qualitatem excessuum illicitos oppressores. Omnipotens etenim Dominus, audito clamore populi sui, propter duritiam eorum, qui operibus praeerant, dolentis, ad liberandum eum descendit, et summi templi praeposito, qui iuxta nominis interpretationem in vias pravas inique diverterat, comminando sic ait: "Expellam te de statione tua, et de tuo ministerio te deponam." Dudum siquidem fama gravi, clamore frequenti, et querela flebili subditorum deferentibus nobis, Hugonem Geraldi, olim Caturcensem episcopum, de multiplicatis excessibus, oppresionibus gravibus enormibusque criminibus esse reum, nos, mala huiusmodi nolentes ante credere, quam probare, super illis inquisitionem per nos et per alios fieri fecimus diligentem. Et demum inquisitionis ipsius viso et examinato processum luculenter invenimus, quod eius fuerat vitiosus ingressus, quum per ambitionem nimiam et per abrupta simoniacae pravitatis ad pontificalem adscendisset honorem. Progressus autem eius, ut exsecrando conveniret initio, iniuriosus exstiterat quoad tria. Primo videlicet quoad apostolicam sedem, cui, licet ipsum honorasset in multis, et tandem ad episcopalis dignitatis apicem promovisset, terga vertens, non faciem, contemptum pro gratia, maleficium pro beneficio, et vituperium retulit pro honore. Appellationibus interdum, ad sedem ipsam ab eo vel officialibus eius per subditos oppressos emissis, nedum deferre contemptibiliter renuens, sed eas verbo vilipendens et facto, suis praecipiendo ministris, quod de appellationibus huiusmodi non curarent, ac nihilominus appellantes, quibus contra oppressiones debuerat esse appallatio ipsa remedium, nunc per captionis iniuriam, nunc per spoliationem beneficiorum, et alias indebite affligendo multipliciter, non absque vitio ingratitudinis violans iuramentum fidelitatis ab ipso praestitum dictae sedi: nec veritus matris ecclesiae trangressionem apertam, nonnullis quandoque per suas patentes literas de vacaturis mandavit beneficiis provideri, vias ad vacationem eorum aperiens nimis illicitas et suspectas; perniciosus etiam fuit et frequens literarum apostolicarum abusor. Secundo vero, quantum ad subditos, erga quos non pii praelati vel pastoris peregit officium, quin immo tanquam fur improbus crudelisque tyrannus sub pallio caritativi subsidii incussis terroribus, violentiis et iniuriis illatis, dolosis inductionibus et fraudibus exquisitis, veluti recursor iniquus, extortionibus eos intolerabilibus praegravando, nunc binas in anno, nunc plures in die, nunc alias nimium excessivas et ecclesiis importabiles, utpote multiplicato evectionum numero canonibus definito, interdum per se, interdum per alios procurationes exigendo, per libito visitationis officio, quandoque nullatenus, et regulariter non ad fructum correctionis, sed ad saturandae cupiditatis affectum impenso, ad alios quaestus illicitos et damnatos suum exacuit frequenter ingenium, nec de modo, nec de causa curavit. Et quum invenit subditos suis in hoc reprobandis affectibus non parentes, nec alias ab eis exigere potuit concupita: calumniosas delationes fieri, contra eos lites moveri, et diversa eis gravamina subdole procuravit pluries inferri. Praeterea non citatos legitime, nec convictos etiam aut confessos, suis privavit beneficiis, occasionem pro causa confingens, non rationem in his, sed tyrannidem potius prosequens personalem. Multa falsa scienter instrumenta dictavit, per suos illa faciens notarios publicari, et, ut illis, qualem ipse habuerat, ad ecclesias praeberet ingressum, instituere ei praesentatos, seu institutionis suae eis concedere literas saepius renuit, nisi primitus certa sibi et magna pecunia propter hoc exsoluta. Multa ecclesiastica beneficia, nunc permutationis praetextu, nunc vero simpliciter in suis manibus resignata, modo iure, (ut praetendebat) ordinario, modo super hoc (ut dicebat) apostolico munimine indulto, de facto scienter contulit, intervenientibus fraude, pacto et simoniaca pravitate, subiectas sibi ecclesias occupans, earum reditus usurpavit. Et sic in suis fuit corruptus iudiciis, processum eorum et finem in pecuniarium commodum ordinando, quandoque iustificans impium, innoxium iniuste condemnans: sic et alios corrumpere iudices obtinenda super oppressionibus inchoatis iniusta victoria nisus fuit. Tertio, quantum ad se, ut, qui sibi nequam exsisteret, nulli alii bonus esset, suae namque famae prodigus se periuriis patenter involvit, irregularitatisque laqueis irretivit, et, (quod referre pudet), in corpus suum fornicando peccans per continuatum incontinentiae vitium, quo se dudum foedaverat, pontificali postea decoratus honore, in sua ponere gloria maculam, et femora sua non erubuit mulieribus inclinare. In his quidem eius sit reprehendendi ingressus sic scandulosus, perniciosus exemplo progressus, ut vitio huiusmodi sice culpis nescius finem imponere, et periculosus egressus, quum adeo foret in ipso habituata malitia, quod, (remanente sibi ad solita facultate), in iniquitatis opere voluntatis sibi deficere minime speraretur. Propter quod, ne prioribus peius committerit, illud solum aestimamus salubre remedium , ut, quod velle non poteramus auferre, eriperemus vel posse. Nos itaque, super praemissis et pluribus aliis eius nefandis excessibus cum fratribus nostris ex sano consilio deliberatione cohabita diligenti, in praefatum Hugonem Geraldi, qui se omni honore ac dignitate reddidit tam indignum, quique ob suas iniquitates, ne praesit, est abiectus a Deo, suis ligatum peccatis, omnique honore ac dignitate pontificali iam privatum a Domino, de consilio omnium et singulorum fratrum ipsorum perpetuae depositionis sententiam duximus promulgandam, pontificali eum, et sacerdotali, et alio quolibet officio privantes, et ad perpetuum carcerem condemnantes, ut ibi, committendis cessantibus, agat poenitentiam de commissis. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae promulgationis et condemnationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Avin. XV. Kal. Iunii Pont. nostri Ao. II. [1318.]
TITULUS IX.
DE POENITENTIIS ET REMISSIONIBUS
CAP. I.
Centesimo quoque anno visitantibus basilicas Petri et Pauli Apostolorum plenissima peccatorum venia conceditur.
Bonifacius VIII.
Antiquorum habet fida relatio, quod accedentibus ad honorabilem basilicam principis Apostolorum de Urbe concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum.
Bonifacius VIII.
Antiquorum habet fida relatio, quod accedentibus ad honorabilem basilicam pricipis Apostolorum de Urbe concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum. Nos igitur, qui iuxta officii nostri debitum salutem appetimus et procuramus libentius singulorum, huiusmodi remissiones et indulgentias omnes et singulas ratas et gratas habentes, ipsas auctoritate apostolica confirmamus et approbamus, et etiam innovamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ut autem beatissimi Petrus et Paulus Apostoli eo amplius honorentur, quo ipsorum basilicae de Urbe devotius fuerint a fidelibus frequentatae, et fideles ipsi spiritualium largitione munerum ex huiusmodi frequentatione magis senserint se refertos: nos de omnipotentis Dei misericordia, et eorundem Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae plenitudine potestatis omnibus in praesenti anno millesimo trecentesimo, a festo Nativitatis Domini nostri Iesu Christi praeterito proxime inchoato, et in quolibet anno centesimo secuturo ad basilicas ipsas accendentibus reverenter, vere poenitentibus et confessis, vel qui vere poenitebunt et confitebuntur in huiusmodi praesenti, et quolibet centesimo secuturo annis, non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum concedemus et concedimus veniam peccatorum, statuentes, ut, qui voluerint huiusmodi indulgentiae a nobis concessae fieri participes, si fuerint Romani, ad minus XXX. diebus continuis seu interpolatis, et saltem semel in die, si vero peregrini fuerint aut forenses, simili modo diebus XV. ad basilicas easdem accedant. Unusquisque tamen plus merebitur, et indulgentiam efficacius consequetur, qui basilicas ipsas amplius et devotius frequentabit. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, approbationis, innovationis, concessionis et constitutionis infringere etc.
Datum Romae apud sanctum Petrum, VIII. Kal. Mart. Pont. nostri Ao. VI. (1300)
CAP. II.
Annus iubileaus sive plenaria remissio, quae olim dabatur quolibet centesimo anno omnibus vere poenitentibus et confessis, visitantibus basilicas beatorum Petri et Pauli, per istam extravagantem ad annum quinquagesimum reducitur.
Clemens VI. Archiepiscopo Tarraconensi eiusque Suffraganeis.
CAP. III.
Constitutio, casus Papae reservatos comprehendens, certis ex causis hic ponitur; a quibus nullus potest absolveresine speciali licentia sedis Apostolicae.
Paulus Venetus Papa II.
Etsi dominici gregis saluti semper intenti singulis cum humilitate poscentibus ea benigne concedere studeamus per quae, (peccatorum mole deposita) salus ipsa succedat, et hostis humani, generis servitute ereptas animas lucrifaciamus Altissimo, qui nobis eas sua bonitate commisit: id tamen propensiori studio praecavendum esse censemus, ne cuiusvis indulgentiae, remissionis vel facultatis obtentu Christi fideles procliviores ad illicita in posterum commitenda reddantur aut facilitas veniae eis peccandi tribuat incentivum. Hac itaque consideratione habita olim emanavit a nobis constitutio tenoris subsequentis, videlicet: "Sanctissimus in Christo pater et dominus noster, dominus Paulus, divina providentia Papa secundus, qui pridem super plenariis remissionibus, quae semel in vita, et semel in mortis articulo conceduntur, formam et normam instituit, ne passim sine exceptione quorumcunque criminum procliviores redderentur homines ad peccandum, per regulam in cancellaria apostolica publicatum statuit et ordinavit, quod in quibuscunque concessionibus et facultatibus absolvendi casus infra scripti, tanquam speciales sedi apostolicae reservati, semper intelligerentur excepti, videlicet offensae ecclesiasticae libertatis, violationis interdicti ab eadem sede impositi, criminum haeresis, conspirationis in personam aut statum Romani Pontificis, seu cuiusvis offensae, inobedientiae seu rebellionis eiusdem Pontificis vel sedis apostolicae, presbytericidii, offensae personalis in episcopum seu alium praelatum , invasionis, depraedationis, occupationis aut devastationis terrarum Romanae ecclesiae mediate vel immediate subiectarum, ac etiam invasionis Romipetarum, seu quorumcunque aliorum ad Romanam curiam venientium, prohibitionis devolutionis causarum ad dictam curiam, delegationis armorum et aliorum prohibitorum ad partes infidelium, impositionis novorum onerum realium vel personalium, ecclesiis vel ecclesiasticis personis, simoniae super ordinibus vel beneficiis assequendis in eadem curia vel extra contractae, et generaliter in casibus, contentis in bulla, quae consuevit in die coenae Domini per praedecessores suos Romanos Pontifices publicari, considerans, quod plerumque contingit suam sanctitatem huiusmodi facultates et confessionalia tam praesentibus quam absentibus eyiam oraculo vivae vocis concedere, (ne praetextu concessionis huiusmodi vel poenitentes vel confessores in supra scriptis casibus fallantur et fallant), statuit et decrevit, suae intentionis fuisse et esse, per quascunque concessiones et facultates, per suam sanctitatem tam scripto quam verbo factas et in posterum faciendas, nemini licere irretitos dictis casibus absolvere sine speciali suae sanctitatis licentia, quin immo concessiones et indulta praedicta quoad casus exceptos huiusmodi nulli penitus suffragari. Ut autem ipsa constitutio, (quae dudum, scilicet quinto Kalendas Aprilis anni ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimi quadringentesimi sexagesimi sexti, Pontificatus nostri anno secundo publicata fuit), eisdem Christi fidelibus plenius innotescat, nullusque illius ignorantiam praetendere valeat in futurum: praesentibus inseri fecimus, ut ad maiorem omnium perveniat notionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum statuti, ordinationis et decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationis omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicae MCCCCLXVIII. quinto Non. Mart. Pont. nostri Ao. V.
CAP. IV.
Bulla confirmationis anni iubilaei, publicata apud sanctum Petrum in die Nativitatis Domini, in qua continetur, quod annus iubilaeus est ad brevius tempus reductus, quam olim esset, quoniam vigesimo quinto quoque anno cunctis fidelibus, basilicas urbis Romanae hic expressa visitantibus, illius indulgentiae conceduntur. Et illo durante aliae indulgentiae ubique cessant.
Sixtus IV.
Quemadmodum operosi vigillisque pastoris sollertia oves suae custodiae deputatas curat a ferarum praeservare incursibus, et ad statum prosperum foetu multiplicato perducere: ita quoque et nos, quibus dispositione superna universi gregis dominici sollicitudo commissa est, et supremis desideramus affectibus, et studiis nitimur indefessis, cunctos Christi fideles, quos a iustitiae semita hostis humani generis diabolica fraude avertit, ut aeternae felicitatis premiis nostri Redemptoris inaestimabili caritate media potiantur, fiatque nostrae operationis ministerio, utilitate publica suadente, etiam per gratiarum susceptionem, quod eorum saluti conveniat, atque nostra et predecessorum nostrorum ordinationes salubres debitis effectibus mancipentur. Olim siquidem felicis recordationis Paulus Papa II. praedecessor noster, rationabilibus causis tunc expressis inductus, de venerabilium fratrum nostrorum, tunc suorum, (de quorum numero tunc eramus), consilio, annum iubilaeum ad brevius tempus provida moderatione reducens, illum ad annum vigesimum quintum apostolica auctoritate restrinxit, ac voluit, statuit et decrevit ex causis praedictis, quod singulis viginti quinque annis iubilaeus annus praedictus celebrari deberet, quodque anno Domini MCCCLXXIV. proxime futuro, videlicet a vigilia Nativitatis Domini nostri Iesu Christi, idem annus iubilaeus inciperet, et, ut sequitur, finiretur, ac universi et singuli utriusque sexus fideles, qui beatorum Apostolorum Petri et Pauli basilicas, Lateranensem quoque et sanctae Mariae maioris almae Urbis ecclesias statutis diebus devote visitarent, omnes et singulas indulgentias et peccatorum remissiones consequerentur, quas idem Pontifex suique praedecessores anno iubilaeo huiusmodi basilicas et ecclesias praedictas visitantibus devote concesserant, per quasdam primo, et deinde nos, qui, dicto praedecessore, sicut Domino placuit, sublato de medio, fuimus divina disponente clementia ad apicem summi apostolatus assumpti, et per alias nostras literas eiusdem Pauli praedecessoris ordinationem, voluntatem et statutum, ac omnia et singula in eisdem suis literis contenta de fratrum eorundem consilio approbantes, similiter statuimus et ordinamus, quod annus iubilaeus praedictus cum eisdem indulgentiis et remissionibus plenariis peccatorum anno proxime futuro a vigilia Nativitatis eiusdem incipere, et, ut seuqiter, continuari deberet, prout in singulis literis praedictis, (quarum tenores praesentibus haberi volumus pro expressis), plenius continetur. Verum quia postmodum tam nos, quam idem Paulus praedecessor noster, dum in humanis ageret, animarum saluti fidelium intenti, multorum principum et aliorum Christi fidelium ac devotarum personarum pulsati precibus, diversas indulgentias et peccatorum remissiones plenarias nonnullis ecclesiis, monasteriis et piis locis duximus concedendas, propter quas populorum forsan concursus ad basilicas et ecclesias ante dictas retardari, aut ipsius anni iubilaei celebritas minui vel intermitti posset cum animarum non modico detrimento: nos, qui universorum credentium profectibus et saluti prospicere ex debito ministerii pastoralis adstringimur, (ne propter aliarum indulgentiarum hactenus a nobis, seu eodem Paulo vel aliis praedecessoribus nostris concessarum, huiusmodi effusionem hoc sanctum opus ac remissionis et gratiae annus iubilaeus intermittatur, aut fideles ipsi a tanto munere reddantur expertes), remediis oportunis providere volentes, omnes et singulas plenarias, etiam ad instar iubilaei, ac etiam commutandi vota, aut super eis et male ablatis incertis, aut per usurariam pravitatem vel alium illicitum modum extortis, dispensandi et componendi, aut illa sub certis modo et forma remittendi, et deputandi confessores cum potestate absolvendi, etiam in casibus sedi apostolicae reservatis, facultates, concessiones et indulta a nobis et eadem sede, vel illius auctoritate quibuscunque ecclesiis, monasteriis, hospitalibus et piis locis, universitatibus, fraternitatibus quibuslibet, tam in perpetuum quam ad certum tempus, in vita seu in mortis articulo, quovis modo aut quavis causa quomodolibet concessas et concessa, et in posterum forsitan concedendas vel concedenda, auctoritate apostolica tenore praesentium de apostolicae potestatis plenitudine usque ad nostrum et eiusdem sedis beneplacitum suspendimus, illasque durante beneplacito nostro et sedis praedictae suspensas esse volumus, nec interim alicui suffragari, indulgentiis tamen basilicarum et ecclesiarum dictae Urbis in suo plenario robore durantibus, districtius inhibentes, alias indulgentias, praeter istas duntaxat, in locis publicis vel privatis praedicari aut nunciari, earumque praetextu a quaestoribus aliquid exigi quoquo modo. Quin immo quaestores et praedicatores quoscunque per locorum ordinarios a praedicationibus et quaestibus huiusmodi faciendis, volumus et mandamus praesentium auctoritate arceri sub censuris et poenis ecclesiasticis, de quibus visum fuerit opportunum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nosrorum suspensionis, inhibitionis, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Tiburi anno incarnationis dominicae MCCCCLXXIII. IV. Kalend. Septembr. Pont. nostri Ao. III.
CAP. V.
Sixtus tempore suo multis multas concesserat indulgentias, quas certis ex causis hic revocat.
Idem.
Etsi dominici gregis saluti semper intenti singulis cum humilitate poscentibus ea benigne concedere studeamus per quae, (peccatorum mole deposita) salus ipsa succedat, et hostis humani, generis servitute ereptas animas lucrifaciamus Altissimo, qui nobis eas sua bonitate commisit: id tamen propensiori studio praecavendum esse censemus, ne cuiusvis indulgentiae, remissionis vel facultatis obtentu Christi fideles procliviores ad illicita in posterum commitenda reddantur aut facilitas veniae eis peccandi tribuat incentivum. Quum itaque, (sicut multorum fide dignorum testimonio accepimus), ob multitudinem facultatum per nos vel auctoritate nostra concessarum, tam verbo quam in scriptis, confectis exinde literis vel non, praelatis et personis ecclesiasticis, etiam religiosis et saecularibus utriusque sexus, capitulis, collegiis, conventibus, hospitalibus, confratriis, et universitatibus, tam in genere quam in specie, sub electione vel deputatione confessorum, qui eligentes eosdem, vel pro indulgentiis per nos concessis consequendis ad ecclesias et alia pia loca confluentes, seu ad aliqua pia opera manus porrigentes adiutrices, earundemque confratriarum confratres et sorores, ac in hospitalibus praedictis decedentes seu deservientes, aut eis pie aliquid relinquentes, vel aliqua alia meritorum ministeria exhibentes, et in ordinibus profitentes, eorum confessione diligenter audita, in singulis etiam sedi apostolicae reservatis casibus semel in vita, et in aliis toties quoties, ac in morte plenarie, vel alias etiam ad effectum consequendi quascunque indulgentias plenarias vel non plenarias absolvere, et poenitentiam salutarem eis iniungere, emissa quoque vota per illos quaecunque in alia pietatis opera commutare libere et licite valeant, fideles praefati ad peccandum, et ad alia illicita committendum nonnunquam procliviores exsistant in non parvum periculum salutis animarum suarum: nos, qui Deo propitio eiusdem gregis dominici (meritis licet insufficientibus) causam gerimus, et illum spiritualis thesauri elargitione cupimus ipsi Deo reddere acceptabilem, ne exinde clavium auctoritas deducatur in contemptum, ipsique ad peccandum procliviores (ut diximus) liberius prolabantur, ex praemissis et aliis rationabilibus causis animum nostrum moventibus, motu proprio, non ad alicuius nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera voluntate et deliberatione, auctoritate apostolica tenore praesentium statuimus et ordinamus, quod de cetero praetextu facultatum huiusmodi, concessarum a nobis vel auctoritate nostra, et quas concedi quomodolibetcontinget in posterum, verbo, iteris aut quavis alia scriptura, etiam cum clausula, quod sola signatura sufficiat, etiam in favorem fidei et cruciatae, nullus confessorum eorundem quempiam, cuiusvis status, gradus, ordinis vel conditionis exsistat, et quacunque ecclesiastica, etiam episcopali vel maiori, aut mundana, etiam regali et maiori dignitate praefulgeat, qui offensae ecclesiasticae libertatis, violationis interdicti ab eadem sede impositi, seu haeresis, postquam fuerint de ea sententialiter condemnati, delati seu publice diffamati, conspirationis in personam aut statum Romani Pontificis, seu cuiusvis offensae, inobedientiae aut rebellionis eiusdem Pontificis dictae sedis, mutilationis membrorum vel occisionis cuiuscunque in sacris ordinibus constituti, offensae personalis in episcopum seu alium praelatum, invasionis, depraedationis, occupationis aut devastationis terrarum Romanae Ecclesiae mediate vel immediate subiectarum, ac etiam invasionis Romipetarum, seu quorumcunque aliorum ad Romanam curiam venientium, prohibitionis devolutionum causarum ad dictam curiam, delationis armorum et aliorum prohibitorum ad partes infidelium, impositionis novorum onerum realium vel personalium ecclesiis vel ecclesiasticis personis, simoniae super ordinibus vel beneficiis consequendis in dicta curia vel extra eam contractae criminum quomodolibet reus foret, et generaliter in casibus, contentis in literis, quae consueverunt in die coenae Domini publicari, praetextu huiusmodi facultatum absolvere, et per eos emissa peregrinationis ultramarinae, et visitationis liminum Apostolorum Petri et Pauli, in Compostella, et castitatis ac religionis vota, nisi ex speciali licentia et certa scientia nostra, de qua demum constare censeatur, quum in signatura nostra desuper manu nostra scriptum aut in literis nostris expressum fuerit, nos ex certa scientia et de speciali gratia id concedere cum derogatione praesentis constitutionis, illius de verbo ad verbum inserto tenore, non autem per clausulas id importantes, vel in articulo mortis constitutum, et tunc in casibus, in quibus satisfactio fuerit impendenda, facta satisfactione vel idonea praestita cautione, commutare praesumant. Et si aliqui confessorum praedictorum contra praesentem constitutionem quemquam absolvere, aut excepta vota praedicta commutare attentaverint: absolutio et commutatio huiusmodi nullius sit roboris vel momenti. Et contra facienteseo ipso excommunicationis sententiam incurrant, a qua, (nisi in mortis articulo constituti), ab alio quam a Romano Pontifice absolvi non possint, non obstantibus litteris et constitutionibus huiusmodi, ac constitutionibus et ordinibus etc. Et ne aliquis de praesentibus ignorantiam valeat allegare, mandamus, eas in cancellaria apostolica et audientia litterarum contradictarum legi et publicari, ac inter extravagantes alias apostolicas constitutiones in quaterno dictae cancellariae describi etc. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum suspensionis, inhibitionis, mandati et voluntatis etc.
Datum Spirae anno Domini MCCCCLXXVIII.
TITULUS X.
DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS.
CAP. I.
Excommunicati sunt, qui pactis aut promissionibus iustitiam vel gratiam a sede apostolica obtinent, et qui tales non revelant; nec illis absolutiofacile conceditur.
BONIFACIUS VIII.
Excommunicamus et anathematizamus ex parte Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum Apostolorum Petri et Pauli et nostra, omnes clericos, religiosos et laicos utriusque sexus, sive sint familiares curiae sive alii undecunque , qui aliquod pactum facerint, seu aliquid parvum vel magnum promiserint, vel promissionem receperint, aut ex pacto sive promissione occulta vel manifesta, facta sub generalibus et plenarie non expressis, sive sit sub specialibus et expressis aperte verbis, quicquam dederint aut receperint magnum vel parvum, vel promissionem de quacunque re aut utilitate propter hoc consequenda fecerint vel receperint pro aliqua iustitia sive gratia, pro se aut pro alio in causis vel iudiciis seu alias per literas apostolicas et quibuscunque modis apud sedem apostolicam obtinenda. Et hanc sententiam ad promittentes et acceptantes, dantes et recipientes duximus extendam. Illos quoque, qui aliquem sciverint culpabilem in praedictis, et nobis intra dierum trium spatium non retulerint vel alicui, per quem ad nos verbum fideliter perferatur, simili decernimus sententiae subiacere. Decernimus etiam, ut nullus, hanc incurrens excommunicationis sententiam, pro praedictis vel aliquo praedictorum absque speciali mandato nostrae absolutionis beneficium veleat obtinere, nisi forsan ad nos habere accessum non posset, in mortis articulo constitutus. Nec etiam ad absolutionis gratiam admittatur, nisi prius quantum, debit vel recepit, integraliter pauperibus largiatur. Iustitiam vero sive gratiam sic obtentam nullius prorsus esse momenti volumus, omnique statuimus carere effectu et robore firmitatis. Sed et scienter utentes ipsis simili sententia excommunicationis adstringimus, et reservantes nobis absolutionem eorum cum praemissis omnibus ad poenas similes obligamus. [1295]
CAP. II.
Praemissis damnis ex interdicto provenientibus statuit, quod propter dominum debita non solventem eius terra vel civitas sine speciali Papae licentia non interdicatur.
Idem.
Provide attendentes, quod, ut frequentius, quamvis non sine causa, sine culpa tamen multorum, interdicti sententiae proferuntur, quodque sunt nonnulli iudices nimis prompti ad proferendas easdem, etiam in negotiis sive causis, quae interdum plus ex cupiditatis, quam caritatis radice perspicuis iudiciis procedere arguuntur, quodque interdicti tempore divina organa suspenduntur et laudes, nec ecclesiastica sacramenta ministrantur, ut solent, tolluntur mortuis seu minuuntur suffragia, praesertim per obligationem frequentem hostiae salutaris, adolescentes et parvuli, participantes rarius sacramenta, minus inflammantur et solidantur in fide, fidelium tepescit devotio, haereisis pullulunt, et multiplicantur pericula animarum: praesentis constitutionis providemus edicto, ut nulla provincia, civitas, castrum, villa, locus, territorium vel districtus auctoritate ordinaria vel delegata supponatur ecclesiastico interdicto pro pecuniario debito, vel pro cuiusvis monetae vel pecuniae quantitate, quacunque occasione vel causa seu quovis quaesito colore, pro eo maxime, quod ipsorum domine, rectores seu officiales, quocunque nomine censeantur, aut incolae seu habitatores, aut singulares personae ipsorum, statutis vel statuendis, ordinatis vel ordinandis terminis huiusmodi debitum seu quantitatem non solverunt hactenus, aut in antea non persolvent. Nos enim exnunc decernimus irritum et inane, si secus hactenus exstitit attentatum, vel contigerit attentari, illudque revocamus omnino, non obstantibus quibuscunque contractibus, obligationis, pactis, conventionibus, compositionibus, submissionibus, fideiussionibus, consensibus, processibus et sententiis super hoc habitis vel habendis, iuramentorum, poenarum spiritualium et temporalium, seu mulctarum appositione, vel quacunque alia firmitate vallatis; nisi tales suppositio interdicti hactenus foret facta, vel in antea fieret de apostolicae sedis speciali licentia, et expressa per ipsius sedis patentes literas apparente.
CAP. III.
Andronicum Palaeologum, se imperatorem Graecorum nominantem, et haeresis ipsorum fautorem, excommunicatum denunciat, omnesque cum eo sic manente societatem contrahentes ipso facto dicit excommunicatos, et eorum terrae ecclesiastico supponendas interdicto. Suntque privandi bonis, quae ab ecclesia tenent, et talis societas seu confoederatio nulla est. Facit. cap. Ad apostolicae de sentent. et re iudi. libr. VI.
Clemens V.
Ad certitudinem praesentium et memoriam futurorum Andronicum Palaeologum, qui Graecorum imperatorem se nominat, tanquam eorundem Graecorum antiquorum schismaticorum, et in antiquato schismate constitutorum, et per hoc haereticorum, et haeresis ipsorum ac schismatis antiqui fuatorem, de fratrum nostrorum consilio denunciamus excommunicationis sententiam latam a canone incurrisse, ac ipsius fore sententiae vinculo innodatum. Ceterum universis et singulis regibus, principibus, ducibus, marchionibus, comitibus, baronibus, et ceteris omnibus, cuiuscunque paeeminentiae, conditionis, status, nec non universitatis civitatum, castrorum, et aliorum locorum districtius inhibemus, ne cum eodem Andronico Palaeologo in huiusmodi excommunicatione manente societatem vel confoederationem aliquam contrahere sub quovis ingenio vel machinatione praesumant, vel ei alias in his, quibus excommunicatus est denunciatus a nobis, praestare consilium, auxilium vel favorem publicum vel occultum. Et si secus praesumptum fuerit: omnes singulares personas, contrarium praesumentes (non obstante qualibet indulgentia sub quacunque forma verborum vel expressione ipsis ab apostolica sede concessa, vel in posterum concedenda, quam quoad hoc viribus volumus omnino carere), sententiam excommunicationis, quam exnunc in ipsos ferimus, incurrere volumus ipso facto. Terras ipsorum et universitates praedictas, quae secus attentare praesumpserint, prout expedire videbimus, ecclesiastico curabimus subiicere interdicto, ad privationem omnium bonorum, quae a quibuslibet tenent ecclesiis, et ad poenas alias spirituales et temporales, prout utile putabimus, processuri. Et nihilominus, societatem et confoederationem ipsas, etiamsi poenarum et iuramenti additione vel quacunque fuerint alia firmitate vallatae, decernimus irritus et inanes. Datum Pictavis III. Nonas Iunii Ao. II. [1306]
CAP. IV.
Excommunicati sunt qui literas a Papa ante suam coronationem concessa impugnant.
Idem.
Quia nonnulli, (prout accepimus), contra doctrinam Apostoli suae prudentiae, quin potius imprudentiae innitentes, ac desceptare super his, de quibus eis non expedit, satagentes, asserere non verentur, quod summus Pontifex ante suae coronationis insignia se non debet intromittere de provisionibus, reservationibus, dispensationibus et aliis gratiis faciendis, nec se in literis episcopum simpliciter, sed electum episcopum scribere, nec etiam uti bulla, in qua nomen exprimatur ipsius: nos, talium temeritates compescere cupientes singulos, qui occasione huiusmodi aliquas literas nostras super negotiis quibuscunque confectas, quae a nobis ante coronationis nostrae insignia emanarunt, aussi fuerint impugnare, excommunicationis sententia innodamus. Datum apud Pesecum Burdegalensis dioecesis, Ao. II. [1306]
_____________
CORPUS IURIS CANONICI - Vol. 2, Decret. Collectiones
[ Main Contents | Prolegomena ]