CLEMENTIS PAPAE V.

CONSTITUTIONES


PROOEMIUM

Ioannes Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis doctoribus et scholaribus universis Bononiae commorantibus, salutem et apostolicam benidictionem.

Quoniam nulla iuris sanctio, quantumcunque perpenso digesta consilio, ad humanae naturae varietatem et machinationes eius inopinales sufficit, nec ad decisionem lucidam suae nodosae ambiguitatis attingit, eo praesertim, quod vix aliquid adeo certum clarumque statuitur, quin ex causis emergentibus, quibus iura iam posita mederi non possint, in dubium revocetur; quia etiam ab adolescentia viri proclivis ad malum sensualitas humana declinat, per quod morum subversio in clero et populo frequenter obrepit: necessaria est superioris auctoritas, ut tam per determinationis opportunae suffragium tollat ambigua, lites auferat, altercationes dirimat et obscura succidat, quam per cultoris providi sarculum exstirpet vitia, virtutes inserat, corrigat excessus moresque reformet.

Haec sane felicis recordationis Clemens Papa V. praedecessor noster prudenter attendens, et provide cupiens deformatorum reformationi prospicere, solvere difficilia, ac sanctiones quaestionibus et negotiis imminentibus consonas promulgare, dudum nedum in concilio Viennensi, quin etiam ante et post ipsum concilium constitutiones plurimas edidit, in quibus multa utilia statuit atque salubria, et nonnulla dubia in iudiciis et extra frequentata decidit.

Et licet eas, collectas in unum volumen et sub congruis titulis collocatas, mittere decrevisset et dare in commune subiectis: assidua tamen occupatio circa magna, ac sortis humanae conditio, quae ipsum de medio sustulit, in causa fuerunt, quare suum in hac parte propositum non implevit.

Nos etiam, qui, sicut eidem, licet immeriti, in apostolatus officio Domino permittente successimus, sic et in affectus plenitudine in his, quae compendium universi concernunt, successisse debemus, tot grandibus agendis et arduis fuimus a nostrae promotionis exordio circumsepti, quod tam ex hoc quam ex causis rationalibus aliis, quas sub silentio providimus committendas, praedictas vobis communicare constitutiones fuimus hactenus impediti. Nunc igitur opportunitate captata illas vobis sub bulla nostra transmittimus, universitati vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus eas prompto affectu suscipiatis et studio alacri, eis, sic vobis manifestatis et cognitis, usuri de cetero in iudiciis et in scholis.

Data Avinione VIII. Kal. Novembris Pontificatus nostri anno secundo.


[ Liber V ]