LIBER V - TITULUS XII (cont.)
DE REGULIS IURIS
Bonifacius VIII.
Regula I.
Beneficium ecclesiasticam non potest licite sine institutione canonica obtineri.
Idem. Regula II.
Possessor malae fidei ullo tempore non praescribit.
Idem. Regula III.
Sine possessione praescriptio non procedit.
Idem. Regula IV.
Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum.
Idem. Regula V.
Peccati venia non datur, nisi correcto.
Idem. Regula VI.
Nemo potest ad impossibile obligari.
Idem. Regula VII.
Privilegium personale personam sequitur, et exstinguitur cum persona.
Idem. Regula VIII.
Semel malus semper praesumitur esse malus.
Idem. Regula IX.
Ratum quis habere non potest quod ipsius nomine non est gestum.
Idem. Regula X.
Ratihabitionem retrotrahi, et mandato non est dubium comparari.
Idem. Regula XI.
Quum sunt partium iura obscura, reo favendum est potius quam actori.
Idem. Regula XII.
In iudiciis non est acceptio personarum habenda.
Idem. Regula XIII.
Ignorantia facti, non iuris, excusat.
Idem. Regula XIV.
Quum quis in ius succedit alterius: iustam ignorantiae causam censetur habere.
Idem. Regula XV.
Odia restringi, et favores convenit ampliari.
Idem. Regula XVI.
Decet concessum a principe beneficium esse mansurum.
Idem. Regula XVII.
Indultum a iure beneficium non est alicui auferendum.
Idem. Regula XVIII.
Non firmatur tractu temporis quod de iure ab initio non subsistit.
Idem. Regula XIX.
Non est sine culpa, qui rei, quae ad eum non pertinet, se immiscet.
Idem. Regula XX.
Nullus pluribus uti defensionibus prohibetur.
Idem. Regula XXI.
Quod semel placuit amplius displicere non potest.
Idem. Regula XXII.
Non debet aliquis alterius odio praegravari.
Idem. Regula XXIII.
Sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus.
Idem. Regula XXIV.
Quod quis mandato facit iudicis, dolo facere non videtur, quum habeat parere necesse.
Idem. Regula XXV.
Mora sua cuilibet est nociva.
Idem. Regula XXVI.
Ea, quae fiunt a iudice, si ad eius non spectant officium, viribus non subsistunt.
Idem. Regula XXVII.
Scienti et consentienti non fit iniuria neque dolus.
Idem. Regula XXVIII.
Quae a iure communi exorbitant, nequaquam ad consequentiam sunt trahenda.
Idem. Regula XXIX.
Quod omnes tangit debet ab omnibus approbari.
Idem. Regula XXX.
In obscuris minimum est sequendum.
Idem. Regula XXXI.
Eum, qui certus est, certiorari ulterius non oportet.
Idem. Regula XXXII.
Non licet actori quod reo licitum non exsistit.
Idem. Regula XXXIII.
Mutare consilium quis non potest in alterius detrimentum.
Idem. Regula XXXIV.
Generi per speciem derogatur.
Idem. Regula XXXV.
Plus semper in se continet quod est minus.
Idem. Regula XXXVI.
Pro possessore habetur qui dolo desiit possidere.
Idem. Regula XXXVII.
Utile non debet per inutile vitiari.
Idem. Regula XXXVIII.
Ex eo non debet quis fructum consequi, quod nisus exstitit impugnare.
Idem. Regula XXXIX.
Quum quid prohibetur, prohibentur omnia, quae sequuntur ex illo.
Idem. Regula XL.
Pluralis locutio duorum numero est contenta.
Idem. Regula XLI.
Imputari non debet ei, per quem non stat, si non faciat quod per eum fuerat faciendum.
Idem. Regula XLII.
Accessorium naturam sequi congruit principalis.
Idem. Regula XLIII.
Qui tacet, consentire videtur.
Idem. Regula XLIV.
Is, qui tacet, non fatetur; sed nec utique negare videtur.
Idem. Regula XLV.
Inspicimus in obscuris quod est verisimilius, vel quod plerumque fieri consuevit.
Idem. Regula XLVI.
Is, qui in ius succedit alterius, eo iure, quo ille, uti debebit.
Idem. Regula XLVII.
Praesumitur ignorantia, ubi scientia non probatur.
Idem. Regula XLVIII.
Locupletari non debet aliquis cum alterius iniuria vel iactura.
Idem. Regula XLIX.
In poenis benignior est interpretatio facienda.
Idem. Regula L.
Actus legitimi conditionem non recipiunt neque diem.
Idem. Regula LI.
Semel Deo dicatum non est ad usus humanos ulterius transferendum.
Idem. Regula LII.
Non praestat impedimentum quod de iure non sortitur effectum.
Idem. Regula LIII.
Cui licet quod est plus, licet utique quod est minus.
Idem. Regula LIV.
Qui prior est tempore potior est iure.
Idem. Regula LV.
Qui sentit onus, sentire debet commodum, et e contra.
Idem. Regula LVI.
In re communi potior est conditio prohibentis.
Idem. Regula LVII.
Contra eum, qui legem dicere potuit apertius, est interpretatio facienda.
Idem. Regula LVIII.
Non est obligatorium contra bonos mores praestitum iuramentum.
Idem. Regula LIX.
Dolo facit, qui petit quod restituere oportet eundem.
Idem. Regula LX.
Non est in mora qui potest exceptione legitima se tueri.
Idem. Regula LXI.
Quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in eius dispendium retorquendum.
Idem. Regula LXII.
Nullus ex consilio, dummodo fraudulentum non fuerit, obligatur.
Idem. Regula LXIII.
Exceptionem obiiciens non videtur de intentione adversarii confiteri.
Idem. Regula LXIV.
Quae contra ius fiunt debent utique pro infectis haberi.
Idem. Regula LXV.
In pari delicto vel causa potior est conditio possidentis.
Idem. Regula LXVI.
Quum non stat per eum, ad quem pertinet, quo minus conditio impleatur: haberi debet perinde, ac si impleta fuisset.
Idem. Regula LXVII.
Quod alicui suo non licet nomine, nec alieno licebit.
Idem. Regula LXVIII.
Potest quis per alium, quod potest facere per se ipsum.
Idem. Regula LXIX.
In malis promissis fidem non expedit observari.
Idem. Regula LXX.
In alternativis debitoris est electio, et sufficit alterum adimpleri.
Idem. Regula LXXI.
Qui ad agendum admittitur, est ad excipiendum multo magis admittitendus.
Idem. Regula LXXII.
Qui facit per alium, est perinde, ac si faciat per se ipsum.
Idem. Regula LXXIII.
Factum legitime retractari non debet, licet casus postea eveniat, a quo non potuit inchoari.
Idem. Regula LXXIV.
Quod alicui gratiose conceditur, trahi non debet ab aliis in exemplum.
Idem. Regula LXXV.
Frustra sibi fidem quis postulat ab eo servari, cui fidem a se praestitam servare recusat.
Idem. Regula LXXVI.
Delictum personae non debet in detrimentum ecclesiae redundare.
Idem. Regula LXXVII.
Rationi congruit, ut succedat in onere, qui substituitur in honore.
Idem. Regula LXXVIII.
In argumentum trahi nequeunt, quae propter necessitatem aliquando sunt concessa.
Idem. Regula LXXIX.
Nemo potest plus iuris transferre in alium, quam sibi competere dinoscatur.
Idem. Regula LXXX.
In toto partem non est dubium contineri.
Idem. Regula LXXXI.
In generali concessione non veniunt ea, quae quis non esset verisimiliter in specie concessurus.
Idem. Regula LXXXII.
Qui contra iura mercatur, bonam fidem praesumitur non habere.
Idem. Regula LXXXIII.
Bona fides non patitur, ut semel exactum iterum exigatur.
Idem. Regula LXXXIV.
Quum quid una via prohibetur alicui, ad id alia non debet admitti.
Idem. Regula LXXXV.
Contractus ex conventione legem accipere dinoscuntur.
Idem. Regula LXXXVI.
Damnum, quod quis sua culpa sentit, sibi debet, non aliis, imputare.
Idem. Regula LXXXVII.
Infamibus portae non pateant dignitatum.
Idem. Regula LXXXVIII.
Certum est, quod is committit in legem, qui, legis verba complectens, contra legis nititur voluntatem.
Data Romae apud sanctum Petrum, V. Nonas Martii, Pontificatus nostri anno quarto.
[ Main Contents | Prolegomena ]