Decretalium Gregorii Papae IX Compilationis

Liber IV


LIBER IV

T i t u l u s X .
De natis ex libero ventre.

Capitulum unicum.
Natus ex libera vel liberta liber est.

Gregorius.
Indecens esse credimus, ut progeniti ex liberta sive libera filii ad servitium retrahantur. Propterea tibi [praesenti auctoritate] praecipimus, ut his ipsis documentis, sicut et nos didicimus, [exuto a curis animo] diligenter intendas, quatenus, si documenta nulla sint ab ecclesiae parte, quae documentis huiusmodi debeant obviare, ab eius molestia sine aliqua retractatione compescas eandem. Durum est enim, ut, si alii pro mercede sua libertates tribuunt, ab ecclesia, a qua fueri debent, revocentur. [Iterum ergo etc.]

T i t u l u s X I .
De cognatione spirituali.

Capitulum I.
Filii duorum compatrum, per quorum neutrum deventum est ad compaternitatem, licite contrahunt, nisi consuetudo repugnet; separantur autem, si per eorum alterum vel utrumque compaternitas est contracta. H. d. cum cap. Super eo, infra eod.

Alexander III. Salernitano Archiepiscopo.
Utrum autem filii aut filiae ante vel post compaternitatem geniti possint adinvicem copulari, canones secundum diversorum locorum consuetudines contrarii inveniuntur. Et licet primus canon exinde editus natos post compaternitatem adinvicem copulari prohibeat, alter tamen canon posterius editus primum videtur corrigere, per quem statuitur, ut, sive ante sive post compaternitatem geniti sunt, simul possint coniungi, excepta illa persona duntaxat, per quam ad compaternitatem venitur. Unde tolerabilius nobis videtur, ut secundum posteriorem canonem debeat observari: nisi consuetudo ecclesiae, quae scandalum generet, aliter se habere noscatur.

Capitulum II.
Compaternitas, scienter vel ignoranter superveniens inter coniuges, coniugium non dissolvit.

Idem eidem.
Si vir vel mulier scienter vel ignoranter filium suum de sacro fonte susceperint, an propter hoc ab invicem separari debeant et alii copulari, quia nos consulere voluisti, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quamvis generaliter sit institutum, ut debeant separari, quidam tamen, humanius et potius sentientes, aliter statuerunt. Ideoque nobis videtur, quod, sive ex ignorantia sive ex malitia id fecerint, non sunt ab invicem separandi, nec alter alteri debitum debet subtrahere, nisi ad continentiam servandam possint induci: quia, si ex ignorantia id factum est, eos ignorantia excusare videtur; si ex malitia, eis sua fraus non debet patrocinari vel dolus.

Capitulum III.
Filii duorum compatrum, per quorum neutrum deventum est ad compaternitatem, licite invicem contrahunt matrimonium; si tamen subest consuetudo, impediens et dirimens talia matrimonia, servanda est loci consuetudo. H. d. secundum intellectum magis communem, attingendo mentem capituli.

Idem Vigiliensi Episcopo.
Super eo, quod a nobis tua fraternitas requisivit de duorum compatrum filiis, respondemus, quod si tales filii fuerint, per quorum alterum vel utrumque parentes ad compaternitatem venerunt, eos coniungi nulla ratione sustineas, et coniunctos pontificali auctoritate ab invicem ipsos non differas separare. Ceterum si per neutrum eorum ad compaternitatem ventum fuerit, de his te volumus consuetudinem tuae metropolitanae ecclesiae vel aliarum circumpositarum inquirere et diligentius imitari, ita quidem, quod, si eiusdem ecclesiae consuetudo habeat inter eos non sustinere coniugium fieri, nec factum firmitatis robur habere, tu simili modo in ecclesia tibi commissa coniugium huiusmodi fieri non permittas, et, si quos taliter coniunctos inveneris, iuxta earundem ecclesiarum consuetudinem ipsos separare ab invicem non omittas. Verum si de consuetudine habeatur, ut talia coniugia sustineantur et permittantur, id in ecclesia tua dissimulare poteris ita, quod nec tuum videaris praestare assensum, quia, sicut grave est antiquam consuetudinem circumadiacentium ecclesiarum super his contemnere, sic quoque gravius videtur, si propter eam huiusmodi coniugiis tuum indulges assensum, quum posset sic in exemplum assumi.

Capitulum IV.
Inter patrem baptizati et uxorem levantis, prius ab eo cognitam, contrahitur compaternitas efficax ad matrimonium dirimendum.

Clemens III.
Martinus Bertham duxit in uxorem, Tebergam sibi copulavit Lotharius, qui Berthae et Martini filium de sacro fonte suscepit. L. vero et B. sublatis de medio, M. cum T. praefata contraxit; quaerit a nobis tua fraternitas, utrum tales sint ab invicem separandi. Nos autem consultationi tuae duximus respondendum, quod, quum secundum verbum Domini vir et mulier efficiantur per connubium una caro, liquidum est, Tebergam non posse matrimonialiter copulari Martino, qui compater eius fuerat, cum quo una caro ipsa Teberga noscitur exstitisse. [Super alio etc. (cf. c. 5. de eo, qui cogn. IV. 13.) Dat. Laterani.]

Capitulum V.
Compaternitas, per catechismum contracta, impedit matrimonium contrahendum, sed contractum non dirimit.

Idem.
Contracto matrimonio inter P. de Rigale et A. uxorem suam, sicut eiusdem P. nobis conquestio patefecit, quum per biennium insimul habitassent, et filium ex ipsa uxore memoratus P. suscepissset, quidam consanguinei eiusdem A., volentes eam separari a viro, contra matrimonium obiecerunt, asserentes, quod eadem A. in primo sacrati salis pabulo filium quondam concubinae ipsius P. tenuit, quum fuit primum in ecclesia inductus; et propter hoc tuam praesentiam adeuntes dicebant, ipsam debere a viro per tuum iudicium separari. Tua vero fraternitas, sicut accepimus, causa non cognita, iis carnale commercium interdixit, prohibens ipsi P., ne debitum ab uxore requireret. Verum, si constaret ecclesiae, vera esse quae diximus, non ideo tamen contractum matrimonium solveretur, quae res utique vix contrahendo matrimonio impedimentum afferret. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus praefato P. auctoritate nostra firmiter iniungas, ut memoratam A. sicut uxorem propriam maritali affectione pertractet, et carnale debitum ab ea licenter exigat et persolvat, sive, quod supra dictum est, ipsam A. ante matrimonium contractum cum P., sive postea constiterit hoc egisse; dum tamen, si in fraudem hoc fecerit causa matrimonii separandi, poenitentiam pro praesumptione accipiat, matrimonio in sua firmitate durante.

Capitulum VI.
Inter patrem baptizati et levantem seu tenentem baptizatum contrahitur cognatio spiritualis valida ad impediendum, et dirimendum matrimonium postcontractum.

Innocentius III. Episcopo et Archidiacono Linconiensibus.
Veniens ad apostolicam sedem C. Anglicus natione nobis exposuit, quod, quum olim in adolescentia constitutus mulieri cuidam adhaesisset, quam quidam alius ante cognoverat, de consilio matris suae factum est, ut eadem mulier quendam puerum, quem de alia soluta ipse susceperat, de sacro fonte levaret ad suspicionem et infamiam utriusque delendam. Deinde vero, quum in eius amorem vehementius exarderet, absque consilio amicorum eam clanculo desponsavit. Quumque prolem ex ea procreare non posset, et increpationes a patre suo gravissimas sustineret, quod eam desponsando deliquerat revolvens in animo, ipsa dimissa, causa orationis Hierosolymam est profectus. Verum quum idem rediens de partibus transmarinis prolem eam suscepisse de alio invenisset, ei noluit adhaerere; sed propter adulterium, quod commisisse taliter videbatur, ea omnino dimissa, ad longinquam se transferens regionem, et ad Eugubinam tandem veniens civitatem, quandam ibidem cum terra competenti et dote decenti sibi matrimonialiter copulavit, de qua prolem se confessus est suscepisse. Ea propter discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus super his inquiratis diligentius veritatem, et, si constiterit, H. mulierem praedicti viri filium de sacro fonte levasse, antequam eam desponsasset uxorem, vos inter eos divortium, appellatione postposita, celebretis, rei processum nobis per literas vestras fideliter exponentes ut an cum secundo legitime commorari valeat veritate cognita decernere valeamus. [Dat. ap. civitatem Castellanam VIII. Id. Oct. 1198.]

Capitulum VII.
Si filii duorum compatrum, per quorum alterum deventum est ad compaternitatem, matrimonium contrahant, separantur, et tempore contractus scientes impedimentum illud denunciare tenentur.

Idem Magistro S. Canonico Herfordensi.
Tua nos duxit discretio consulendos, an natus ante compaternitatem filiam compatris sui vel commatris procedente tempore sibi possit matrimonialiter copulare, et, si cum ea contraxit, et pluribus annis simul permanserit, an postea debeant separari, et an conscii talis matrimonii teneantur illud in publico accusare. Super quo discretioni tuae taliter respondemus, quod huiusmodi personae non matrimonium contrahere, et, si contraxerint, de iuris rigore possunt ab invicem separari, et, qui contractum sciverint, debent ecclesiae illud nunciare. [Dat. Lat. XV. Kal. Apr. 1202.]

Capitulum VIII.
Inter baptizatum et filium baptizantis oritur cognatio spiritualis, impediens et dirimens matrimonium inter eos contrahendum. H. d.

Gregorius IX.
Ex literis vestris accepimus, quod, quum M. mulier coram officiali Cantiuariensi Alanum peteret in virum, et se affidatam ab eo ac carnaliter cognitam per testes idoneos probavisset, dictorum tandem testium depositionibus publicatis, idem A. excipiendo proposuit, quod eam habere non poterat in uxorem pro eo, quod ipsum pater mulieris eiusdem, qui sacerdos exstitit, baptizavit. Sed quum idem officialis, exceptione huiusmodi non admissa, diffinitivam tulerit sententiam contra ipsum, et idem ad sedem apostolicam appellaverit, mandamus, quatenus, si est ita, eundem A. super hoc ab impetitione mulieris absolvatis ipsius, eidem mulieri perpetuum silentium imponentes.

T i t u l u s X I I .
De cognatione legali.

Capitulum unicum.
Inter adoptatum et filiam adoptantis non potest durante adoptione consistere matrimonium.

Nicolaus ad consulta Bulgarorum.
Si qua per adoptionem mihi soror esse coeperit, quam diu durat adoptio, sane inter me et ipsam nuptiae consistere non possunt. [Si ergo etc.]

T i t u l u s X I I I .
De eo, qui cognovit consanguineam uxoris suae vel sponsae.

Capitulum I.
Affinitas, superveniens post matrimonium contractum, non solvit matrimonium, sed exactionem debiti impedit, et crimen incestus inhabilitat quoad matrimonium contrahendum.

Ex concilio apud Metiam.
Si quis cum filiastra sua scienter fornicatus fuerit, nec a matre debitum petere, nec filiam unquam habere potest uxorem; nec filiastra, nec ille ullo unquam tempore alii se poterunt matrimonio copulare. Attamen uxor eius, si ita voluerit et si se continere non potest, si postea quam cognoverit, quod cum filia vir eius fuit in adulterio, carnale commercium cum eo non habuerit, potest alii nubere.

Capitulum II.
Affinitas, superveniens per illicitum coitum, dissolvit sponsalia de futuro, sed non matrimonium; et incestuosus contrahere non potest.

Alexander III. Pictaviensi Episcopo.
Veniens ad nos P. praesentium lator nobis fraternitatis tuae literas praesentavit, ex quarum tenore perpendimus, quod quandam duxerat in uxorem, quam quidam dissuaserunt ei per mensem, ex quo eam duxerat, carnaliter cognoscere. Contigit autem, sicut dixit, quod pater iussit uxorem suam, quae sponsae mater erat, in huius lecto iacere, quam diabolo suggerente cognovit. Transacto vero mense tam pater quam alii propinqui coegerunt, ut matrimonium cum sponsa sua consummaret, quod facere noluit, donec tecum super hoc loqueretur. Tu vero audita eius confessione ipsum cum literis tuis ad sedem apostolicam transmisisti, [consulens, si illam habere debet pro uxore, cuius matrem cognoverat, et quae sibi esset poenitentia iniungenda.] Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si occultum esset huiusmodi peccatum, non posset matrimonium rescindere, quod publice contraxisset. Verum si publicum est, quod matrem sponsae suae cognovit, et sponsae nunquam carnaliter adhaesit, imponenda est ei poenitentia paulo maior quam pro adulterio, qua peracta, vel parte ipsius, poterit ex dispensatione cum alia matrimonium contrahere, et illa alii nubere, et pater sponsae, si vult, potest factum dissimulare. Ceterum si sponsam cognovit antequam matrem vel post, nunquam eam vel aliam potest accipere in uxorem.

Capitulum III.
Non separatur matrimonium ad dictum unius, asserentis, affinitatem inter coniuges praecessisse.

Idem.
De illo autem, qui uxorem fratris sui, antequam ei matrimonio iungeretur, se proposuit cognovisse, hoc tuae prudentiae respondemus, quod, nisi hoc publicum et notorium fuerit aut idoneis testibus comprobatum, praedictum matrimonium occasione illa ipsum impetere non permittas. Super eo vero, quod asseris, Sarracenum quendam de muliere Christiana, quam per quatuordecim annos retinuerat filios suscepisse discretioni tuae duximus respondendum, quod tam Sarracenus quam mulier pro tanto excessu gravi sunt animadversione plectendi.

Capitulum IV.
Incestuosus matrimonium contrahere non debet; sed, si contrahit, tenet. Et tunc tenetur reddere, sed non potest debitum exigere; et non minus tenetur uxori necessaria administrare.

Coelestinus III.
Transmissae nobis tuae literae demonstrarunt, quod G. lator praesentium, uxore sua defuncta, filiam eius, privignam videlicet propriam, copula carnali cognovit; postmodum vero aliam legitimam accipiens in uxorem, non iam occulte cum privigna praedicta, sed publice, tanquam canis ad vomitum rediens, illicitam rem committere non expavit. Quia vero super his consilium requisisti, de consilio fratrum nostrorum praesenti pagina respondemus, quod suae legitimae uxori cohabitans, et necessaria subministrans, non cognoscat eam, quamdiu vixerit, nisi ab ea fuerit requisitus, et tunc ad ipsam non sine gravi cordis sui dolore accedat; qui etiam pro incestu et adulterio, donec cum ea permanserit, iuxta moderamen tui arbitrii poenitentiam agens, postmodum, si supervixerit ei, perpetuo sine spe coniugii permanebit.

Capitulum V.
Non separatur matrimonium ad confessionem coniugum, qui dicunt affinitatem processisse, etiamsi rumor viciniae consentiat. Et est casus multum allegabilis et notabilis.

Idem.
Super eo vero, quod postulas, utrum coniugatus, qui ante contractum matrimonium uxoris suae consanguineam vel propinquam carnali commixtione cognovit, quum id fateatur uterque, et aliqua pars viciniae hoc acclamare dicatur, sit ab uxore sua iudicio ecclesiae separandus, tuae fraternitati respondemus, quod, si aliter veritas ordinario iudicio venire non potuerit in lucem, propter eorum confessionem tantum vel rumorem viciniae separari non debeat, quum et quandoque nonnulli inter se contra matrimonium velint colludere et ad confessionem incestus facile prosilirent, si suo iudicio crederent per iudicium ecclesiae concurrendum. Rumor autem viciniae non adeo est iudicandus validus, quod, nisi rationabiles et fide dignae probationes accedant, possit bene contractum matrimonium irritari. [Tertio loco etc. (cf. c. 3. de praesumpt. II. 23.) Dat. Laterani.]

Capitulum VI.
Affinitas superveniens non dissolvit sponsalia de praesenti.

Innocentius III. Praeposito Magdeburgensi.
Discretionem tuam in Domino commendamus, quod in his, quae dubia reputas vel obscura, sedem consulis apostolicam, ut in eis de cetero ipsius auctoritate procedas. Sane in audientia nostra ex parte tua fuit propositum, quod quidam [vir] cum muliere quadam legitime per verba de praesenti contraxit, quam postmodum a se incognitam cuidam consanguineo suo tradidit, in quantum potuit renitentem. Ille vero cum ipsa, licet invita, matrimonii solennia celebravit; sed mulier quam cito fuit reddita libertati, aufugit ab eo, et se priori viro vel priorem sibi restitui cum instantia postulavit. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod et viro pro tam turpi facinore gravis est poenitentia iniungenda, et mulier ipsa propter publicam honestatem est monenda sollicite, ut nec primum repetat, cuius consanguineus eam, licet invitam, cognovit, nec redeat ad secundum, cui non potest propter reatum adulterii commisceri; sed in continentia maneat, donec prior fuerit viam universae carnis ingressus. Quodsi forsitan ad id induci nequiverit, vir prior cogatur redire ad ipsam, et maritali eam affectione tractare, quum adulterium ei non possit obiicere, qui eam adulterandam tradidit, praesertim invitam. Nam etsi secundum evangelicam veritatem nunquam, nisi propter fornicationis causam, aut vir uxorem, aut uxor possit dimittere virum: non tamen semper propter causam eandem vel uxor virum, vel vir dimittere potest uxorem, quum possit exceptione vel replicatione legitima impediri. Sed nec affinitas, quae post contractum legitime matrimonium inter virum et uxorem inique contrahitur, ei debet officere, quae huiusmodi iniquitatis particeps non exsistit, quum suo iure non debeat sine sua culpa privari; quanquam a quodam praedecessore nostro dicatur in simili casu fuisse distinctum, utrum videlicet incestus vel adulterium manifestum fuerit, an occultum, aliis asserentibus, inter gradum proximum et remotum esse potius distinguendum.

Capitulum VII.
Copula carnalis, habita cum puella septem annorum, dirimit matrimonium postea contractum cum consanguinea. H. d. secundum unum intellectum.

Idem Bisuntinensi Archiepiscopo.
Fraternitati tuae super tribus capitulis sedem consulenti apostolicam, ad cuius consilium est in rebus dubiis a cunctis fidelibus recurrendum, scriptis praesentibus respondemus. In primo Divortii sententiam approbamus, quam in eum canonice promulgasti, qui illam sibi postea copulare praesumpsit, cuius antea sororem adhuc septennem, contractis sponsalibus, extraordinaria libidine noscitur polluisse. [Presbyteros etc. cf. c. 6. de cler. exc. V. 27. Dat. Ferentini XII. Kal. Iun Ao. VI. 1203.]

Capitulum VIII.
Affinitas, causata ex copula illicita, rumpit sponsalia praecedentia, et privat facultate contrahendi matrimonium.

Idem Episcopo Gerundensi.
Ex literis fraternitatis tuae accepimus, quod G. lator earum, matrem puellae, quam infra nubiles annos desponsaverat in uxorem, carnaliter saepe cognovit, et post carnali commixtione puellam tractavit adultam. Unde ipsius viri animae provideri humiliter postulasti, et utrum mulieri ad secundas nuptias ipso vivente liceat convolare, quum hoc factum publicum et notorium habeatur. Nos autem eidem viro poenitentiam iniungi fecimus pro peccato, consultationi tuae taliter respondentes, quod, si ita res se habet, eis ab invicem penitus separatis, mulier alteri viro non nubat, si postquam novit viri et matris delictum, se carnaliter ei non erubuit commisceri. Vir etiam et mater mulieris ipsius nunquam debent ad alias nuptias convolare, sed semper continentiam servare tenentur, et enorme deflere delictum, quod pro tam nefanda libidine contraxerunt, praesertim si circa personas huiusmodi de lapsu carnis minime timeatur. [Dat. Ferentini XIII. Kal. Iul. 1203.]

Capitulum IX.
Idem quoad titulum dicit, quod decretalis supr. proxima.

Idem Archiepiscopo Magdeburgensi.
Veniens ad apostolicam sedem E. laicus, lator praesentium humili nobis confessione proposuit, quod, quum olim tempore infantiae suae de consilio amicorum quandam puellam se ducturum iuraverit in uxorem, quam cito ad legitimam pervenisset aetatem, pater puellae, confoederatione huiusmodi fideiussorum obligatione hinc inde firmata, eum in propria domo recepit, et nutrivit insimul cum puella. Deinde vero ex conversatione diutina, totius domus familiaritatem adeptus sorori puellae, cui se iuraverat fore maritum, instinctu generis seductoris humani carnaliter se coniunxit. Tandem amicorum suorum devictus instantia, quam iuraverat in uxorem accepit, et nuptiis celebratis, quando se illi opportunitas ingerebat, cognoscebat utramque. Verum licet in praesentia tua super hoc fuerit accusatus, convinci tamen non potuit, nec suum voluit confiteri delictum; nunc autem reversus ad cor et poenitens de commissis, salutis suae consilium requirit impendi, ne tanquam equus et mulus, quibus nullus est intellectus, in animae suae periculum videatur errare. Quum igitur non tantum a malo, sed etiam ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, praedicto E. pro huiusmodi enormitatis excessu iniuncta poenitentia competenti, consulas ei, monens illum salubriter et inducens, ut de cetero abstineat ab utraque. [Dat. Anagniae VII. Id. Oct. 1203.]

Capitulum X.
Affinitas superveniens non dissolvit matrimonium.

Idem Archiepiscopo Strigoniensi.
Tuae fraternitatis devotio postulavit per sedem apostolicam edoceri, utrum is, qui cum sorore legitimae coniugis fornicatur, cum uxore possit postmodum commorari, et exigere debitum ac solvere requisitus, vel propter hoc debeat matrimonium separari. Nos igitur inquisitioni tuae breviter respondemus, quod uxor, ut a commixtione viri abstineat propter publicam honestatem, et in continentia maneat, donec vir viam universae carnis ingressus fuerit, diligentius est monenda. Quodsi forte commonitioni parere recusans talis fuerit, ut de lapsu timeatur ipsius, vir eius poterit et debebit, tamen cum Dei timore, debitum ei solvere coniugale, quum affinitas, post matrimonium inique contracta, illi nocere non debeat, quae iniquitatis particeps non exsistit, unde iure suo non debet sine culpa privari, [quanquam dicatur etc. Consuluisti etc. cf. c. 3. Ut lite non cont. II. 6. Dat. Rom. etc. 1206.]

Capitulum XI.
Summatum est supr. capitulo proximo.

Gregorius IX. Episcopo Pictaviensi.
Iordanae mulieris petitio continebat, quod I. laicus cum ipsa, quae nondum decimum aetatis suae annum compleverat, per verba de futuro contraxit, et, ea infra eiusdem anni spatium carnaliter cognita, matrem ipsius sibi matrimonialiter copulare, et ad damnatae commixtionis amplexus procedere non expavit. (Et infra:) Quare praefata I. supplicavit, ut, quum carnis stimulis resistere nequeat, sibi, ne iure suo sine sua propria culpa fraudetur, providere salubriter dignaremur. Ea propter mandamus, quatenus, si res ita se habet, utrumque ipsorum ad vovendam perpetuam continentiam attente moneas et inducas, et, si ad eam induci nequiverint, memoratum I., iniuncta ei primitus pro commisso incestu poenitentia competenti, ut eidem cohabitet, et coniugale debitum reddat exactus, ecclesiastica censura compellas.

T i t u l u s X I V .
De consanguinitate et affinitate.

Capitulum I.
Separatur matrimonium, contractum inter affines primi generis et quarti gradus.

Alexander III. Cassiensi Abbati.
Ex literis tuis ad nos directis accepimus, quod, quum quidam secreto quandam viduam subarrhasset, et carnaliter cognovisset, cohabitasset cum ea per annum, mundualdus virum mulieris traxit in causam, proponens, quod illam, in potestate sua positam, quasi fornicariam cognovisset, tunc vir et mulier iuramento firmaverunt, quod ab anno alter in alterius copulam maritalem consenserat, et de cetero sicut vir et mulier insimul cohabitarunt. Quum autem nec iuramento [iam dictae] mulieris procurator fidem habuerit, exegit eam publice subarrhari. Tandem quum vir paratus esset eam in conspectu ecclesiae subarrhare, surrexerunt duo proponentes, quod iste, qui eam subarrhare volebat, priorem virum quarto gradu consanguinitatis attingit. Unus autem ita se audivisse iuravit; alius autem noluit id iuramento firmare. Et ob hoc, licet ille praefatam mulierem subarrhare distulerit, minime tamen ab eius cohabitatione discessit. Processu vero temporis ad instantiam mundualdi praefatus [vir] publice matrimonium celebravit, et postmodum cum uxore fere per annum permansit. Nunc autem quaestio prima revixit, et iuraverunt duo coram archipresbytero Plumbarolae, velut dicis, quod primus vir fuit superstiti quinto consanguinitatis gradu coniunctus. Unde, quia diversi diversa sentiunt, quid agendum sit in hoc casu, nostris literis quaeris edoceri. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utramque partem ante tuam praesentiam convoces, et facias testes coram te iurare, [et] adhuc inquiras, a quibus et quando didicerint quod testantur. Si vero post motam quaestionem didicerint, non est iam dictum matrimonium dissolvendum; similiter nec si ab accusatoribus matrimonii didicerint. Inquisita vero diligentius veritate, si per testes circumspectos et omni exceptione maiores inveneris, quod primus vir superstitem quarto gradu consanguinitatis attingit, non differas divortii sententiam promulgare. Aeque enim, ut canones dicunt, abstinendum est a consanguineis uxoris, ut propriis, usque ad septimum gradum. Ceterum tuam prudentiam volumus non latere, quod personae idoneae nominandae sunt et gradus distinguendi ab utroque latere [et] computandi; non sunt causae matrimonii tractandae per quoslibet, sed per iudices discretos, qui potestatem habeant iudicandi, et statuta canonum super his non ignorent.

Capitulum II.
Affinitas superveniens, de qua saltem constat per famam, solvit sponsalia de futuro.

Urbanus III. Burdegalensi Archiepiscopo.
Super eo, quod iuvenem quendam asseris puellam quandam nondum nubilem fide interposita desponsasse, quae, iam facta nubilis, eum repetit, et ille excipit dicens, se non debere eam ducere pro eo, quod, postquam puellam affidavit eandem, carnaliter propinquam ipsius cognovit, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si manifestum est, eundem iuvenem cognovisse propinquam praedictae puellae, vel, si non est manifestum, fama tamen loci hoc habet, quum esset sponsa tantummodo de futuro, idem iuvenis ab eius impetitione [potest et] debet absolvi.

Capitulum III.
Si dispensatur cum aliquo, ut possit contrahere in certo gradu alias prohibito, requiritur, quod uterque contrahentium toto gradu distet a stipite, praesertim si hoc habet cousuetudo.

Coelestinus III.
Quod dilectio tua (Et infra:) Quaesivisti, autem a nobis utrum is, qui a stipite per descendentem lineam sexto vel septimo gradu distat, possit ei, quae ex altera parte per lineam descendentem ab eodem stipite secundo vel tertio gradu distat, matrimonialiter copulari, propter indulgentiam felicis memoriae Adriani Papae, tunc Albanensis episcopi, in Norwegiam apostolicae sedis legati, qua permissum est hominibus terrae illius in sexto gradu coniungi. Quod tibi videtur convenienter posse fieri secundum regulam, a quibusdam doctoribus approbatam, qua dicitur: quoto gradu quis distat a stipite, et a quolibet, per aliam lineam descendentium ab eodem, quum tamen de consuetudine terrae, si quando talis casus emerserit incolae terrae propter proximiorem gradum coniunctos separent, et impediant copulari volentes, sicut literarum tuarum series demonstravit. Nos itaque sic consultationi tuae respondemus, quod indulgentia illa sic est intelligenda, quod uterque coniungendorum distet a stipite sexto gradu, cognatione secundum canones computata. Si vero alter sexto vel septimo gradu distat a stipite, alter autem secundo vel tertio gradu, coniungi non debent. Unde in hac parte consultius duximus multitudini et observatae consuetudini deferendum, quam aliud in dissensionem et scandalum populi statuendum, quadam adhibita novitate.

Capitulum IV.
Infideles, coniuncti in gradu prohibito a lege canonica, post baptismum non separantur.

Innocentius III. Archiepiscopo et capitulo Tirensibus.
De infidelibus ad fidem conversis nos consulere voluistis, utrum, si ante conversionem suam secundum legis veteris instituta vel traditiones suas circa gradus consanguinitatis, a canone denotatos, coniuncti fuerint, separari debeant post baptismum. Super hoc igitur Consultationi tuae duximus respondendum, quod matrimonium, sic ante conversionem contractum, non est post baptismi lavacrum separandum, quum a Iudaeis Dominus requisitus, si liceret uxorem ex quacunque causa dimittere, ipsis respondit: "Quos Deus coniunxit homo non separet," per hoc innuens, esse matrimonium inter eos. [Dat. Lat. III. Kal. Ian. 1198.]

Capitulum V.
Consanguinei mariti cum consanguineis uxoris licite contrahunt. Hoc primo. In gradibus prohibitis non possunt matrimonia contrahi, etiamsi hoc habeat consuetudo. Hoc secundo.

Idem Rosanensi Archiepiscopo.
Quod super his articulis, qui tibi aliquam dubitationem inducunt, nostrum ducis consilium requirendum, et ad ea exsequenda, quae officium postulant pastorale, apostolicae sedis procuras auxilium invocare, sollicitudinem tuam dignis in Domino laudibus commendamus, et postulationibus tuis grato animo respondemus. Significasti siquidem nobis, quod in dioecesi tua pater et filius matrem et filiam, duo cognati duas cognatas, avunculus et nepos duas sorores ducunt in coniuges, et maritus et uxor simul baptizant puerum alienum. Quidam praeterea tuae dioecesis infra tertium et septimum gradum consanguinitatis se contingentes, adinvicem matrimonium contrahunt, hoc sibi licere de antiqua consuetudine asserentes. [(Et infra:)] Super eo igitur, quod pater et filius cum matre et filia, et duo cognati cum duabus cognatis, avunculus et nepos cum duabus sororibus contrahunt matrimonia, taliter tibi duximus respondendum, quod, licet omnes consanguinei viri sint affines uxoris, et omnes consanguinei uxoris sint viri affines, inter consanguineos tamen uxoris et consanguineos viri ex eorundem, scilicet viri et uxoris, coniugio nulla prorsus affinitas est contracta, propter quam inter eos matrimonium debeat impediri. (Et infra:) Ne autem infra gradus prohibitos matrimonium contrahatur, debes publice inhibere, et praesumptores ecclesiastica districtione punire, non obstante consuetudine, quae dicenda est potius corruptela. [Quum autem etc. Dat. Lat. II. Kal. Ian. 1199.]

Capitulum VI.
Non valet dispensatio, obtenta a Papa super matrimonio inter consanguineos contracto, si ibi causa falsa sit expressa, nisi postea eam Papa confirmaret. H. d. secundum verum et communem intellectum.

Idem.
Quia circa (Et infra: [cf. c. 6. de bigam. I. 21.]) Porro de nobili viro N., pro cuius dispensatione, indulgentia scilicet remanendi cum ea, quae ipsum quinto consanguinitatis gradu contingit, a sede apostolica obtinenda falsa nobis causa fuerat allegata, proles videlicet, quum tamen ante dispensationem obtentam unica filia, quam habeat, viam fuerit universae carnis ingressa, prout tua consultatio continebat, dissimulare poteris, ut remaneat in copula sic contracta, quum ex separatione, sicut asseris, grave videas scandalum imminere. [Tu denique etc. Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]

Capitulum VII.
Testes, qui de consanguinitate deponunt, computationem debent a stipite vel germine incipere.

Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum illorum sufficiat testimonium ad matrimonium dirimendum, qui consanguintatis gradus ab avunculo et nepote, videlicet fratris filio vel sororis, quum de fratribus vel superioribus nihil noverint vel audiverint, inceperint computare. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, quum coniugium multum favoris obtineat, testes, qui, ad divortium celebrandum producti, consanguinitatis gradus computant, a stipite debent incipere, id est a parentibus vel germanis, et sic per ordinem distinguere gradus, nominibus propriis vel aequipollentibus indiciis designando personas, praesertim quum saepius testimonium perhibeant de auditu. Quod quia minus est validum, non est in articulo huiusmodi nimium laxanda facultas, quum, qua ratione computationem inciperent a secundo, eadem [ratione] ab ulterioribus inchoarent. [Consequenter etc. (cf. c. 26. de spons. IV. 1.) Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]

Capitulum VIII.
In secundo et tertio affinitatis genere tollitur prohibitio, quae olim erat in matrimonio contrahendo. Similiter tollitur prohibitio de sobole suscepta ex secundis nuptiis, quae olim non poterat contrahere cum cognatione prioris viri. Et prohibitio coniugii ultra quartum consanguinitatis et affinitatis gradum non extenditur. H. d. iste textus, qui quotidie allegatur, et est singularis in materia sua.

Idem in concilio generali.
Non debet reprehensible iudicari, si secundum varietatem temporum statuta quandoque varientur humana, praesertim quum urgens necessitas vel evidens utilitas id exposcit, quoniam ipse Deus ex his, quae in veteri testamento statuerat, nonnulla mutavit in novo. Quum ergo prohibitiones de coniugio in secundo et tertio affinitatis genere minime contrahendo, et de sobole, suscepta ex secundis nuptiis, cognationi viri non copulanda prioris, et difficultatem frequenter inducant, et aliquando periculum pariant animarum, quum cessante prohibitione cesset effectus: constitutiones super hoc editas sacri approbatione concilii revocantes, praesenti constitutione decernimus, ut sic contrahentes de cetero libere copulentur. Prohibitio quoque copulae coniugalis quartum consanguinitatis et affinitatis gradum de cetero non excedat, quoniam in ulterioribus gradibus iam non potest absque gravi dispendio huiusmodi prohibitio generaliter observari. Quaternarius vero numerus bene congruit prohibitioni coniugii corporalis, de quo dicit Apostolus, quod vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier, neque mulier habet potestatem sui corporis, sed vir, quia quatuor sunt humores in corpore, qui constant ex quatuor elementis. Quum ergo iam usque ad quartum gradum prohibitio coniugalis copulae sit restricta, eam ita volumus esse perpetuam, non obstantibus constitutionibus super hoc dudum editis vel ab aliis vel a nobis, ut, si quis contra prohibitionem huiusmodi praesumpserit copulari, nulla longinquitate defendatur annorum, quum diuturnitas temporum non minuit peccatum, sed auget, tantoque sunt graviora crimina, quanto diutius infelicem animam detinent alligatam.

Capitulum IX.
Distans a stipite quarto gradu vel citeriori, cum distante quinto vel ulteriori contrahere potest. H. d. cum glossa.

Gregorius IX.
Vir, qui a stipite quarto gradu, et mulier, quae ex alio latere distat quinto, secundum regulam approbatam, qua dicitur: quoto gradu remotior differt a stipite, et a quolibet per aliam lineam descendentium ex eodem, licite possunt matrimonialiter copulari.

T i t u l u s X V .
De frigidis et maleficiatis, et impotentia coeundi.

Capitulum I.
Si, marito provocante ad divortium, et se impotentem asserente, mulier hoc idem fatetur, servata solennitate canonica matrimonium indistincte dirimitur. Sed si decipiatur ecclesia, primum matrimonium reparatur. Si vero muliere agente vir asserat se potentem, nisi per aspectum corporis vel alio indubitato modo convincatur; mulier non auditur. Sed si vir hoc idem confitetur vel convincitur, matrimonium separatur, et mulieri contrahendi licentia datur. H. d. secundum Hostiensem.

Ex Brocardico libr. XIX.
Accepisti mulierem et, per aliquod tempus habuisti, per mensem aut per tres, aut postremo per annum, et nunc primum dixisti, te esse frigidae naturae ita, ut non potuisses coire cum illa, nec cum aliqua alia; et si illa, quae uxor tua esse debuit, eadem affirmat, quae tu dicis, et si probari potest per verum iudicium, ita esse ut dicitis, separari potestis, ea tamen ratione, ut, si tu post aliam acceperis, reus periurii diiudiceris, et iterum post peractam poenitentiam priora connubia reparare debebis. Illa autem, si prior post annum aut dimidium ad episcopum aut ad eius missum se proclamaverit, dicens, quod non cognovisses eam, et negat, aliquam commixtionem inter vos esse, tu autem contrarium affirmas, tibi credendum est eo, quod caput es mulieris, quia, si se proclamare voluit, cur tamdiu tacuit? Cito enim et in parvo tempore scire mulier potuit, si secum coire potuisses. Si autem se statim in ipsa novitate, post mensem aut postremum post duos, ad episcopum aut ad eius missum proclamaverit, dicens: volo esse mater, volo filios procreare, et ideo maritum accepi, sed vir, quem accepi, frigidae naturae est, et non potest illa facere, propter quae illum accepi: si probari potest per rectum iudicium, separari potestis, et illa, si vult, nubat in Domino.

Capitulum II.
Impotens ad copulam est impotens ad contrahendum matrimonium, sive sit impedimentum aetatis sive naturae.

Alexander III. Ambianensi Episcopo.
Quod sedem apostolicam consulis super his, quae tibi dubia exsistunt, gratum gerimus et acceptum, et tua exinde fraternitas non parum commendanda videtur. Ex tua siquidem parte nobis est intimatum, quod quaedam mulier tui episcopatus cuidam viro nupsit, ignorans, quod propter utriusque inguinis rupturam genitalia eius essent abscissa, nec ab eo cognita fuisset, qui utique modo factus leprosus se pariter et sua domui reddidit infirmorum. Mulier vero, ad domum paternam reversa, sicut iuvenis alii viro nubere desiderat et coniugali faedere coniungi. Verum licet Romana ecclesia non consueverit propter naturalem frigiditatem aut propter alia maleficia legitime coniunctos dividere, si tamen consuetudo generalis Gallicanae ecclesiae habet, ut huiusmodi matrimonia dissolvantur, nos patienter tolerabimus, si secundum illam consuetudinem eidem mulieri cui voluerit nubendi in Domino concesseris facultatem. Sicut enim puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus coniugio: sic quoque qui impotentes sunt minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur. [Sane de canonico etc. cf. c. 10. de regul. III. 31.]

Capitulum III.
Naturale impedimentum ad coitum, irreparibile arte medicorum, matrimonium impedit.

Idem.
Ex literis tuis accepimus, quod quidam sedecim annorum vel eo amplius quandam annorum tredecim duxit in uxorem, qui quum debitum reddere deberet, et non posset, mulier tam gravem infirmitatem contraxit, ut omnino viro sit facta inutilis, et instrumentum eius sit impeditum ita, quod vir ei commisceri non potest. Respondemus igitur, quod, si vitium illud mulier a natura contraxit, nec ope medicorum poterit adiuvari viro aliam accipiendi liberam tribuas facultatem. Si vero ex culpa viri hoc provenit, licet non sit tutum indulgeri ei, ut aliam accipiat: tamen sub dissimulatione poteris sustinere, quia tutius est unam tamquam uxorem habere, quam cum multis peccare.

Capitulum IV.
Contrahens scienter cum impotenti ad copulam, ab ea non separatur.

Lucius III.
Consultationi tuae, qua nos consuluisti, utrum feminae clausae, impotentes commisceri maribus, matrimonium possint contrahere, et, si contraxerint, an debeat rescindi, taliter respondemus, quod, licet incredibile videatur, quod aliquis cum talibus contrahat matrimonium, et quamvis de huiusmodi expressum canonem non habeamus, sacrosancta Romana tamen ecclesia consuevit in consimilibus iudicare, ut quas tanquam uxores habere non possunt habeant ut sorores. Verumtamen talibus artificio aliquando consuevit succurri, ut valeant apte reddere debitum et accipere.

Capitulum V.
Si de impotentia coeundi constet, statim matrimonium separatur; alias cohabitabunt coniuges per triennium. Et si cum septima manu propinquorum iurant, quod dederunt operam carnali copulae, et non potuerunt coniungi: statim separantur. Ita communiter summatur.

Coelestinus III.
Laudabilem (Et infra: [cf. c. 2. Ut lite pend. II. 16.]) Sollicite quoque ad ultimum Requisisti, quantum tempus indulgendum sit naturaliter frigidis ad experientiam copulae nuptialis, in qua si defecerint, separantur. Nos vero, quamvis in antiquis tam canonibus quam legibus super hoc diversa tempora concedantur, id tamen in praesenti consultatione sentimus, ut, si naturaliter frigidus non potest illa, quam duxit, uti pro coniuge, a tempore celebrati coniugii, si frigiditas prius probari non possit, secundum authenticum legale cohabitent per triennium. Quo elapso, si nec tunc cohabitare voluerint, et iuxta decretum Gregorii mulier, si per iustum iudicium de viro probare potuerit, quod cum ea coire non possit, accipiat alium; si autem ille aliam acceperit, separentur. Quod si ambo consentiant simul esse, vir eam, etsi non ut uxorem, saltem habeat ut sororem. Si autem, quod nunquam se invicem cognoverint, ambo fatentur, cum septima manu propinquorum vel vicinorum bonae famae, si propinqui defuerint, tactis sacrosanctis evangeliis uterque iureiurando dicat, quod nunquam per carnis copulam una caro effecti fuissent, et tunc videtur, quod mulier valeat ad secundas nuptias convolare. Verum si ille aliam duxerit, tunc hi, qui iuraverant, rei periurii teneantur, et peracta poenitentia cogantur ad connubia priora redire. [Denique etc. cf. c. 1. de except.II. 25.]

Capitulum VI.
Propter arctationem mulieris, si apparet, quod praeter divinum miraculum absque periculo corporali habilis reddi non potest, separatur matrimonium, redintegratur tamen, si postea appareat, ecclesiam fuisse deceptam.

Innocentius III. Altissiodorensi Episcopo.
Fraternitatis tuae literas recepimus, continentes, quod O. mulier cuidam viro matrimonialiter nupsit, cum quo per multos annos morata, non potuit carnaliter ab ipso cognosci. Licet autem per archipresbyterum tuum super hoc fuisses edoctus, tu tamen, volens super hoc habere certitudinem pleniorem, quasdam matronas suae parochiae providas et honestas ad tuam praesentiam evocasti, districte illis iniungens sub periculo animarum, ut mulierem ipsam prudenter inspicerent, et perquirerent diligenter, utrum idonea esset ad viriles amplexus; quae tandem in fide sua tibi asseruere constanter, quod eadem mulier nunquam poterat esse mater aut coniux, tanquam cui naturale deerat instrumentum. Unde inter ipsam et virum illum divortium celebrasti, mulierem ipsam inducens, ut ad religionem aliquam se transferret perpetuam continentiam servatura, et viro licentiam tribuisti, ut uxorem duceret in nomine Domini, quia pater fieri cupiebat. Contigit autem postea, quod mulier eadem invenit qui seras huiusmodi reseravit, et abiiciens continentiam, quam promisit, et quae alium virum habuerat, G. latori praesentium supernupsit, pro quibus humiliter supplicasti, ut cum eis misericorditer ageremus. Quamvis igitur semiplene nobis expresseris, quomodo dicta mulier se promiserit continentiam servaturam, utrum videlicet simplici verbo, an voto solenni, utrumve ad religionem transierit, ut promisit, an contra promissionem suam in domo remanserit, et qualiter seras illas fecerit reserari, utrum videlicet artificio medici, an concubitu viri, seu alio quolibet modo: nos tamen, perspicaciter attendentes, quod impedimentum illud non erat perpetuum, quod praeter divinum miraculum per opus humanum absque corporali periculo potuit removeri, sententiam divortii per errorem, licet probabilem, novimus esse prolatam, quum pateat ex postfacto, quod ipsa cognoscibilis erat illi, cuius simili commiscetur, et ideo inter ipsam mulierem et primum virum dicimus matrimonium exstitisse. Quare inter eam et praefatum G. matrimonium non esse censemus, eosque praecipimus ab invicem separari. Et si praedicta mulier ad religionem transivit, sicut asserit promisisse, primus vir, qui non cognovit eandem, cum ea remaneat, cum qua postmodum ecclesiae auctoritate contraxit; alioquin idem vir, ea dimissa, quam postea superduxit, debet ad illam redire, cum qua primo contraxit nisi se voto mulier illa constrinxerit ad continentiam observandam, ut intelligatur per hoc cum praefato G. fornicata fuisse, vel nisi se fornicario modo alii viro miscuerit, ut primus vir praetextu fornicationis, quam [ipsa] commisit, eius velit consortium declinare. Nam si tantum simplici verbo se promisit continentiam servaturam, et postea in conspectu ecclesiae nupsit memorato G., quamdiu articulus iste dubitabilis erat, praesumi non debet, quod fornicaretur cum illo, sed amodo non debet cum illo aliquatenus remanere. Per haec autem quaestionem illam noveris esse solutam, qua quaeritur, utrum ea, quae adeo arcta est, ut nulli possit carnaliter commisceri, nisi per incisionem aut alio sibi modo violentia inferatur, non solummodo levis, sed forte tam gravis, ut ex ea mortis periculum timeatur, ad matrimonium contrahendum debeat idonea perhiberi. Similiter illa, quae viro, cui nupserat, adeo arcta est, ut nunquam ab eo valeat deflorari, si ab eo sit per iudicium ecclesiae separata, et nubat alteri [viro], cui arcta non sit, et per frequentem usum secundi reddatur etiam apta primo, utrum ad eum redire debeat, cum quo prius foedus inierat coniugale. De talibus autem non est facile iudicandum, quum finale iudicium pendeat ex futuro. Tu ergo, secundum quod superius est distinctum, facias quod decrevimus per censuram ecclesiasticam appellatione postposita firmiter observari. [Dat. Ferentini V. Non. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum VII.
Si uxor dicit, virum, cui cohabitavit per triennium, non habere potentiam coeundi, eis hoc iurantibus cum septima manu propinquorum, matrimonium separatur. H. d. inhaerendo verbis literae.

Honorius III.
Literae vestrae nobis exhibitae continebant, quod, quum causa matrimonii, quae inter M. mulierem et A. eius virum Atrebatensis dioecesis vertitur, vobis fuisset a bonae memoriae Innocentio Papa praedecessore nostro commissa, dicta M. proposuit, coram vobis, quod, quum iam octo annis elapsis dicto A. fuisset matrimonialiter copulata, et diu cohabitasset eidem, nunquam tamen, licet esset viripotens, ab eo cognita fuerat, sed adhuc integra permanebat, eo, quod praedictus vir eius non habebat potentiam coeundi; quare petebat, inter eos divortium celebrari. Praedictus vero A. nihilominus fatebatur, quod illam nunquam cognoverat, licet ad eius obsequium se facilem exhibuerit et paratam, sed tamen se habere potentiam cognoscendi alias asserebat. Vos vero, ne id forte confiterentur in fraudem, a matronis bonae opinionis, fide dignis ac expertis in opere nuptiali, dictam fecistis inspici mulierem, quae perhibuerunt testimonium, ipsam adhuc virginem permanere. Postmodum per presbyterum, de cuius parochia vir praedictus exstitit, fecistis diligenter inquiri, utrum vir ipse aliquam cognovisset, nec per inquisitionem ipsam vobis constare potuit, aliquam esse carnaliter cognitam ab eodem. Muliere autem instanter requirente divortium, et dicente, quod mater esse volebat, et filios procreare, proponente vero viro, quod paratus erat stare consilio et voluntati ecclesiae, iniunxistis eisdem, ut humiliter reciperent et agerent poenitentiam de commissis, et sic forte placeret Deo, qui matrimonii fuit institutor et auctor, ut opus matrimonii consummarent; qui post plures terminos, ad commanendum sibi a vobis indultos, ad vestram reversi praesentiam, consona voce dixerunt, quod non poterant carnaliter commisceri. Propter quod de ipsorum consensu causam huiusmodi apostolico duxistis iudicio relinquendam. Quocirca vobis iterato per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, et constiterit vobis, praefatum virum et mulierem infra praedictos annos per continuum triennium insimul habitasse, ipsis cum septima propinquorum manu firmantibus iuramento, se commisceri carnaliter nequivisse, proferatis divortii sententiam inter eos.

T i t u l u s X V I .
De matrimonio contracto contra interdictum ecclesiae.

Capitulum I.
Matrimonium, contra interdictum ecclesiae vel iudicis factum seu contractum, propter hoc solum non dirimitur, imponitur tamen poenitentia sic contrahentibus, et separantur, donec cognoscatur de causa interdicti. H. d. in effectu totus iste titulus.

Alexander III. Paduano Episcopo.
Literae, quas tua nobis fraternitas destinavit, expresse declarant, quod, quum quidam parochianus tuus sororem suam iam nubilem cuidam se daturum in uxorem, ea praesente et consentiente, praestito iuramento firmasset, et illa, non post multos dies dona et munera viri secundum morem terrae sponte suscipiens, ipsum tanquam proprium virum saepe amplexata fuisset, tandem mortuo fratre a proprio viri sui fratre se desponsari permisit, et, quod ab illo cognita fuisset, mendaciter asseverat. Quumque ei prohibuisses publice, ne cui illorum vel alicui se copularet: ipsa, spretis monitis tuis, alii nubere non expavit. Demum quum utrumque ante te convocasses, et mulieri praecepisses, ut ad domum matris rediret, ipsa ad nostram audientiam appellavit. Verum quoniam sollicitudini nostrae incumbit excessus et enormitates aliorum corrigere, et ad modum et ad formam rectitudinis revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, ut superius est enarratum, praefatam mulierem, ne mandatum tuum contemptible esse videatur, ad domum matris omni appellatione et excusatione cessante redire compellas, et, imposita sibi de tanto excessu poenitentia condigna, postquam ea in domo materna per mensem steterit, ad tertium reverti permittas, et legitime sibi coniungi.

Capitulum II.
Sponsalia de futuro, cum una etiam contra interdictum ecclesiae contracta, non habent dirimere matrimonium, postea contractum cum alia.

Idem Vigoriensi et Baronensi Episcopis.
Ex literis venerabilis fratris nostri Cantuariensis archiepiscopi apostolicae sedis legati ad nos pervenit, quod, quum G. de sancto Leodegario M. filiam suam absentem cuidam iuveni, R. nomine, desponsasset, postmodum, quibusdam ipsius mulieris consanguineis procurantibus, memoratus R. cum ea praesente per verba praesentis temporis contraxit, sicut dicitur, matrimonium; fide hinc inde corporaliter praestita, quod vir mulierem sicut uxorem legitimam de cetero exhiberet, et ipsa reverenter ei sine contradictione sicut viro legitimo obediret, nihilque defuit, nisi solennitas in facie ecclesiae celebranda, quae propter tempus quadragesimae tunc non potuit effectui mancipari. Postea orta suspicione, quod praefatus R. ad alia desideraret vota transire, ad examen fuit iam dicti archiepiscopi causa perlata, qui sub anathematis interminatione prohibuit, sicut ex literis ipsius accepimus, ne, antequam de praescripto negotio plene constaret, vir ad secunda vota transiret. Sed ipse, praescripta prohibitione contempta, filiam V. Matildam nomine in facie ecclesiae sibi solenniter copulavit uxorem. Postmodum vero duabus mulieribus et viro coram archiepiscopo constitutis, praefatus R. publice confessus est, se cum Maria, sicut superius dictum est, matrimonium contraxisse, et aliam, scilicet Matildam, prava quorundam suggestione seductum postmodum accepisse. Maria vero constanter asseruit, quod pater eius non moverat de voluntate eius querelam, adiiciens, quod inter ipsam et praefatum R., excepta sola fide de contrahendo matrimonio, nulla obligatio intercesserat, quam, quia ipse non servaverat, servare minime tenebatur, et ideo, quia eam, quam secundo acceperat, relinquebat. Quum autem praefatum R. illa tanquam proprium virum restitui postularet, et archiepiscopus vellet de matrimonio primo cognoscere, ob id maxime, quia mulieres dicebantur sese consanguinitate contingere, ac per hoc tam adulterii quam incestus vitium timebatur, dicta M. ad sedem apostolicam appellationis vocem emisit, et festum circumcisionis proxime praeteritum terminum appellationi praefixit. Cuius appellationi archiepiscopus deferens, eidem Mariae sub periculo animae et excommunicationis interminatione districtius interdixit, ne cui nuberet, donec causa ipsa coram nobis, vel coram delegatis ab apostolica sede iudicibus finem debitum sortiretur. Ipsa tamen, de remedio appellationis confisa, cuidam alii, V. nomine, nihilominus nupsit. Et super hoc citata coram archiepiscopo noluit propter appellationem, quam obiecerat, apparere. Quum igitur absentibus partibus non videretur nobis negotium finiendum, ipsum experientiae vestrae, de qua plene confidimus, committentes, praesentium auctoritate Mandamus, quatenus, partibus ante vestram praesentiam convocatis, inquiratis diligentius veritatem, et, si nihil constiterit, quod impediat, praeter consensum de futuro, qui inter praefatos R. et M. asseritur praecessisse, secunda matrimonia inviolabiliter observanda sublato appellationis obstaculo iudicetis. Licet enim contra interdictum ecclesiae ad secunda vota transire non debuerit, non est tamen conveniens, ut ob id solum sacramentum coniugii dissolvatur. Alia tamen poenitentia eis debebit imponi, quia contra prohibitionem ecclesiae hoc fecerunt. [Dat. Non. Febr.]

Capitulum III.
Si hi, qui dicebantur consanguinei, contraxerunt contra praeceptum iudicis, debent separari, donec de causa cognoscatur.

Idem Paduano Episcopo.
De muliere (Et infra: [cf. c. 6. de spons. IV. 1.]) Illos autem, qui pro consanguinitate prohibentur coniungi, et post contra interdictum ecclesiae se receperint, excommunicationi debes subiicere, donec tamdiu separentur, quousque legitime cognoscatur, utrum eorum matrimonium possit et debeat de iure stare.

T i t u l u s X V I I .
Qui filii sint legitimi.

Capitulum I.
Naturalis, ex soluto genitus et soluta, legitimatur per subsequens parentum coniugium, etiam quoad hereditatem.

Alexander III.
Conquestus est nobis H. lator praesentium, quod, quum quandam mulierem neptem R. in uxorem acceperit, praefatus R. patruus mulieris ipsam exheredare conatur eo, quod ante desponsationem matris suae nata fuerit, licet postea, prout dicitur, pater mulieris praefatae matrem ipsius acceperit in uxorem. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si est ita, nullius contradictione vel appellatione obstante, eam legitimam esse iudicetis, praedicto R. ex nostra et vestra parte inhibentes, ne saepe dictae mulieri et heredibus suis hac occasione super heredidate paterna molestiam inferat vel gravamen. Si autem contra hoc venire praesumpserit, eum sublato appellationis remedio severitate ecclesiastica percellatis.

Capitulum II.
Separato matrimonio in facie ecclesiae contracto, filii, geniti vel concepti ante sententiam, sunt legitimi.

Idem.
Quum inter I. Veterem concivem vestrum et T. mulierem divortii sententia canonice sit prolata, filii eorum, qui ante sententiam ipsam nati fuerunt, et ille, qui tunc conceptus erat, non debent exinde sustinere iacturam, quum parentes eorum publice et sine contradictione ecclesiae matrimonium inter se contraxisse noscantur. Ideoque sancimus, ut filii eorum, quos ipsi ante divortium habuerunt, et qui concepti fuerant ante latam sententiam, non minus habeantur legitimi, et quod in bona paterna hereditario iure succedant, et de parentum facultatibus nutriantur. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos filios memorati I. et praedictae mulieris succedere in bona paterna, et exinde nutriri non prohibeatis, nec occasione divortii inter parentes eorum eis a quoquam molestiam vel gravamina sustineatis inferri.

Capitulum III.
Statur verbo viri et mulieris, qui negant aliquem filium, nisi indiciis et testibus probetur contrarium.

Idem Rothomagensi Archiepiscopo.
Transmissae nobis tuae literae continebant, quod, quum N. civis tuus usque ad iuventutem quendam puerum nutrivisset, uxore sua M. tunc non desponsata sibi cohabitante, postmodum ipsam, sicut dicitur, legitime desponsavit, et filios sustulit ex eadem. Quibus paternam hereditatem petentibus, praedictus iuvenis contradicit, gerens se filium et heredem, quamvis a vicinia, quae ipsum filium eorum esse credebat, spurius diceretur. Praedicti vero N. et uxor eius Matilda praefatum iuvenem spurium suum aut legitimum filium esse negabant, sed dicebant, quod eum pietatis intuitu nutrivissent. Quum autem quaestio coram te mota esset, et praedictus iuvenis pro eo, quod iuri stare nolebat, vinculo sit excommunicationis adstrictus, quid de hoc agere debeas, nos consulere voluisti. Super hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus, quod in tali casu standum est verbo viri et mulieris, nisi certis indiciis et testibus tibi constiterit, esse filium iuvenem memoratum.

Capitulum IV.
Illegitima proles est, quam viro vivente uxor ex adulterio concepit, sive cum adultero sive cum viro moretur.

Idem Exoniensi et Vintoniensi Episcopis, et Abbati Herfordensi.
Causam, quae (Et infra: cf. c. 17. de off. iud. del. I. 29.) Si, partibus ante praesentiam vestram convocatis, legitime vobis constiterit, quod saepe dicta Agatha de Anelina muliere, tempore Alani viri sui, ipsa cum eo tanquam cum viro suo morante, vel R. patre dictae Agathae, ipsam A. adhuc habente virum, publice tenente, nata fuit, eam non fuisse legitimam eiusdem R. filiam iudicetis, quia non potuit esse uxor, quae viri sui torum maculans, [et] alii, dum ille viveret, copulari et cohabitare praesumpsit. Ceterum etc. (cf. c. 3. de dol. et cont. II. 14.)

Capitulum V.
Quaestio nativitatis, opposita petenti hereditatem coram iudice sacculari, est ad ecclesiasticum iudicem transmittenda. H. d. et est textus multum notabilis et allegabilis.

Idem Exoniensi Episcopo et Abbati Herfordensi.
Lator praesentium R., non sine multo discrimine sui corporis ad nostram accedens praesentiam, sua nobis conquestione proposuit, quod, quum avus suus uxores duos habuerit, de quarum una eius pater processit, de altera Hug. patruum suum sustulit, idem [Hug.] XL. acras terrae, quae ipsum et patrem eiusdem R. contigerunt, per violentiam detinet, nec eidem R., qui succedere in bonis paternis debet, debitam partem vult exhibere. Quum autem idem R. H. coram saeculari iudice super hereditate avi eiusdem R. patris dicti H. traxisset in causam, ille sibi praesumpsit obiicere, quod pater eius non fuit de legitimo matrimonio natus, et ideo de hereditate quondam avi sui nihil posset [sibi] iure successorio vendicare. Tandem vero, quum super quaestione nativitatis coram venerabili fratre nostro Norvicensi episcopo diu tractatum fuisset, ad nostram exstitit audientiam appellatum. Sed, eo veniente, altera pars per se vel per alium suam nobis exhibere praesentiam contempsit. Ideoque, nolentes causam ipsam diutius protrahi, eam experientiae vestrae committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus utramque partem ante vestram praesentiam convocetis, et, rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, ipsam causam super quaestione nativitatis patris eiusdem B. infra duos menses post harum susceptionem literarum sublato appellationis obstaculo terminetis. Si vero infra duos menses praefatus H. non poterit probare legitime quod ei de paterna hereditate obiecit, extunc saeculari domino, sub cuius iudicio de hereditate causa vertitur intimetis, ut pro quaestione nativitatis non dimittat, quin causam super hereditate audiat et decidat.

Capitulum VI.
Naturales legitimantur per subsequens parentum coniugium, spurii vero non. H. d. inhaerendo verbis literae, et est capitulum famosum, et quotidie allegatur in utroque foro.

Idem Exoniensi Episcopo.
Tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti post contractum matrimonium legitimi habeantur. Si autem vir vivente uxore sua aliam cognoverit, et ex ea prolem susceperit, licet post mortem uxoris eandem duxerit, nihilominus spurius erit filius, et ab hereditate repellendus; praesertim si in mortem uxoris prioris alteruter eorum aliquid fuerit machinatus, quoniam matrimonium legitimum inter se contrahere non potuerunt.

Capitulum VII.
De causa civili inter laicos non cognoscit ecclesia; cognoscit tamen, an quis sit de legitimo matrimonio natus.

Idem Londonensi et Vigoriensi Episcopis.
Causam, quae inter R. et F. super eo, quod mater iam dicti R. dicitur non fuisse de legitimo matrimonio nata, agitari dignoscitur, vobis iam pridem commisimus terminandam. Verum quia in literis nostris inseri fecimus, ut saepe fato R. possessionem [eorum] omnium, quorum possessor exstitit, quando avus suus proficiscendi Hierosolymam iter arripuit, ante principalis causae ingressum faceretis appellatione cessante restitui, si eadem possessione fuisset per violentiam spoliatus: nos attendentes, quod ad regem pertinet, non ad ecclesiam de talibus possessionibus iudicare, ne videamur iuri et dignitati carissimi in Christo filii nostri Henrici regis, Anglorum [principis], detrahere, qui, sicut accepimus, motus est et turbatus, quod de possessionibus scripsimus, quum ipsarum iudicium ad se asserit pertinere, volumus et fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus regi possessionum iudicium relinquentes, de causa principali, videlicet utrum mater praedicti R. de legitimo sit matrimonio nata, plenius cognoscatis, et causam huiusmodi secundum aliarum literarum nostrarum tenorem appellatione remota terminetis; licet incongruum videatur, ut matrimonium genetricis praefati R. impetatur, quod ea vivente non fuit, ut dicitur, impetitum.

Capitulum VIII.
Si mulier, per iudicium ecclesiae separata a primo, vivente illo contrahit cum secundo, legitima erit proles, quam ex illo suscepit.

Idem Episcopo et Archidiacono Vincentino.
Perlatum est ad audientiam nostram, quod, quum H. filius quondam Lazari, ad partes Constantinopolitanas transisset, et ibi moram per decennium et amplius faciens, ad I. uxorem suam non rediens, ipsa apud bonae memoriae I. quondam Vincentinum episcopum adversus eum querelam deposuit, et quod eum non posset diutius exspectare, nihilominus allegavit. Episcopus vero, sicut vir providus et discretus, parentibus praedicti viri mandavit, ut pro eo mitterent, et ipsum ad propria revocarent. Quumque, elapso longi temporis spatio, vir praedictus non remearet ad propria, episcopus in conspectu ecclesiae, auditis rationibus mulieris, inter eos sententiam divortii promulgavit, et mulieri, ut alium virum duceret, plenariam facultatem indulsit. Ideoque quia huius rei veritas nobis non constat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus rem ipsam diligenter investigetis, et, si vobis constiterit, quod episcopus inter eos sententiam divortii tulerit, filios eius, quos sustulit de alio, ad cuius copulam auctoritate praedicti episcopi sine quaestione et contradictione ecclesiae migravit, legitimos iudicetis, eos hac occasione ab hereditate non patientes excludi. Et si quis contra hoc niti voluerit, ei auctoritate apostolica silentium penitus imponatis.

Capitulum IX.
Filii, nati ex matrimonio clandestino per ecclesiam approbato, sunt legitimi. H. d. inhaerendo literae.

Idem Belvacensi Episcopo.
Quod nobis (Et infra: [cf. c. 2. de cland. desp. IV. 3.]) Si qui autem de clandestino matrimonio, postmodum ab ecclesia comprobato et rato habito, generati fuerint, eos legitimos iudices filios et heredes.

Capitulum X. Nati ex matrimonio, contracto contra publicae honestatis iustitiam, illegitimi sunt, et ab hereditate parentum excludendi. Et tene menti hunc casum, quia saepe per ignorantiam accidit.

Coelestinus III. Eboracensi Archiepiscopo.
Referente nobis (Et infra:) Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, publicae honestatis iustitia prohibente, matrimonium inter eos contrahi non potuit, et contractum debuit separari, ac per hoc, quum filii nec per ecclesiae permissionem, nec per paternam ignorantiam excusentur, ad successionem bonorum paternorum non videntur aliquatenus admittendi.

Capitulum XI.
Ad docendum prolem illegitimam non sufficit probare impedimentum matrimonii, si fuit in facie ecclesiae contractum.

Idem.
Pervenit sane ad nos ex insinuatione L. viduae, quod, quum inter G. patrem suum, et A. matrem illius matrimonium fuisset legitime celebratum, et, quamdiu vixerunt, quiete permanserunt, post illorum decessum quidam asserentes, eam de non legitimo matrimonio fuisse susceptam, a paterna hereditate tanquam illegitimam amovere conantur. Mandamus itaque discretioni vestrae per apostolica scripta, quatenus, si est ita, dictam viduam auctoritate nostra legitimam nuncietis.

Capitulum XII.
Statur dicto testium, qui probant aliquem legitimum, licet fama viciniae et tractatus parentum habeat contrarium.

Innocentius III.
Per tuas nobis literas intimasti, quod R. ex muliere quadam, quam secundum opinionem maioris partis viciniae in concubinam habebat, prole suscepta, quandam post, et aliam, ea defuncta, duxit in uxorem, et ea, de qua prolem susceperat, virum sibi alium copulavit. Processu vero temporis idem R. in praesentia multorum firmavit proprio iuramento, quod eam, quam habere visus fuerat concubinam, prius affidaverat in uxorem, quam ex ea filium genuisset, et postea, quum per sex annos et ultra vixisset, dum ageret in extremis, eum, quem ex ea susceperat, in testamento heredem instituens, legitimum filium appellavit. Quum autem tuae inquisitioni et decisioni fuisset commissum, an filius sic susceptus legitimus esset heres ipsius R. et ad eius patrimonium admittendus, tu praeter id, quod ex quadam decretali bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri standum esse super hoc verbo viri et mulieris credebas, receptis testibus, a filio eiusdem R. productis, quibus legitime comprobavit, praedictum R. matrem suam in capella sancti Sergii affidasse, eum ipsius R. heredem esse legitimum iudicasti. Nos autem attendentes, quod plus est quod in veritate agitur, quam quod simulate concipitur, licet iam dictus R., quum, ea dimissa, quam ut concubinam habuerat, ad alia vota transiverit, videatur ex ipso facto matrimonium, quod inter eos celebratum fuerat, denegasse, quia tamen desponsatio, per testes legitimos comprobata, eos matrimonialiter fuisse coniunctos ostendit, sive desponsatio ipsa fuerit de praesenti, ut per consensum legitimum, per verba de praesenti expressum, copula matrimonii inter eos fuerit celebrata, sive per verba de futuro, carnali copula subsecuta, non tam decretali dicti praedecessoris nostri, quae in casu dissimili loquitur, quam inductis probationibus innitentes, te processisse legitime respondemus, sententiam tuam auctoritate apostolica confirmantes, et praesentis scripti patrocinio communimus auctoritate apostolica tibi praesentium iniungentes ut sententiam ipsam facias monitione praemissa per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. [Dat. Reate III. Non. Aug. 1198.]

Capitulum XIII.
In terris ecclesiae Papa potest libere illegitimos legitimare, in terris vero alienis non, nisi ex causis multum arduis, vel nisi in spiritualibus; tunc tamen indirecte et per quandam consequentiam intelligitur legitimare etiam quoad temporalia. Hoc tamen ultimum non est sine scrupulo. H. d. secundum intellectum, qui placet Panorm. et est cap. difficile et multum famosum.

Idem nobili viro G. Montis Pessulani.
Per venerabilem fratrem nostrum, Arelatensem archiepiscopum, ad sedem apostolicam accedentem, tua nobis humilitas supplicavit, ut filios tuos legitimationis dignaremur titulo decorare, quatenus eis, quo minus tibi succederent, natalium obiectio non noceret. Quod autem super hoc apostolica sedes plenam habeat potestatem, ex illo videtur, quod, diversis causis inspectis, cum quibusdam minus legitime genitis, non naturalibus tantum, sed adulterinis etiam dispensavit sic ad actus spirituales illos legitimans ut possint in episcopos promoveri. Ex quo verisimilius creditur et probabilius reputatur, ut eos ad actus legitimare valeat saeculares, praesertim si praeter Romanos Pontifices inter homines superiorem alium non cognoscant, qui legitimandi habeat potestatem; quia, quum maior in spiritualibus tam providentia quam auctoritas et idoneitas requiratur, quod in maiori conceditur licitum esse videtur et in minori. Per simile quoque id videtur posse probari, quum eo ipso, quod aliquis ad apicem episcopalis dignitatis attollitur, eximitur a patria potestate. Praeterea etiamsi simplex episcopus scienter servum alterius in presbyterum ordinaret, licet ordinator satisfacere domino iuxta formam canonicam teneretur, ordinatus tamen iugum evaderet servitutis. Videretur siquidem monstruosum, ut, qui legitimus ad spirituales fieret actiones, circa saeculares actus illegitimus, remaneret. Unde, quum in spiritualibus dispensetur, consequenter intelligitur in temporalibus dispensatum. Id autem in patrimonio beati Petri libere potest apostolica sedes efficere, in quo et summi Pontificis auctoritatem exercet, et summi principis exsequitur potestatem. Quum ergo videatur ex his legitimandi auctoritas non tantum in spiritualibus sed in temporalibus etiam penes Romanam ecclesiam residere, ut super hoc filiis tuis gratiam faceremus ob tua et progenitorum tuorum merita, qui semper in devotione sedis apostolicae perstitistis, humiliter ex parte tua idem archiepiscopus requirebat. Videbatur autem ex eo trahere maiorem audaciam postulandi, quod non longe petere cogebatur exemplum, sed in favorem petitionis huiusmodi quod nos ipsos in causa simili fecisse dicebat poterat allegare. Quum enim carissimus in Christo filius noster Philippus rex Francorum illustris carissimam in Christo filiam nostram I. Francorum reginam illustrem dimiserit, et ex alia postmodum superducta puerum susceperit et puellam, et tu similiter exclusa legitima superduxeris aliam, ex qua filios suscepisti: sicut cum filiis regis eiusdem, sic cum tuis credebatur de benignitate apostolicae sedis dispensandum, praesertim quum maior id necessitas suaderet, et tu nobis specialius sis subiectus: siquidem rex Francorum ex inditae recordationis regina Francorum olim legitimum suscepit heredem, qui ei optatur et creditur in regni solis successurus; tu vero, ex legitima coniuge masculinum non habes heredem, qui tibi et in devotione nostra et propria hereditate succedat. Insuper, quum rex ipse in spiritualibus nobis subiaceat, tu nobis et in spiritualibus et in temporalibus es subiectus, quum partem terrae tuae ab ecclesia Magalonensi possideas, quam ipsa per sedem apostolicam temporaliter recognoscit, quare Magalonensi ecclesia mediante nobis idem archiepiscopus asserebat temporaliter subiacere. Verum, si veritas diligenter inspicitur, non res similis, sed valde dissimilis invenitur. Nam rex ipse a praedicta regina per bonae memoriae Remensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum, fuit per sententiam separatus; tu vero uxorem tuam a te, sicut dicitur, temeritate propria separasti. Ipse quoque, priusquam ad eum prohibitio de non contrahendo cum altera pervenisset, aliam superduxit, ex qua prolem geminam noscitur suscepisse; sed tu in contemptum ecclesiae aliam superinducere attentasti, propter quod ipsa in te gladium exercuit ecclesiasticae ultionis. Praeterea rex ipse praedictae reginae contra matrimonium impedimentum affinitatis obiecit, et coram praefato archiepiscopo testes induxit, cuius sententia quia cassata fuit solummodo propter iudiciarium ordinem non servatum, nos ei post restitutionem [praefatae] reginae super hoc alios cognitores duximus deputandos. Tu vero uxori tuae nihil, quod divortium induceret, sicut asseritur, obiecisti, quum, etsi fides tori sit unum de tribus bonis coniugii, non tamen ipsius violatio coniugale vinculum violasset. De filiis ergo eiusdem regis, utrum legitimi vel illegitimi fuerint, quamdiu pendet quaestio affinitatis obiectae, potest non immerito dubitari. Nam si affinitas fuerit comprobata, praedictam reginam non esse regis coniugem apparebit, et per consequens alia videbitur sibi legitime copulata, et filios ei legitimos peperisse. De tuis vero, quod sint legitimi nati, nec tu ipse proponis, nec ulla praesumitur ratione. Insuper quum rex ipse superiorem in temporalibus minime recognoscat, sine iuris alterius laesione in eo se iurisdictioni nostrae subiicere potuit et subiecit. In quo forsitan videretur aliquibus, quod per se ipsum, non tanquam pater cum filiis, sed tanquam princeps cum subditis potuit dispensare. Tu autem nosceris aliis subiacere. Unde sine ipsorum forsan iniuria, nisi praestarent assensum nobis, in hoc subdere te non posses, nec eius auctoritatis exsistis, ut dispensandi super his habeas facultatem. Rationibus igitur his inducti regi gratiam fecimus requisiti, causam tam ex veteri quam ex novo testamento trahentes, quod non solum in ecclesiae patrimonio, super quo plenam in temporalibus gerimus potestatem, verum etiam in aliis regionibus, certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus, non quod alieno iuri praeiudicare velimus, vel potestatem nobis indebitam usurpare, quum non ignoremus, Christum in evangelio respondisse: "Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Propter quod postulatus, ut hereditatem divideret inter duos, quis," inquit, "constituit me iudicem super vos?" sed, quia, sicut in Deuteronomio continetur; "Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris, inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram, et iudicium inter portas tuas verba videris variari:" surge et adscende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, venies ad sacerdotes Levitici generis, et ad iudicem, qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem, et facies quaecunque dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, sequerisque eorum sententiam nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, decreto iudicis morietur, et auferes malum de Israel." Sane, quum Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobatur [in hoc], ut quod ibi decernitur in novo testamento debeat observari. Locus enim, quem elegit Dominus, apostolica sedes esse cognoscitur sic, quod eam Dominus in se ipso [e] lapide angulari fundavit. Quum enim Petrus urbem fugiens exivisset, volens eum Dominus ad locum, quem elegerat, revocare, interrogatus ab eo: "Domine, quo vadis?" respondit: "venio Romam iterum crucifigi," quod intelligens pro se dictum, ad locum ipsum protinus est reversus. Sunt autem sacerdotes Levitici generis fratres nostri, qui nobis iure Levitico in exsecutione sacerdotalis officii coadiutores exsistunt. Is vero super eos sacerdos sive iudex exsistit, cui Dominus inquit in Petro: "Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis." Eius vicarius, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum. Tria quippe distinguit iudicia: primum inter sanguinem et sanguinem, per quod criminale intelligitur et civile; ultimum inter lepram et lepram, per quod ecclesiasticum et criminale notatur; medium inter causam et causam, quod ad utrumque refertur, tam ecclesiasticum quam civile, in quibus quum aliquid fuerit difficile, vel ambiguum, ad iudicium est sedis apostolicae recurrendum, cuius sententiam qui superbiens contempserit observare mori praecipitur et auferri malum de Israel, id est, per excommunicationis sententiam, velut mortuus, a communione fidelium separari. Paulus etiam, ut plenitudinem potestatis exponeret, ad Corinthios scribens ait: "nescitis, quoniam angelos iudicabitis, quanto magis saecularia?" Porro saecularis officium potestatis interdum et in quibusdam per se, nonnunquam autem et in nonnullis per alios exsequi consuevit. Licet igitur cum filiis saepe dicti regis Francorum, de quibus, an fuerint legitimi ab initio, dubitatur, duxerimus dispensandum: quia tamen tam lex Mosaica quam canonica sobolem susceptam ex adulterio detestatur, testante Domino, quod manzeres et spurii usque in decimam generationem in ecclesiam non intrabunt, canone vero vetante tales ad sacros ordines promoveri, saecularibus quoque legibus non solum repellentibus eos a successione paterna, sed negantibus ipsis etiam alimenta: petitioni tuae non duximus annuendum, donec, si fieri poterit, et culpa levior et iurisdictio liberior ostendatur, licet personam tuam specialis delectionis brachiis anplexemur et in quibus cum Deo et honestate possumus specialem tibi velimus gratiam exhibere.

Capitulum XIV.
Si coniugatus, vivente prima, in facie ecclesiae contrahit cum secunda hoc ignorante, legitima erit eorum proles.

Idem H. et R. Canonicis Beneventanis.
Ex tenore literarum vestrarum nobis innotuit, quod, quum G. vidua hereditatem R., quondam mariti sui a Landulfo de Granno et nepotibus suis cum fructibus inde perceptis, in praesentia vestra, qui ex delegatione nostra de causa cognoscebatis eadem, sibi et pupillo filio suo restitui postularet, pars adversa petitionem eius nitebatur excludere, pro eo, quod eundem R. maritum ipsius viduae de adulterio genitum asserebat, proponens, quod dicti Roberti pater, vivente uxore legitima, quandam aliam, Maruciam nomine, superduxit, ex qua praefatum Robertum maritum ipsius viduae generavit. E contra vero pars viduae respondebat, quod, quum praefata Marucia, nesciens, quod dicti Roberti pater aliam haberet uxorem, cum ipso in ecclesiae facie contraxisset, filius, quem suscepit ex ea, legitimus debebat haberi, quum non debeant illegitimi reputari qui de adultera conscia non nascuntur. Quumque diutius super hoc in vestra fuisset praesentia litigatum, et nos nullorum prudentum sententia, quorum consilium requisistis, in hoc invicem discordaret, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur, intellectis his et aliis, quae per vestras nobis literas intimastis, habito cum fratribus nostris diligenti tractatu, Intelligentes, quod pater praedicti R. matrem ipsius in facie ecclesiae, ignaram penitus, quod ipse aliam sibi matrimonialiter copulasset, duxerit in uxorem, et dum ipsa coniux ipsius legitima putaretur, dictum R. susceperit ex eadem, in favorem prolis potius declinamus, memoratum R. quoad hoc legitimum reputantes. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus [et] vos eum legitimum reputetis in ceteris iuxta tenorem literarum nostrarum ratione praevia processuri. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Oct. 1205.]

Capitulum XV.
Proles infidelium, qui postea convertuntur, legitima est, etiamsi parentes sunt in gradu prohibito lege canonica.

Idem Episcopo Tib.
Gaudemus (Et infra: [cf. b. 8. de divort. IV. 19.]) Ceterum prolem, de infidelium coniunctionibus natam, qui secundo, tertio vel ulteriore gradu secundum opinionem illorum matrimoniali contraxerunt affectu, post fidem receptam, utilitate publica suadente, legitimam volumus reputari. [Qui autem etc. cf. c. 8. de divort. IV. 19.]

T i t u l u s X V I I I .
Qui matrimonium accusare possunt, vel contra illud testari.

Capitulum I.
Quum agitur de foedere matrimonii, reo absente contumaciter, possunt super impedimento matrimonii recipi testes, dummodo sint legitimi; et ad dicta eorum fertur sententia.

Alexander III. Parisiensi Episcopo.
Relatum est nobis ex parte tua, quod, quum pater cuiusdam puellae eam cuidam civi Parisiensi nuptui tradidisset, maritus post aliquot annos, quibus cum uxore permansit, propter homicidium, quod commisit, de civitate timore mortis exivit. Nunc autem dicitur et videtur legitime posse probari, quod pater praedictae puellae ad Christianitatem iuvenem tenuit, et, quod est amplius, eum de sacro fonte levavit; sed literis tuis quaesitus nondum potuit inveniri, licet quinquennium sit transactum. Ceterum quia super hoc tua nos duxit fraternitas consulendos, consultationi tuae taliter respondemus, quod, si iuvenis et puella aliquot annis sine quaestione fuerunt [simul], qui praescriptum matrimonium nunc accusant non videntur suspicione carere. Ceterum si manifestum est quod asseritur, aut legitimi accusatores et testes appareant omni exceptione maiores, postquam iuvenis fuerit cum omni diligentia requisitus, etiamsi nequiverit inveniri, testes recipere poteris, et fine canonico iudicium terminare. Tu tamen ita procedas, quod amorem aliquem aut commodum temporale nequaquam praeponere iustitiae videaris. Sane illi quibus scientibus et tacentibus matrimonium est contractum non sunt contra ipsum ulterius audiendi.

Capitulum II.
Accusatio et testimonium in causa matrimoniali personaliter, et non per literas, fieri debent.

Clemens III.
A nobis est ex parte ecclesiae vestrae quaesitum, utrum aliqui, super accusatione matrimonii nihil voce propria depromentes, debeant per solam chartulae conscriptionem admitti. Ad hoc respondemus, quod in talibus, nisi quantum ad praesumptionem, nullius momenti est conscriptio quoad sententiam proferendam, nisi alia legitima adminicula suffragentur. Praeterea, quia et hoc consultationi fuit additum, proinde respondemus, quod, qui sponsalibus interfuerunt et tacuere quaesiti, non sunt postea recipiendi, si velint contra matrimonium aliqua confiteri, nisi de his aliqua velint dicere quae in veritate postea didicerunt, de quibus quum constet, eos nihil factae interrogationis tempore cognovisse, qualiter ab his qui accusant matrimonium vel aliquid protestantur recipiendum sit sacramentum et post quot annos sint aliqui in accusatione matrimonii audiendo praesentibus literis non duximus annectendum. Quia forma huius sacramenti paene in omnibus patet canonibus diligenter expressa et quia per varietatem casuum et diversitates personarum certa de annorum spatio his non possit meta praefigi. [Dat. Laterani.]

Capitulum III.
In causa matrimoniali super consanguinitate et contractu testificari possunt consanguinei et parentes.

Clemens III. Papa Florentino Episcopo.
Videtur nobis, quod secunda, quam contra prohibitionem ecclesiae duxit, non sit uxor, etsi primam non haberet desponsatam. Nam quod contra interdictum et ordinem ecclesiae factum est, ratum non haberi tanquam inordinatum, tam divinae quam humanae legis auctoritas proclamat. Quia igitur ea, quam inordinate superduxit, prohibitione renitente uxor non est, cogendus est eam recipere, quam iuravit et desponsavit, atque ex ea prolem genuit, ut iuramenti religio non vilipendatur, et fides promissa adinvicem conservetur, et proles in cultu Dei nutriatur et educetur, et alii exinde occasionem peierandi et alias decipiendi assumere non valeant. Quod autem parentes, fratres et cognati utriusque sexus in testificatione suorum ad matrimonium coniungendum vel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur, et tam divinis quam humanis legibus similiter adprobatur. Ideo enim maxime parentes recipiuntur, et, si defuerint parentes, proximiores admittuntur, quoniam unusquisque suam genealogiam cum testibus et chartis, tum etiam ex recitatione maiorum scire laborat. Quia igitur aliis melius sciunt, ideo maxime admittuntur. Similiter recipiuntur in testificatione matrimonii gratia coniungendi. Qui enim melius recipi debent, quam illi, qui melius sciunt, et quorum est interesse, ita, ut, si non interfuerint, et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium? Quod vero legitur: "pater non recipiatur in causa filii, nec filius in causa patris," in criminalibus causis et contractibus verum est, in matrimonio vero coniungendo et disiungendo ex ipsius coniugii praerogativa, et quia favorabilis res est, congrue admittuntur.

Capitulum IV.
Invita desponsata, postea sponte cognita, contra matrimonium non auditur.

Idem.
Insuper adiecisti, quod aliquis, cum quadam innubili puella contraxit, quae, tandem aetatis metas attingens, et ab illo pluries cognita, post quatuor aut quinque annos, a praefata aetate decursos, contra matrimonium proclamavit, asserens, se semper ab initio dissensisse ab illo, et quod dicit per testes probat fama et conversatione praeclaros. In hoc itaque casu sentimus, quod adversus matrimonium audiri non debet, quae, ante cognitionem sui legitimum annum attingens, quum potuit, minime reclamavit. Sicut enim ante legitimum consensum, qui in duodecimo anno spectatur, secundum ius canonicum potuit dissentire: sic, postquam legitimo tempore accedente semel etiam copulae carnali consensit, ex ratihabitione sibi super hoc silentium non ambigitur indixisse. [Rursus quidam etc. cf. c. 6. Qui cler. vel vov. IV. 6.]

Capitulum V.
Repellitur accusans matrimonium propter quaestum.

Innocentius III. Archiepiscipo, Praeposito et Priori sanctae Mariae de Albanen. Genuensibus.
Significante M. de Canula cive Ianuensi nostro est apostolatui declaratum, quod, quum ipse N. duxisset legitime in uxorem, S. mater mulieris ipsius nisa est matrimonium accusare, ut ab eo pecuniam extorqueret. Et licet intellectui suo prava non possint opera respondere, nihilominus tamen vult habere pecuniam, ut a matrimonii eiusdem [de cetero] accusatione desistat. Quum igitur non sit malitiis hominum indulgendum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, ipsam mulierem ab accusatione ipsius matrimonii repellentes, eidem super hoc silentium imponatis. [Tu frater etc. Dat. Lat. XVII. Kal. Iul. 1204.]

Capitulum VI.
Repellitur ab accusatione matrimonii qui denunciationis tempore tacuit, nisi denunciationem probabiliter ignoravit, vel iuret de novo didicisse, et quod non obiicit illam malitiose.

Idem.
Quum in tua dioecesi (Et infra: [cf. c. 30. de dec. III. 30.]) Si vero post contractum matrimonium aliquis appareat accusator, quum non prodierit in publicum, quando banna secundum consuetudinem in ecclesiis edebantur, utrum vox suae debeat accusationis admitti, merito quaeri potest. Super quo sic duximus distinguendum, quod, si tempore denunciationis praemissae is, qui iam coniunctos impetit, extra dioecesim exsistebat, vel alias denunciatio non potuit ad eius notitiam pervenire, ut puta, si nimiae infirmitatis fervore laborans sanae mentis patiebatur exsilium, vel in annis erat tam teneris constitutus, quod ad comprehensionem talium eius aetas sufficere non valebat, seu alia causa legitima fuerit impeditus, eius accusatio debet audiri. Alioquin, quum rationabiliter praesumatur, quod denunciationem publice factam idem exsistens in ipsa dioecesi minime ignoravit, tanquam suspectus est procul dubio repellendus, nisi proprio firmaverit iuramento, quod postea didicerit ea, quae obiecerit, et ad hoc ex malitia non procedat, quia tunc, etiamsi didicisset ab illis, qui denunciationis tempore siluerunt, claudi non debet eidem aditus accusandi, quoniam, etsi ab impetitione huiusmodi culpa de silentio tali contracta illos excluderet, iste tamen amoveri nequiret, quum culpabilis non exsistat. [Utrum autem etc. cf. c. 44. de test. II. 22. Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

T i t u l u s X I X .
De divortiis.

Capitulum I.
Homicidium necessarium non privat spe coniugii, sed machinatio in mortem coniugis sic.

Ex concilio apud Wormaciam.
Si qua mulier in mortem mariti sui cum aliis [hominibus] consiliata est, et ipse vir aliquem illorum se defendendo occiderit, et hoc probare [potest], potest ipse vir ipsam uxorem dimittere, et post mortem uxoris, si voluerit, aliam ducere. Ipsa autem insidiatrix poenitentiae absque spe coniugii stet subiecta.

Capitulum II.
Coniuges propter alterius crimen non separantur, nisi spiritualiter fornicentur, et tunc durat coniugium, eis etiam separatis.

Alexander III.
Quaesivit a nobis tua fraternitas, utrum mulier pro latrocinio aut quolibet alio crimine a viro suo debeat separari, et alii nubere, et de viro simili modo quaestionem proposuisti, utrum pro quolibet flagitio possit a coniuge dividi, et aliam sibi legitime matrimonio copulare. Nos itaque taliter respondemus, quod mulier pro furto vel alio crimine viri sui, nisi ipse eam ad maleficia sua trahere nitatur, et fidei suae religionem corrumpere velit, ab eo separari non debet, nec alii aliqua ratione copulari. Verum si coniugem suam ad infidelitatis maleficium traxerit, mulier a viro recedere poterit et separari, ita, quod ei nubere alii non licebit, quia, licet separentur, semper tamen coniuges erunt. In viris quoque praesentis sententiae forma servetur.

Capitulum III.
Vir non potest dimittere uxorem sine iudicio ecclesiae, etiam propter impedimentum parentelae notorium. Si fama refert impedimentum coniugii, etiam nemine opponente, episcopus ex officio suo potest de eo inquirere. Si vero impedimentum est notorium, potest episcopus ex officio suo matrimonium separare.

Idem Ambianensi Episcopis.
Porro de comite Pontini, qui filiam B. de sancto Valerico uxorem suam absque iudicio ecclesiae dimisit propterea, quia eam cognatam fuisse uxoris defunctae proponit, haec prudentia tua cognoscat, quod, si etiam parentela esset publica et notoria, absque iudicio ecclesiae ab ea separari non potuit, quare ipsum ad eam recipiendam, quae petit restitutionem ipsius, districte compellas. Quam si recipere noluerit, eum et superinductam vinculo excommunicationis adstringas. Si qui autem apparuerint, qui matrimonium ipsum legitime velint et possint impetere, causam audias, et eam fine debito decidas. Praeterea de H. qui filiam Adelmi, cognatam suam, duxit [in] uxorem, si hoc publicum est et manifestum, nec apparet aliquis, qui matrimonium velit impetere, id tibi respondemus, quod, non apparentibus accusatoribus, et parentela manifesta seu publica exsistente, quod credibile non est, nisi essent consobrini in primo gradu vel secundo, tui officii interest, matrimonia illa adhibita gravitate dissolvere, quae illicite contracta noscuntur. [Ad haec etc. cf. c. 15. de dec. III. 30.]

Capitulum IV.
Repellitur uxor, petens restitutionem mariti, si notorie fornicata est, et maritus continuit.

Idem.
Significasti nobis, quod quidam miles in provincia tua, uxore sua sine iudicio ecclesiae [et auctoritate] dimissa pro eo, quod suggestum sibi fuerat, ipsam incestum cum quodam consanguineo suo commisisse, vinculo fuit propter hoc excommunicationis adstrictus. Verum mulier ipsa non continuit, sed sobolem de alio viro suscepit; nec minus postulat viro restitui, asserens, se ab ipso iniuste [fuisse] dimissam, et eundem virum sibi materiam adulterandi dedisse. Unde, quia nos consuluisti, utrum mulier ipsa debeat viro [suo] restitui, et vir ad eius receptionem compelli, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si notorium est, mulierem ipsam adulterium commisisse, ad eam recipiendam praefatus vir cogi non debet, nisi constaret, ipsum cum alia adulterium commisisse.

Capitulum V.
Matrimonium separatur propter adulterium mulieris, et, si vir postea fornicetur, redintegratur. Et est bonus casus et multum allegabilis.

Idem.
Ex literis tuis accepimus, quod lator praesentium, V. nomine, olim de tua dioecesi quandam duxit, videlicet Luciam, in uxorem, qui, maligno spiritu instigante, paucis temporibus fuere concordes. Proponebat enim idem V., quod illam per violentiam sibi illatam, metu etiam mediante duxisset. Tu vero una cum capitulo tuo, quum tam minis quam admonitionibus inter eos saepe pacem reformare studeres, ei eos temere segregatos pariter reconciliari coegisses: Tandem vir uxorem suam super crimine fornicationis in iure convenit, quae, nescitur quo ducta spiritu, coepit publice confiteri, quod, quum vir negaret ei in debitis et necessariis providere, crimen compulsa est incurrere memoratum. Quumque diligentius a te fuisset admonita, ne ad suggestionem alicuius vel iniquum consilium illud tam turpe contra se proponeret, ipsa id manifestius asserebat. Sane, tu, convocato capitulo tuo et aliis viris discretis, quum ex eorundem consilio utrique privatim continentiam firmiter iniunxeris observandam, ita, quod caste viverent ab invicem segregati, et ex relatione quorundam perceperis, quod aliam memoratus V. intenderet ducere in uxorem, licet ipsum, ne hoc facere aliquatenus attentaret, monueris diligenter, ipse nihilominus extra civitatem furtim cum alia sponsalia et nuptias temere celebravit. Verum quum factum inquirere laborares, ut secundum illud procederes, supra dictus V. rei seriem, prout factum fuerat, explicans et exponens, ad audientiam nostram dicitur appellasse. Unde fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita processit, praetaxatum virum appellatione remota ad legitimam uxorem per excommunicationis sententiam redire compellas, et, iniuncta eidem poenitentia de commisso adulterio cum secunda, priorem maritali affectione ab ipso facias pertractari. [Capellanum etc. cf. c. 1. de sec. nupt. IV. 21. Dat. Laterani.]

Capitulum VI.
Si uxor a viro, lapso in haeresim, propria auctoritate divertit, ad eum reversum redire compellitur; secus, si per iudicium ecclesiae ab eo fuisset separata.

Urbanus III. Florentino Episcopo.
De illa vero, quae, viro suo labente in haeresim, ipsius consortium sine iudicio ecclesiae declinavit, utrum, revertente illo ad catholicam unitatem, ad redintegrandum matrimomium sit cogenda, videtur nobis, quod mulier, maxime si ea intentione decessit, ut lapsus in haeresim taedio pariter et confusione affectus se ab errore suo converteret, ei, quum reversus fuerit, est reddenda, quae, etiamsi reverti noluerit, compellatur. Si vero iudicio ecclesiae ab eo sine spe matrimomii redintegrandi recessit, ad recipiendum eum nullatenus eam dicimus compellendam. [De uxore vero etc. cf. c. 7. de sepult. III. 28.]

Capitulum VII.
Vinculum coniugale non dissolvitur altero coniugum fidelium in haeresim lapso. Sed si unus infidelium coniugum convertatur ad fidem, et alter noluit sibi cohabitare, vel non sine blasphemia, vel sine peccato mortali, solvitur coniugium, et conversus contrahere poterit.

Innocentius III. Ferrariensi Episcopo.
Quanto te magis novimus in canonico iure peritum, tanto fraternitatem tuam amplius in Domino commendamus, quod in dubiis quaestionum articulis ad sedem apostolicam recurris, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, ut opinio, quam in eis quondam habueras, dum alios canonici iuris peritiam edoceres, vel corrigatur per sedem apostolicam vel probetur. Sane tua nobis fraternitas suis literis intimavit, quod, altero coniugum ad haeresim transeunte, qui relinquitur ad secunda vota desiderat convolare et filios procreare, quod, utrum possit fieri de iure, per tuas nos duxisti literas consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum nostrorum consilio respondentes, distinguimus, licet quidam praedecessor noster sensisse aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim, vel decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit. Et in hoc casu intelligimus quod ait Apostolus: "Si infidelis discedit, discedat. Frater enim vel soror non est servituti subiectus in huiusmodi," et canonem etiam, in quo dicitur, quod "contumelia creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur." Si vero alter fidelium coniugum vel labatur in haeresim, vel transeat ad gentilitatis errorem, non credimus, quod in hoc casu is, qui relinquitur, vivente altero possit ad secundas nuptias convolare, licet in hoc casu maior appareat contumelia creatoris. Nam etsi matrimonium verum quidem inter infideles exsistat, non tamen est ratum. Inter fideles autem verum quidem et ratum exsistit, quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, nunquam amittitur; sed ratum efficit coniugii sacramentum, ut ipsum in coniungibus illo durante perduret. Nec obstat, quod a quibusdam forsan obiicitur, quod fidelis relictus non debeat iure suo sine culpa privari, quum in multis casibus hoc contingat, ut si alter coniugum incidatur. Per hanc autem responsionem quorundam malitiae obviatur, qui in odium coniugum, vel quando sibi invicem displicerent, si eas possent in tali casu dimittere, simularent haeresim, ut ab ipsa nubentibus coniugibus resilirent. Per hanc ipsam responsionem illa solvitur quaestio, qua quaeritur, utrum ad eum, qui [vel] ab haeresi vel infidelitate revertitur, is, qui permansit in fide, redire cogatur. [Dat. Lat. Kal. Maii 1199.]

Capitulum VIII.
Pagani, iuncti in gradu prohibito lege canonica tantum, conversi ad fidem non separantur. Hoc primo. Si paganus prius plures uxores habeat, post fidem susceptam adhaerebit primae. Hoc secundo. Et, si repudiata uxore cum secunda contraxerit, etiam post baptismum dimittet secundam, et adhaerebit primae repudiatae, etiamsi repudiata cum alio contraxisset; secus is fornicata fuisset. Hoc tertio.

Idem Tiberiadensi Episcopis.
Gaudemus in Domino et in potentia virtutis ipsius, et Patri luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, uberes gratiarum exsolvimus actiones, quod, sicut nobis tuis literis intimasti, diebus istis novissimis ille, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, ut ad Christianam venirent fidem, multorum paganorum cordibus inspiravit. Utrum pagani uxores accipientes in secundo vel tertio, vel ulteriori gradu sibi coniunctas, sic coniuncti debeant post conversionem suam insimul remanere, vel ab invicem separari, edoceri per scriptum apostolicum postulasti. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod, quum sacramentum coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum ostendit Apostolus, dicens: "Si quis frater infidelem habet uxorem, et haec consentit habitare cum eo, non illam dimittat," et in praemissis gradibus a paganis quoad eos matrimonium licite sit contractum, qui constitutionibus canonicis non arctantur, ("quid enim ad nos," secundum Apostolum eundem, "de his, quae foris sunt, iudicare?") in favorem praesertim Christianae religionis et fidei, a cuius perceptione per uxores, se deseri timentes, viri possunt facile revocari, fideles huiusmodi matrimonialiter copulati libere possunt et licite remanere coniuncti, quum per sacramentum baptismi non solvantur coniugia, sed crimina dimittantur. Quia vero pagani circa plures insimul feminas affectum dividunt coniugalem, utrum post conversionem omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Quia vero tam patriarchae quam alii iusti viri ante legem pariter et post legem multas uxores insimul habuisse leguntur, nec contrarium apparet in evangelio vel lege praeceptum, neque pagani subiiciuntur canonicis institutis post inventis, quemadmodum est praemissum: videtur, quod nunc etiam iuxta ritum suum licite contrahant cum diversis, quorum coniunctiones legitimas unda sacri baptismatis non dissolvit, et ita patriarcharum exemplo ad fidem Christi conversi pagani coniugiorum pluralitate gaudebunt. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei Christianae, quum ab initio una costa in unam feminam sit conversa, et scriptura divina testetur, quod propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una; non dixit: "tres vel plures," sed: "duo," nec dixit: "adhaerebit uxoribus," sed: "uxori." Unde Lamech, qui plures simul uxores legitur habuisse, reprehenditur in scripturis eo, quod ipse primus reprobandam bigamiae speciem introduxit. Licet autem de his non quaesieris, volentes tamen tam te quam alios super his etiam reddere certiores, et quod veritas praevaleat falsitati, sine dubitatione qualibet protestamur, quod Nec ulli unquam licuit insimul plures uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione concessum, quae mos quandoque, interdum etiam fas censetur, per quam, sicut Iacob a mendacio, Israelitae a furto et Samson ab homicidio, sic et patriarchae et alii viri iusti, qui plures leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Sane veridica haec sententia probatur etiam de testimonio veritatis, testantis in evangelio: "Quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur." Si ergo, uxore dimissa, duci et alia de iure non potest, fortius et ipsa retenta; per quod evidenter apparet, pluralitatem in utroque sexu, quum non ad imparia iudicentur, circa matrimonium reprobandam. Ceterum etc. (cf. c. 15. Qui fil. sint leg. IV. 17) Qui autem secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, quum tale repudium veritas in evangelio reprobaverit, nunquam ea vivente licite poterit aliam, etiam ad fidem Christi conversus, habere, nisi post conversionem ipsius illa renuat cohabitare cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum. In quo casu restitutionem petenti, quamvis de iniusta spoliatione constaret, restitutio negaretur, quia secundum Apostolum frater aut soror non est in huiusmodi subiectus servituti. Quodsi conversum ad fidem et illa conversa sequatur, antequam propter causas praedictas legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur. Quamvis quoque secundum evangelicam veritatem qui duxerit dimissam moechatur, non tamen dimissor poterit obiicere fornicationem dimissae pro eo, quod nupsit alii post repudium, nisi alias fuerit fornicata.

Capitulum IX.
Non licet relictam fratris in uxorem accipere, et de facto ducta separanda est, nisi aliter ecclesia dispenset.

Idem Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt fratribus.
Deus, qui ecclesiam suam (Et infra: [cf. c. 11. de vita et hon. III. 1.]) Quia vero in matrimoniis contrahendis dispar est ritus in Livoniensium ecclesia de novo ad fidem catholicam conversorum a nostro, quum in consanguinitate vel affinitate distinctionem canonicam non attendant, et relictas fratrum indistincte sibi consueverint copulare: ne propter hoc a bono proposito retrahantur, quum nec quidam eorum voluerint credere, nisi relictas fratrum eos pateremini retinere, nec vos eos, nisi tales dimitterent, recipere volueritis ad baptisma, propter novitatem et infirmitatem gentis eiusdem concedimus, ut matrimoniis contractis cum relictis fratrum utantur; si tamen, fratribus decedentibus sine prole, ut semen defuncti iuxta legem Mosaicam suscitarent, cum talibus contraxerunt; ne tales sibi de cetero, postquam ad fidem venerint, copulent, prohibentes. [Ad haec] sanctae memoriae beati Gregorii papae, praedecessoris nostri, vestigiis adhaerentes, ne populus Livoniensis a bono, quod coepit, austeriora metuendo recedat, ut in quarta et ulterius generatione matrimonium contrahant, donec in fide plenius solidentur, cum eis auctoritate apostolica dispensamus; non ea intentione concedentes hoc ipsis, ut, postquam firma radice in fide fuerint solidati, talibus coniungantur; nam secundum apostoli verbum, dicentis: "lac dedi vobis potum, non escam," illis modo, non posteris temporibus tenenda concessimus, ne, quod absit, exuratur bonum, quod adhuc infirma est radice plantatum, sed firmetur potius et usque ad perfectionem fideliter conservetur. Quum autem sacramentum coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum apostolus protestatur: "Si quis, inquiens, frater infidelem habuit uxorem et haec consentit habitare cum eo, non eam dimittat;" et a paganis, qui constitutionibus canonicis non arctantur (quid enim ad nos secundum eundem apostolum de iis, qui foris sunt, iudicare), in secundo et tertio gradu quoad eos licite contrahatur: in favorem Christianae religionis et fidei a cuius receptione per uxores se deseri timentes, viri possunt facile revocari, fideles, in hoc gradu in infidelitate sibi matrimonialiter copulati, libere possunt et facile remanere coniuncti, quum per sacramentum baptismatis non dissolvantur coniugia sed crimina dimittantur. Ceterum etc. [cf. c. 7. de poenit. V. 38. Dat. XIII. Kal. Mai. Ao. IV. 1201.]

T i t u l u s X X .
De donationibus inter virum et uxorem, et de dote post divortium restituenda.

Capitulum I.
Separato licite matrimonio dos restituenda est.

Ex concilio habito apud Wormaciam.
Mulieres vero, quum pro aliqua licita causa a propriis viris fuerint separatae, totam dotem praecipimus sibi reddi, quam in die nuptiali receperunt et post expletum annum accipiant alium virum, si voluerint; similiter et vir uxorem.

Capitulum II.
Soluto matrimonio cogitur vir dotem restituere, et bona dividere, quae communiter eis obvenerunt.

Urbanus III. Decano, Cantori et Capitulo Lexonensibus.
Significavit nobis P. mulier, quod H. quem loco viri tenebat, divortio inter eos solenniter celebrato, dotem suam illicite detinet et reddere contradicit, possessiones etiam, quae ipsis, dum simul viverent, cuiuscunque contractus titulo communiter obvenerunt, ea prorsus exclusa sibi nititur vindicare. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, et non est aliud quod obsistat, ipsum ad restitutionem dotis, et ad divisionem eorum, quae olim communiter habuerunt, districtione ecclesiastica compellatis.

Capitulum III.
Delegatus ad causam matrimonii, si ferat sententiam divortii, pronunciare debet dotem restitui. Et est casus multum allegabilis.

Clemens III.
De prudentia vestra valde miramur, quod, quum vobis causam matrimonii, quae vertebatur inter H. Pisanum civem et M. mulierem commisissemus canonice terminandum, et vos, consanguinitatem inter eos in sexto vel septimo gradu invenientes, sententiam divortii tulissetis, de dote, quam a viro mulier repetebat, quicquam statuere distulistis. Quia igitur secundum iura vos, qui de matrimonio principaliter cognovistis, et de dote, quae est causa incidens, accessorie cognoscere valuistis et sententialiter diffinire, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum H. monitione praemissa cogatis, ut praedictae M. totam dotem suam, sicut canonicum fuerit, restituere non moretur.

Capitulum IV.
Mulier, propter adulterium a viro separata, perdit dotem.

Clemens III.
Plerumque accidit, ut proponis, quod in parochia tua mulieres a viris suis causa fornicationis recedunt, et sic usque ad mortem ipsorum permanere noscuntur; ipsis vero defunctis, quum a consanguineis, ad quos hereditates eorum perveniunt, dotem suam cum dotalitio suo repetunt, eis audientiam denegant, et nolunt restituere quod reposcunt, ob hanc causam, quia eo ipso se indignas fecisse putantur, quod a viris suis causa fornicationis duxerint recedendum. [Praeterea etc. cf. c. 2. de dilat. II. 8.] Quia igitur quid agendum sit in utroque casu apostolico responso desideras edoceri,] in hoc itaque respondemus, quod, Si mulier ob causam suae fornicationis iudicio ecclesiae aut propria voluntate a viro suo recesserit, nec reconciliata postea sit eidem, eo defuncto dotem vel dotalitium suum repetere non valebit. [In secundo etc. (cf. c. 2. de dilat. II. 8.) Dat. Lat. Ao. III. 1190.]

Capitulum V.
Cogitur mulier ex officio iudicis, donata sibi a viro propter nuptias pro conservatione illiciti matrimonii relaxare, si talis donatio praestet impedimeutum dissolutioni talis matrimonii. H. d. secundum intellectum, qui plus placet Panormitano.

Innocentius III. Compostellano Archiepiscopo et universis Episcopis in regno Legionensi constitutis.
Etsi necesse sit [ut scandala veniant, vae tamen est homini illi, per quem scandalum venit. Quot enim turbationes et scandala diebus nostris orbi supervenerint universo, hodie plus experimur in facto, quam scriptum reperiamus in libro. Necesse est autem ut veniant scandala, non solum scilicet inevitabile, sed et utile: quoniam in quo deficit malus proficit bonus, et aurum in fornace probatur. Inter cetera vero, in quibus scandalizatur hodie populus Christianus, praecipuum est persecutio paganorum, quae tam in oriente quam in occidente peccatis exigentibus invaluit ultra modum; contra quam utrobique simile quodammodo putaverunt remedium invenire; sed quia Deum ante suum non proposuere conspectum, quod inventum est in remedium in periculum est conversum. Sane in oriente una duobus fuit incestuose coniuncta, in occidente vero unus sibi duas praesumpsit iungere per incestum. Et incestui quidem in oriente commisso non solum consensus, sed et auctoritas clericorum ibi consistentium intercessit. Sed in detestabili copula in occidente contracta, licet non absque quorundam ecclesiasticorum virorum assensu fuerit forsitan attentata, auctoritas tamen ecclesiastica nullatenus intervenit. Volens autem Deus maius peccatum vindicare celerius, et a similibus alios deterrere, tam Conradum quondam marchionem, qui ? reginae Hierosolymitanae prius adhaeserat per incestum, gladio, quam Henricum quondam Campaniae comitem, qui ei et in culpa quodammodo et in poena successit, praecipitio, utrumque vero morte impraevisa peremit. Nondum autem in huius iniquitatis auctores in occidente suam exercuit ultionem. Sed quanto longanimius sustinet, tanto forsitan severius vindicabit. Licet autem apostolica sedes quod super hoc fuerat in oriente commissum propter malitiam temporis et persecutionem urgentem dissimulare sit visa, ad vindicandum tamen quod in occidente fuerat attentatum rigore canonicae districtionis est usa. Nam quum ad bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri audientiam pervenisset, quod rex Legionensis filiam carissimi in Christo filii nostri Portugalliae regis illustris incestuose sibi praesumpserat copulare, tam regem ipsum Portugalliae quam incestuose coniunctos excommunicationis sententia innodavit, et Legionense ac Portugalliae regna sententiae supposuit interdicti, unde quod illegitime factum fuerat est penitus revocatum. Verum dictus rex Legionensis ad deteriora manum extendens, sicut is, de quo dicit scriptura: "Vae homini illi, qui post se trahit peccatum quasi longam vestem, et impius, quum venerit in profundum vitiorum, contemnit," filiam carissimi in Christo filii nostri regis illustris Castellae, neptem videlicet propriam, impudenter sibi contra interdictum ecclesiae copulare praesumpsit. Quod quum ad nostram notitiam pervenisset, dilectum filium fratrem Rainerium, virum scientia et religione pariter reverendum, Deo et hominibus obtentu scientiae et honestatis acceptum, in Hispaniam duximus destinandum, ut iuxta verbum propheticum dissolveret colligationes impietatis; solveret fasciculos deprimentes; qui per Dei gratiam ab omni munere manus excussit ita, ut quod legitur de ipso possit vere referri: "Non fuit qui ditaverit Abraham." Ipse igitur quum in Hispaniam pervenisset, dictum regem Legionensem semel et iterum ex parte nostra commonuit diligenter, ut a tam detestabili et nefanda copula resiliret, universis colligationibus dissolutis, quae fuerant pro ipsa copula consummanda contractae. Sed quum apud eum nihil prorsus monitis profecisset, certum ei diem assignavit et locum, et quum ipsum etiam ultra terminum exspectasset, in eum se contumaciter absentantem iuxta formam mandati nostri excommunicationis sententiam promulgavit, et regnum Legionense interdicto generali conclusit. In memoratum vero regem Castellae vel terram suam in nullo processit, quum idem rex se mandatis eius exponeret, et quod reciperet filiam suam, si sibi redderetur, proponeret assertive. Quod utrum ex animo fecerit, ille plenius novit, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum. Nuper autem venerabiles fratres nostri Toletanus archiepiscopus et episcopus Palentinus ex parte ipsius regis Castellae, et ex parte Legionensis venerabilis frater Zamorensis episcopus, ad sedem apostolicam accedentes, postulabant, ut cum eodem rege Legionensi et filia dicti regis Castellae deberemus super tam incestuosa copula dispensare; propter quod, nisi specialis illa gratia, quam ad devotionem dicti regis Castellae habemus, motum nostri animi temperasset, in ipsos ita curassemus severitatem ecclesiasticam exercere, quod nulli de cetero temporibus nostris ad nos repudiatas toties et damnatas petitiones afferrent; quum ipsi etiam noverint, quod id ab eodem praedecessore nostro saepius postulatum fuerit, et ab eo inhibitum, non indultum. Tandem vero intelligentes archiepiscopus et episcopi memorati, quod non solum indulgentiam super hoc a nobis, sed vix etiam possent a nobis audientiam impetrare, interdictum in terram regis Legionensis prolatum tandem a nobis postulavere remitti, asserentes, quod ex eo triplex toti regno periculum ab haereticis, Sarracenis et Christianis etiam imminebat. Ab haereticis: quia, quum per interdictum ipsum clausa essent in partibus illis ora pastorum, non poterant fideles per eos contra haereticos instrui, et ad resistendum eis aliquatenus informari; unde, cum ex hoc, tum quia rex Legionensis ab ecclesia se asserens aggravatum, eis minime resistebat, invalescebant contra fideles haeretici, et in regno ipso haereses variae pullullabant. A Sarracenis: quoniam, quum per exhortationes et remissiones ecclesiae Hispaniarum populus consuevisset ad expugnationem paganorum induci, cessante praedicatorum officio populi etiam devotio tepescebat, quia, quum se cum principe suo quoad interdictum eidem videret poenae subiectum, a culpa, cui vel tacendo consenserat, forte se non credebat immunem, propter quod minus circa debellationem Sarracenorum fervebat, ne decederet in peccato. A catholicis: quia, quum clerici laicis spiritualia ministrare non possent, laici clericis temporalia subtrahebant, oblationes, primitias et decimas detinentes, unde, quum clerici ex his pro maiori parte in partibus illis consueverint sustentari, eis subtractis non solum mendicare, sed fodere, et servire Iudaeis in ecclesia et totius Christianitatis opprobrium cogebantur. Videbatur autem difficile petitioni eorum annuere, et sententiam ex animo, ordine et causa latam canonice sine satisfactione congrua relaxare. Ex animo siquidem: quia, sicut Deus perhibet testimonium conscientiae nostrae, ad hoc non nisi iustitiae et honestatis obtentu processimus, quum ex contrario potius contra nos oriri praesumptio potuisset, si tam detestabile facinus duxissemus in patientia tolerandum. Ex ordine: quia dictus frater R. post commonitiones et dilationes legitimas, tandem districtione percussit ecclesiastica contumacem. Ex causa: exemplo, divino videlicet et humano. Divino: quia, quum David in populi numeratione peccasset, Dominus in populum vasa sui furoris effudit, unde idem David dixisse legitur, peccatum Domino confitendo: "Ego sum qui peccavi, ego qui inique egi. Isti, qui oves sunt, quid fecerant? Auferatur, obsecro, facies tua, Domine, ex populo tuo." Humano: quum iam dictus praedecessor noster (ut non longe petantur exempla) in praedictos Portugalliae et Legionensem reges et regna ipsorum praedictas sententias curaverit promulgare. Esset insuper res mali exempli, quia, si forsan in alia regna similem nos contingeret promulgare sententiam, similis a nobis gratia peteretur, quam si forsitan negaremus, apud nos esse videretur acceptio personarum. Ex hoc etiam de nobis posset apud aliquos oriri suspicio, praesumentibus forte quibusdam, quod ad id moveremur ex causa latenti. Licet igitur ex causis praemissis non videretur dicta petitio admittenda, quia tamen ubi est multitudo in causa, detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis caritas sincera subveniat, in eo ad petitionem praedictorum archiepiscopi et episcoporum gratiam de communi fratrum nostrorum consilio duximus faciendam, ex quo videbantur impedimenta expressa superius provenire. Relaxavimus ergo non in totum, sed in una parte solummodo interdictum, nec perpetuo, sed ad tempus, quamdiu scilicet nobis placuerit et viderimus expedire, ut probemus interim spiritus, si ex Deo sint, et an (sicut iidem archiepiscopus et episcopi asseverant) sperata inde utilitas sequeretur; sic videlicet, ut in regno ipso divina celebrentur officia, sed decedentium corpora sepulturae ecclesiasticae non tradantur. In quo tamen clericis gratiam facimus specialem, in eo videlicet, ut in coemeterio ecclesiastico cessante solennitate solita tumulentur. Quod licet aliquibus posset absonum forte videri, ut officio restituto sepultura ecclesiastica denegetur, quia, iuxta canonicas sanctiones, cui communicavimus vivo communicare deberemus et mortuo: recte tamen intelligentibus nihil ex hoc incongruitatis occurrit, quum iuxta Lateranensis instituta concilii decedentes ex torneamentis, etsi per poenitentiam reconcilientur ecclesiae, Christiana tamen sepultura priventur. Ut autem non remittere poenam, sed commutare potius videamur, dictum regem Legionensem et memoratam filiam regis Castellae ac omnes principales eorum consiliarios et fautores excommunicationis curavimus sententia innodare, mandantes, ut ad quamcunque civitatem, oppidum vel villam devenerint, nullus ibidem eis praesentibus divina praesumat officia celebrare. Dicto autem rege Castellae et carissimae in Christo filiae nostrae reginae uxori eius dabimus in mandatis, ut, quod stent mandatis nostris, iuratoriam exhibeant cautionem, et vel exprimant in iuramento, quod ad dissolvendam tam illegitimam copulam dent operam efficacem, vel id nos eis faciemus praestito iuramento mandari; nec credimus, quod super hoc se aliquatenus exhibeant contumaces, quum, quod starent mandatis ecclesiae, in manibus praedicti fratris R. (sicut ex literis eiusdem regis apparet) firmiter promisissent, et impendissent causam sufficientem ad copulam huiusmodi consummandam. Quod si forsan (quod non credimus) mandatis nostris noluerint obedire, ipsos et principales eorum consiliarios et fautores excommunicari mandabimus, et quocunque devenerint, divina prohibebimus officia celebrari, ut sic saltem ad mandatum ecclesiae revertantur, iuxta quod legitur in Psalmista: "Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine."] Quia vero castra quaedam, quae idem rex Legionensis dictae filiae regis Castellae in dotem tradidisse proponitur ita, ut, si eam aliqua occasione relinqueret, ipsa cederent in ius eius, impedimentum praestare videntur huiusmodi copulae dissolvendae, quum castra ipsa non tam ob turpem, quam ob nullam potius causam sint data, utpote, quum inter eos matrimonium non exsistat, et ideo nec dos, nec donatio propter nuptias: ne ad commodum ei cedat quod debet in poenam eius potius retorqueri, castra ipsa restitui volumus, et ad id puellam ipsam per excommunicationis sententiam coarctari, auctoritate apostolica decernentes, ut, si ex tam incestuosa et damnata copula proles est vel fuerit quaecunque suscepta, spuria et illegitima penitus habeatur, quae secundum statuta legitima in bonis paternis nulla prorsus occasione succedat. Quod si nec [sic] praedictis rex Legionensis et filia regis Castellae a se invicem iuxta mandatum apostolicum discedere maturaverint in eos districtionem curabimus gravissimam exercere quam ad cautelam praesentibus non duximus literis explicandam. [Ideoque fraternitati etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Iun. 1199.]

Capitulum VI.
Usufructuarius, donans sine consensu domini rem ipsam uxori propter nuptias, non transfert in eam plus iuris quam ipse habebat; idem de eo, qui sub conditione adimente habet rem in hereditatem vel in feudum.

Idem Archidiacono S. Andrea de Scotia.
Nuper a nobis tua discretio requisivit, si aliqua terra data fuerit alicui non in hereditatem vel feudum, sed tantum sibi, quoad vixerit, possidenda, et ipse postmodum tertiam partem uxori suae in dotem concesserit, utrum eo defuncto praefatam dotem uxor, dum vixerit, habere debeat et tenere, quum ecclesia dotes protegere teneatur viduarum. Postulasti praeterea nostris literis edoceri, si qua terra data fuerit alicui et heredi, quem de uxore legitima procrearet, in heriditatem vel feudum, et ipse, uxori suae quadam parte ipsius in dotem concessa, decesserit postmodum sine prole, an ipsa mulier dotem eandem de iure posset habere, et utrum ecclesia pro ipsa stare debeat in hoc casu, an viro defuncto terra illa sine onere in bona redire debeat concedentis. Nos autem consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum regulariter nullus plus iuris in alium transferre possit, quam eum constet habere, vir, cui terra praedicto modo conceditur, non potest uxori relinquere quod ei non licuit, nisi quoad vixerit, possidere. Nec licet uxori suae partem illius terrae in donationem propter nuptias ex viri concessione tenere, nisi forte donationi illius ille, ad quem spectat dominium illius terrae, voluerit consentire. Quod autem de prima consultatione dicimus, hoc respondemus etiam de secunda. Nam licet ecclesia in causis viduarum se favorabilem debeat exhibere, contra iustitiam tamen non est eis favor ecclesiasticus concedendus. Illud vero te nolumus ignorare, quod uxor dare dicitur viro dotem, vir autem uxori donationem facere propter nuptias secundum legitimas sanctiones.

Capitulum VII.
Vir, agens pro dote, non omnino excluditur ex eo, quod vergat ad inopiam, nec praecise cogitur satisdare ultra facultatem propriam; sed dos sibi assignatur sub cautione, quam praestare potest. Et si per illam cautionem non esset sufficienter provisum consumptioni dotis, deponetur dos apud mercatorem, ut de honesto lucro vir sustineat onera matrimonii. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panorm. inhaerendo verbis literae, et est casus notabilis et quotidianus.

Idem Archiepiscopo et Archidiacono Genuensibus.
Per vestras nobis literas intimastis, quod, quum magistrum R. super quadam summa pecuniae Ianuensis monetae pro H. paupere, latore praesentium, auctoritate nostra curaveritis convenire, quam idem H. pro dote uxoris suae requirebat ab eo, dictus R. exceptionem opposuit contra ipsum, quod videlicet uxorem suam a se repulerat, et quod tacita veritate super hoc nostras literas impetraverat; quia, quum super eadem dote iam alia vice coram vestrae civitatis consulibus quaestio mota esset, ipsi iuxta consuetudinem terrae pronunciaverunt, ut, quoniam idem H. ad inopiam vergere videbatur, dos illa non assignaretur eidem, nisi cautionem idoneam de ipsa non peritura praestaret; unde vos, communicato prudentum virorum consilio, ei, ut de salvanda dote caveret et uxorem suam reciperet, praecepistis, et, donec id posset facere, dos ipsa deponeretur, si vellet, in secretario ecclesiae Ianuensis. Quod quum implere non posset, ad instantiam eius nobis haec rescribere curavistis. Quum ergo satis possit ei modicum credi dotis, cui creditum est corpus uxoris, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dotem assignari faciatis eidem sub ea quam potest cautione praestare, vel saltem alicui mercatori committi, ut de parte honesti lucri dictus vir onera possit matrimonii sustentare, ne occasione dotis detentae uxor a viro dimissa, seu vir, qui dimisit uxorem, adulterii reatum incurrat. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Id. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]

Capitulum VIII.
Haec decretalis satis se ipsam summat.

Gregorius IX.
Donatio, quae constante matrimonio inter coniuges dicitur esse facta, ex qua alter locupletior, et pauperior alter efficitur, firmitatem non habet, nisi donatoris obitu confirmetur; quae tamen penitus evanescit, si revocetur ab eo tacite vel expresse, vel qui donatum accepit prius debitum naturae persolvat. Sane soluto matrimonio, sicut dos ad mulierem, sic et donatio propter nuptias redit ad virum, nisi de consuetudine secus obtineat, vel ex pacto de lucranda dote vel donatione propter nuptias, quod aequale sit, quum hinc inde contrarium inducatur.

T i t u l u s X X I .
De secundis nuptiis.

Capitulum I.
Secundae nuptiae non benedicuntur, et benedicens puniendus est.

Alexander III.
Capellanum nihilominus, quem benedictionem cum secunda tibi constiterit celebrasse, ab officio beneficioque suspensum cum literarum tuarum testimonio appellatione cessante ad sedem apostolicam nullatenus destinare postponas. [Dat. Laterani.]

Capitulum II.
Dubitans de morte coniugis, nisi prius certificetur, contrahere non debet, et, si contraxit, reddat, sed non exigat debitum. Et si postmodum sciat primam vivere, dimittat secundam. Abbas Siculus.

Lucius III. universis Christianis in captivitate Sarracenorum positis.
Dominus ac redemptor noster (Et infra:) Sane, super matrimoniis, quae quidam ex vobis nondum habita obeuntis coniugis certitudine contraxerunt, id vobis auctoritate apostolica respondemus, ut nullus ex vobis amodo ad secundas nuptias migrare praesumat, donec ei firma certitudine constet, quod ab hac vita migraverit coniux eius. Si vero aliquis vel aliqua id hactenus non servavit, et de morte prioris coniugis adhuc sibi existimat dubitandum: ei, quae sibi nupsit, debitum non deneget postulanti, quod a se tamen noverit nullatenus exigendum. Quodsi post hoc de prioris coniugis vita constiterit, relictis adulterinis illicitisque complexibus ad priorem sine dubio coniugem revertatur.

Capitulum III.
Si unus ex coniugibus fuit alias benedictus, non debent coniuges de novo benedici.

Urbanus III. Vigiliensi Episcopo.
Vir autem vel mulier, ad bigamiam transiens, non debet a presbytero benedici, quia, quum alia vice benedicti sint, eorum benedictio iterari non debet.

Capitulum IV.
Mulier, nubens infra annum lugubrem, infamiam non incurrit. H. d. cum sequenti Abbas Siculus.

Idem Exonensi Episcopo.
Super illa vero quaestione, qua quaesitum est, an scilicet mulier possit sine infamia nubere infra tempus luctus secundum leges diffinitum, sollicitudini tuae respondemus, quod, quum Apostolus dicat: "mulier, viro suo mortuo, soluta est a lege viri sui" et "in Domino nubat cui voluerit" per licentiam et auctoritatem Apostoli eius infamia aboletur.

Capitulum V.
Summatur ut praecedens.

Innocentius III. P. nobili mulieri.
Quum secundum Apostolum mulier, mortuo viro suo, ab eius sit lege soluta, et nubendi cui vult, tantum in Domino, liberam habeat facultatem: non debet legalis infamiae sustinere iacturam, quae, licet post viri obitum infra tempus luctus, scilicet unius anni spatium, nubat, concessa sibi tamen ab Apostolo utitur potestate, quum in his praesertim saeculares leges non dedignentur sacros canones imitari. Quum igitur ad secunda disponas vota transire, sciens, quod nubere melius est quam uri, tuum in Domino propositum commendamus, et ne id tibi vel ei qui te duxerit in iacturam vel infamiam ab aliquo imputetur auctoritate praesentium expressius inhibemus, quum concessam tibi ab apostolo nubendi tantum in Domino liberam habeas facultatem.

F I N I S L I B R I Q U A R T I .


[ Main Contents | LIBER V ]