Decretalium Gregorii Papae IX Compilationis

L i b e r I - cont.


T i t u l u s X X X I .
De officio iudicis ordinarii.

Capitulum I.
Episcopi in suis dioecesibus possunt crimina inquirere et punire, et, quum opus fuerit, invocare brachium saeculare.

Ex synodo Ioannis Papae.
Perniciosa + [inolevit consuetudo, ut iudex publicus vel minister peccata populi, quae ab episcopis sunt inquirenda, quibus animarum sollicitudo commissa est, quasi inquirenda vendant, et ea occasione licenter scelesta vita augmentetur, et, si in proprietate ecclesiae vel clerici feminas inveniant adulteras, infamant, comprehendunt, dilaniant donec domini earum vel parentes eas redimant, pro quo consanguinei earum in modicam deveniunt paupertatem, et eo ordine liberius post venditionem fornicari non metuunt, dicentes nihil pertinere ad episcopum, quae a publico examinata dignoscitur et redempta, quod omnino irregulariter inolevisse manifestum est.] Habeant igitur episcopi singularum urbium in suis dioecesibus, liberam potestatem adulteria et scelera inquirere, ulcisci et iudicare, secundum quod canones censent, absque impedimento alicuius. Et quum opus fuerit, [ad comprimendos rebelles et contemptores] publicum convocent auxilium non ad praeiudicandum, sed potius ad ea, quae Deo sunt placita [et saluti animarum conveniunt,] prosequendum.

Capitulum II.
Ordinarius, qui scit, non ut iudex vel homo, sed ut Deus, subditum esse criminis reum, indeterminate poterit, sed non nominatim, eum arguere vel punire.

Eugenius Papa.
Si sacerdos sciat pro certo, aliquem, esse reum alicuius criminis, vel si confessus fuerit, et emendare noluerit, nisi iudiciario ordine quis probare possit, non debet eum arguere nominatim, sed indeterminate, sicut dixit Christus: «Unus vestrum me traditurus est.» Sed si ille, cui damnum illatum est, petierit iustitiam, potest excommunicare auctorem damni, licet etiam ei confessus sit. Sed tamen non nominatim potest eum removere a communione, licet sciat eum esse reum, quia non ut iudex scit, sed ut Deus. Sed debet eum admonere, ne se ingerat, quia nec Christus Iudam a communione removit.

Capitulum III.
Si ordinarius subiectus episcopo profert in sibi subiectum iustam censuram ecclesiasticam, episcopus illam servare debet, et illam sine satisfactione et conscientia proferentis relaxare non debet.

Alexander III. Florentino Episcopo.
Quum ab ecclesiarum praelatis ecclesiastica sententia in malefactores aliquos promulgatur, rata debet et firma consistere, et usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari. Quapropter discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, si quando dilectus filius noster Lan., plebanus sancti P. de Lucar, in clericos vel laicos parochianos suos interdicti vel excommunicationis sententiam rationabiliter tulerit, ipsam facias inviolabiliter observari, et eam sine congrua satisfactione et absque eiusdem plebani conscientia non relaxes.

Capitulum IV.
Si ordinatio vacantis ecclesiae etiam patronatae ex iuxta causa differtur, est ibi per episcopum oeconomus ponendus.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quum vos plerumque oporteat ordinationem ecclesiarum differre pro eo, quod quandoque personae vobis minus idoneae praesentantur, aut interdum inter vos et praesentatores personarum alia de causa radix dissensionis emerserit +providendum nobis est, ne occasione huius dissensionis et scandali interim fructus illarum depereant, aut eis in spiritualibus gravia proveniant detrimenta. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quando in illis vacantibus ecclesiis, in quibus ecclesiastica persona praesentationem non habet, vel quia personae minus idoneae vobis praesentantur, vel alia de causa, de iure personas non potueritis in eis instituere, [contradictione et] appellatione remota ponatis oeconomos, qui debeant ecclesiarum fructus percipere, et eos aut in ecclesiarum utilitatem expendere, aut futuris personis fideliter reservare.

Capitulum V.
Si constat ordinario, quod absolutus a Papa suppressit veram causam, quare fuerat excommunicatus, debet illum remittere ad Papam. Si vero sibi non constat, est tamen sibi urgens suspicio contra eum, debet cogere eum se purgare.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ex parte tua +nobis est constanti assertione propositum, quod interdum quidam pro certis causis excommunicati sedem apostolicam visitant, et reticentes causas, pro quibus sunt vinculo excommunicationis adstricti, de absolutione sua literas deferunt, continentes, eos ad sedem apostolicam accessisse, et auditis confessionibus suis absolutionis beneficium meruisse. Unde Quia nos consulere voluisti, utrum illorum absolutio teneat, qui, occultatis excessibus, pro quibus excommunicati fuerant, absolutionis beneficium per sedem apostolicam meruerunt, suae excommunicationis causam aliam praetendentes, tuae consultationi taliter respondemus, quod, si ita tibi constiterit, debes eos ecclesiastica censura compellere, cum literis tuis rei veritatem continentibus ad sedem apostolicam redire. Si vero id tibi non constiterit, et eos suspectos habueris, quod confessi non fuerint veritatem, ipsos compellere debes exinde coram te, quod veritatem confessi fuerint, purgationem praestare.

Capitulum VI.
Si ex desidia vel malitia delegati Papae quis perseverat in peccato, ordinarius loci potest supplere, non obstante, quod causa fuerit delegato commissa. Hoc dicit et est casus notabilis et singularis.

Coelestinus III.
Significavit nobis tua fraternitas, quod quidam de parochianis tuis, quum pro illicita consanguinitatis et affinitatis copula excommunicatione notantur, ad iudices remotiores ab apostolica sede literas impetrant commissionis. Per quas, quum ab excommunicatione fuerint absoluti, quia dicti delegati ad locum, ubi testes consanguinitatis vel affinitatis produci valeant, non accedunt, nec aliquos pro eorum receptione transmittunt, in praenominata nefariae coniunctionis copula remanent, et causa debitum non sortitur effectum. +Unde postulasti a nobis, quid sit tibi in tali articulo faciendum. Quum itaque pro malitia vel desidia iudicis delegati non debeat quis ad remanendum in copula coniunctionis iniquae suffragium invenire, tale damus tuae fraternitati in hac consultatione responsum, quod, quotiens ea, quae praediximus, in tua dioecesi evenire contigerit, licite potes taliter absolutos in pristinam excommunicationis sententiam revocare, ipsosque tam diu eadem sententia tenere ligatos, donec causa in receptione testium et in aliis legitimum incipiat habere progressum, vel aliud exinde suscipias ab apostolica sede mandatum. [Ceterum etc. cf. c. 6. de test. cog. II. 21.]

Capitulum VII.
Ordinarius supplet negligentiam abbatis, non revocantis monachum vagabundum.

Innocentius III. Ausitano Archiepiscopo.
Quanto devotio religiosorum +virorum studiosius mandatis divinis inhaeret, et creatori suo placere per opera sanctae conversationis intendit, tanto humani generis inimicus ad seductionem eorum suae fraudis malignitate laborat, et variis modis eis praestat materiam excedendi, et animas eorum inextricabili laqueo nititur irretire. Ad audientiam siquidem nostram noveris pervenisse, quod monachi, canonici et alii regulares tuae provinciae, quum deberent potius in claustro iuxta regularia constituta divinis obsequiis vigilare, de obedientiis et reditibus, quorum curam gesserunt, pecunia congregata, claustrum abhorrentes, per curias principum et potentum discurrere non verentur, +et muneribus suis illorum sibi favorem et gratiam acquirunt, ac de eorum familiaritate confisi in conventu suo graves dissensiones commovent et ceterorum humilitatem in spiritu arrogantiae contemnentes mandatis praelatorum suorum inobedientes et contumaces exsistunt, et contra illorum prohibitionem saecularium negotiorum sollicitudinibus se immergunt. Quoniam igitur propter hoc ordo religionis non modicum enervatur: fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quoscunque tales inveneris, nisi ad commonitionem tuam resipuerint, ut proprium suum in manibus praelatorum suorum sine difficultate resignent, convertendum in utilitatem domus secundum abbatis consilium, et regularem vitam observent, si praelati eorum post tuam commonitionem id exsequi negligenter omiserint, per suspensionem officii et beneficii appellatione remota compellas. [Dat. Lat. XIV. Kal. Apr. 1198.]

Capitulum VIII.
Ab uno episcopo excommunicatus ab aliis est vitandus. Et archiepiscopus per querelam aditus, non absolvet, nisi primo remittat.

Idem Rothomagensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Ad reprimendam malitiam perversorum poenae certae sunt in canonibus constitutae, quas, sicut latas a vobis interdum in subditos vultis inviolabiliter observari, ita latas ab aliis debetis inviolabiliter observare. Ideoque per apostolica scripta mandamus, quatenus sententias, quas venerabilis frater noster Lexoniensis episcopus duxerit in subditos suos canonice promulgandas, et vos ipsi servetis, et eas a vestris subditis faciatis inviolabiliter observari. §. 1. Tu vero, frater archiepiscope, quum excommunicationis sententia per appellationis non suspendatur obiectum, si quis excommunicatus ab episcopo de iniusta tibi fuerit excommunicatione conquestus, ad ipsum, ei quasi coepiscopo deferens, absolvendum secundum ecclesiae formam remittas. Qui si forte noluerit ipsum absolvere, tu recepta cautione iuratoria absolutionis munus ei poteris exhibere, ita tamen, quod, nisi legitime tibi constiterit, eum contra iustitiam excommunicatum fuisse, ex debito sibi iuramenti praecipias, ut super eo, de quo fuerit excommunicatione notatus, eidem episcopo satisfaciat competenter. Quod si facere forte contempserit, eum in excommunicationis sententiam appellatione remota reducere non omittas. [Dat. etc. Kal. Iun. 1198.]

Capitulum IX.
De causis subditorum archiepiscoporum et episcoporum suorum patriarcha non cognoscit, nisi per appellationem legitimam, aut vigore consuetudinis seu privilegii.

Idem Turonensi Archiepiscopo.
Duo simul +consultationem scilicet et querimoniam, unica tuae fraternitatis petitio continebat, per quam a venerabili fratre nostro Hierosolymitano patriarcha conquerebaris, clericos tuos tecum iniuste gravari, qui eos, spreto tuo iudicio, coram quo parati sunt de se querimoniam deponentibus iustitiam exhibere, licet ad eum per appellationem causa minime deferatur, coram se respondere compellit, et utrum ad id possint de iure compelli, per nostras postulabas literas edoceri. Volentes igitur tibi super gravaminibus providere praedictis, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum sit in canonibus diffinitum, primates vel patriarchas nihil iuris prae ceteris habere, nisi quantum sacri canones concedunt, vel prisca illis consuetudo contulit ab antiquo, ita, ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur ecclesiis, praeterquam si apostolica sedes aliquam ecclesiam vel rectorem ipsius quolibet speciali privilegio decreverit honorare, de fratrum nostrorum consilio respondemus, quod, quamdiu clerici tui coram te voluerint stare iuri, compelli non debent iudicium eiusdem patriarchae subire, nisi causa forsitan per appellationem ad eius audientiam perferatur, aut, quod non credimus, ei aliquid super hoc a sede apostolica sit indultum. [Dat. Lat. Non. Ian. 1199.]

Capitulum X.
Archiepiscopus impeditus potest consecrationem sui suffraganei alteri committere, et consecrandus tenetur ab illo commissario munus consecrationis recipere.

Idem Turonensi Archiepiscopo.
Quod sedem apostolicam +consulis super his, quae tibi dubia exsistunt, gratum gerimus et acceptum, et tua exinde fraternitas merito videtur commendanda, quum lex divinae constitutionis eandem sedem totius posuerit orbis terrarum magistram, ut quicquid dubitatur ab aliquo, ab ea tandem eiusdem ratio requiratur. Nos siquidem consuluisti, utrum, si forte aliqua infirmitate vel alia iusta causa detentus aliquem suffraganeorum tuorum consecrare non posses, alicui coepiscoporum tuorum vices tuas committere licitum tibi esset, +et utrum electus, qui pro consecratione instaret, ab eo, cui vices tuas taliter commisisses, deberet licite consecrari? In quo Consultationi tuae taliter respondemus, quod in tali articulo constituto et tuas vices, ut dictum est, tibi committere licet, et consecrandus munus debet ab eo consecrationis accipere, cui eas duxeris committendas, dummodo catholicus habeatur, et impedimentum ei ex subtractione gratiae apostolicae sedis non obsistat. [Dat. Lat. XVI. Kal. Iun. 1199.]

Capitulum XI.
Archiepiscopus causam ad se per appellationem delatam subditis suffraganei committere potest, non tamen ad ipsam suscipiendam compellere potest. H. d. usque ad §. Praeterea. - §. 1. Mortuo delegato Papae, qui excommunicavit reum, vel actorem in possessionem induxit, si eius successor in delegatione succedit, absolvere et restituere possessionem poterit, alias solus Papa restituet et absolvet, praeterquam in mortis articulo; ne tamen currat annalis praescriptio, reus coram ordinario, vel publicis personis de stando iuri cautionem praestabit. Hoc dicit.

Idem Episcopo Heliensi.
Pastoralis officii (Et infra: cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.) Ex parte tua fuit insuper quaesitum, utrum, si aliqua causa fuerit ad archiepiscopum per appellationem delata, possit eandem iure ordinariae potestatis suffraganei sui subdito delegare, vel animadvertere in eundem, si causam renuerit suscipere delegatam? Ad quod utique respondemus, quod archiepiscopus ipsum ad suscipiendam delegationem huiusmodi compellere nequit invitum, quum in eum, exceptis quibusdam articulis, nullam habeat potestatem, licet episcopus suus eidem sit metropolitana lege subiectus. [Praeterea etc. cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.] §. 1. Edoceri Praeterea postulasti, an alicui liceat sine speciali mandato apostolicae sedis, delegato, qui reum propter contumaciam manifestam excommunicationis vinculo innodavit, vel petitorem causa rei servandae in possessionem petitorum induxit, rebus humanis exempto, eidem volenti iuri parere absolutionis beneficium impertiri, et possessionem restituere infra annum, sufficienti recepta primitus cautione? Ad quod utique dicimus, quod, quum delegatus, quantum ad illud sit maior ordinario, sine mandato summi Pontificis excommunicatus ab huiusmodi delegato non potest per alium, praeterquam in mortis articulo, absolutionis gratiam obtinere, nisi forsan delegatus talis exstiterit, cui alius succedat in onere et honore. Nec per alium, quam per summum Pontificem recuperare poterit possessionem amissam. Verumtamen, ne alius post annum verus efficiatur possessor, coram ordinario, vel si eius copiam habere nequiverit, coram publicis et honestis personis, ut quasi praescriptionem interrumpat annalem, offere ac praestare, quod iuri parebit, poterit cautionem, ut sic post annum recuperare possessionem per sedem apostolicam mereatur [Quaesivisti etc. cf. c. 53. de app. II. 28. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum XII.
Papa per rescriptum, quo mandat ordinario, ut subditos suos corrigat, non facit ex hoc ipsum delegatum, ideo ab eo poterit appellari ad proximum superiorem, sicut, si Papa nullum mandatum fecisset. Hoc dicit.

Idem Archiepiscopo Senonensi.
Licet in corrigendis excessibus iuxta canonicas sanctiones appellationis sit diffugium interclusum, et ideo venerabilis frater noster Parisiensis episcopus a nobis receperit in mandatis, ut tam circa monachos et alios viros religiosos, quam etiam clericos saeculares suae iurisdictioni subiectos, qui multa et gravia crimina committere proponunt, quae cedunt non solum in animarum dispendium, sed etiam in scandalum plurimorum, inquirat et corrigat appellatione remota quae viderit corrigenda, statuens ad reformationem eorum quod regulare fuerit et honestum; quia tamen intentionis nostrae nec fuit, nec esse debuit, iurisdictioni tuae per mandatum huiusmodi derogare: praesentium auctoritate duximus declarandum, quod, si forsitan in inquisitionibus ab eodem episcopo, non tanquam delegato, sed tanquam ordinario faciendis, aliquis casus emerserit, in quo licitum sit ad sedem metropolitanam appellare, praedicti occasione mandati auctoritati tuae, quo minus ad te tanquam ad metropolitanum appellari valeat, nolumus aliquatenus derogare. Tu tamen nec impedias per te ipsum, nec per alios facias impediri, quominus idem episcopus in corrigendis excessibus subditorum officii sui debitum exsequatur, etsi forsan in casu concesso ad te fuerit appellatum, in appellationis causa prudenter et iuste procedas. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. Ao. X. 1207.]

Capitulum XIII.
Praelati subditos corrigunt et reformant, appellatione remota, vel consuetudine non obstante. Si tamen capitulum consuevit corrigere excessus canonicorum, si infra terminum ab episcopo praefigendum non facit, ipse episcopus hoc faciet. Hoc dicit usque ad §. Ceterum. - §. 1. Si canonici sine manifesta et rationabili causa, maxime in contemptum episcopi, cessant a divinis, episcopus cessationem non servabit, et metropolitanus vice Papae cognoscet. Hoc dicit. - §. 2. Praelatus in impositione poenae cavere debet a quaestu pecuniae, et ab omni alio gravamine. H. d. usque ad finem.

Idem in concilio generali.
Irrefragabili constitutione sancimus, ut ecclesiarum praelati ad corrigendum subditorum excessus, maxime clericorum, et reformandos mores prudenter ac diligenter intendant, ne sanguis eorum de suis manibus requiratur. Ut autem correctionis et reformationis officium libere valeant exercere, decernimus, ut exsecutionem ipsorum nulla consuetudo vel appellatio valeat impedire, nisi formam in talibus excesserint observandam. Excessus tamen canonicorum cathedralis ecclesiae, qui consueverunt corrigi per capitulum, per ipsum in illis ecclesiis, qui talem hactenus consuetudinem habuerunt, ad commonitionem vel iussionem episcopi corrigantur infra terminum competentem ab eo praefigendum, alioquin ex tunc episcopus Deum habens prae oculis, [omni contradictione cessante] ipsos, ut animarum cura requirit, per censuram ecclesiasticam corrigere non postponat. [Sed et alios eorum excessus corrigere non omittat, prout animarum causa requirit, debito tamen in omnibus ordine observato.] §. 1. Ceterum si canonici absque manifesta et rationabili causa, maxime in contemptum episcopi, cessaverint a divinis, episcopus, si voluerit, nihilominus celebret in ecclesia cathedrali, et metropolitanus ad querelam ipsius, tanquam super hoc delegatus a nobis, taliter eos per censuram ecclesiasticam cognita veritate castiget, quod metu poenae talia de cetero non praesumant. §. 2. Provideant itaque diligenter ecclesiarum praelati, ut hoc salutare statutum ad quaestum pecuniae vel gravamen aliud non convertant, sed istud studiose ac fideliter exsequantur, si canonicam velint effugere ultionem, quoniam super his sedes apostolica auctore Domino attentissime vigilabit.

Capitulum XIV.
Quum in civitate vel dioecesi sunt populi diversarum linguarum; episcopus debet providere eis per viros idoneos, qui secundum varietatem linguarum officia eis celebrent, et sacramenta ministrent. Et si urgens est necessitas, constituet sibi vicarium pontificem illius linguae; non tamen propter hoc eadem dioecesis debet habere duos episcopus.

Idem in eodem.
Quoniam in plerisque partibus infra eandem civitatem atque dioecesim permixti sunt populi diversarum linguarum, habentes sub una fide varios ritus et mores, districte praecipimus, ut pontifices huiusmodi civitatum sive dioecesum provideant viros idoneos, qui secundum diversitates rituum et linguarum divina illis officia celebrent et ecclesiastica sacramenta ministrent, instruendo eos verbo pariter et exemplo. Prohibemus autem omnino, ne una eademque civitas sive dioecesis diversos pontifices habeat, tanquam unum corpus diversa capita, quasi monstrum. Sed si propter praedictas causas urgens necessitas postulaverit, pontifex loci catholicum praesulem nationibus illis conformem provida deliberatione constituat sibi vicarium in praedictis, qui ei per omnia sit obediens et subiectus. Unde, si quis aliter se ingesserit, excommunicationis se noverit mucrone percussum, et, si nec sic resipuerit, ab omni ministerio ecclesiastico deponendum, adhibito, si necesse fuerit, brachio saeculari ad tantam insolentiam repellendam.

Capitulum XV.
Episcopi, qui per se non possunt, tenentur assumere idoneos, qui suppleant suo loco quoad praedicationes, visitationes et confessionum auditiones; et ut possint episcopi reperire tales, praecipit in ecclesiis cathedralibus et collegiatis tales institui.

Idem in eodem.
Inter cetera, quae ad salutem spectant populi Christiani, pabulum verbi Dei permaxime sibi noscitur esse necessarium, quia, sicut corpus materiali, sic anima spirituali cibo nutritur, eo, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Unde, quum saepe contingat, quod episcopi propter suas occupationes multiplices, vel invaletudines corporales, aut hostiles incursus, seu occasiones alias, ne dicamus defectum scientiae, quod in eis reprobandum est omnino, nec de cetero tolerandum, per se ipsos non sufficiunt ministrare populo verbum Dei, maxime per amplas dioeceses et diffusas: generali constitutione sancimus, ut episcopi viros idoneos ad sanctae praedicationis officium salubriter exsequendum assumant, potentes in opere et sermone, qui plebes sibi commissas vice ipsorum, quum per se iidem nequiverint, sollicite visitantes, eas verbo aedificent et exemplo, quibus ipsi, quum indiguerint, congrue necessaria subministrent, ne pro necessariorum defectu compellantur desistere ab incepto. Unde praecipimus, tam in cathedralibus quam in aliis conventualibus ecclesiis viros idoneos ordinari, quos episcopi possint coadiutores et cooperatores habere, non solum in praedicationis officio, verum etiam in audiendis confessionibus et poenitentiis iniungendis, ac ceteris, quae ad salutem pertinent animarum. Si quis autem hoc adimplere neglexerit, districtae subiaceat ultioni.

Capitulum XVI.
Episcopus in ecclesiis dioecesis suae debet esse contentus iuribus episcopalibus, et quae sint iura episcopalia declarat.

Honorius III. Episcopo Assisinatino.
Conquerente oeconomo monasterii sancti Benedicti montis Subasii nobis innotuit, quod tu iuribus episcopalibus non contentus, quae in ecclesiis seu capellis eiusdem monasterii debes habere, a quibusdam earum procurationem exigis, quas ad dandam procurationem minime sufficere proponebat, petens, ut iure tuo contentus exsistens a molestatione dictarum ecclesiarum super ceteris desisteres, postulans etiam ad omnem litis materiam in posterum amputandam, ut specificares, quae tibi ratione iuris episcopalis competerent in eisdem, quorum quibusdam iuribus episcopalibus specificatis hinc inde lis fuit super praemissis legitime contestata. Nos autem, inspectis probationibus utrinque receptis, et quae ab utraque parte fuere proposita plenius intellectis, decrevimus, ut in ecclesiis seu capellis tuae dioecesis, ad monasterium ipsum spectantibus, habeas canonicam obedientiam, subiectionem et reverentiam, institutionem et destitutionem, correctionem et reformationem, ac censuram ecclesiasticam, iurisdictionem quoque causarum omnium ad forum ecclesiasticum de iure spectantium, poenitentias et sacramentorum omnium, quae ab episcopo sunt recipienda, collationem, synodum et synodatici seu cathedratici nomine duos solidos Lucensis monetae, quartam decimationum et mortuariorum, visitationem quoque annuam, ita, quod, quum ad eas visitandas accesseris, non amplius procurationis nomine requiras ab eis, nisi quantum, pensatis facultatibus earundem, moderate poterunt exhibere, ne plus ceteris capellis eiusdem dioecesis in procurationibus ullatenus onerentur, et ecclesiam S. Pauli de Assisia a procurationis onere penitus relevamus. Tu autem his iuribus in praefatis ecclesiis contentus exsistens, non amplius ab eis exigas praeter moderatum auxilium, quod iuxta formam Lateranensis concilii, si manifesta et rationabilis causa exstiterit, cum caritate postulandum, sicut ab aliis ecclesiis eiusdem dioecesis pro necessitate temporis sustinemus.

Capitulum XVII.
Episcopus visitans monasterium non introducat saeculares, sed duos aut tres canonicos suos cum aliquibus religiosis.

Idem Abbati et Conventui sancti Remigii.
Ut iuxta +illius supremi post Christum pastoris edictum pastor forma factus gregis ex animo dignoscitur, non dominandi libidine, sed amore recte regendi debet illum salubriter visitare, sic excessus delinquentium quantum potest corripiens, ne revelet, sic increpans, ne confundat: quia, quum iuxta sapientis edictum secreto sit arguendus amicus, amicitiae legem violare videtur, si econtra palam arguat exprobrando. Attendentes igitur, quod indecens est, ut venerabili fratri nostro Remensi archiepiscopo in monasterio vestro visitationis officium exercente saeculares intersint, per quos possit in claustro dissolutionis materia provenire, quum nequaquam bene in claustralibus inducantur: auctoritate praesentium firmiter inhibemus, ut nullos de cetero saeculares in capitulum, nisi duos vel tres de canonicis ecclesiae suae in decenti habitu, viris aliis, quos expedire viderit, religiosis adiunctis, secum visitationis tempore introducat.

Capitulum XVIII.
Lex dioecesana et lex iurisdictionis sunt diversae, unde res iudicata in una non obstat agenti in alia.

Idem Episcopo Baiocensi et Archidiacono Rothomagensi.
Dilectus filius abbas monasterii Rothoma gensis Venetensis dioecesis coram nobis exposuit, quod tertia pars emendarum, quas homines quinque parochiarum, quae sui conventus sunt usibus deputatae, pro suis excessibus solvere compelluntur, ad suum spectat monasterium ab antiquo, +et quod inter ipsos homines orta ecclesiastica quaestione citatio ad eundem, sed examinatio et decisio quaestionis ad venerabilem fratrem nostrum Venetensem episcopum et ipsum abbatem pertinent in communi. Quumque felicis memoriae Innocentius Papa praedecessor noster, conquerente ipso abbate, quod praefatus episcopus super hoc inquietabat eundem, vobis de assensu partium dederit in mandatis, ut, vocatis partibus et auditis hinc inde propositis, causam remitteretis ad eum sufficienter instructam, dictus episcopus processum vestrum diutius impedivit occasione cuiusdam sententiae, quae super quibusdam ecclesiis quoad legem dioecesanam promulgata exstitit pro eodem. Unde praefatus abbas nobis humiliter supplicavit, ut quum citatio, causarum examinatio et decisio, ac emendae ad legem iurisdictionis pertinere noscantur, non sineremus sententiae memoratae praetextu negotii processum ulterius impediri. Quum igitur praedicta de lege iurisdictionis exsistant, discretioni vestrae mandamus, quatenus huiusmodi sententia non obstante procedatis in negotio ipso iuxta traditam vobis formam.

Capitulum XIX.
Per rescriptum, quo Papa mandat ordinario, ut corrigat clericos suae dioecesis, non datur ei iurisdictio super exemptos.

Gregorius IX. Episcopo Suanensi.
Grave gerimus [et indignum], quod quum in ecclesiam sanctae Mariae de Orbitello, et quasdam alias ecclesias in tua dioecesi exsistentes, ad monasterium sancti Anastasii de Urbe spectantes, nullam iurisdictionem habeas ordinariam aut etiam delegatam, occasione literarum nostrarum, quas super correctione clericorum tibi transmisimus, in eas interdicti, ac in clericos earundem suspensionis sententias promulgasti, quanquam abbas eiusdem monasterii eos corrigere sit paratus, +[prout pertinet ad eundem; quia vero eo minus debemus iniurias ipsius monasterii sustinere, quo specialiter ad nos spectans, nos post Deum operat praecipuos adiutores, fraternitati tunc per apostolica scripta firmiter praecipiendo] Mandamus, quatenus, si est ita, prudenter corrigens per te ipsum quae minus provide attentasti, praedictas sententias [infra octo dies post susceptionem praesentium] sine [qualibet] difficultate relaxes [Alioquin dilectis filiis s. Iusti et Albaren. Abbatibus et archipresbytero S. Ioannis Montis alti Tuscanensis Suanensis est Castrensis dioecesis nostris damus literis in mandatis ut ipsi ex tunc easdem sententias auctoritate nostra studeant relaxare].

Capitulum XX.
Ordinarius, cui competit absolvere ab excommunicatione, potest aliis absolutionem demandare.

Idem.
His, quibus ex officio in certis casibus competit illos absolvere qui pro violenta manuum iniectione incidunt in canonem sententiae promulgatae, licet aliis huiusmodi absolutionem committere, quum viderint expedire.

T i t u l u s X X X I I .
De officio iudicis.

Capitulum I.
Ad officium iudicis etiam delegati spectat providere advocatum parti, quae non potest habere; et poterit dare domesticum.

Honorius III. Archiepiscopo sancti Leonardi et Abbati Salernitano.
Ex literis vestris accepimus, quod, quum causam, quae inter dilectos filios abbatem et conventum Fossae novae ex parte una, et abbatem et conventum monasterii Cavensis Salernitanae dioecesis ex altera super quibusdam possessionibus monasterii sancti Petri de Almaphia vertebatur, +quas bonae memoriae frater Silvester monachus Fossae novae, quum idem S. Petri monasterium visitasset, eisdem abbati et conventui Cavensi vendidit in eiusdem monasterii S. Petri praeiudicium et gravamen, vobis duximus committendam, quia partibus in vestra praesentia constitutis pars praedicti monasterii S. Petri proposuit, quod aliquem de civitate Salernitana habere non poterat advocatum, vestrum super hoc implorando officium, tu, frater archiepiscope, eidem de magistro R. Capuda, Aquensi thesaurario, clerico tuo, ad exhibendum in causa ipsa patrocinium providisti. Verum frater Stephanus prior S. Mariae de Dompno Cavensis monachus pro monasterio suo proposuit, in praeiudicium eiusdem monasterii factum esse eo, quod dictus R. clericus et domesticus tuus erat. +Nos igitur decisionem negotii nolentes frivolis exceptionibus impediri, causam ipsam ad vos duximus remittendam; per apostolica vobis scripta Mandamus, quatenus, hoc non obstante, eisdem concedentes advocatum praedictum et, in negotio ipso, sublato appellationis obstaculo, sine morae dispendio ratione praevia procedatis iuxta priorum continentiam literarum et quoniam instrumenta S. Petri monasterii quae ipsis dictus S. venditionis eiusdem tempore tradidit abbas et conventus Cavensis malitiose occultare dicuntur, ipsos ut ea vobis exhibeant monitione praemissa per censuram ecclesiasticam sicut iustum fuerit, appellatione postposita compellatis.

Capitulum II.
Quum imploratur officium nobile, fit litis contestatio; secus in mercenario.

Gregorius IX.
Iudicis officium, ubicunque pro actione proponitur, veluti quum restitutio in integrum principaliter postulatur, litis contestationem exposcit; alias ante et post ingressum causae potest ad hoc sine litis contestatione haberi recursus.

T i t u l u s X X X I I I .
De maioritate et obedientia.

Capitulum I.
Prius ordinatus, ceteris paribus, prior et maior habendus est.

Gregorius Augustino Anglorum Episcopo.
Quum certum +[sit, pro omnipotenti Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni praemia reservari, nobis tamen eis necesse est bonorum beneficia tribuere, ut in spiritualis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare. Et quia nova Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum solennia agenda concedimus ita, ut per loca singula duodecim episcopos ordines, qui tuae ditioni subiaceant, quatenus Londoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui auctore Deo inservio, sede percipiat. Ad Eboracam vero civitatem te volumus episcopum mittere, quem ipse iudicaveris ordinandum, ita, ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim episcopos ordinet, ut metropolitani honore perfruatur, quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus; quem tamen tuae fraternitatis volumus dispositioni subiacere. Post obitum vero tuum ita episcopis, quos ordinaverit, praesit, ut Londoniensis episcopi nullo modo ditioni subiaceat. ] Sit vero inter Londoniae et Eboracae civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior et maior habeatur, qui prius communitatis consilio et concordi fuerit actione ordinatus. [Tua vero etc. Dat. die X. Kal. Iul., imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto Ao. XIX. post consulatum eiusdem domini Ao. XVIII., Ind. IV. 601.]

Capitulum II.
Veniens contra decretum vel constitutionem episcopi debet excommunicari.

Idem.
Si quis venerit contra decretum episcopi, ab ecclesia abiiciatur. In libro Regum legitur: «Qui non obedierit principi, morte moriatur.» Et in concilio Agathensi, quod anathematizetur.

Capitulum III.
Clericus administratione carens non tenetur ad iuramentum obedientiae, vel ad faciendam scripturam super ea.

Leo Papa.
Legebatur [quoque] in literis tuis, [quas iidem diaconi detulerunt,] quod frater Atticus [Thessalonicam venisset, quodque consensum suum etiam scripturae professione signasset, ut de illo non aliud a nobis posset intelligi, quam proprii arbitrii et spontaneae devotionis fuisse, quod venerat, quodque] chartulam de obedientiae sponsione conscripserat, in qua signum prodebatur iniuriae. Non enim necessarium fuerat, ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipso iam voluntarii adventus officio comprobabat. [Unde deplorationibus etc.]

Capitulum IV.
Ab omnibus de dioecesi obediendum est episcopo.

Clemens Papa III.
Omnes principes terrae et ceteros homines episcopis obedire, [et capita sua submittere, eorumque adiutores exsistere,] beatus Petrus praecipiebat, [ut omnes etc.]

Capitulum V.
Non obediens canonicis institutis incurrit inobedientiae notam, id est infamiam.

Innocentius III. Capitulo Herbipolensi.
Illud Dominus in beato Petro (Et infra: [cf. c. 5. de cler. exc. V. 27.]) Munitiones autem et oppida Herbipolensis ecclesiae in utilitatem ipsius se asseruit tenuisse, ne, si ad alienas manus forsitan devenissent, non esset qui ea postmodum liberaret. Sed Quum spiritualia sint temporalibus digniora, et obedientia melior sit quam victima, et auscultare magis quam adipem arietum offerre, non debuerat Hildesemensis episcopus pro temporali commodo Herbipolensis ecclesiae inobedientiae notam incurrere, et, apostolicis iussionibus contraire. [V. Id. April. ao. II. 1200.]

Capitulum VI.
Imperium non praeest sacerdotio, sed subest, et ei obedire tenetur. Vel sic: Episcopus non debet subesse principibus, sed praeesse. H. d. et est multum allegabile.

Idem illustrissimo Constantinopolitano Imperatori.
Solitae benignitatis affectu +recepimus literas, quas per dilectum filium archidiaconum Durachii, virum providum et fidelem, imperialis nobis excellentia destinavit, per quas intelleximus, quod literae, quas per dilectum filium I. capellanum nostrum, tunc apostolicae sedis legatum, tibi transmisimus, imperio tuo praesentatae fuerant et perlectae. §. 1. Mirata est autem imperialis sublimitas, sicut per easdem nobis literas destinasti, quod te nisi fuimus in nostris literis aliquantulum increpare, licet non increpandi animo, sed affectu potius commonendi quod scripsimus meminerimus nos scripsisse. Huic autem tuae admirationi non causam, sed occasionem praebuit, sicut ex eisdem coniecimus literis, quod legisti, beatum Petrum Apostolorum principem sic scripsisse: «Subditi estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi, tanquam praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.» +Volens enim, de quo nos rationabilius admiramur, imperatoria celsitudo per haec et alia, quae induxit, imperium sacerdotio dignitate ac potestate praeferre, ex auctoritate praemissa triplex trahere voluit argumentum, primum ex eo, quod legitur: «subditi estote;» secundum ex eo, quod sequitur: «regi tanquam praecellenti;» tertium ex eo, quod est adiectum subsequenter: «ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;» per primum subesse sacerdotium, per secundum imperium praeeminere, per tertium imperatorem tam in sacerdotes quam laicos iurisdictionem, immo etiam gladii potestatem accepisse praesumens. Quum enim et boni quidam sint sacerdotes, et quidam eorum malefactores exsistant, is, qui secundum Apostolum gladium portat ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, in malefacientes presbyteros excessus praesumptos potest ultore gladio vindicare, quum inter presbyteros et alios Apostolus non distinguat. §. 2. Verum si et personam loquentis, et eorum, ad quos loquebatur, ac vim locutionis diligentius attendisses, scribentis non expressisses taliter intellectum. Scribebat enim Apostolus subditis suis, et eos ad humilitatis meritum provocabat. Nam si per hoc, quod dixit: «subditi estote,» sacerdotibus voluit imponere iugum subiectionis, et eis praelationis auctoritatem afferre, quibus eos subiectos esse monebat, sequeretur ex hoc, quod etiam servus quilibet in sacerdotes imperium accepisset, quum dicatur: «omni humanae creaturae.» Quod autem sequitur, «regi tanquam praecellenti,» non negamus, quin praecellat imperator in temporalibus illos duntaxat, qui ab eo suscipiunt temporalia. Sed Pontifex in spiritualibus antecellit, quae tanto sunt temporalibus digniora, quanto anima praefertur corpori, licet non simpliciter dictum fuerit: «subditi estote,» sed additum fuerit: «propter Deum,» nec pure sit subscriptum: «regi praecellenti,» sed interpositum forsitan fuit non sine causa, «tanquam.» Quod autem sequitur: «ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum,» intelligendum non est, quod rex vel imperator super omnes et bonos et malos gladii acceperit potestatem, sed in eos solummodo, qui utentes gladio eius sunt iurisdictioni commissi, +iuxta quod Veritas ait: «Omnes, qui acceperint gladium, gladio peribunt.» Non enim potest aut debet quisquam servum alterius iudicare, quum servus domino suo secundum Apostolum stet aut cadat. Ad id etiam induxisti, quod, licet Moyses et Aaron secundum carnem fratres exstiterint, Moyses tamen princeps populi, et Aaron sacerdotii potestate praeerat, et Iesus successor ipsius imperium in sacerdotes accepit. David quoque rex Abiathar pontifici praeeminebat. Ceterum licet Moyses dux populi fuerit, fuit etiam et sacerdos, qui Aaron in sacerdotem unxit, et cui Propheta sacerdotium recognoscens: «Moyses» inquit «et Aaron in sacerdotibus eius.» Quod vero de Iesu, id est Iosue, ad commendandam praelationem eius scripsisti, magis secundum spiritum, quam literam debet intelligi, quia secundum Apostolum litera occidit, spiritus autem vivificat, pro eo, quod ipse veri Iesu figuram expressit, qui populum suum in terram promissionis induxit. David etiam quamvis diadema regium obtineret, Abiathar sacerdoti non tam ex dignitate regia, quam auctoritate prophetica imperabat. Verum quicquid olim fuerit in veteri testamento, nunc aliud est in novo, ex quo Christus factus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui se non ut rex, sed ut sacerdos in ara crucis hostiam obtulit Deo Patri, per quam genus redemit humanum, circa illum praecipue, qui successor est Apostoli Petri et vicarius Iesu Christi. §. 3. Potuisses autem praerogativam sacerdotii ex eo potius intelligere, quod dictum est: non a quolibet, sed a Deo; non regi, sed sacerdoti; non de regia stirpe, sed de sacerdotali prosapia descendenti, de sacerdotibus videlicet, qui erant in Anathot: «Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et dissipes, aedifices et plantes» +Dictum est etiam in divina lege: «Diis non detrahes, et principem populi tui non maledices» quae sacerdotes regibus anteponens istos Deos et alios principes appellavit. §. 4. Praeterea nosse debueras, quod fecit Deus duo magna luminaria in firmamento coeli; luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti; utrumque magnum, sed alterum maius, quia nomine coeli designatur ecclesia, iuxta quod Veritas ait: «Simile est regnum coelorum homini patri familias, qui summo mane conduxit operarios in vineam suam.» Per diem vero spiritualis accipitur, per noctem carnalis secundum propheticum testimonium: «dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.» Ad firmamentum igitur coeli, hoc est universalis ecclesiae, fecit Deus duo magna luminaria, id est, duas magnas instituit dignitates, quae sunt pontificalis auctoritas, et regalis potestas. Sed illa, quae praeest diebus, id est spiritualibus, maior est; quae vero [noctibus, id est] carnalibus, minor, ut, quanta est inter solem et lunam, tanta inter pontifices et reges differentia cognoscatur. Haec autem si prudenter attenderet imperatoria celsitudo, non faceret aut permitteret venerabilem fratrem nostrum Constantinopolitanum patriarcham, magnum quidem et honorabile membrum ecclesiae, iuxta scabellum pedum suorum in sinistra parte sedere, quum alii reges et principes archiepiscopis et episcopis suis, sicut debent, reverenter assurgant, et eis iuxta se venerabilem sedem assignent. +Nam et piissimus Constantinus quantum honoris exhibuerit sacerdotibus, tua sicut credimus, discretio non ignorat. §. 5. Nos autem etsi non increpando scripserimus, potuissemus tamen rationabiliter increpare, +quum B. Paulus Apostolus episcopum instruens ad Timotheum scripisse legatur. «Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.» Non enim os nostrum debet esse ligatum, sed patere debet ad omnes, ne secundum propheticum verbum simus canes muti, non valentes latrare. Unde correctio nostra tibi non debuit esse molesta, sed magis accepta, quia pater filium, quem diligit, corripit, et Deus quos amat arguit et castigat. Debitum igitur pastoralis officii exsequimur, quum obsecramus, arguimus, increpamus, et non solum alios, sed imperatores et reges opportune et importune ad ea studemus inducere, quae divinae sunt placita voluntati. §. 6. Nobis autem in B. Petro sunt oves Christi commissae; dicente Domino: «Pasce oves meas,» non distinguens inter has oves et alias, ut alienum a suo demonstraret ovili, qui Petrum et successores ipsius magistros non recognosceret et pastores; ut illud tanquam notissimum omittamus, quod Dominus dixit ad Petrum, et in Petro dixit ad successores ipsius: «Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis etc.,» nihil excipiens, qui dixit: «quodcunque.» +Verum his diutius insistere nolumus, ne vel contendere videamur, vel in huiusmodi delectari, quum, si gloriari expediat, non in honore, sed in onere, non in magnitudine, sed in sollicitudine sit potius gloriandum, quum et Apostolus in infirmitatibus glorietur. Novimus esse scriptum: «Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur;» et iterum: «Quanto maior es, humilia te in omnibus;» et alibi: «Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.» Propter quod exaltationem nostram in humilitate ponimus, et humilitatem nostram exaltationem maximam reputamus. Unde etiam servos non solum Dei, sed etiam servorum Dei nos esse scribimus et fatemur, et tam sapientibus quam insipientibus secundum Apostolum sumus debitores. §. 7. Utrum autem imperatoriam excellentiam ad bonum et utile per literas nostras duxerimus invitandam, utrum tibi iusta suggesserimus et honesta, tua sollicitudo discernat, quum non nisi ad utilitatem ecclesiae et terrae Hierosolymitanae subsidium nos te meminerimus invitasse. [Inspiret igitur etc.]

Capitulum VII.
Ordinatus per Papam non per hoc eximitur a iurisdictione sui episcopi.

Idem episcopo Florentino.
Per tuas nobis literas +intimasti, quod, quum aliqui ecclesiae Romanae subdiaconi praelationes in tua dioecesi assequuntur, pro quibus tibi tenentur obedientiam exhibere, si quando exigente iustitia te contigerit exercere in ipsos ecclesiasticam disciplinam, illi subdiaconatus privilegium allegantes, ea se asserunt non teneri, ac si per huiusmodi subdiaconatus officium ab obedientia, qua tibi tenentur, ratione obtenti beneficii sint exempti. Super quo Postulasti per sedis apostolicae oraculum edoceri, utrum quis per ordinem subdiaconatus, a Romano Pontifice susceptum, a debita tibi reverentia subtrahatur? Ad quod tibi breviter respondemus, quod, etsi decens sit, ut illis [specialiter], quantum convenit, a te inter alios tibi subditos deferatur, quos benignitas apostolica collatione ipsius ordinis honoravit, per eam tamen ab obedientia, quam alias tibi debent, minime absolvuntur. [Dat. Romae ap. S. Petrum VII. Id. Apr. Ao. IX. 1206.]

Capitulum VIII.
Quando de obedientia vel subiectione agitur, nihil attentari debet in praeiudicium rei, vel possessoris non citati.

Idem Constantinopolitano Patriarchae.
Inter quatuor +animalia quae in medio sedis et circuitu eius describuntur, facies aquilae ab Ezechiele desuper ipsorum quatuor memoratur, quia inter quatuor patriarchales ecclesias, Antiochenam, Alexandrinam, Hierosolymitanam, Constantinopolitanam, quae per animalia supradicta signantur, quas apostolica sedes in medio habens quasi filias amplectitur speciales, cui eaedem sunt in circuitu quasi famulae obsequentes, ipsa Constantinopolitana post apostolicam sedem excellentia praeeminet dignitatis, ad cuius exaltationem tanto libentius adspiramus, quanto ipsam tanquam honorabilius membrum sacrosanctae Romanae ecclesiae arctius amplexantes, ipsius auxilio temporibus istis eandem amplius noscimus indigere, ac tuas, qui eidem Domino disponente praeesse dignosceris, petitiones libentius promovere disponimus, quibus non repugnat honestas, nec aliis praeiudicium generatur, quum a nobis iniuriarum actio non debeat exoriri, a quibus iura tanquam a fonte ad ceteros derivantur. Licet igitur, in quantum cum Deo possumus, tuo velimus honori deferre, ac tuas preces effectui mancipare, petitionem tamen illam nequivimus exaudire, qua postulasti a nobis, ut donationes ecclesiarum et beneficiorum, a dilecto filio P. tit. S. Marcelli presbytero cardinali apostolicae sedis legato factas te praesente ac penitus inconsulto, quum nimiam multitudinem ecclesiarum contulerit, easque iure perpetuo absque tuo consensu et capituli maioris ecclesiae tradiderit possidendas, dignaremur auctoritate apostolica irritare etc. Quamvis ergo tuam propter praemissa petitionem iuxta tuum desiderium nequivimus exaudire, tuo tamen, quantum cum nostra possumus honestate, volentes honori deferre, fraternitati tuae duximus concedendum, ut ii, qui ecclesias illas seu beneficia possident, obedientiam tibi debitam exhibeant et devotam, nisi forte aliqua illarum ecclesiarum ante captionem regiae civitatis a iurisdictione patriarchae legitime fuisset exempta. Subsequentem vero Petitionem contra ecclesias, quas tibi subiici postulabas, quae prius, quam Constantinopolis civitas caperetur, Constantinopolitano patriarchae minime respondebant, duplici ratione non duximus admittendam. Iuris namque ratio postulat, ut in eorum praeiudicium, quibus eaedem ecclesiae sunt subiectae nihil ordinemus de ipsis, quum nec citati sint, nec convicti, nec per contumaciam se absentent. +[Id etiam modo fieri providentia dissuasit, ne Pisani ac Veneti aliique quamplures, apud Constantinopolim huiusmodi habentes ecclesias, contra imperium provocarentur hoc tempore, qui sunt alliciendi potius blandimentis donec illud soliditate immobili roboretur. Quod si ius tuum contra illos prosequendum duxeris tempore opportuno, faciemus auctore Domino super ipsis iustitiae tibi plenitudinem exhiberi.] Super obedientia vero, quam ut tibi impendi faceremus ab archiepiscopo et episcopis regni Cypri similiter postulasti, fere idem, quod in praecedenti petitione, tibi duximus respondendum, quum et ipsi ante tuam promotionem fuerint exempti, quando videlicet Constantinopolitana ecclesia erat inobediens et rebellis, et in eorum absentia circa statum ipsorum non debuerimus aliquid immutare. Iustitiam tamen non negabimus tibi, quum eam duxeris postulandam. [Ex parte tua etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]

Capitulum IX.
Abbates et sacerdotes, qui sunt dioecesani episcopi, ad eius synodum venire et sibi obedire compelli possunt per censuram ecclesiasticam.

Idem.
Quod super his: (Et infra: cf. c. 5. de cons. et aff. IV. 14.) Similiter etiam Abbates et sacerdotes dioecesana tibi lege subditos, qui ad tuam synodum venire contemnunt [vocati], dummodo in ipsa synodo non ducas aliquid statuendum, quod forte canonicis obviet institutis, per censuras ecclesiasticas ad synodum ipsam venire compellas, et debitam tibi obedientiam et reverentiam exhibere. [Capellanis etc. Dat. Lat. II. Kal. Ian. 1199.]

Capitulum X.
Canonici regulares inobedientes priori suo per ipsum excommunicari possunt, et, si fuerint incorrigibiles, de fratrum consortio expelli debent.

Idem sancti Stephani et sancti Proculi abbatibus Bononiensibus.
Quum in ecclesiis sancti Victoris et S. Ioannis de Monte (Et infra:) Nos igitur ad reformationem earundem ecclesiarum, quae peccatis exigentibus et in temporalibus deminutae, et in spiritualibus sunt multipliciter collapsae, diligenti sollicitudine intendentes, universis canonicis dedimus firmiter in mandatis, ut priori suo in his, quae ad eum pertinent, obedirent. Quumque omnes, quatuor duntaxat exceptis, se obedire velle eius monitis et praeceptis concorditer respondissent, praedicti quatuor se contra priorem in superbiam erigentes, licet de obedientia suo priori praestanda praestitissent corporaliter iuramentum, tamen exhibiti iuramenti et districtae praeceptionis immemores, suo priori per omnia restiterunt, et, quum pro contumacia sua nequivissent ad debitam obedientiam revocari, dictus prior in eos dictante iustitia excommunicationis sententiam promulgavit. Quum igitur praefati canonici ad apostolicam sedem accessissent, per scripturas authenticas ex multorum testimonio praelatorum effecti de ipsorum contumacia certiores, recepto secundum formam ecclesiae ab eisdem corporaliter iuramento, ipsis fecimus absolutionis beneficium impendi, praecipientes eis sub debito iuramenti, ut ad suum claustrum, de quo exierant, redeuntes, priori suo secundum Deum devote ac humiliter obedirent. Ideoque nolentes, quod iidem canonici tam effrenata deinceps libertate vagentur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus nostra freti auctoritate praefatos canonicos, ut ad prioris sui obedientiam revertantur, sublato cuiusvis appellationis diffugio per censuras ecclesiasticas compellatis, et, ne de sua possint contumacia vel malitia gloriari, cogatis eos, si videritis expedire, ut iuramentum, quod de parendo mandatis prioris pro absolutionis beneficio impetrando superbe negaverant, humiliter praestare procurent; alioquin eos de fratrum ipsorum consortio penitus excludatis.

Capitulum XI.
Presbyteri et clerici capellarum subditarum titulo cardinalatus debent cardinali obedientiam et reliqua, de quibus hic. Et vacante titulo succedit capitulum illius ecclesiae, nisi pro bono pacis aliquid sit exemptum.

Honorius III. G. Presbytero cardinali, et Capitulo sancti Laurentii in Damaso.
His, quae pro ecclesia S. Laurentii in Damaso ex parte una et capellis sibi subiectis ex altera super scrutinio, baptismo manuali obedientia, correctione, interdicio et excommunicatione aliisque articulis fuere coram nobis proposita, diligenter auditis, sententiando decrevimus, ut earundem capellarum presbyteri et clerici cardinali, qui nunc est in ipsa ecclesia, et qui fuerint per tempora, manualem obedientiam et reverentiam et honorificentiam omnem exhibeant, et ad ecclesiam ipsam pro scrutinio, baptismo et capitulo celebrandis conveniant temporibus consuetis, correctionem ipsius cardinalis recipientes humiliter, et excommunicationis, interdicti vel suspensionis sententias, quas tulerit in eos et ecclesias eorundem, inviolabiliter observantes. Quando autem ecclesia ipsa cardinali vacabit, capellani et clerici memorati nihilominus eidem ecclesiae reverenter exhibeant omnia supradicta, eo duntaxat excepto, quod de correctione, excommunicatione et suspensione ipsorum pro bono pacis nostrae providentiae reservamus.

Capitulum XII.
Licet abbatissa subditos excommunicare non possit, ipsi tamen sibi obedire tenentur.

Idem Abbati S. Michaelis Abradensis dioecesis.
Dilecta in Christo filia abbatissa de Bubrigen. transmissa nobis petitione monstravit, quod, quum ipsa plerumque canonicas suas et clericos suae iurisdictioni subiectos propter inobedientias et culpas eorum officio beneficioque suspendat iidem confisi ex eo, quod eadem abbatissa excommunicare eos non potest, suspensionem huiusmodi non observant, propter quod ipsorum excessus remanent incorrecti. Quocirca discretioni tuae mandamus, quatenus dictas canonicas et clericos, ut abbatissae praefatae obedientiam et reverentiam debitam impendentes, eius salubria monita et mandata observent, monitione praemissa ecclesiastica censura appellatione remota compellas. [Dat. Allatii II. Mens. Iun. Pont. nostr. Ao. VI. 1222.]

Capitulum XIII.
Si metropolitanus a suffraganeo iuramentum exigit ultra formam statutam a canone, in eo, quod est ultra, suffraganeus non tenetur.

Gregorius IX. Patriarchae Grandensi.
Dilecti filii archidiaconus et capitulum Castellanum suam ad nos querimoniam detulerunt, quod, quum a Castellano episcopo exigeres iuramentum praeter formam canonicam, quam ceteri suffraganei metropolitanis suis consuevere praestare, iidem conspicientes ex hoc ecclesiae suae praeiudicium generari, ad sedem apostolicam appellarunt. (Et infra:) Quum igitur non deceat alii te fecisse quod ab alio fieri tibi nolles, mandamus, quatenus contentus forma canonica, quam nos a coepiscopis nostris nobis immediate subiectis recipimus, nil amplius a Castellano episcopo obtentu alicuius consuetudinis exigas praetextu praestiti iuramenti, sciens, nos eundem episcopum ab huiusmodi iuramento quoad alios articulos absolvisse, vel denunciasse potius non teneri.

Capitulum XIV.
Vacante episcopatu capitulum confirmat et infirmat electiones.

Idem Priori fratrum Praedicatorum et archidiacono Rheginensi.
Quum olim causa (Et infra:) Quocirca mandamus, quatenus, licet conventus monasterii sancti Salvatoris Messanensis sint ipso iure hac vice eligendi potestate privati, de gratia tamen eligendi seu postulandi detis ipsis auctoritate nostra liberam facultatem, mandantes eisdem, ut quum ecclesia Messanensis vacet ad praesens, electionem suam confirmandam, prout de iure fuerit, vel etiam infirmandam praesentent capitulo Messanensi.

Capitulum XV.
Qui maior est ordine, licet in ecclesia posterius receptus, in loco et portione praefertur. H. d. secundum veram lecturam.

Idem Archipresbytero sanctae Mariae maioris de Urbe.
Statuimus, ut presbyteri primum locum, diaconi secundum, subdiaconi tertium, et sic de reliquis obtineant ordinatim, etiamsi posterius admittantur. Et qui maior est ordine, etiamsi postea sit receptus, in portione percipienda esse volumus potiorem, ac minores facere servitia consueta.

Capitulum XVI.
Si ecclesia sita in aliquo archidiaconatu erigitur in cathedralem, a iurisdictione archidiaconatus eximitur.

Idem Archiepiscopo Colocensi.
Quum inferior superiorem solvere nequeat vel ligare, sed superior inferiorem liget regulariter et absolvat, et satis [indignum et] absonum videatur, ut [maior subditus sit minori et] filius potestatem habeat in parentem, miramur [non modicum et movemur], quod quum tu monasterium de Cheur constitutum in Firmiensi archidiaconatu tuae dioecesis ecclesiam erexeris cathedralem, [venerabilem fratrem nostrum Sirmiensem episcopum ad titulum ipsius ecclesiae in episcopum consecrando], archidiaconus Firminensis in tantam prorupit temeritatis audaciam, ut in episcopum ibi consecratum et ecclesiam suam iurisdictionem exercere praesumat. [Quare idem episcopus nobis humiliter supplicavit ut quum eodem archidiacono in ipsum et dictam ecclesiam iurisdictionem huiusmodi exercente, ipse in eadem ecclesia episcopus quoddammodo non exsistat, provideri sibi super hoc salubriter dignaremur. Nos igitur eiusdem episcopi et ecclesiae paterno compatientes affectu, ipsos cum omnibus iuribus et pertinentiis eorundem, a iurisdictione ipsius archidiaconi penitus eximentes] Mandamus, quatenus praefato archidiacono [ne in eis iurisdictionem aliquam de cetero exercere praesumat, ex parte nostra districte studeas inhibere], a cuius iurisdictione dictum episcopum denunciamus exemptum, id districte studeas inhibere; provisio [prudenter] ut, si ex hoc archidiaconi Firmiensis iura laeduntur, in dioecesi tua, ubi expedire videris, absque alieni iuris praeiudicio recompensationem illi facias congruentem. [Contradictores etc. Dat. Reat. XII. Kal. April. ao. V. 1232.]

Capitulum XVII.
Compositionem super iure primatiae unus solus, cuius interest, poterit impedire.

Idem Lemovicensi Archidiacono et Priori sanctae Radegundis Pictaviensis.
Humilis doctrina magistra (Et infra:) Mandamus, quatenus praelatorum Burdegalensis provinciae in ea praesentium, et cathedralium capitulorum eiusdem, nec non Bituricensis capituli super provisione, quam inter Bituricensem et Burdegalensem archiepiscopos in causa primatiae duximus faciendam, requiratis assensum, quo habito providentiam nostram solenniter publicetis. Si qui vero consensum praestare noluerint, vos supersedentes publicationi praedictae, districte praecipiatis eisdem, ut personaliter, si praelati fuerint, vel si alii, per procuratores idoneos, nostro se conspectui repraesentent, prosecuturi coram nobis ius, si quod habere contendunt, et satisfacturi parti alteri, si succubuerint, in expensis.

T i t u l u s X X X I V .
De treuga et pace.

Capitulum I.
Statuit tempora treugarum et poenas violantium.

Alexander III. in concilio Lateranensi.
Treugas a quarta feria post occasum solis usque ad secundam feriam in ortu solis, [et] ab Adventu Domini usque ad octavas Epiphaniae, et a Septuagesima usque ad octavas Paschae ab omnibus inviolabiliter observari praecipimus. §. 1. Si quis autem treugas frangere praesumpserit, post tertiam admonitionem si non satisfecerit, suus episcopus sententiam excommunicationis dictet in eum, et scriptam vicinis episcopis annunciet, quorum nullus excommunicatum in communione recipiat, immo scriptam sententiam quisque confirmet. Si quis autem haec violare praesumpserit, ordinis sui periculo subiaceat. §. 2. Et quoniam funiculus triplex difficile rumpitur, praecipimus, ut episcopi ad solum Deum et ad salutem populi habentes respectum, omni trepidatione seposita ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium et auxilium praebeant, neque hoc alicuius amore vel odio praetermittant. Quod si quis in hoc Dei opere trepidus inventus fuerit, damnum propriae dignitatis incurrat.

Capitulum II.
Personae hic enumeratae plena securitate gaudent tempore guerrae.

Idem.
Innovamus autem, ut presbyteri, [clerici], monachi, conversi, peregrini, mercatores, rustici, euntes et redeuntes, et in agricultura exsistentes, et animalia, quibus arant et quae semina portant ad agrum, congrua securitate laetentur. Nec quisquam etc. (cf. c. 10. de cens. III. 39.)

T i t u l u s X X X V . De pactis.

Capitulum I.
Pacta quantumcunque nuda servanda sunt.

Ex concilio Africano. Antigonus episcopus Madaurensis dixit: Gravem iniuriam patior, et credo, dolere sanctitatem vestram contumeliam meam et computare communem iniuriam. Optantius quum se repraesentaret, pactum mecum habuit et divisimus [plebes; manuscriptiones nostrae tenentur et pittacia. Contra hoc pactum circuit plebes mihi attributas, et usurpat populos, ut illum patrem, me vitricum nominent. Gratus episcopus dixit: Factum hoc dolendum est,] ut in se illiciat populorum imperitorum animas contra disciplinam, contra evangelicam traditionem, contra pacis placita. Nam si id sibi posse contingere arbitraretur, nunquam profecto in fratrem aliquis deliquisset. Unde Aut inita pacta suam obtineant firmitatem, aut conventus, si se non cohibuerit, ecclesiasticam sentiat disciplinam. Dixerunt universi: Pax servetur, pacta custodiantur.

Capitulum II.
Conventio invalida per consensum superioris validatur.

Gregorius.
Quoties in conventionibus quibusdam noster exspectatur assensus, ne in dubium veniant quae geruntur, ratihabitio eas debet pro securitate partium solidare. [Proinde etc.]

Capitulum III.
Iudex debet studiose agere, ut promissa adimpleantur.

Idem.
Qualiter in Sardinia +[minores vel pauperes ab eis, qiu illic maiores sunt, opprimantur, reverendissimi fratris nostri Dominici Carthaginensis episcopi atque eminentissimi filii nostri Innocentii praefecti epistolae testantur, a quibus, ut quae nobis scripta sunt noveritis, ipsarum vobis epistolarum exemplaria praevidimus transmittenda. Et ideo quia ea, quae petenda sunt, offeruntur,] Studiose agendum est, ut ea, quae promittuntur, opere compleantur.

Capitulum IV.
Non valet pactum, per quod beneficium ecclesiasticum debet pecunia resignari.

Alexander III. Exonensi et Wigornensi episcopis.
Quum pridem S. clericus procurator prioris et monachorum de Acra, et P. clericus pro causa, quae inter eos monachos et praedictum P. ac fratrem eius, pro cuius parte vicem se gerere dicebat, super ecclesia de S. et capella de L. vertebatur, ad nostram praesentiam pariter accessissent, ita inter se, non tamen nobis mediantibus, convenerunt, quod eidem P. pro expensis, quas fecerat, tres marchae argenti solverentur, et idem P. liti cederet, et a monachorum penitus infestatione cessaret. Quumque compositionem istam ad nostram pertulissent audientiam, eamque auctoritate apostolica peterent confirmari, nos eam non duximus admittendam pro eo, quod videbatur pravam illicitae pactionis speciem continere. +Monuimus autem praedictum P., ut ipse tam pro se, quam pro fratre suo monachos in pace dimitteret, et eidem liti omnino abrenunciaret. Ille igitur nostris monitis acquiescens, et eidem liti pro se ac pro fratre suo penitus renuncians, authentica instrumenta, quae super hoc habebat in nostris manibus resignavit, quae nos priori et monachis praedictis scilicet destinantes, mandavimus, ut, ex quo praedictus P. nostris super hoc monitis acqiuevit, ipsi quoque benignis nostris precibus intenderent, et eidem P. et fratri eius in aliquo studerent beneficio providere, de quo maius lucrum valeant apostolica intercessione percipere, quam eis deberet ex illa pactione illicita provenire. Ceterum quia saepe dicti prior et fratres sicut accepimus, acquiescere noluerunt, nos eorundem clericorum laboribus paterna pietate compatientes vobis per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus priorem et monachos moneatis eosdem, ut praefato P. et fratri eius decens et competens beneficium conferant et assignent; alioquin, si vobis constiterit, saepe dictos clericos, prout ipsi asseverant, a praenominata ecclesia de Sintonia et capella de Lintona iniuste et absque ordine iudiciario violenter fuisse eiectos, ipsas eisdem restitui faciatis, non obstantibus literis nostrae confirmationis, quas praedicti prior et monachi a nobis impetrasse noscuntur.

Capitulum V.

Idem Archiepiscopo Eboracensi.
Accepimus, quod quaedam ecclesiae clericis sint tali tenore concessae, quod post eorum obitum alii nominatim succedant. Verum quoniam hoc iniquum est et sacris canonibus inimicum, et ideo non debet aliquatenus tolerari, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus huiusmodi successiones tam detestabiles et iniquas contradictione et appellatione cessante prohibeas, et omnino frivolas et inanes esse decernas.

Capitulum VI.
Qui per pactum augendae pensionis consecutus est ecclesiam, debet ea privari, et alias canonice puniri.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quum clerici vestrae iurisdictionis, sicut accepimus, decedentibus ecclesiarum personis paciscantur ex ipsis ecclesiis maiores solito solvere pensiones, ut facilius possint easdem ecclesias adipisci, nos quidem ad tam detestabile vitium exstirpandum attentam volumus curam et sollicitudinem adhihere. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus clericis omnibus vestris, ne id attentare praesumant, publice districtius prohibentes, si quidem contra prohibitionem vestram venire praesumpserint, appellatione cessante eos taliter adeptis ecclesiis quantocius spolietis, alias pro tantae praesumptionis excessu severitate ecclesiastica punientes eosdem. Adhaec etc. (cf. c. 11. de cens. III. 39.)

Capitulum VII.
Si eeclesia rem suam locando vel in feudum concedendo apponit pactum in praeiudicium iuris parochialis alterius ecclesiae, non tenet, et quicquid hac occasione perceperit reddere cogitur illi ecclesiae.

Innocentius III. in concilio generali.
Plerique, sicut accepimus, regulares clerici et saeculares interdum, quum vel domos locant, vel feuda concedunt, in praeiudicium parochialium ecclesiarum pactum adiiciunt, ut conductores et feudatarii decimas eis solvant, et apud eosdem eligant sepulturam. Quum autem id de avaritiae radice procedat, pactum huiusmodi penitus reprobamus, statuentes, ut quicquid fuerit occasione huiusmodi pacti perceptum ecclesiae parochiali reddatur.

Capitulum VIII.
Non valet pactio in spiritualibus, vel quae peccatum inducit, vel turpis, seu de re turpi, vel impossibilis de iure vel de facto.

Gregorius IX.
Pactiones factae a vobis, ut audivimus, pro quibusdam spiritualibus obtinendis, quum in huiusmodi omnis pactio omnisque conventio debeat omnino cessare, nullius penitus sunt momenti. Quod etiam de aliis est dicendum, quae observatae vergunt in animae detrimentum. Nam etiam iuxta legitimas sanctiones pactum turpe, vel rei turpis aut impossibilis de iure vel de facto, nullam obligationem inducit.

T i t u l u s X X X V I .
De transactionibus.

Capitulum I.
Instrumenta et alia iura partium contraria transactione tolluntur.

Gregorius I. A. Subdiacono et Dom. Abbati.
Sicut grave +[et plenum vituperationis est, inter personas omnipotenti Deo militantes de saecularibus negotiis ortam diu controversiam permanere, ita laudabile et studio est religioso conveniens, terrenis gratam Deo pacem praeferre compendiis, et ex rebus transitoriis mansura semper caritatis lucra mercari. Et ideo, qiua de possessionibus Faiano, Nasoniano et Libiniano, positis in provincia Sicilia territorio Panormitano, de quibus inter praepositos monasterii sanctorum Maximi et Agathae, quod Lucuscanum dicitur, et e diverso administratores xenodochii in hac urbe Roma constituti, quod Valerii nuncupatur, longa se traxit contentio, nunc vero inter te Antonium subdiaconum nostrum memorati xenodochii praepositum, et e diverso dilectissimum filium nostrum Dometium abbatem atque presbyterum praedicti monasterii pactis intervenientibus salubris processit Deo auctore decisio, necesse est, ut omnis discordiae possit occasio praeveniri, et quae gesta sunt interveniente auctoritate firmari.] Proinde Post salubrem decisionem de controversia vestra factam decrevimus, ut omnia instrumenta, vel quicquid aliud est, quod partibus, [quod absit, ad invicem contra se venire cupientibus] quoquo modo, vel ex temporis praescriptione seu aliter opem de lege aut quocunque privilegio ferre poterat, sit, sicut [et] vos poscitis, vacuum et omni virtute cassatum, et sola pactorum inter vos nunc habitorum pagina validum perpetuumque robur obtineat. Cui si quid forte incuria vel imperitia minus firmitatis insertum est, vires plenissimae notionis ex hac nostra auctoritate suscipiat, [nec superesse etc. Mense Ianuar. Ind. II. 598.]

Capitulum II.
Tenet compositio super decimis facta cum assensu superioris.

Alexander III.
Statuimus, ut, si super decimis inter vos et aliquam personam ecclesiasticam de assensu episcopi vel archiepiscopi sui compositio facta fuerit, rata perpetuis temporibus et inconcussa persistat.

Capitulum III.
Si capitulum consensit transactioni, quam fecit praelatus nomine ecclesiae, ulterius dissentire non potest.

Idem Dulmensi Episcopo.
Contingit interdum, quod, licet abbas vel prior alicuius conventualis ecclesiae cum ecclesiastica vel saeculari persona super his, de quibus inter eos controversia vertitur coram delegato vel ordinario iudice transigat, literis capituli sui de ratihabitione monstratis, ipsum capitulum tamen eandem transactionem nititur revocare. Unde quia nos super hoc consulere voluisti, tibi respondemus, quod, si abbas vel prior a capitulo suo de ratihabitione literas habuerit, transactionem, quam fecit, si fuerit aliquot annis servata, capitulum, ac si non consenserit in eam, non poterit revocare.

Capitulum IV.
Super ecclesiastico beneficio transigi non potest etiam cum iuramenti interpositione.

Idem Abbati de Strat. et Priori sancti Eusebii.
Constitutus in nostra praesentia G. clericus sua nobis assertione monstravit, quod, quum inter ipsum, et A. clericum super capella de Stratis controversia emersisset, tandem per transactionem sopita fuit, et, licet transactio ipsa hinc inde fide praestita firmata fuisset, eam tamen praefatus A. servare recusat. Quia igitur huiusmodi transactiones speciem nonnunquam continent simoniae, et non solum a malo, sed etiam a specie mali secundum Apostolum nos convenit abstinere, devotioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum propter hoc fueritis requisiti, partes ante vestram praesentiam convocetis, et, revocata transactione in irritum, causam diligentius audiatis etc.

Capitulum V.
Per transactionem factam sine auctoritate episcopi potest praelatus, sed non ecclesia constitui censualis.

Idem Carnotensi Episcopo.
De cetero noveris, quod, quum aliquis ad extraordinarium iudicem literis impetratis cum adversario suo componit, postmodum in ecclesia, de qua agitur, ius aliquod habiturus, si compositio non est iuri contraria, non est a loci episcopo aliquatenus reprobanda; sed census absque episcopali auctoritate cui praeest ecclesiae sub hoc praetextu solutus, vitam eius, qui solverit, non excedit.

Capitulum VI.
Si beneficium, quod per transactionem habetur, impetratur ut vacans, ab eo, qui fuit transactionis mediator, non valet impetratio. H. d. quoad titulum.

Idem Eboracensi Archiepiscopo et Wigorensi Episcopo.
Ex literis vestris accepimus, quod, quum olim inter R. et A. clericos super ecclesia de Vult. et capella de Torhec ad eandem ecclesiam pertinente coram te, frater episcope, qui iudex fueras delegatus, auctoritate G., qui tunc eidem A. patrocinabatur in causa, et testis inscriptus fuerat, transactio iam pridem facta fuisset, postmodum idem G. veniens ad praesentiam nostram, et se mentiens clericum, quum nondum esset in clericum tonsuratus, ad Dunelmensem episcopum et decanum Eboracensem, si bene meminimus, super eadem ecclesia et capella tacito de transactione ipsa literas nostras impetravit. Quum autem idem G. et responsales praedicti R. in nostra demum praesentia fuissent constituti, nos ex literis vestris veritatem super his cognoscentes, et attendentes etiam, quomodo praefatus G. non inficiaretur, se transactioni interfuisse, et nondum fuisse tonsuratum, quum literas istas obtinuit, ei super praedicta ecclesia et capella auctoritate apostolica silentium duximus imponendum.

Capitulum VII.
Super ecclesiastico beneficio non potest transigi, sed amicabiliter componi. H. d. et quotidie allegatur.

Idem.
Super eo, quod quaesivisti, utrum de ecclesiastico beneficio in litigium deducto possit fieri transactio, tale damus, sicut iam pridem, si bene meminimus, alii non absimile quaerenti dedimus responsum, quod secundum formam a canonibus in aliis transactionibus adscriptam transigi super re sacra litigiosa non potest. Etenim res sacrae, ut possideantur aliquo dato, vel retento sive promisso, speciem credimus habere simoniae. Alias autem, si gratis et amicabiliter inter se litigantes componant, sacris canonibus nequaquam dicimus obviare.

Capitulum VIII.
Transactio facta de rebus ecclesiae per praelatum sine superioris consensu non obligat successorem.

Idem Abbati de Straphor, et Priori de Phe.
Veniens ad apostolicae sedis clementiam dilectus filius magister G. de Favill. sua nobis insinuatione monstravit, quod monachi maioris monasterii terras in parochia sanctae M. de Marchia excolunt, et ab eadem ecclesia coloni eorum omnia ecclesiastica tam necessaria quam voluntaria suscipiunt sacramenta, et tamen eidem ecclesiae suas a canonibus constitutas decimas solvere contradicunt. +Sed de frugibus tertiam partem solvunt ei, et duas sibi retinere praesumunt, de reliquis autem minutis decimis, utpote nutrimentis animalium et fructibus hortorum, nil penitus praestare non erubescunt. Arbitrantur autem, ad hoc se posse tueri cuiusdam transactionis praetextu inter praefatos monachos, et quendam sacerdotem memorati G. praedecessorem factae ita videlicet, ut de duabus carruatis terrae, quas in dominio suo monachi tenent, tertiam tantum decimarum partem [frugum] exsolvant, +reliquas sibi retinendo. Quo fit, ut, inde occasionem sumentes malignandi, praedia ex agricolarum defectu ad eos devoluta monachi in suum magis astute quam provide dominium convertant, et quatuor vel forte plures carrucatas duabus aggregant, non aliter decimas praestantes de illis, quam de duabus praestitissent, quum secundum compositionis tenorem integras de illis decimationes solvere tenerentur. Quoniam igitur nos convenit ecclesiis providere, ne sua cuilibet videantur iura deperire, fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum exinde fueritis requisiti, utraque parte ante praesentiam vestram convocata, rei veritatem diligentius inquiratis, et, nisi privilegium [clementia] apostolicae sedis sibi super hoc indultum coram vobis praefati monachi palam produxerint, vel nisi praefati monachi transactionem praescriptam auctoritate apostolica confirmatam esse docuerint, quum alias inter personas [ita] facta potius quam inter ecclesias videatur, nec pacta inter alios acta aliis obesse patiamur, omni dilatione et appellatione remota ipsos et agricolas [eorum] decimationes [universas] ex quibuslibet rebus provenientes ex integro, absque [omni] diminutione ecclesiae S. Mariae de Marturen. iugi praestatione singulis annis praestare, et [etiam] illarum, quas illicite detinuerant, iustam aestimationem restituere eidem ecclesiae cum omni districtione compellatis. Quodsi discretioni vestrae, secundum ea quae proponuntur nobis, in iudicio visum fuerit, praefatos monachos, non nisi ad tertiae partis decimationum praestationem, secundum iustitiam urgeri posse; tunc omnium eorum, quae canones decimanda decreverint, appellatione remota, saepedictos monachos tertiam partem ecclesiae iam dictae, auctoritate apostolica decimas praestare cogatis.

Capitulum IX.
Sicut super iure praesentandi, ita super annexo non potest transigi, ut recedatur a lite interveniente aliqua temporalitate.

Lucius III. Ormensi Episcopo.
Praeterea, quando inter laicos et viros religiosos de praesentatione alicuius ecclesiae quaestione suborta transigitur inter eos ita, quod praesentationem laicus obtineat, religiosi vero novam vel maiorem percipiant in ecclesia, in qua prius nullam vel minorem habere consueverant portionem, an huiusmodi transactio teneat, quaesivisti. Quum igitur ipsa pactio simoniaca merito videatur, respondemus, quod de iure non tenet, nec ex ea religiosi ullum debent commodum obtinere.

Capitulum X.
Super spirituali subiectione non licet transigi.

Coelestinus III.
Praeterea quarto loco quaestio talis accessit, quod quaedam cella eximi voluit a subiectione, qua matrici domui tenebatur. Quumque causa debito Marte percurreret, fratres illius cellae, se confitentes in iure illi domui quondam fuisse subiectos, referebant quaestionem olim de hac subiectione fuisse motam, et transactione sopitam, videlicet eatenus, ut quendam annuum censum ecclesiae matrici reddendo fratres memoratae cellulae penitus essent a subiectione principalis domus exempti. Ceterum ex adverso prior maioris domus duo pariter allegabat, unum scilicet quod, ex quo confessi fuerant, se dudum illi domui fuisse subiectos, et non ante transactionem illam exemptos, constabat, illos fuisse rebelles eo ipso, quod ante transactionem et exceptionem se contendebant ab eiusdem iurisdictione esse subtractos, nec transactio subsequens eos poterat a tanto crimine inobedientiae relaxare. Alterum quoque Prior consequenter pro maiori ecclesia proponebat, quod de spirituali subiectione contra votum professionis transigere non liceret. Respondemus igitur, quod ex praedicta fratrum de cella confessione contra eos sententia procedere debeat, praesertim quum illa transactio, licet nobis de illo, quod cella determinate reddere tenebatur, clare constare nequiverit, iniquitatem simoniacam continuisse putetur.

Capitulum XI.
Iudex potest et debet se interponere pro transactione inter partes facienda, praeterquam in casibus, in quibus iura hoc non admittunt, ut super matrimonio. H. d.

Honorius III. I. tituli sanctae Praxedis Presbytero cardinali.
Ex parte tua +fuit propositum coram nobis, quod nonnulli Graeci furtive sacros ordines a non suis episcopis receperunt, quidam etiam excommunicati celebrant in ecclesiis interdictis, et Graecis ritibus pertinaciter inhaerentes in nullo volunt obedire praelatis Latinis. Praeterea quidam Graeci et Latini episcopi consecrationes faciunt in episcopatibus alienis, et decimas percipiunt in eisdem in episcoporum eorundem locorum praeiudicium et gravamen, licet episcopi Graecorum nec percipere decimas, nec consecrationes huiusmodi consueverint celebrare. Ad hoc laici Graeci uxores suas secundum motum propriae voluntatis dimittere et alias superducere non verentur, ac operari dominicis et festivis diebus quemadmodum in profestis. Porro quidam barones et milites tam Latini quam Graeci abbatias et ecclesias alias cum hominibus et bonis aliis earundem contra iustitiam detinentes, decimas non exsolvunt, et alios solvere recusantes in suo errore defendunt, et, si pro his aut aliis excessibus feratur excommunicationis sententia in eosdem, eam in animarum suarum periculum et aliorum scandalum vilipendunt. Unde a nobis desideras edoceri, quid tibi agendum sit in omnibus supradictis, et qualiter puniendus sit Neoportensis archidiaconus, qui quibusdam eundi cum mercibus in Alexandriam contra statutum concilii generalis licentiam de facto tribuere non expavit. Nos ergo discretioni tuae breviter respondemus, ut, quum iura canonica et civilia edita sint super omnibus fere articulis praenotatis, procedas in his, quum necesse fuerit, secundum canonicas et legitimas sanctiones. Poteris etiam ad componendum interponere partes tuas, et interdum aliquid severitati detrahere, prout, statu imperii et excedentium multitudine provida deliberatione pensatis, videris expedire: exceptis nimirum casibus, qui compositionis sive dispensationis remedium non admittunt, utpote coniugii sacramentum, quod, quum non solum apud Latinos et Graecos, sed etiam apud fideles et infideles exsistat, a severitate canonica circa illud recedere non licebit. In his vero, super quibus ius non invenitur expressum, procedas, aequitate servata, semper in humaniorem partem maxime propter statum imperii adhuc debilem declinando, secundum quod personas et causas, loca et tempora videris postulare.

T i t u l u s X X X V I I .
De postulando.

Capitulum I.
Clericus in sacris vel minoribus beneficiatus in saeculari foro postulare non debet, nisi pro se, vel sua ecclesia, vel miserabilibus personis.

Ex concilio Lateranensi.
Clerici in subdiaconatu, et supra, [et] in ordinibus quoque minoribus, si stipendiis ecclesiasticis sustententur, coram saeculari iudice advocati in negotiis saecularibus fieri non praesumant, nisi propriam causam vel ecclesiae suae fuerint prosecuti, aut pro miserabilibus forte personis, quae proprias causas administrare non possunt. [Sed nec procurationes etc.]

Capitulum II.
Canonici regulares postulare non possunt, sicut monachi, nisi pro utilitate ecclesiae, vel sui monasterii, et praecepto abbatis.

Innocentius III. Compostellano Archiepiscopo.
Ex parte tua coram nobis fuit propositum, quod quidam canonici regulares, ut se forte peritos in iure valeant demonstrare, ac extra claustrum materiam habeant evagandi, non solum in ecclesiasticis, verum etiam in forensibus causis praesumunt advocati officium exercere. Quumque obiicitur eis, quod iuxta canonicas sanctiones non debent esse forensis vel ecclesiastici negotii susceptores vel exsecutores etiam, nisi forte id monasterii exposcat utilitas, abbate nihilominus imperante, ipsi ad suam proponunt insolertiam excusandam, quod capitulum illud, per quod praedicta prohiberi videntur, de monachis, non de canonicis regularibus loquitur manifeste. Unde nos consulere voluisti, utrum tales sint ad patrocinium admittendi. Ad quod consultationi tuae taliter, respondemus, quod idem iudicium de canonicis regularibus, quod et de monachis, quantum ad supradicta credimus observandum, licet de monachis in canone specialiter sit expressum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. Ao. IX. 1206.]

Capitulum III.
Se summat.

Gregorius IX.
Quum sacerdotis sit officium nulli nocere, omnibus autem velle prodesse, non nisi pro se ipso, vel ecclesia sua, vel, si necessitas immineat, pro personis coniunctis aut miserabilibus sibi licitum est postulare. (Et infra:) Clericus autem, qui contra ecclesiam, a qua beneficium obtinet, pro extraneis advocatus vel procurator esse praesumit, tanquam ingratus potest, maxime si clericus sit eiusdem ecclesiae, beneficio huiusmodi spoliari.

T i t u l u s X X X V I I I .
De procuratoribus.

Capitulum I.
Non auditur quis tanquam alterius procurator, nisi habeat mandatum legitime factum.

Gregorius Maximo Salonensi Episcopo.
Alia quidem +[scripta ad fraternitatem tuam antea feceramus, sed tempore, quo homines tuos, quos ad nos misisti, relaxare voluimus.] Scripsisse te quibusdam nostris comperimus, quod praedictos viros tunc ad causam non miseris, et ideo ea, quae cum ipsis facta sunt, subsistere non debere; sed et Thomas [ecclesiae tuae defensor] sibi hoc verbo a te dictum perhibuit, ex qua re iam nec praesentium portitoribus iudicavimus esse credendum, ne de ipsis quoque post haec similiter diceretur. Quia ergo hoc cautiores nos esse debere praemonuit, si causam vultis dicere, instructam [de cetero] personam cum mandato legaliter facto, tuis et presbyterorum seu diaconorum testiumque subscriptionibus roborato, gestisque ex more indicto transmitte, ut quicquid cum ea actum fuerit iure subsistat. [Nam nos non solum etc.]

Capitulum II.
Non valet sententia, etiam expensarum condemnatoria, lata contra absentem, ex probabili causa legitime per nuncium excusatum. H. d. quantum ad verum intellectum.

Alexander III.
Querelam A. clerici accepimus, +quod, quum venerabilis frater noster Wigorniensis episcopus causam, quae vertitur inter ipsum et Salesberiensem episcopum super ecclesia de Bribec., de mandato nostro suscepisset fine debito terminandam, tandem, quia idem clericus termino constituto suam ei exhibere praesentiam non potuit pro eo, quod erat infirmitate detentus, sicut per quendam presbyterum et diaconum, quos ad praesentiam ipsius episcopi miserat, paratus erat probare, eundem A. in restitutione expensarum, quas R. Lexoviensis archidiaconus pro ipsa causa ad diem ipsum tunc veniendo fecerat, condemnavit. Mandamus itaque discretioni vestrae atque praecipimus, quatenus, si praefatus episcopus eundem A. iuxta mandatum nostrum a praescripta sententia non absolverit, vos, rei veritate diligentius inquisita, si vobis constiterit, quod Vigorensis episcopus praefatum A. in restitutione expensarum pro nulla alia rationabili causa condemnaverit, nisi pro eo tantum, quod in termino constituto ad eius praesentiam non accessit infirmitate detentus, quum non possit quis cogi, nisi velit, in gravibus causis procuratorem constituere, et quum ipse ad probandum infirmitatem suam presbyterum et diaconum destinaverit, auctoritate nostra sublato appellationis remedio eum absolvere ab eadem sententia minime differatis.

Capitulum III.
Sententia lata cum procuratore revocato et de hoc certificato non praeiudicat domino. H. d. secundum communem intellectum.

Clemens III.
Ex insinuatione dilecti filii nostri I. archidiaconi Sagiensis accepimus, quod, quum inter ipsum et magistrum G. de Sang. super quadum praebenda Lexonensis ecclesiae, quae de Pomeria dicitur, controversia mota fuisset, +eidem magistro propter hoc ad sedem apostolicam accedenti G. de Tortona, procuratorem ipsius archidiaconi se gerens ad illam causam constitutum, cum quibusdum literis de ratihabitione, prout dicebat, se opposuit. Quum autem aliquantulum in causae cognitione processum fuisset, Licet praedicto G. ab eodem archidiacono procuratori suo, duobus clericis praesentibus et assistentibus expresse fuisset inhibitum, ne causae cognitionem susciperet, et ne ad iudicium suscipiendum in iure suis literis uteretur, ipse nihilominus in ipsa causa procedens, sententiam, sicut dicitur, contrariam reportavit. Ceterum, quia alter de praedictis clericis dicitur obiisse, [nos tamen] attendentes, quod idem G. contra ipsius archidiaconi prohibitionem in suscipiendo iudicio ipsius causae procedere non debuerit, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si, sicut ratio dicta, per ipsius archidiaconi et superstitis illius clerici iuramentum constiterit de praemissis, eundem archidiaconum expresse prohibuisse, ne dictus procurator illius controversiae diffinitionem susciperet, et ne in iure ad suscipiendum iudicium suis literis de ratihabitione aliquatenus uteretur, sententia contra eum lata nequaquam obstante, praedictae praebendae possessionem cum fructibus inde perceptis, a quocunque detineatur, archidiacono eidem, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, si eius restitutioni aliud canonicum non obsistat, auctoritate nostra restitui faciatis eidem. Restitutione vero facta, si archidiaconus ipse suam canonicam institutionem probare potuerit, ipsam ratam et inviolabilem permanere, sicut iustum fuerit, appellatione postposita decernatis.

Capitulum IV.
Rescriptum super consecutivis iudiciis impetratum a procuratore revocato, et de hoc certificato, non valet, nec processus vel sententia lata per ipsum, si revocatio pervenit ad adversarium. H. d. secundum glossam.

Innocentius III. Cabilonensi et Catalanensi Episcopis.
In nostra praesentia constitutus venerabilis frater noster Tullensis episcopus lacrimabiliter est conquestus, quod, quum olim ad procurandam causam, quae inter ipsum et bonae memoriae decanum Tullensem super dilapidatione, excommunicatione et periurio, ac quibusdam aliis criminibus vertebatur, T. et G. presbyteros procuratores instituens, ipsos ad sedem apostolicam duxerit destinandos, quum de ipsorum fide postmodum titubasset, mandatum, quod eis dederat, infra modicum temporis spatium revocavit, sed ipsi, licet mandati literas revocatorias recepissent, nihilominus in negotio processerunt, et pro procuratoribus se gerentes, cum adversario [suo], Ioffrido scilicet, archidiacono Tullensi, sunt ingressi iudicium, cum eo, demum ad dilectum filium G. Parisiensem archidiaconum et collegas suos in eiusdem praeiudicium nostras literas impetrarunt. +Quorum citatio licet eidem episcopo minime fuerit praesentata, quum tamen ad eius notitiam devenisset, quod eisdem erat causa commissa, quae inter ipsos et dictos decanum et archidiaconum vertebatur, ad eorum praesentiam properavit. Quumque praedictus episcopus per multam instantiam nostri rescripti copiam habuisset, et eiusdem tenorem cum viris prudentibus inspiceret diligenter, admirans plurimum, quod supradicti presbyteri tanquam procuratores huiusmodi literas impetrarant, ad probandum, quod falsi procuratores fuerunt, ab ipsis iudicibus inducias postulasset, ipsi exceptionem oppositam inutilem et supervacuam reputantes, ad probationem ipsius dilationem concedere noluerunt, propter quod idem episcopus ad appellationis beneficium convolavit, et ab ipsorum iudicum praesentia recessit appellans. Sed iidem appellationi minime deferentes, in negotio ipso procedere, ac nihilominus lite non contestata et iuris ordine praetermisso testes contra eum episcopum recipere praesumpserunt, [et,] ipsum a Tullensi ecclesia per sententiam removendo +[praeter formam mandati nostri Tullensi capitulo concesserunt eligendi sibi pontificem liberam facultatem. Quum autem dicti episcopus et P. archidiaconus propter hoc ad nostram nuper praesentiam accessissent, et super ipsorum processu iudicum coram nobis aliquamdiu litigassent, idem episcopus XIII. testes, quosdam abbates et monachos nigri et albi ordinis, et quosdam clericos saeculares induxit, quibus diligenter examinatis, ex ipsorum depositionibus apparuit evidenter, quod quum supradictus episcopus ad probandam exceptionem praescriptam petiisset inducias, ipsas praetaxati iudices negaverunt eidem, et quod, licet idem episcopus propter hoc ad sedem apostolicam provocasset, ipsi tamen in negotio post appellationem ad nos interpositam processerunt.] Nos vero, licet vix fidem adhibere potuerimus, quod saepe dicti iudices, utpote viri literati, providi et honesti, taliter, ut dictum est, processissent, maxime quum in sua relatione, quam ad nostram praesentiam transmisere, de huiusmodi exceptione proposita nullam fecerint mentionem, quia tamen episcopus per viros religiosos, providos et honestos, de quibus non est verisimile, quod suae salutis obliti ac iuramenti religione contempta falsum testimonium tulerint, nobis fecit super iis, quae sunt proposita, plenam fidem, attendentes etiam, quod falsi procuratoris exceptio non solum ante sententiam, verum etiam postea potest obiici iuxta canonicas et legitimas sanctiones, utpote qua probata iudicium nullum et nullius momenti controversiae reputantur de consilio fratrum nostrorum processum supradictorum iudicum sententialiter duximus irritandum, [in eum statum negotium reducentes etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]

Capitulum V.
Si agitur de adulterio coram iudice saeculari ad poenam legalem, non intervenit procurator; secus si coram ecclesiastico ad separationem.

Idem Brixiensi Episcopo.
Tuae fraternitatis (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si vir accuset uxorem de crimine adulterii coram iudice saeculari ad poenam legitimam infligendam, quia tunc inscriptionis vinculum debet arripere, seque ad poenam talionis adstringere, non per procuratorem, sed per se ipsum praesentem oportet praesentialiter accusare. Si vero vir accusare velit uxorem de adulterio coram ecclestiastico iudice, ut ab eius cohabitatione discedat, quia tunc, etsi forsan oporteat eum inscribere, ut designet in scriptis nomen, locum et tempus, et omnia, quae comprehenduntur in lege civili, ad talionem tamen non debet se aliquatenus obligare, ne forte, quum etiam in probatione defecerit, intentionis suae consequatur effectum, sustineri potest, si necessitas id postulaverit, ut per procuratorem accuset, quoniam huiusmodi accusatio, etsi de crimine fiat, non est tamen criminalis, sed quasi mixta inter civilem et criminalem, quanquam in praesentia principalium personarum securius procedatur. [Postulasti etc. (cf. c. 25. de spons. IV. 1.) Dat. Rom. etc. 1206.]

Capitulum VI.
Qui de mandato domini causam procuravit, ab eo repetit expensas propter hoc factas.

Idem.
Quum pro causa, quae inter dilectos filios G. et F. Gabilonensis ecclesiae archidiaconos vertebatur, +procuratores utriusque partis ad nostram praesentiam accessissent, [nos eis dilectum filium nostrum G. S. Adriani diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo ipsius F. archidiaconi procurator proposuit, quod, quum olim pro variis gravaminibus, quae adversarii eius Cabilonensi ecclesiae inferebant, ad sedem apostolicam accessisset, ad dilectos filios abbatem S. Martini, cantorem Eduensem, archidiaconum Flaviniacensem literas impetravit, ut dictum G. archidiaconum canonica districtione compellerent, ut ab Cabilonensis ecclesiae et hominum cuiusdam obedientiae eius, quae Potestas Boiaci dicitur, molestatione cessaret, et de iniuriis illatis ipsum eidem ecclesiae satisfactionem cogerent debitam exhibere. Quumque iudices secundum mandatum apostolicum vellent in causa procedere, pars adversa, ut iudicium declinaret, sedem apostolicam appellavit. Adiecit etiam], quod a bonae memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro confirmationis literas impetrarat super quibusdam institutionibus [eiusdem] ecclesiae de communi assensu capituli constitutis, ex quarum inobservantia ecclesia [ipsa] debito servitio fraudabatur. [Licet autem idem praedecessor noster venerabili fratri nostro Eduensi episcopo ad eiusdem archidiaconi postulationem mandasset, ut eas faceret observari, ipse tamen semel solummodo Cabilonensi capitulo pro his servandis suas literas destinavit, nec super hoc ultra processit.] Petebat itaque procurator ipse pro archidiacono memorato [priorem] causam committi, confirmari constitutiones praedictas, et ea sibi restitui, quae ad utilitatem eiusdem ecclesiae coactus fuerat expendisse. [Ceterum procurator partis alterius ex adverso respondit, quod, quum dictus F. archidiaconus etc. (cf. c. 27. de sent. exc. V. 39.) Ipse vero ad apostolicam sedem accedens, confessus est, quod in clericum manus iniecerat violentas; supprimens autem, quod immunitatem violasset ecclesiae, super absolutione sua literas impetravit; sed nihilominus in excommunicatione remansit, quum alteram causarum, pro quibus excommunicatus fuerat, tacuisset. Unde ipsum nec in iure stare posse dicebat, nec procuratorem constituere; praesertim quum is, cui causae suae procurationem commiserat, ob excessum similem eadem innodatus sententia teneretur. Ea etiam carere viribus allegabat, quae in excommunicatione positus a sede apostolica impetrarat. Licet autem per hoc dictus G. archidiaconus ei non teneretur, nisi obtento prius absolutionis beneficio, respondere, nihilominus tamen se dictorum iudicum conspectui praesentarat, et per literas venerabilis fratris episcopi et dilecti filii decani ipsius ecclesiae ostenderat, quod nec ipse adversus eandem ecclesiam, nec ecclesia adversus eum haberet aliquam quaestionem, et literae, quas adversarius eius obtinuerat ab apostolica sede, impetratae non fuerant de capituli voluntate. Accedente igitur die altera, quae ipsis fuerat assignata, quum super eo quaereretur a partibus, utrum renitente capitulo dictus F. archidiaconus esset pro Cabilonensi ecclesia contra eundem G. archidiaconum admittendus, ipse G. propter suspicionem iudicum ad sedem apostolicam appellavit. Ad ea vero, quae super servandis consuetudinibus ecclesiae proposita fuerant, sic respondit, quod, quum memoratus episcopus dictis decano et capitulo mandavisset memoratas consuetudines observari, responderunt, se ipsas libentius servaturos, nisi paupertas ecclesiae impediret, adiicientes, ut statum Cabilonensis ecclesiae per suas literas sedi apostolicae nunciarent. Ex his igitur concludebat, nec expensas, quas dictus F. archidiaconus fecerat, ipsi debere restitui, quum potius, ut ab excommunicationis vinculo solveretur, ad sedem apostolicam assessisset, nec eum esse super confirmandis ecclesiae consuetudinibus audiendum, cuius non poterat literas procurationis ostendere, immo ipse procurator esset a capitulo institutus. Propter quod cum instantia postulabat ordinationem ecclesiae dictis episcopo et decano committi ita, quod quicquid de maiori et saniori parte capituli tam super instituendis canonicis quam super aliis ad ordinationem eiusdem ecclesiae pertinentibus constituerent, non obstante contradictione paucorum, inviolabiliter servaretur, nec obstantibus literis super servandis praedictis consuetudinibus ad dictum Eduensem episcopum destinatis. Petebat etiam dictum F. archidiaconum excommunicatum denunciari, quum nec satisfecisset passo iniuriam, et de violatione immunitatis ecclesiae non fecisset aliquam mentionem. Ex parte vero praedicti F. archidiaconi taliter fuit ad obiecta responsum, quod licet super violenta manuum iniectione accusatus fuisset, ei fuit ecclesiae solummodo introitus interdictus; sed postmodum ad apostolicam sedem accedens sine contradictione qualibet fuerat absolutus.] Nos igitur causam ipsam vestro examini committentes Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, [si vobis etc. (cf. c. 27. de sent. exc. V. 39.)] Praedictas [vero] constitutiones, si eas de assensu capituli minoris vel sanioris partis sine pravitate qualibet inveneritis esse factas, et possibilitas ecclesiae patitur, faciatis inviolabiliter observari. [In aliis ordinationem ecclesiae praedictis episcopo et decano auctoritate apostolica committatis ita, ut quae cum maiori parte capituli tam super canonicis instituendis quam super aliis canonice duxerint statuenda, non obstante contradictione vel appellatione paucorum, obtineat firmitatem] expensas vero ante dicto archidiacono restitui faciatis, si legitime probare potuerit, se de mandato capituli suscepisse praedicta negotia promovenda, et propter hoc ad sedem apostolicam accessisse. [Nullus literis etc. Datum etc. 1198.]

Capitulum VII.
Universitas etiam scholarium potest ad agendum et defendendum procuratorem constituere.

Idem Scholaribus Parisiensibus.
Quia in causis, quae contra vos et pro vobis moventur, interdum vestra universitas ad agendum et respondendum commode interesse non potest, postulastis a nobis, ut procuratorem instituere super hoc vobis de nostra permissione liceret. Licet igitur de iure communi hoc facere valeatis, instituendi tamen procuratorem super his auctoritate praesentium vobis concedimus facultatem.

Capitulum VIII.
Si citatus ad totam causam constituit procuratorem, quem postea revocat, potest nihilominus contra eum procedi, in quantum status causae patitur, sine alia citatione. H. d. quoad intellectum.

Honorius III. Episcopo Egitanensi.
Auditis et intellectis quae super Ioannis Colimbriensis et Bartholomaei Egitanensis canonicorum, nec non et decani Civitatensis suorumque coniudicum delegatorum nostrorum proccessibus in causa, quae inter te et venerabilem fratrem nostrum Colimbriensem episcopum super limitatone dioecesium ac rebus aliis vertitur, a procuratoribus partium fuere proposita coram nobis, processus ipsos, et quaecunque secuta sunt ex eis vel ob eos, noveris nos de consensu fratrum nostrorum irrita iudicasse, non obstantibus literis, quas de revocatione mandati procuratori suo praedictus Colubriensis episcopus destinavit, quum, antequam ad illum literae huiusmodi pervenirent, fuisset super eisdem processibus hinc inde conclusum. Ceterum memoratum Colubriensem episcopum, qui procuraverat totum negotium ad examen sedis apostolicae advocari, et postmodum mandatum factum procuratori non sine nostro contemptu et tuo dispendio revocavit, condemnandum tibi duximus in expensis, quas fecisti a tempore, quo ad procuratorem ipsius revocatoriae literae pervenerunt, et facies etiam usque ad diem, quo per se idem episcopus vel per procuratorem idoneum se nostro conspectui praesentabit, in principali negotio et contingentibus ipsum legitime processurus. Ne igitur super his possit aliquatenus dubitari has literas duximus concedendas.

Capitulum IX.
Procurator episcopi causas episcopatus agit et defendit, licet non fuerit datus sub nomine syndici vel actoris.

Idem M. et R. Canonicis Mutinensibus.
Petitio vestra nobis exhibita continebat, quod quum venerabilis frater noster Mutinensis episcopus in Livoniam profecturus vos vicarios suos et procuratores constituerit generales, vobis volentibus agere contra detentores bonorum episcopi Mutinensis vel contra illum agentibus respondere, frequenter opponitur, quod hoc facere non potestis, pro eo, quod in instrumento vicariae sive procurationis huiusmodi non exprimitur, quod episcopus ipse constituerit vos syndicos vel actores. +Quare humiliter postulastis, ut, quum per exceptiones huiusmodi frequenter impediatur utilitas episcopii supradicti, super hoc providere salubriter dignaremur. Nos igitur ex tenore ipsius instrumenti liquido cognoscentes, quod intentio fuerit ipsius episcopi dare vobis agendi et respondendi pro ipso episcopo liberam potestatem, exceptionem huiusmodi penitus reprobamus.

Capitulum X.
Providere debet iudex, maxime in causa matrimoniali, quod constituens procuratorem gaudeat plena libertate.

Gregorius IX. nobili viro Ubaldo Civi Pisano.
Accedens ad apostolicam sedem (Et infra:) Mandamus, quatenus D. nobilem mulierem, quae sub tua potestate tenetur, plenae restituas libertati, faciens ipsam ad castrum de Massa Lucanae dioecesis secure perduci, ut existens ibi libera procuratorem libere ordinare valeat, qui suam coram nobis iustitiam prosequatur. Tu ergo super sponsalibus, quae inter natam tuam et filium eiusdem nobilis contracta proponuntur, procuratorem idoneum ad praesentiam nostram mittas, qui ad agendum et respondendum plenam habeat potestatem.

Capitulum XI.
Si procuratori generali denegantur induciae ad consulendum dominum, ex causa probabili absentem, poterit procurator appellare.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Dilectus filius magister L. rector ecclesiae de Auna transmissa nobis petitione monstravit, quod, quum R. presbyter contra ipsum, causa studii Bononiae commorantem, super eadem ecclesia ad iudices nostras literas impetrasset, earum auctoritate a iudicibus ipsis eodem rectore citato, procurator ipsius generalis ad omnia eius tractanda negotia, pro eo, quod competentem terminum, infra quem rectorem ipsum consuleret, utrum deberet contendere vel cedere quaestioni, sibi concedere denegabant, pro eodem nostram audientiam appellavit. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc.

Capitulum XII.
Si reus recedit a iudicio, dimisso procuratore solummodo ad agendum, contumax est, et condemnatur in expensis.

Idem Episcopo Lexonensi.
Constitutis in praesentia nostra H. priore Sagiensi et T. laico dilectum filium O. subdiaconum nostrum super causa, quae inter ipsos super quadam summa pecuniae vertitur, concessimus auditorem (Et infra:) Quia prior super ipsa pecunia, in qua dictus T. eum sibi suae uxoris nomine teneri dicebat, recepto libello illicentiatus recessit, quendam procuratorem dimittens solummodo ad agendum, quem, quum auditor ipse per mandatum procuratorium sibi datum ad defendendum priorem sufficientem non viderit, eum ex hoc reputans contumacem, ipsum praefato T. in unam marcham sterlingorum condemnavit taxatione praehabita in expensis. (Et infra:) Nos autem finem litibus imponere cupientes, et quod ab auditore praefato factum esse dignoscitur approbantes, mandamus, quatenus partibus convocatis, etc.

Capitulum XIII.
Tenet iudicium agitatum cum procuratore revocato, si revocationem iudex et adversarius ignoraverunt. H. d. secundum communem intellectum et verum.

Idem.
Mandato procuratoris post litem contestatam a domino revocato, si hoc ignorante iudice vel adversario factum fuerit, iudicium, quod idem quasi procurator postmodum expertus est, ratum esse debebit.

Capitulum XIV.
Filius familias potest esse procurator in iudicio, etiam ad futuras lites; et procurator datus cum pluribus simul in solidum praefertur, si praeoccupavit negotium; secus, si diverso tempore fuit datus. Item procurator appellare debet a sententia, nisi ex causa excusetur; quo casu debet domino nunciare de sententia; appellationem tamen prosequi non tenetur.

Idem.
Non iniuste iudex processit, qui filiumfamilias in procuratorem admisit, quamvis ad futuras controversias constitutum, qui, licet simul cum aliis datus fuerit, prius tamen procurationis officium occupavit. Quod fieri nequivisset in procuratoribus diversis temporibus constitutis, quoniam dato posteriori prioris esset procuratio revocata. Potuit quoque is et debuit a sententia in eo, quod lata exstitit contra ipsum, nostram audientiam appellare, vel, si iusta causa excusabat eundem, saltem domino contestari, ut ad appellationis beneficium convolaret, licet appellationem prosequi non teneretur invitus.

Capitulum XV.
Procurator universitatis, cuius maiores et iurati sunt excommunicati, non repellitur ab impetrando; nisi illi in procuratorio sint expressi, vel eorum auctoritate factum sit, vel ad id scienter sint admissi. H. d. et est decisio notabilis et subtilis.

Idem.
Consulti sumus an constitutus ad impetrandum a communitate aliqua procurator ab impetrando deberet excludi pro eo, quod maiores et iurati, per quos eadem communitas regebatur, tempore, quo iniunctum fuit procurationis officium, erant excommunicationis sententia innodati. Taliter respondemus, quod, nisi essent illi in literis procurationis expressi, vel alias eorum auctoritate procuratoris institutio facta fuisset, aut sciens, eos esse tales, ipsa communitas una cum eis constituisset eundem, non est procurator huiusmodi repellendus.

T i t u l u s X X X I X .
De syndico.

Capitulum I.
Religiosi debent habere syndicum, qui causas monasterii agat, et defendat, etiam, si oportuerit, constituto illi salario.

Gregorius Papa Subdiacono Defensori Siciliae.
Sicut studii nostri esse debet a litigiis forensibus monachos submovere, [ut divinis ministeriis pie ac sollerter invigilent:] ita necesse est nostra provisione, quemadmodum negotia eorum disponi debeant, ordinare, [ne distenta mens per varias causarum curas defluat, et ad celebrandum opus consuetum enervata torpescat. Praesentium itaque lator abbas Ioannes plurima se monasterii sui asserit habere negotia.] Pro qua re tibi praecipimus, quatenus cum Fausto, [qui Romani viri magnifici ex praetore cancellarius fuerat,] loqui debeas, cui, si voluerit, constituto salario, monasterii ipsius generaliter debeas negotia commendare. Expedit enim pro parvo incommodo a strepitu causarum servos Dei esse quietos.

T i t u l u s X L .
De his, quae vi metusve causa fiunt.

Capitulum I.
Si quis timore mortis, postea ratum non habens, religionem profitetur, exire, et matrimonium contrahere potest; secus si a principio vel ex post facto libere consensisset.

Alexander III. Oscensi Episcopo, et Priori sanctae Mariae Caesaraugustanae.
Perlatum est ad audientiam nostram, quod, quum quidam vir nobilis et potens Atorelia nomine M. uxorem suam suspectam haberet, milites sui, eius praecepto eam ad quandam silvam ducentes, evaginato gladio occidere voluerunt; sed tandem pietate ducti sub tali conditione pepercerunt eidem, quod in monasterio de Colobris habitum susciperet monachalem. +Quo audito maritus eius, quia reservata erat ad vitam, grave plurimum tulit, sed tamen postmodum acquievit. Sicque factum est, quod duos episcopos Caesaraugustanum et Turiasonensem, ut eam benedicerent et illi velum imponerent, ad monasterium ipsum adduxit. Episcopi vero rem ignorantes, missi a viro, ut ei velum imponerent, et, quia iuvenis erat, et filium parvulum habebat, mutationem vitae suae suspectam habentes, seorsum convenerunt eandem, quae utique ipsis rem per ordinem patefaciens, quod mortis timore et non bono animo monasterium intrabat, proposuit, et quod inde, quandocunque posset, exiret, nihilominus adiecit. Sed tunc episcopis de morte ipsius timentibus, et, quod ab ea audierant propalare nolentibus, alter episcoporum Turiasonensis scilicet, ut viri illius tyrannidi satisfacere videretur, mulieri velum imponere simulavit, tandem autem viro de medio sublato, praedicta mulier de monasterio exiens, alium maritum accepit, quos Calaguritanensis episcopus ad instantiam sororum vinculo excommunicationis adstrinxit, +et totam terram eius interdixit, ignorans penitus, quomodo res processisset, quam utique sententiam venerabilis frater noster Tarraconensis archiepiscopus postmodum confirmavit. Nos igitur de prudentia et honestate vestra confidentes, causam ipsam experientiae vestrae duximus committendam, et fine debito terminandam. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus praedictam mulierem et virum, recepto sacramento, quod vestro debeant stare mandato, ab excommunicationis vinculo absolvatis; deinde tam mulierem, quam priorissam et moniales praescripti monasterii ante vestram praesentiam convocantes, causam diligentissime audiatis, et fine canonico terminetis. Quod si legitime probatum fuerit, non timore mortis praedictam mulierem religionem intrasse, aut quod fecit postmodum ratum habuisse, ipsam ad monasterium redire, et habitum depositum reassumere censura ecclesiastica compellatis. [Dat. Beneventi].

Capitulum II.
Qui per metum amissionis patrimonii suo beneficio renunciat illud repetere potest.

Idem Episcopo Vigorniensi.
Abbas sancti Cadmundi, a quo R. praesentium lator patrimonium suum tenere dignoscitur, milites suos et burgenses ad domum eius, sicut accepimus, destinavit, qui eum a domo et universa possessione sua expellerent, nisi ecclesiam suam penitus abiuraret. Quod quum idem R. tali modo coactus fecisset, abbas alii concessit supradictam ecclesiam. Unde, quia quae metu et vi fiunt de iure debent in irritum revocari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedicto R., [si ita constiterit], cum integritate restituas universa.

Capitulum III.
Qui terrore laicorum electioni de se factae renunciat, si renunciatio iuramento vel fide firmata non sit, regimini, ad quod electus erat, praefici poterit.

Clemens III.
Ad aures nostras te significante pervenit, quod electus quidam in plebanum cuiusdam ecclesiae, quae ad tuam dispositionem pertinet, ad terrorem laicorum renunciavit electioni, quae de ipso fuerat a clericis, uno excepto, unanimiter celebrata; +is autem, qui dissensit, ante electionem ad sedem apostolicam appellationis vocem emisit. Ideoque consulere voluisti, si renunciatio facta ad terrorem laicorum impediat, quo minus ad regimen praedictae ecclesiae is, qui fuerit prius electus, possit assumi, et si eius appellatio valeat, qui, non electurum iuravit, et ne alii eligerent, appellavit. Tuae igitur discretioni literis praesentibus innotescat, quod renunciatio facta ad terrorem laicorum, nisi forte iuramento vel fide interposita sit confirmata, non impedit, quo minus is, qui renunciavit ecclesiae, ad cuius regimen prius erat electus, praeficiatur eidem. Pro contradictione autem vel appellatione eius, qui se non electurum publice confessus est iurasse non est electio ab aliis celebrata canonice irritanda. [Super eo etc. (cf. c. 12. de elect. I. 6.)]

Capitulum IV.
Qui per metum, qui cadere potuit in constantem virum, beneficio suo renunciare iuravit, et renunciavit, illud repetere poterit.

Innocentius III. Decano et Subdiacono Linconensibus.
Ad audientiam nostram dilecto filio magistro de Chevell. significante pervenit, quod, quum ecclesiam de Chevell. auctoritate sedis apostolicae canonice fuisset adeptus, et aliquamdiu pacifice possedisset, gravissimo tandem metu regis, quod eam resignaret iurare coactus, eam in eorum, ad quos pertinebat, manibus resignavit. Quia vero quae vi metusve causa fiunt carere debent robore firmitatis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si eundem magistrum ad resignationem faciendam constiterit vobis per talem metum fuisse coactum, qui potuerit et debuerit cadere in virum constantem, non obstante iuramento praedicto, quo non ad repetendum, sed ad resignandum solummodo tenebatur, praefatam ecclesiam ei per censuram ecclesiasticam sublato cuiuslibet appellationis obstaculo restitui faciatis. [Nullis literis etc. Dat. Lat. Non. Febr. 1200.]

Capitulum V.
Excommunicatus non est qui absolute coactus excommunicato communicat; secus si coactio fuit conditionalis.

Idem Vidronensi Archiepiscopo.
Sacris est canonibus (Et infra:) Distinguimus autem utrum is, qui communicat excommunicatis invitus, sit per coactionem adstrictus aut per metum inductus. In primo siquidem casu talem non credimus excommunicatione teneri, quum magis pati, quam agere convincatur. In secundo vero licet metus attenuet culpam, quia tamen non eam prorsus excludit, quum pro nullo metu debeat quis mortale peccatum incurrere, talem excommunicationis labe credimus inquinari. [Licet autem etc. (cf. c. 38. de sent. exc. V. 39.)]

Capitulum VI.
Metum passo non subvenitur, si non fuit talis, qui cadere potuit in constantem virum.

Idem Marsiliensi et Agathensi Episcopis.
Quum dilectus filius +[abbas de Floreia nuper ad nostram praesentiam accessisset, nobis exposuit diligenter, et hoc ipsum abbatis Insularum et aliorum quorundam literae continebant, quod in insulis Arearum fratres Cistercienses quondum fuerant commorati; sed eis in captivitatem paganorum deductis, quoniam locus mari erat vicinus, illuc se quidam regulares canonici transtulerunt, qui, licet iam per annos triginta canonicorum regularium habitum portavissent, opera tamen contraria regularibus faciebant; sed ad se Domino inspirante reversi, monasticum ordinem ibidem plantari volebant secundum Cisterciensium instituta. Quod etiam dioecesanus episcopus affectabat. Unde nos ad abbatis ipsius instantiam venerabili fratri nostro Arelatensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut, si dioecesani episcopi et eorundem fratrum in id ipsum desideria convenirent, Cistercienses monachos institueret in insula memorata, facturus de canonicis quod crederet expedire secundum canonicam honestatem. His igitur literis impetratis, idem abbas de Floreia reversus ad propria, prius, quam eas ad dictum archiepiscopum detulisset, cum venerabili fratri nostro Tolonensi episcopo ad locum memoratum accessit, et omnium fratrum ibidem manentium in tantum obtinuerunt assensum pariter et favorem, quod abbas insularum claves domus et se ipsum in manibus alterius abbatis tradidit, professione facta cum quibusdam ex canonicis de Cisterciensi ordine in posterum observando. Quod et quidam canonicorum in manibus eiusdem abbatis de Floreia sacramento praestito firmaverunt, osculo dato eidem, quod usque in finem in eodem ordine permanerent; aliis promittentibus per iuratoriam cautionem, quod per se vel alios contra factum istud de cetero non venirent; iurantibus reliquis quod super provisione sua starent arbitrio episcopi memorati, et nobilis viri G. de Fossa Sacristae, qui aberat, assensu probato per testes. Quod postmodum rediens est confessus. Consequenter vero idem episcopus et abbas de Floreia dicto archiepiscopo Arelatensi per suas literas intimarunt, quod dioecesanus episcopus et canonici memorati translationem Cisterciensium fratrum illuc fieri unanimiter appetebant, quod acceptans archiepiscopus memoratus, factum eorum auctoritate, qua fungebatur, apostolica confirmavit, vices suas eis in hac parte committens, ut quae bene inceperant de instituendo ibi ordine Cisterciensi, vice ipsius perducerent ad effectum. Cuius mandatis parentes humiliter et devote, quae ipsis iniuncta fuerant curaverunt ducere ad effectum, dantes generali Cisterciensi capitulo in mandatis, ut in praedicto loco suum ordinem instituere procurarent. Petebatur itaque pro iam dicto abbate de Floreia translationem factam ratam a nobis haberi, et auctoritate sedis apostolicae confirmari, transgressores etiam et contradictores omnes, qui contra vota et iuramenta praestita nitebantur quod ab iis factum fuerat impedire, canonica poena percelli. Ceterum F. Sacrista, P. Warardi, et P. Guil. coram venerabili fratre nostro P. Portuensi episcopo, quem ipsis et parti alteri dedimus auditorem, processum negotii aliter proponebant. Quum enim praedicto Arelatensi archiepiscopo causa fuerit a nobis sub forma, quam praemisimus, delegata, praefatus, abbas accedens ad locum cum episcopo Tolonensi prius, quam literas nostras archiepiscopo praesentasset, qui iuxta tenorem ipsarum de singulis debebat inquirere diligenter, motu proprio cum socia multitudine insulam occupavit, constanter affirmans, quod eis volentibus vel nolentibus locus idem pure ac simpliciter a nobis sibi fuerat assignatus. Quumque se in his gravari sentirent, abbate ipsorum eis omne auxilium denegante, qui contra quosdam de canonicis odium dicebatur et ingratitudinem concepisse, (unde in ipsorum dispendium super munitione armatos ponere non expavit, amota inde scala, ne facultas esset canonicis ascendendi) sedem apostolicam appellarunt. Sed dicti abbates nihilo minus ab incepta violentia desistentes, quum quosdam ex ipsis non possent corrumpere pecuniae sponsione, quod super his starent mandatis episcopi Tolonensis, per violentiam cogere voluerunt. Quum autem nec quindecim dierum possent inducias obtinere, quas quidam ex ipsis ad deliberandum plenarie postularant, iurare compulsi fuerunt mandato dicti episcopi et G. de Fossa laici, qui eis arduae rupis praecipitium fuerat comminatus, se super praemissis quaestionibus parituros. Alii promiserunt in manu abbatis, probatione sibi annua reservata, quod regulam Cisterciensem observarent. Aliqui vero nec iuraverunt, nec promissionem aliquam facere voluerunt. Horum ergo tacita veritate, nominati episcopus et abbas de Floreia dicto archiepiscopo suggesserunt, quod dioecesanus episcopus et omnes loci canonici super institutione Cisterciensium unanimiter concordabant, et ita fuit eius confirmatio impetrata. Sed quum paucis diebus elapsis praefati canonici archiepiscopo cuncta, quae gesta fuerant, intimassent, ipse quod in praeiudicium eorum factum fuerat, ipsis compatiens, revocavit, restituens eos ad omnia, quae habuerant tempore illo, quo literae fuerant impetratae; licet postmodum possessionem eorum praetermisso iuris ordine sequestrarit, contradictores omnes excommunicationis gladio percellendo. Et quum, canonicis ad restitutionem instantibus, confessiones et attestationes utriusque partis audisset, ad nos duxit ipsum negotium remittendum. Partibus itaque apud sedem apostolicam constitutis, canonici spoliati saepedicti abbatem de Floreia multipliciter arguebant. Primo, quod literas a nobis per veritatis suppressionem et expressionem falsitatis studuerat impetrare. Suppressum enim fuerat in illis, quod ecclesia de insulis Arearum ad Romanam ecclesiam solummodo pertineret; sicut ipsius privilegia, quorum ad nos transscripta praefatus archiepiscopus destinavit, indicant evidenter. Falsitatis vero suggestio inde perpenditur, quod omnes canonici translationem ordinis cum dioecesano episcopo pariter affectabant, quod aliter esse ipsorum contradictio liquido arguebat. Sed neque saepe dictus Tolonensis episcopus dioecesanus erat ipsorum, qui nullo mediante ad Romanam ecclesiam pertinebant; unde ipsius consensus in hac parte pro nullo erat penitus reputandus. Secundo, quod per vim et dolum eos seduxit pariter et coegit, ut quidam eorum votum emitterent, alii iuramenta praestarent.] Nos ergo rationibus et allegationibus partium per iam dictum episcopum Portuensem, qui eas in scriptis nobis exhibuit, plenius intellectis, Quia constitit nobis de voto emisso, et de praestito iuramento a canonicis Insularum, quod regulam Cisterciensium observarent, vel quod translationem ipsius ecclesiae ad ordinem illorum nullatenus impedirent, quum utrumque servatum non vergat in dispendium salutis aeternae, nolentes viam periuriis aperire, non obstante violentia, quae proponebatur illata, quum neque metum mortis, neque cruciatum corporis contineret, et ideo non debuerat cadere in constantes, nec obstante dolo, quo se proponebant fuisse seductos quum talis dolus non tam ad circumventionem praedictorum Cisterciensium, quam ad fatuitatem eorum debeat retorqueri, super restitutione petita silentium eis de consilio fratrum nostrorum duximus sententialiter imponendum. [Verum quoniam etc. Dat. Lat. IV. Id. Iun. 1199.]

Capitulum VII.
Probata violentia per testes res amissae probantur per iuramentum. Et super valore rerum amissarum taxatione iudicis praemissa, et secuto petentis iuramento fit condemnatio.

Gregorius IX.
Super eo, quod adversarius vester se conquerebatur a vobis per violentiam spoliatum, arbitramini, contra vos fuisse iniuste processum, quum non nisi proprio iuramento probaverit singula, quae amisit. Verum, postquam de violentia per testes, et de amissis rebus per ipsius constitit sacramentum, potuit iudex, taxatione ab ipso facta, pro personarum ac negotii qualitate vos in aestimatione rerum amissarum iuramento adversarii declarata rationabiliter condemnare.

T i t u l u s X L I .
De in integrum restitutione.

Capitulum I.
Si in contractu venditionis vel locationis ecclesia fuit enormiter laesa, potest adversus talem contractum petere restitutionem in integrum; emptor tamen sive conductor non debet fraudari in pretio suo, vel in sumptibus per eum factis.

Alexander III. Alphanensi Episcopo.
Requisivit a nobis tua fraternitas, quid agendum sit de possessionibus laicis sub modico censu concessis? Noveris itaque, quod, si ecclesia laesa est, et manifeste apparet detrimentum ipsius, quum episcopo eiusdem ecclesiae conditionem facere deteriorem non liceat, et ecclesia iure minoris debeat semper illaesa servari, quae in damnum eius data constiterit ad ipsius convenit ius proprietatemque redire. Providendum est tamen, ne, si forte coloni possessiones illas expensis ac labore suo reddiderint meliores, sumptibus, quos bona fide fecerunt, debeant defraudari.

Capitulum II.
Restituitur ecclesia laesa propter negligentiam procuratoris, qui iura ecclesiae non produxit.

Innocentius III. sancti Georgii et sancti Sergii Abbatibus.
Quum venissent ad apostolicam sedem dilecti filii electus et monachi Rothonenses pro se ac pro monasterio suo, ac dilectus filius magister A. pro venerabili fratre nostro episcopo Venetensi, eis dilectum filium nostrum G. sancti Georgii ad Velum aureum diaconum cardinalem dedimus auditorem. Coram quo idem magister pro episcopi parte proposuit, quod, quum monasterium Rothonense esset situm in dioecesi Venetensi et ecclesiae Venetensi subiectum, praedictus episcopus possessione subiectionis usus est hactenus inconcusse. Sed quum occasione cuiusdam electionis, quae ibidem facta fuerat, partes de communi assensu ad venerabilem fratrem nostrum Natensem episcopum et eius collegas dilectos filios de Mallen. et de Granont abbates super his et multis aliis commissionis literas impetrassent, duo eorum, assignatis induciis ad instantiam monachorum, tandem ad monasterium accesserunt, quorum adventum intrusus praesentiens, renunciavit huiusmodi electioni, et se a monasterio absentavit. Sed iudices auctoritate apostolica monachis iniunxerunt, ut syndicum vel procuratorem eligerent, qui in causis monasterii et consulte ageret, et utiliter responderet, districtius inhibentes eisdem, ne aliquem eligerent in abbatem, donec plenius cognosceretur de iure, quod episcopus se habere in abbatis electione dicebat. Monachi vero; etsi procuratorem ad mandatum iudicum elegissent, abbatem tamen in monasterio interdicto excommunicati nihilominus contra inhibitionem eorum eligere praesumpserunt, cuius electionem episcopus petiit infirmari, et se ad possessionem restitui, qua eum monachi spoliarant. Deinde vero iudices, auditis quaecunque partes proponere voluerunt et plenius intellectis, post dilationes multiplices tam ad testes quam ad instrumenta partibus producenda concessas, receptis testibus et attestationibus publicatis, pro eodem episcopo super praemissis articulis diffinitivam sententiam protulerunt, electionem apostolica freti auctoritate cassantes eandem, quam sententiam dictus magister a nobis cum instantia petiit confirmari. Ad hoc fuit inter alia ex adverso responsum, quod dictus episcopus et abbas de Malegio, absente abbate de Gnanter, qui in iudicem fuerat ab ipsis electus, quum nec absentiae suae causas, vel quod alii in causa sine eo procederent, mandavisset, licet per procuratorem ex parte monachorum fuisset propositum, quod monasterium ipsum ad Romanam ecclesiam nullo medio pertineret, et esset sedi apostolicae censuale, dicti tamen iudices contra eos procedere nimis animose coeperunt. (Et infra:) Nos igitur auditis per cardinalem eundem, quae fuerant hinc inde proposita coram eo, et inspectis privilegiis praedecessorum nostrorum Leonis, Gregorii et Clementis, quae monasterium illud ad ius et proprietatem indicant sedis apostolicae pertinere, intelligentes, quod monasterii procurator, etsi eadem privilegia coram praedictis iudicibus exhibere omiserit negligenter, ius tamen non tam suum, quam nostrum fuerit protestatus, videlicet, quod monasterium ipsum ad Romanam ecclesiam nullo medio pertineret, ne ipsius negligentia in damnum tam nostrum, quam monasterii redundaret, ad audientiam restituimus monachos Rothonenses. (Et infra:) Electionem autem a monachis, sicut dicitur, concorditer factam, pendente controversia, ex qua pendet, nec confirmandam duximus, nec etiam infirmandam.

Capitulum III.
Ecclesia laesa in probatione necessaria omissa potest petere restitutionem in integrum, non obstante termino iuris probationis exclusivo. Et restitutionem petere potest, non solum contra privatum, sed etiam contra ecclesiam. H. d.

Idem Heliensi et Florensi Episcopis.
Auditis et intellectis causae meritis in quaestione, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Vigoriensem episcopum et dilectum filium abbatem de Evescam super ecclesiis in valle de Evescam constitutis, quas episcopus asseruit ad se dioecesana lege spectare, abbas autem eas esse ab eius iurisdictione prorsus exemptas, cognovimus evidenter, ecclesias illas per privilegia Romanorum Pontificum non esse ab episcopali iurisdictione subtractas, nisi forte vallis de Evescam sit ille locus, qui fuit a duobus regibus, Roe videlicet et Offa libertati donatus, et quem bonae memoriae Coelestinus Papa libertati donavit, sicut in ipsius privilegiis continetur. Verum tanto tempore probantur per testes ab abbatibus de Evescam pleno iure possessae, ut videatur in eis ius episcopale legitime praescripsisse, nisi forte per tantum temporis spatium Vigoriensis ecclesia interim vacavisset, ut tempore vacationis subducto praescriptio minime sit completa. (Et infra:) Licet autem utrinque sit in causa conclusum, quia tamen utraque pars necessariam, ut asserit, probationem omisit, nos attendentes, quod utraque ecclesia fungatur iure minoris, aequitate pensata utramque restituimus contra reliquam ad probandam rationem omissam, ne alterutra pars propter huiusmodi negligentiam gravi iactura laedatur.

Capitulum IV.
Restitutio ex iusta causa etiam maiori est concedenda, dummodo iusta causa petendi probetur; si autem non probatur plene vel semiplene conceditur restitutio in causa favorabili. H. d.

Idem Priori sanctae Mariae ad Carceres, et L. Canonico sanctae Mariae de Mandria.
Ex literis dilecti filii abbatis de Calven. didicimus, quod, quum dilecti filii Ramisane et Grimol. archipresbyteri inter I. virum et L. mulierem ex delegatione nostra sententiam divortii protulissent, et appellatione interposita cognitionem sententiae ipsi abbati et archipresbytero Paduano sublato cuiusvis appellationis obstaculo duxerimus committendam, archipresbyter ipse, qui non poterat his exsequendis interesse, commisit suo coniudici vices suas. Quumque abbas partibus peremptorium terminum assignasset, quia pars mulieris ad peremptorium terminum non accesserat, abbas ipse, cui alter coniudex commiserat vices suas, allegationibus viri diligenter inspectis latam a iudicibus praedictis confirmavit sententiam. Sed post octo dies pater puellae accedens ad ipsum, intellecto, quod sententiam protulisset, firmavit proprio iuramento, quod quidam ad eum et filiam eius accedens fraudulenter sub ipsius abbatis nomine falsas eis literas praesentavit, quibus mandabatur eidem, ut, quia iudex ad diem, quam assignaverat, venire non poterat, post octo dies a termino constituto ipsius se conspectui praesentaret; et postmodum appellavit ad sedem apostolicam, et etiam supplicavit. Licet autem de fraude taliter perpetrata per huiusmodi iuramentum non constet ad plenum, in favorem tamen matrimonii de benignitate canonica contra fraudem propositam supplicationem mulieris admisimus, et ad audientiam restituimus eam pro matrimonio postulantem. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus de causa prioris appellationis ordine iudiciario cognoscentes, confirmetis vel infirmetis, sicut iustum fuerit, appellatione remota sententiam a primis iudicibus promulgatam facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam observari.

Capitulum V.
Etiam contra sententiam Papae restituitur ecclesia. Hoc primo. Et causa restitutionis in integrum debet praesentibus partibus tractari. Hoc secundo. Haec duo dicit quoad titulum.

Idem Episcopo et Capitulo Oscensi.
Tum ex literis bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, tum ex iis, quae ipsius temporibus in tua praesentia frater episcope et venerabilis fratris nostri Ilerdensis episcopi apud apostolicam sedem gesta fuerunt, gravem Ilerdensis ecclesiae intelleximus quaestionem per sententiam felicis recordationis Eugenii Papae praedecessoris nostri super ecclesiis quibusdam prolatam, se laesam enormiter et olim et nunc etiam conquerentis. Unde quum idem Coelestinus praedecessor noster tempore piae recordationis Anastasii Papae praedecessoris nostri proximi successoris eiusdem Eugenii in minori adhuc officio constitutus in partibus Hispaniae legationis officio fungeretur, et ex delegatione ipsius cognoscere coepit de controversia memorata, cui etiam Alexander successor ipsius Anastasii, officio legationis denuo in partibus eisdem fungenti, causam commisit eandem, quam etiam fine debito terminasset, nisi ab eo fuisset ex parte Oscensis ecclesiae provocatum; quae quidem omnia in suis literis ipse et viva voce coram nobis et fratribus nostris est saepius protestatus; idem quoque Coelestinus, ad apicem summi Pontificatus promotus, dilecto filio nostro G. sancti Angeli diacono cardinali tunc apostolicae sedis legato dictam controversiam sub eo tenore commisit, ut, inspectis diligenter Ilerdensis ecclesiae privilegiis, auditis etiam partium rationibus et allegationibus, memorata sententia non obstante, vel quibuscunque rescriptis, tam occasione illius sententiae, quam alio modo in praeiudicium iuris Ilerdensis ecclesiae quondam a sede apostolica vel a quocunque impetratis, omni contradictione et appellatione cessantibus, tam super principali quam super incidenti quaestione remotis, diffinitivam proferret sententiam, eamque sine difficultate qualibet exsecutioni mandando faceret per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Verum quoniam per ipsum legatum, aut per alios, quibus sub eodem tenore causa eadem commissa exstitit, licet testes producti ex parte Ilerdensis episcopi recepti fuerint, mandatum tamen apostolicum in hac parte non exstitit adimpletum, dilectus filius magister A. canonicus Ilerdensis ad praesentiam nostram accedens, praemissam querelam nomine Ilerdensis ecclesiae replicavit, obnixe deposcens postulavit per officium nostrum iam dictam sententiam in melius reformari, et contra eam restitui ecclesiam Ilerdensem. Nos igitur cum fratribus nostris et aliis viris prudentibus et in utroque iure peritis, canonico videlicet et civili, super ipsa supplicatione deliberavimus diligenter, nonnullis firmiter asserentibus, quod, quum praedictus C. praedecessor noster contra iam dictam sententiam visus fuerit Ilerdensi ecclesiae restitutionis beneficium indulsisse, quum, ea non obstante duxerit negotium committendum, et nos supplicationem eiusdem ecclesiae admittere debebamus, praesertim quia in hoc canonica et civilia iura pariter concordarent. Nam et per statuta canonica sententia Romanae sedis non negatur posse in melius commutari, quum aut surreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione aetatum et temporum seu gravium necessitatum dispensative quicquam ordinare decrevit, et secundum iura civilia principes etiam contra res bis iudicatas in auditorio suo examinari restitutionem in integrum permiserunt. Perspeximus quoque ex data sententiae in registro iam dicti Eugenii Papae praedecessoris nostri repertae, quod sententia illa primo mense sui pontificatus fuerit promulgata, quando non plene de meritis ipsius causae fuisse videbatur instructus, illa nitens praecipue ratione, quod privilegium Urbani secundi ex parte vestra productum subiectum fuerat falsitati, cuius tenorem nos in registro ipsius subtiliter intuendo integrum invenimus et penitus incorruptum. Ceterum licet iura Ilerdensis ecclesiae illaesa servare velimus, quia tamen et ecclesiam vestram in sua volumus iustitia confovere: Tandem deliberatio nostra in hoc resedit ut, an data sit restitutio, an danda contra praemissam sententiam, partibus praesentibus decernatur, quarum assertione merita causarum panduntur, iuxta legitimas sanctiones, ut, quum nihil de contingentibus omiserimus, neutra partium habeat quod nobis merito valeat imputare. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus usque ad festum B. Lucae proximo venturum vel in propriis personis, vel per sufficientem et idoneum responsalem nostro vos conspectui praesentetis, quod ante dicta sententia retractari non debeat, si poteritis, ostensuri; vel, si forte exigente iustitia fuerit retractanda, vel per vos, vel per responsalem idoneum appareatis sufficienter instructi, ut in principali negotio canonice procedatur, pro certo scituri, quod, quum finem litibus imponere cupiamus, et in quaestione praemissa propter multam locorum distantiam non possit ad nos sine magnis laboribus et expensis saepius haberi recursus, si ad praemissum terminum, quem vobis peremptorium assignamus, iniuncta vobis contempseritis adimplere, nos nihilominus in ipso negotio, quantum de iure poterimus, procedemus. Miramur autem non modicum et movemur, quod confirmationem eiusdem sententiae et revocationem omnium, quae saepedictus praedecessor noster C. egit pro ecclesia Ilerdensi, tanquam subrepta fuerint, tu frater episcope, diceris impetrasse, quum vix de ipso possumus suspicari, ut contra scripturas et assertiones suas, quas frequenter coram nobis, et aliis fratribus nostris viva voce proposuit, subito venerit, nisi fuerit circumventus.

Capitulum VI.
Petitio restitutionis in integrum contra sententiam suspendit regulariter exsecutionem sententiae in eventu istius causae restitutionis; fallit, si contra petentem restitutionem est praesumptio malitiae, quod causa differendi exsecutionem hoc petat; quo casu exsecutio fit praestita cautione de restituendo, si petens restitutionem obtinebit in causa. H. d. secundum mentem iuncta gloss. pen. et in hoc ultimo est iste textus valde singularis respectu utriusque iuris.

Idem.
Suscitata super diversis articulis inter venerabilem fratrem nostrum Burgensem episcopum et Oviense monasterium quaestione, +[quum venerabilis frater noster Segobiensis episcopus et dilectus filius T. Palentinus electus, quibus auctoritate nostra dicta fuit causa commissa, eam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remisissent, nos eidem episcopo et L. monacho monasterii procuratori, qui propter hoc ad sedem apostolicam venerant, audientiam concessimus liberam et benignam, Qui quum coepissent principaliter litigare super statu monasterii memorati, quod ad se de iure communi spectare dictus episcopus proponebat, utpote in sua dioecesi constitutum, cuius iuris usum Burgensem ecclesiam longis retroactis temporibus habuisse firmabat, et ex parte monasterii diceretur illud per principes saeculares et Romanos Pontifices ab antiquo libertate donatum, et ipsum longissimo tempore usum fuisse plenaria libertate, nos auditis utrinque propositis, de voluntate partium demum ex providentia inter eas duximus componendum, prout in aliis nostris literis super hoc confectis plenius continetur. Postmodum vero partibus super subiectione ac libertate membrorum eiusdem loci, monasteriorum videlicet, capellarum, cellarum et prioratuum, persequentibus quaestionem, quatuor sibi dictus episcopus in praefatis locis ad se de iure communi speciantibus, ut dicebat, cuius iuris usum habuerat ab antiquo, specialiter vendicabat, eorundem locorum clericos asserendo teneri ad episcoporum, archidiaconorum et archipresbyterorum Burgensium accedere synodos, excommunicationis vel interdicti servare sententias promulgatas ab eis, procurationes annuas exhibere, ac singulos aureos solvere Burgensi episcopo noviter substituto; ad intentionem propriam roborandam super primis tribus articulis ius commune, secundum quod dictos clericos, sicut et alios suae dioecesis, ad praedicta teneri dicebat, ac iuris ipsius usum liberum ab antiquo, et super quarto antiquam et approbatam consuetudinem allegando. De quibus omnibus per depositiones testium fidem factam esse dicebat. Verum pars altera proposuit ex adverso, supradicti monasterii membra, sicut et ipsum coenobium, ab antiquo fuisse saecularium principum et Romanorum Pontificum Urbani II., Paschalis II., Eugenii III. et Alexandri III. privilegiis libertate donata, et longis retroactis temporibus huiusmodi fuisse libertate gavisa; sicut per ipsa privilegia exhibita coram nobis, ac instrumentum Victoris quondam Burgensis episcopi, et suorum depositiones testium manifeste constare dicebat.] Nos igitur auditis et intellectis quae utraque pars proposuit coram nobis, super quatuor articulis praenotatis monasterium Oviense de consilio fratrum nostrorum iustitia condemnavimus exigente. Sententia vero lata procurator monasterii ad probandam praescriptionem factam tam super quatuor articulis praenotatis, quam etiam super quibusdam decimis per transactionem acquisitis a monasterio, ecclesiis et colonis ipsius ex parte petitis, quarum controversiam volebamus sententiae calculo terminare, et in qua fuerat coram iudicibus supra dictis conclusum, restitutionem in integrum nomine monasterii postulavit, et quum super hoc coram nobis fuisset aliquamdiu litigatum, nos, deliberatione praehabita, restitutionem in integrum ad praescriptionem probandam tam super quatuor articulis praenotatis, quam etiam super controversia decimarum eidem procuratori nomine monasterii duximus indulgendam, +[tibi, frater Zamorensis, et dilectis filiis magistris Mauricio archidiacono Toletano et Michaeli canonico Segobiensi dantes nostris literis in mandatis, ut recipiatis testes, quos pars monasterii ad probandam praescriptionem legitimam super quatuor articulis saepedictis, et super capitulo decimarum, vel etiam episcopus ad interruptionem probandam duxerit producendos; et si de partium voluntate processerit, causam ipsam appellatione remota fine debito terminetis; alioquin remittatis eandem ad nos sufficienter instructam, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui repraesentarent, sententiam dante Domino recepturae.] Ne vero per excogitatam malitiam, sicut ex [quibusdam] praesumptionibus pluribus videbatur, effectum sententiae in damnum episcopi contingeret impediri, neve monasterium per exsecutionem sententiae propter diversas suspiciones incurreret detrimentum, nos, aequitate pensata, iure duximus providendum, ut ante omnia supradicta sententia a nobis prolata [per vos] exsecutioni mandetur. (Et infra:) Volumus nihilominus et mandamus, ut ab ipso episcopo recipiatis idoneam cautionem, quod, si monasterium in causa ipsa [per sententiam] praevaluerit, universa, quae medio tempore sententiae ipsius occasione perceperit, monasterio restituat memorato. [Dat. Lat. VIII. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. XIII. 1210].

Capitulum VII.
Post peremptorium non auditur ecclesia de iure communi; auditur tamen per beneficium restitutionis in integrum.

Honorius III. Archiepiscopo et Capitulo Bracharensi.
Coram felicis memoriae I. Papa praedecessore nostro lite inter venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Toletanum et te, frater archiepiscope, super primatia solenniter contestata, fuit peremptorius terminus assignatus (Et infra:) Verum, elapso termino constituto, post exspectationem non modicam comparuerunt procuratores vestri; sed, quia, ut dicebant, non attulerant depositiones testium et alia munimenta, dilationem cum instantia postularunt. Postquam vero contra eos interlocuti fuimus super dilatione petita, tandem indulgeri ecclesiae Bracharensi dilationem propter instructionem causae per auxilium restitutionis in integrum postularunt, exhibentes super hoc ex parte vestra speciale mandatum. Nos autem de fratrum nostrorum consilio usque ad octavas Pentecostes proxime futuras per restitutionis beneficium id vobis duximus indulgendum.

Capitulum VIII.
Restituitur minor in eo, quod contraxit vel omisit, si probat exinde se laesum et sit infra tempora restitutionis petendae.

Gregorius IX.
Constitutus in nostra praesentia magister Guill. pro se ac fratre suo I. canonico Parrosinensi exhibita nobis petitione monstravit, quod eis in minori constitutis aetate, ac eorum matre, cuius successores exsistunt, rebus humanis exempta, quondam Guil. pater ipsorum quasdam possessiones utrique communes quibusdam vendidit pro quadam pecuniae quantitate, ac, ut huiusmodi venditio robur firmitatis haberet, emancipavit eosdem, et fecit eos contractui consentire. Quare supplicavit, ut vel venditionem eandem mandaremus nunciari nullam, vel, quum adhuc exsistant infra tempus ad obtinendum beneficium in integrum restitutionis indultum, et infra annum et diem a tempore contractus ipsis tanquam proximioribus competeret super alia portione ius offerendi emptoribus pretium iuxta municipii Parrosinensis consuetudinem approbatam, quod hactenus omiserunt, dignaremur eis super utroque, quum in hoc non modicum laesi noscantur, et emptoribus portionis eiusdem vel eorum successoribus pretium sint offerre parati, per idem beneficium subvenire. Quocirca mandamus, quatenus, si praemissa inveneritis veritate subnixa, vel venditionem praedictam quoad partem ex successione materna ipsos contingentem nullam nunciare curetis, si in ea debita iuris solennitas est omissa, vel si forsitan intervenerit, et eos laesos esse constiterit, tam super ea, quam super residua portione, dum tamen quod offerunt duxerint faciendum, auctoritate nostra in integrum restituere studeatis.

Capitulum IX.
Restitutio in integrum postulanda est ab ordinario administrationem habente, vel a delegato ab eo, sive haec causa sit specialiter delegata, sive incidat in causa generaliter sibi commissa. Ab ordinario vero administrationem non habente vel a delegato peti non debet, nisi veniat incidenter in causa. Arbiter autem de causa restitutionis non cognoscit, nec potest assumi in maioribus causis.

Idem.
Causa restitutionis in integrum coram iudicibus ordinariis administrationem habentibus vel delegatis ab eis tractari poterit et finiri, sive hoc ipsis delegatis specialiter demandatum fuerit, sive in commisso eis negotio contingat incidere huiusmodi quaestionem. Delegati vero ab ordinariis, qui administrationem non habent, sed tantummodo facultatem iudicandi, seu arbitri de hac causa cognoscere nequeunt, nisi coram eis mota fuerit incidenter. In matrimoniali quoque, liberali vel criminali causa, quum maiores iudices exigant, arbiter nequit assumi.

Capitulum X.
Restitutio denegata ecclesiae ulterius sibi non conceditur, nisi ex nova causa; restituitur tamen ad appellandum a sententia denegationis.

Idem.
Beneficio restitutionis in integrum ecclesiae tuae in alio iudicio denegato, restitutio, praeterquam ad appellationem omissam, videtur eidem ecclesiae posse negari, nisi novis defensionibus ad huiusmodi sit beneficium admittenda.

T i t u l u s X L I I .
De alienatione iudicii mutandi causa facta.

Capitulum I.
Is, in quem facta est alienatio rei causa mutandi iudicii, convenitur per rescriptum impetratum contra alienantem.

Alexander III.
Ex quorundam certa relatione audivimus, quod, quum aliqui viri ecclesiastici de provincia vestra pro prosequenda sua iustitia literas commissionis a nobis impetrant, adversarii eorum, ut mandatum nostrum eludant, antequam literae nostrae ad iudices perveniant, vel etiam postea, priusquam illi citentur ab eis, in vocem appellationis prorumpunt, +aut commutationem facientes aliquos in possessionem eorum, de quibus controversiae vertuntur, malitiose inducunt. Nos igitur contra praedictam calliditatem et versutiam pastorali sollicitudine providere volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si adversarii eorum, inter quos et ipsum super ecclesia controversia est [diutius] agitata pro evacuando nostro mandato taliter appellaverint, aut de possessione, de qua controversia vertitur, commutationem fecerint, vel se malitiose duxerint absentandos, eos qui in possessione praedictae [ecclesiae] se ingesserint, appellatione cessante cogatis sub vestro examine iuris aequitati parere.

Capitulum II.
Clericus causa mutandi iudicium, non debet recipere cessionem a laico.

Gregorius IX. Abbati S. Nicolai et decano Furnensi Morinensis dioecesis.
Ex parte scabinorum Hipretis fuit propositum, quod inter laicos eiusdem loci quaestionibus emergentibus, dirimendis per iudicium saeculare, quidam clerici sibi dono vel pretio ab aliquibus laicorum ipsorum cedi faciunt actiones, ut adversarios ad ecclesiasticum forum trahant, et praedam ex huiusmodi commercio assequantur. (Et infra:) Quum igitur cessiones et emptiones litium legitimae prohibeant sanctiones ita, quod iactura causae afficiant illos, qui sibi potentiorum patrocinium taliter advocare praesumunt, et ex eo sint etiam odiosae, quod ex fonte cupiditatis videntur procedere, mandamus, quatenus clericos memoratos a praesumptione huiusmodi per censuram ecclesiasticam compescatis.

T i t u l u s X L I I I .
De arbitris.

Capitulum I.
Arbitri sunt in dispari numero assumendi, et, eis discordantibus, statur sententiae maioris partis.

Ex concilio Africano.
Sane (Et infra: [cf. c. 3. de for. comp. II. 2.]) Si autem ex communi placito episcoporum, inter quos causa versatur, arbitros elegerint, aut unus eligatur aut tres, ut, si tres elegerint, aut omnium sequantur sententiam, aut duorum.

Capitulum II.
Nullum est arbitrium seu arbitramentum continens peccatum per partes non remissibile.

Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Non sine multa necessitate et discrimine corporis sui A. presbyter praesentium lator ad sedem apostolicam fatigatus multiplici nobis querela proposuit, quod, quum in ecclesia sancti Alphridi de N. per manum R. archidiaconi et canonici de Suella personae illius ecclesiae capellanus institutus fuisset, eodem R. mortuo, M. nepos eius, qui sibi in ecclesia iam dicta successit, eundem presbyterum ad maiorem securitatem capellanum ibidem iterum ordinavit, +quorum temporibus XXX. annis et ultra capellaniam eiusdem ecclesiae pacifice se asserit tenuisse. Tandem vero idem M. ab eadem ecclesia volens ipsum prebyterum removere, in eum coepit indebitas exactiones exercere, et quidam eius homo circa domum suam egressus violentas manus in eum iniecit, et ipse idem M. nisus est eum circumvenire, ut pro quinque marchis argenti, quas etiam idem M. ei promittebat annuatim nomine pensionis soluturum, praescriptae capellaniae cedere non differret. Praefato vero presbytero nolente eius exsequi voluntatem, praedictus M. tantum dicitur fecisse, quod post multas iniurias et gravamina sibi illata, occupatis omnibus aliis rebus, ab officio et beneficio est spoliatus. Quum autem idem presbyter per te adhuc extra provinciam tuam exsulans de suo beneficio non posset iustitiam obtinere, tandem quia, sicut asserit, multis necessitatibus arctabatur, nec suam ulterius inopiam potuit sustinere, per dolum et fraudem ipsius M. ab eo est sacramentum extortum, ut arbitrium clericorum duorum exinde susciperet et servaret, qui iam dicto M. faventes eidem presbytero praeceperunt, ut quinque marchas ab eodem tantum susciperet, et toti cederet quaestioni. Quoniam igitur non decet te aliquatenus sustinere, ut quod perperam arbitrati sunt debeat incorrectum relinqui, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos clericos moneas studiosius et inducas, ut, si se cognoverint praefati clerici in hac parte tam nequiter arbitratos fuisse iam dictum presbyterum ab observantia iuramenti auctoritate nostra prorsus absolvas, vel, si arbitrium ipsum noveris aequitate subnixum, ad observantiam ipsius utramque partem appellatione remota compellas.

Capitulum III.
Arbiter assumptus in patrimoniali causa clerici non potest adiudicare rem ecclesiae possidendam, etiam ad vitam clerici. Hoc dicit, et est casus notabilis.

Idem Exoniensi Episcopo.
Pervenit ad nos, quod quum W. clericus de Calestin in minori esset aetate constitutus, G. de Cal. sororem eiusdem G. clerici duxisset in uxorem, et idem G. fidei interpositione firmavit, quod V. solidos sterlingorum annuatim daret eidem. Unde, quum postea super eisdem V. solidis inter ipsos controversia mota fuisset, in quatuor compromisere personas, quae utique inter se taliter arbitratae fuerunt, quod idem G. decimas proprias, et rusticorum suorum, quas in parochia de Cal. praefatus G. habere dignoscitur, pro V. praetaxatis solidis perciperet annuatim. Unde quoniam huiusmodi arbitrium ecclesiae iam dicti loci posset in posterum perniciosum exsistere, nec memoratus W. aut personae illae, in quibus compromissum fuerat, id ullatenus in ecclesiae damnum facere debuissent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus rei veritatem diligenter inquiras, et si ita esse inveneris, praenominatum G. diligenter commoneas, et ecclesiastica districtione compellas, ut ecclesiae, cuius est parochianus, praelibatas decimas omni occasione et appellatione remota liberas omnino dimittat, nec sibi occasione huiusmodi aliquid ulterius vendicare praesumat. Clericum vero supra dictum moneas, ut cum eodem G. amicabiliter pacificeque studeat convenire.

Capitulum IV.
In mulierem singularem tanquam in arbitratricem compromitti non potest; secus si mulier habet alias iurisdictionem de iure communi vel consuetudine. Nam tunc etiam super rebus temporalibus ecclesiae potest in eam valide compromitti. H. d. clare.

Innocentius III. Cancellario et Magistro Loth. Canonico Parisiensi.
Dilecti filii abbas et conventus de Scarduna Cisterciensis ordinis sua nobis querela monstrarunt, quod, quum inter eos ex una parte, ac dilectos filios Hospitalarios de Ceresiers Senonensis dioecesis ex altera super usuario cuiusdam nemoris in Oscha, quod dicitur Fagetum, et territorio vallis Morini quaestio verteretur, in carissimam in Christo filiam A. reginam Francorum illustrem fuit compromissum utrinque, quae, auditis hinc inde propositis, et causae meritis plenius intellectis, de plurimorum episcoporum et aliorum virorum prudentum consilio arbitrium duxit per diffinitivam sententiam promulgandum, +et redactum in scripto proprio et episcoporum, qui interfuerunt, fecit firmari sigillis; contra cuius sententiam Hospitalarii temere venire non timent. Quamvis autem secundum regulam iuris civilis feminae a huiusmodi publicis officiis sint remotae, et alibi dicatur, quod, licet summae opinionis et optime constitutae exsistant, si arbitrium in se susceperint, vel si patronae inter libertos suos interposuerint audientiam, ab omni sint iudiciali examine separandae, ut ex earum prolatione nulla poena adversus iustos earum comtemptores, nullaque pacti exceptio habeatur; quia tamen iuxta consuetudinem approbatam, quae pro lege servatur, in partibus Gallicanis huiusmodi feminae praecellentes in subditos suos ordinariam iurisdictionem habere noscuntur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos Hospitalarios, ut arbitrium ipsum, praesertim quum episcoporum fuerit praesentia et consilio roboratum, sicut sine pravitate provide latum est, et ab utraque parte sponte receptum, observent, monere ac inducere procuretis, eos ad hoc, si necesse fuerit, per poenam in compromisso statutam appellatione postposita compellatis. [Testes autem etc. Dat. Lat. II. Non. Nov. Pont. nostr. Ao. V. 1202.]

Capitulum V.
Ecclesia exempta non potest in praeiudicium exemptionis compromittere. H. d. et clare.

Idem Abbati et Conventui de Pigravia.
Quum tempore bonae memoriae C. Papae praedecessoris nostri +tu, fili abbas, ad Romanam curiam accessisses, privilegium et alia scripta meruisti a sede apostolica obtinere, [et, sicut a te accepimus, quum reversus fuisses ad propria, privilegium dictum et alia scripta in praesentia fratrum tuorum et quorundam canonicorum Mersburgensium, qui in defensionem quorundam monachorum illuc venerant, fecisti fideliter recitari. Quod intelligens venerabilis frater noster Mersburgensis episcopus, nunciavit et scripsit imperatori, te contra honorem imperii ad Romanam ecclesiam accessisse, et privilegium in eius praeiudicium impetrasse. Unde motus imperator curiam tibi indixit, et privilegium sibi praesentari praecepit, quod receptum noluit tibi postmodum resignare. Et dum in his et aliis te per episcopum gravari sentires, appellatione interposita sedem apostolicam visitasti, a qua per nuncios commissionis literis impetratis, partes iudices citaverunt, in causa ipsa iuxta formam mandati apostolici processuri. Verum dum haec agerentur, venerabilis frater noster Magdeburgensis archiepiscopus ad petitionem episcopi memorati de mandato imperiali te, ab officio beneficioque suspensum, a monasterii administratione removit, et curam eis duobus militibus assignavit.] Unde timens abbatiae periculum provenire, quum et tibi periculum immineret, Super controversiis, quae inter te et Mersburgensem episcopum, et quosdam tuos monachos vertebantur te promisisti arbitrium Magdeburgensis archiepiscopi fide in manibus eius hinc inde praestita servaturum, +sicque factum est, ut ipse archiepiscopus, adiunctis sibi tam clericis quam laicis, [inter quos erat et dapifer imperialis,] sub certa forma arbitrium promulgaverit. [Posthaec iterum Romam veniens quae facta fuerant eidem praedecessori nostro diligenter exponere procurasti, cui et adversario tuo custodi Mersburgensi procuratori dicti episcopi nos ipsi, quum essemus in minori officio constituti, et dilecti filii I. tit. S. Stephani in Coelio Monte, et I. tit. S. Priscae presbyteri cardinales deputati fuimus auditores, et tandem, auditis quae partes duxerant proponenda, sub certa forma de consensu partium causa commissa fuit iudicibus delegatis, videlicet, ut de omnibus diligenter inquirerent, excepto, quod indagationem libertatis eiusdem monasterii cum duabus capellis apostolicae sedis examini per omnia reservarent. Quum itaque iudices delegati partes ad suam praesentiam auctoritate apostolica evocassent, memoratus episcopus delegatos ipsos suspectos sibi proposuit et causas suspicionis multiplices assignavit. Consequenter etiam eorum volens iudicium declinare, sedem apostolicam appellavit, sed reversus postmodum coram eisdem sacramentum calumniae praestitit, testes produxit, petitis dilationibus et obtentis. Ipsi ergo iudices procedentes in causa, auditis utriusque partis rationibus et plenius intellectis, gesta omnia sigillorum suorum munimine roborata ad sedem apostolicam destinarunt, terminum partibus imponentes, quo recepturae sententiam apostolico se conspectui personaliter praesentarent. Ad quem tu personaliter accedens, episcopus pro se misit dilectos filios H. Mersburgensem canonicum et B. S. Nicolai Mersburgensis scholasticum responsales; qui gesta, quae delegati transmiserant, nec publicari debere dicebant, nec fidem eis penitus adhibendam, quum et a suspectis iudicibus, et post appellationem legitime interpositam recepta fuerint et descripta; parte tua contrarium postulante, praesertim quia, ut firmiter asserebat, nuncii memorati personam standi iudicio non habebant, quum excommunicati essent, et episcopo fuisset sub poena suspensionis iniunctum, ut ad causam agendam in propria persona veniret; quod quum non fecerit, poenam suspensionis incurrit, quem praedicti nuncii propter aegritudinem et senectutem personaliter ad Romanam ecclesiam non posse accedere proponebant, alia, quae ipsis obiecta fuerant, denegantes. Qui pro ipso episcopo factum taliter proponebant, quod quum ab eo, tanquam a tuo praelato, abbatiam et sacerdotium percepisses, sicut fueras in iure confessus, propter pravam conversationem tuam super multis enormitatibus coepisti a monachis conveniri, inter quos episcopus pacem et concordiam saepius reformavit, monens te, ut ad frugem melioris vitae transires. Quum autem fratres per ea, quae iugiter faciebas, de tua emendatione nullatenus iam sperarent, contra te proposuerunt in synodo de dilapidatione, quod res monasterii pauperum usibus deputatas voluptuose consumeres, et pro defectu necessariorum religio ibi penitus deperiret, te etiam de sacrilegio, simonia, aliisque multis criminibus impetebant, interdum coram episcopo, quandoque in praesentia cardinalis, quem episcopus tamdiu sustinuit, quod monachis denegare iustitiam dicebatur. Citatus exinde ab episcopo, nuncium misisti super omni gravamine, quod tibi possit inferri per sententiam archiepiscopi, provocantem. Quum autem neque per te neque per nuncium ad archiepiscopum accessisses, ipse archiepiscopus appellationi tam generaliter factae in praeiudicium ecclesiae iudicavit nullatenus deferendum. Episcopus itaque, habito prudentum consilio, citatum denuo te ab officio beneficioque suspendit. Interim superveniens dilectus filius noster I. tit. sancti Stephani in Coelio monte presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, ad dictam abbatiam accessit, ut componeret inter te et monachos memoratos. Sed te in villis proximis latitante, et magistro Ulrico allegante, dictus cardinalis latam in te suspensionis sententiam confirmavit. Sic ergo latenter Romam veniens, commissionis literas veritate tacita, et sub specie renovationis privilegium, quod nunquam ante habueras, impetrasti. Quumque iudices delegati episcopo suspecti essent et monachis, a quibus nec unius diei poterant inducias obtinere, appellatione interposita ab episcopi nunciis, statim, quum privilegium subreptitium legeretur, partes nuncios suos ad sedem apostolicam transmiserunt, de quorum assensu causa tandem fuit aliis iudicibus sub certa forma commissa, sicut in commissionis literis continetur. Sed quum non omnes possent examinationi causae propter nimiam distantiam interesse, dilectus filius abbas de Goizoche, una cum venerabilibus fratribus nostris dicto archiepiscopo, Babenbergensi et Misnensi episcopis, et quam plurimis ecclesiarum praelatis, inter episcopum, te et monachos pacem et concordiam reformavit. Iterum autem ad Romanam ecclesiam latenter accedens, et proponens multa contra monachos et episcopum, ad duos iudicum illorum, quos superius episcopo diximus esse suspectos, et a quibus nuper ipse episcopus per nuncios appellaverat, commissorias literas impetrasti. Qui quum iustas exceptiones episcopi non admitterent, quas in continenti probare volebat, sedem apostolicam appellavit. Sed ipsis in causa nihilominus procedentibus, invitus accessit ad eos, timens, ne sua iustitia deperiret. Quum autem post alia, quae iudices ipsi proprio motu fecerant, terminum publicandis attestationibus praefixissent, venientibus partibus unus tantum comparuit de iudicibus cum alterius nuncio, qui nec habebat ad alios literas, nec cavere volebat, quod dominus suus vices suas praesenti iudici commisisset. Sicque factum est, quod solus Numburgensis praepositus, licet tribus sigillis appositis, gesta descripserit, quae fuerant ad sedem apostolicam destinata; unde dicebant fidem eis nullatenus adhibendam, et quia ipsum instrumentum relationis ipsorum iudicum fuit in superficie vitiosum, et datum ab eo, quem plurimis dicunt excommunicationis vinculis innodatum. Verum praemissa fere omnia pro episcopi parte proposita, tu veritate destitui firmiter asserebas. Quia vero memoratus episcopus eo, quod iuramentum praestitit de calumnia, et a delegatis inducias postulavit, et testes coram eis produxit, appellationi renunciasse videtur, et eorum examini consensisse, nos habito fratrum consilio in praemissa incidenti quaestione interlocuti fuimus, quod deberent quae coram praedictis iudicibus gesta fuerant publicari, ut secundum tenorem ipsorum nostra tandem sententia formaretur.] Tibi igitur et procuratoribus episcopi supradicti venerabilem fratrem nostrum O. Hostiensem episcopum et dilectum filium P. tit. S. Caeciliae presbyterum cardinalem dedimus auditores; qui quum ea, quae fuerant hinc inde proposita et ostensa, nobis et fratribus nostris fideliter retulissent, Quia tam per confessiones, quam per attestationes legitime constitit, quod fide hinc inde data compromissum est in archiepiscopum memoratum et quorundam etiam aliorum, nos de consilio fratrum nostrorum arbitrium ab ipso prolatum decernimus observandum, illis duntaxat capitulis exceptis, quae contra libertatem ipsius monasterii et duarum capellarum eiusdem in arbitrio sunt expressa, quum, etsi sponte volueris de iure tamen nequiveris sine licentia Romani Pontificis renunciare privilegiis vel indulgentiis libertatis, quae monasterium illud indicant ad ius et proprietatem Romanae ecclesiae pertinere, praesertim quum in ultimae commissionis literis contineatur expressum quod [saepedictus] praedecessor noster super renuntiatione a te super privilegio et aliis scriptis facta nullum tibi vel successoribus tuis, aut etiam monasterio et duabus capellis de Pigavia praeiudicium voluit generari. [Dat. Romae ap. S. Petr. III. Id. Iul. 1198.]

Capitulum VI.
Arbiter non habet potestatem iudicandi ultra comprehensa in compromisso; ideo coram eo non fit reconventio.

Idem Episcopo S. Andreae et Abbati de Bechot.
Quum dilectus filius +[abbas et canonici de Kambuskinel dilectos filios abbatem et monachos de Dunfermelin dioecesis sancti Andreae coram venerabili fratre nostro ? Dublinensi episcopo et dilectis filiis ? de Cupro et ? de Soona abbatibus eiusdem dioecesis super quibusdam decimis ad ecclesiam suam de Egles spectantibus, et damnis et iniuriis irrogatis auctoritate literarum nostrarum traxissent in causam, et ipsi eosdem abbatem et canonicos ex delegatione nostra coram dilectis filiis ? priore sanctae crucis et ? decano de Tiningham praedictae dioecesis, ac te, fili officialis, super capella de Dunipast et decimis ad eandem spectantibus convenissent, utraque pars in vos post allegationes et altercationes multiplices compromisit, ut vos in negotiis ipsis secundum iuris ordinem procedentes, controversias ipsas tam super possessione quam proprietate appellatione postposita iudicio vel concordia finiretis; praestito corporaliter iuramento firmantes, quod quicquid super iis duo vestrum tecum, frater episcope, si non possetis omnes pariter concordare, ducerent statuendum, ratum haberent et firmiter observarent, nec processum arbitrii dolo vel malitia impedirent. Vos igitur auditis hinc inde propositis, receptis testibus, et publicatis depositionibus eorundem, quia super quatuor articulis dubitastis, causam instructam ad nostram praesentiam transmisistis, super quatuor illis dubitabilibus apostolicae sedis oraculum implorantes. Ex eo siquidem coram vobis prima quaestio est exorta, quod, quum canonici monachos super praedictis decimis convenissent, monachi super quibusdam aliis decimis convenire volebant eosdem, licet de eis in vos non fruerit compromissum. Asserebat enim pars monachorum, quod secundum legitimas sanctiones is, qui coram aliquo convenitur, coram eodem convenire valet eundem.] Unde Utrum coram arbitris reconventioni sit locus, postulasti per sedem apostolicam explicari +[Secunda vero etc. (cf. c. 9. de fide instr. II. 23.)] Nos igitur discretioni vestrae super primo articulo taliter respondemus, quod, licet in iudicio convenientem reconvenire valeat is, qui coram iudice convenitur, coram arbitris tamen reconvenire non potest, quum arbitri iudicare non valeant nisi de his tantum, super quibus in eos exstiterit compromissum. [Ad secundam etc. (cf. c. 9. de fide instr. II. 23.) Dat. Lat. XIII. Kal. Apr. Ao. X. 1207.]

Capitulum VII.
Qui per arbitrium tenetur eligere cum aliquorum consilio, tenetur illorum consilium in tractatu electionis requirere, sed sequi non adstringitur.

Idem Rectori et Fratribus hospitalis S. Bartholomaei Lucani.
Quum olim super eligendis in hospitali vestro rectore et fratribus inter vos et dilectum filium priorem ecclesiae sancti Bartholomaei Lucani coram priore S. Fridiani et primicerio S. Martini Lucanensis a sede apostolica iudicibus delegatis quaestio verteretur, et utraque pars in eos compromittens ipsorum arbitrium se promiserit servaturum ac ipsi iudices certum duxerint arbitrium proferendum, super prolato ab ipsis arbitrio utrinque dubitatio est exorta, quam petistis per sedem apostolicam declarari. Nos igitur publico instrumento arbitrium continente diligenter inspecto cognovimus, quod secundum formam arbitrii prior sancti Bartholomaei Lucani tenetur habere consilium cum familia hospitalis eiusdem et tractare cum ea de inveniendo rectore; sed sive concordet sive discordet familia cum ipso priore, idem prior eligere debet in utroque casu rectorem. Propter quod dicimus, quod nisi prior super inveniendo rectore tractaverit cum familia hospitalis, et ipsius consilium requisierit, non habet potestatem eligendi rectorem, et, si alio modo eum elegerit, eius electio haberi debet irrita et inanis. Verum, habito cum familia super hoc consilio et tractatu de inveniendo rectore, ipse prior libere potest rectorem eligere, duntaxat idoneum, sive concordet sive discordet familia cum ipso super inventione rectoris. [Ne vero etc. Dat. Sorae IV. Non Aug. Pontif. nostr. Ao. XI. 1208.]

Capitulum VIII.
De rebus spiritualibus in laicum compromitti non potest.

Idem in concilio generali.
Contingit interdum, quod, quum actori (Et infra: [cf. c. 9. de col. et cont. II. 14.]) Ad hoc generaliter prohibemus, ne super rebus spiritualibus compromittatur in laicum, quia non decet, ut laicus in talibus arbitretur.

Capitulum IX.
Auctoritate iudicis etiam delegati potest de causa spirituali in clericum et laicum compromitti, et, si arbitrium est a partibus receptum, debet a partibus exsecutioni mandari, licet per generalem procuratorem factum fuerit compromissum. Si autem non fuit arbitrium approbatum, et poena fuit apposita, agitur ad poenam, alias ad interesse. H. d. generaliter inhaerendo literae.

Idem Pisano Archiepiscopo.
Per tuas nobis literas intimasti, quod, quum super exsecutione arbitrii, quod inter Hospitalarios sancti Ioannis et plebanum de Piscia super hospitali sancti Allucii latum erat, a nobis literas accepisses, +partibus in tua praesentia constitutis, Hospitalarii a te exsecutionem arbitrii postulabant, asserentes, illud debere observari pro eo, quod procurator plebani sponte in arbitros iuramento interposito compromisit, quoniam dicebat, potestatem compromittendi et transigendi super eodem negotio recepisse. Plebanus proposuit ex adverso, quod ad causam tractandam praedicto procuratori dedit generale mandatum; non tamen ei mandavit, ut sine speciali mandato suo compromittere posset vel transigere super eo; et praeterea procurator iam dictus de assensu canonicorum suorum non fuerat institutus. Et ideo dicebat id arbitrium non valere, praesertim quum procurator fines mandati excesserit et arbitrium fuerit per unum clericum et duos laicos promulgatum, licet ipsi de assensu venerabilis fratris nostri Genuensis archiepiscopi, cui causa commissa fuerat, arbitrium protulissent. +Unde, quum super his dubietas fuisset exorta, per apostolicae sedis oraculum edoceri petiisti, qualiter super negotio ipso tibi sit procedendum. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si ex parte plebani arbitrium receptum fuerit, indistincte ratum haberi debet, ac per hoc iuxta tenorem mandati apostolici exsecutioni mandari. Si vero receptum non fuerit, refert, utrum fuerit vel non fuerit de observando ipsum poena statuta. Et quidem si poena fuerit apposita in compromissione, agi potest ad poenam. At si nulla poena statuta fuerit sed simpliciter, quod staretur sententiae, fuerit compromissum, procurator ad interesse poterit conveniri, quia iuramento suo se ipsum personaliter, non ecclesiam poterat obligare. Quod autem a duobus laicis et uno clerico dicitur esse prolatum, nequaquam obviare videtur, quum auctoritate dicti archiepiscopi factum sit, cui causa de qua, dicitur compromissum, fuerat delegata.

Capitulum X.
Si per duos electos ad eandem praelaturam in discordia compromittitur in ordinarium, morte alterius compromittentium exspirat compromissum; ordinarius tamen ex potestate ordinaria procedit super iure superstitis, antequam fiat transitus ad aliam electionem. H. d.

Honorius III. Archiepiscopo Coloniensi.
Ex parte tua nostris est auribus intimatum, quod, vacante praepositura sancti Cuniberti in Colonia, canonici eiusdem ecclesiae electioni die praefixa de praeficiendo sibi praeposito discordantes vota sua diviserunt, in duos, quorum unum videlicet H. de Iuliaco, et C. de Lombardia. Quumque postmodum tractaretur super electione huiusmodi, et partes essent in tua praesentia constitutae, in te demum super hoc fide praestita compromittere curaverunt, qui causae meritis diligenter inspectis et cognitis ad proferendam diffinitivam sententiam diem ipsis consentientibus praefixisti. Interim vero praefato H. ab una parte electo sublato de medio, supradictis canonicis inhibere curasti, ne tua pendente sententia procederetur ab ipsis ad electionem aliam faciendam, quorum quidam nihilominus B. de Ahrberch Coloniensem canonicum elegerunt. Die igitur, quo sententia proferri debuit, in tua praesentia partibus constitutis, et praefato C., ut diffinitivam proferres sententiam, postulante, dictus B. e contrario allegavit, quod procedere ulterius non deberes. Quapropter tibi, edoceri a nobis humiliter postulanti, breviter respondemus, quod, licet arbitrium sit finitum per mortem ipsius H., prius tamen de primae electionis meritis debuisti cognoscere, quam processus fieret ad secundam. Nam si forte dictus C., qui est superstes, in electione ius habet, de qua compromissio facta fuit in te, electionem secundam constat penitus non valere [XIV. Kal. Iul. Ao. II. 1218.]

Capitulum XI.
Arbiter post rem iudicatam super discordiis novis assumptus, non potest per suum arbitrium sententiam immutare, etiamsi de componendo inter partes mandatum acceperit a Papa.

Idem Electo et Abbati sancti Zenonis et C. Canonico Veronensi.
Exposita nobis dilecti filii O. Feltrensis et Belvensis electi petitio continebat, quod, quum causa, quae quondam inter bonae memoriae antecessorem suum ex parte una, et cives Tervisinos ex altera super districtu et iurisdictione ac rebus aliis vertebatur, per sententiam venerabilis fratris nostri Hostiensis episcopi tunc apostolicae sedis legati fuerit terminata, +et ipsius antecessor electi adiudicata sibi per legatum eundem diu pacifice possedisset, ipse nihilominus, habito tandem capitulorum suorum assensu in praeiudicium ecclesiarum suarum tandem super quibusdam discordiis, quae hinc inde videbantur exortae, in nobilem virum ducem Venetorum tanquam in arbitrum cum parte altera compromisit, +qui veniens contra eandem sententiam auctoritate apostolica confirmatam, super rebus iudicatis ab eodem legato adversus praedictas ecclesias aequitate postposita iniquum arbitrium promulgavit. Licet autem eidem duci literas nostras miserimus, ut ad componendum inter partes laborare deberet, quum tamen intentionis nostrae non fuerit immutare sententiam ipsam, vel sopitas per eam querimonias suscitare, discretioni vestrae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus, praefatis literis non obstantibus, quicquid per praenominati ducis arbitrium contra ipsius legati sententiam inveneritis esse factum, in irritum revocetis, ei districtius inhibentes, ne ulterius in compromisso procedat, et eundem ad restitutionem obsidum et cuiusdam castri occasione illius compromissi sibi datorum, ut ipsius arbitrium servaretur, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellentes. [Dat. Reate VIII. Id. Sept. Ao. X. 1225.]

Capitulum XII.
Non valet compromissum factum in duos sive plures, hoc adiecto, ut in casu discordiae eligatur tertius per eosdem vel alios. H. d.

Gregorius IX. Decano et Magistro P. Canonico S. Petri Atrebatensis dioecesis.
Innotuit nobis Guilielmo laico conquerente, quod, quum O. laicus ipsum super quadam summa pecuniae coram iudicibus auctoritate apostolica convenisset, tandem fuit a partibus in duos arbitros compromissum, sic tamen, quod, si illi duo adinvicem discordarent, tertium adderent iudices nominati, retenta penes se compellendi partes ad observandum arbitrium per dictos arbitros promulgandum nihilominus potestate. Quumque tertius arbiter a iudicibus praedictis electus cum altero duorum ipsum parti alteri condemnasset, idem, ex eo sentiens se a saepedictis iudicibus gravari, quod ipsum ad observantiam huiusmodi arbitrii compellebant, nostram appellavit audientiam; sed ipsi apellatione contempta excommunicationis tulerunt sententiam in eundem. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, quum legali sit provisione statutum, ut compromissum de incerta persona in arbitrium assumenda non teneat, dictam excommunicationis sententiam denuncietis penitus nullam esse.

Capitulum XIII.
Valet compromissum factum in unum, vel in plures, ut ipsi per se causam definiant, vel per alios, quos ipsi elegerint. H. d. secundum intellectum, quem sensit gloss. hic, et Innocentius in capite praecedenti, qui placet mihi. Panorm.

Idem Abbatissae et Conventui Iotrensi.
Quum a nobis petitur (Et infra:) Ex parte vestra fuit propositum, quod, olim inter vos et Senonensem archiepiscopum quaestione suborta, super eo, quod idem archiepiscopus, asserens monasterium vestrum metropolitico iure sibi subesse, procurationes et res alias exigebat a vobis, tandem in R. sancti Angeli diaconum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, a partibus concorditer compromisso, et promisso sub certa poena, quod arbitrio seu ordinationi eiusdem, vel duorum mediatorum, quos idem super hoc deputaret, praecise parerent, magister P. capellanus noster, et I. archidiaconus Senonensis mediatores ab eodem super hoc deputati legato, ordinando et diffiniendo causam huiusmodi terminaverunt. Nos igitur quod per praedictos mediatores super hoc actum est auctoritate apostolica confirmamus.

Capitulum XIV.
Compromissum ante sententiam latam finitur morte alterius compromittentium; unde non transit in heredes compromittentium, nisi de eis sit cautum in compromisso. Hoc dicit comprehendendo mentem capituli.

Idem.
Compromissum non extenditur in compromittentis heredes, si de ipsis non caveatur ibidem.

F I N I S L I B R I P R I M I .


[ Main Contents | LIBER II ]