LIBER SEXTUS

SEXTI DECRETALIUM

DOMINE BONIFACII PAPAE VIII


LIBER QUINTUS

TITULUS I.

DE ACCUSATIONIBUS, INQUISITIONIBUS ET DENUNCIATIONIBUS.

CAP. I.

Ex confessione coram delegato, inquirente super certis criminibus deputato, facta, punitur confitens, licet dicat, se prius diffamatum non fuisse, vel inquisitionis capitula non habuisse. H. d. Domin.

BONIFACIUS VIII.

Postquam coram eo, qui contra te super certis criminibus inquisitor fuerat deputatus, eadem crimina fuisti confessus: frustra confessionem tuam, quo minus puniaris ex ea prout iustitia suadebit, eo praetextu impugnare contendis, quod super eisdem criminibus non fueras antea diffamatus, vel quod per eundem inquisitorem capitula, super quibus contra te volebat inquirere, tibi tradita non fuerunt.

CAP. II.

Valet inquisitio, facta super veritate criminum, omissa inquisitione infamiae, si reus praesens tacuit. H. d. secundum Ioann. Andr.

Idem

Si is, cui contra te commissa fuerat simpliciter inquisitio super certis criminibus facienda, processerit te praesente, nec reclamante, aut quicquam super hoc excipiente, infamiae inquisitione omissa, ad veritatem eorundem criminum inquirendam: processum huiusmodi ex eo, quod non fuit de infamia primitus inquisitum, ulterius impugnare nequibis.

TITULUS II.

DE HAERETICIS

CAP. I.

Propter crimen haeresis clericum, in quibuscunque sacris ordinibus constitutum, solus eius episcopus degradare poterit. H. d. Domin.

Gregorius IX. Remensi Archiepiscopo et suis Suffraganeis.

Quoniam episcoporum numerus, ad degradationem clericorum a canonibus constitutus, non potest de facili convenire: concedimus, ut sarcerdotem vel alium clericum in sacris ordinibus constitutum, quum pro haeresi fuerit curiae saeculari relinquendus, aut perpetuo immurandus, convocatis abbatibus, aliisque praelatis et religiosis personis ac literatis suae diocesis, de quibus expedire videbitur, suus solus possit episcopus degradare.

CAP. II.

Excommunicationem ineurrit sepeliens scienter haereticos, vel eorum receptatores, defensores, vel fautores; nec absolvitur, nisi exhumet eorum corpora; locus vero privatur sepultura. H. d. usque ad Inhibemus. Domin. -§.1. Excommunicari debent laici, publice vel occulte disputantes de fide. H. d. Domin. -§.2. Non valet promotio haereticorum, eis credentium, fautorum, receptatorum, et defensorum eorum, nec filiorum suorum usque ad secundam generationem ad beneficia ecclesiastica vel officia publica. H. d. Dominie. -§.3. Privati sunt habentes beneficia ecclesiastica ad preces haereticorum, et inhabiles efficiuntur ad alia obtinenda, si scienter talia receperunt. H. d. Domin. -§.4. Nulla est emancipatio filiorum vel subditorum per haereticos facta, etiamsi postea vitium detegatur. H. d. Dominicus

ALEXANDER IV.

Quicunque haereticos, credentes, receptatores, defensores vel fautores eorum scienter praesumpserit ecclesiasticae tradere sepulturae, usque ad satisfactionem idoneam excommunicationis sententiae se noverint subiacere, nec absolutionis beneficium mereantur, nisi propriis manibus publice extumulent, et proiiciant huiusmodi corpora damnatorum, et locus ille perpetua careat sepultura.

1. Inhibemus quoque, ne cuiquam laicae personae liceat publice vel privatim de fide catholica disputare. Qui vero contra fecerit, excommunicationis laqueo innodetur.

2. Haeretici autem, credentes, receptatores, defensores et fautores eorum, ipsorumque filii usque ad secundam generationem, ad nullum ecclesiasticum beneficium seu officium publicum admittantur. Quod si secus actum fuerit, decernimusirritum et inane.

3. Ad haec quoscunque viros ecclesiasticos, qui ad preces huiusmodi pestilentium personarum dignitates, personatus et quecunque alia ecclesiastica beneficia sunt adepti, ex nunc privamus taliter acquisitis, volentes, quod tales et habitis careant perpetuo, et, si receperunt illa scienter, ad alia vel similia nequaquam in posterum admittantur.

4. Illorum autem filiorum emancipationem etiam huiusmodi apparuerit ante ipsam a via veritatis ad haereticae superstitionis invium declinasse, nullus volumus esse momenti, velut factam de hominibus sui iuris, quum dignum sit, ut propter tanti atrocitatem delicti filii esse in parentum haereticorum desierint potestate.

CAP. III.

Filii et heredes petentium in infirmitate sua haereticorum consolationem, non admittuntur ad probandum , quod non sana mente vel perdita loquela susceperint, si constat, quod erant sanae mentis, vel prius suspecti vel diffamati erant de haeresi; alias admittuntur, scilicet per testes fide dignos, non suspectos. Hoc dicit Dominicus.

Idem Inquisitoribus haereticae pravitatis.

Filii vel heredes illorum, qui, dum in aegritudinis lecto decumberent, petierunt haereticos consolaturos, ut ab eis per manus impositionem consolationem reciperent secundum pessimam consuetudinem eorundem, sicque viam fuerint universae carnis ingressi, ad probandum, quod ipsi defuncti consolationem illam, immo verius desolationem, non sanae mentis effecti susceperint, vel post perditam iam loquelam, (quum tamen moris sit, ut dicitur, apud eos, quod nullum taliter consolentur, qui non sit sanae mentis, et memoriam habeat ordinatam), admitti non debent, si, dum vivebant, diffamati erant de haeresi vel suspecti, aut legitime constiterit, quod sanae mentis exsistentes huiusmodi haereticos petierunt. Alioquin admitti poterunt praedicti filii vel heredes ad probandum praemissa, non tamen per testes alios fide dignos, et specialiter fidei zelatores.

CAP. IV.

Relapsi in haeresim sunt tradendi curiae saeculari, licet poenitent eos, et ad fidem redeant, non tamen denegantur eis sacramenta poenitentiae et eucharistiae. H. d. Domin.

Idem eisdem.

Super eo, quod scriptum legitur: "Ecclesia nulli claudit gremium redeunti," quodque he, qui post abiurationem erroris, vel postquam se proprii antistitis examinatione purgaverint, si deprehensi fuerint in abiuratam haeresim recidisse, saeculari decernuntur iudicio sine ulla penitus audientia relinquendi, quum scripturae huiusmodi videantur sibi invicem adversari, quid tenendum sit per sedem edoceri apostolicam postulastis. Nos itaque inquisitioni vestrae de fratum nostrorum consilio respondemus, quod taliter deprehensis, etiamsi, (ut dictum est), sine ulla penitus audientia relinquendi sint iudicio saeculari, si tamen postmodum poeniteant, et poenitentiae signa in eis apparuerint manifesta, nequaquam sunt humiliter petita sacramenta poenitentiae ac eucharistiae deneganda.

CAP. V.

Excommunicati participes et socii criminis admittuntur in testes contra haereticos, si sciunt verisimiliter veritatem deponere. H. d. Dom.

In fidei favorem concedimus, ut in negotio inquisitionis haereticae pravitatis excommunicati et participes vel socii criminis ad testimonium admittantur, praesertim in probationum aliarum defectum, contra haereticos, credentes, fautores, receptores et defensores eorum, si ex verisimilibus coniecturis, et ex numero testium aut personarum, tam deponentium, quam eorum, contra quos deponitur, qualitate, ac aliis circumstantiis sic testificantes falsa non dicere praesumantur.

CAP. VI.

Ordinarii vel eorum delegati, et inquisitores sine poena excommunicationis facere habent exsecutionem iustitiae contra haereticos per habentes iurisdictionem saecularem in loco, licet excommunicati sint, vel de facto tantum illam iurisdictionem possideant. H. d. Dominic.

Idem eisdem.

Praesidentes regimini alicuius regni, provinciae sive loci, licet excommunicati, vel de facto tantum, et non de iure iurisdictionem habentes, ac eorum officiales ad requisitionem ordinariorum vel delegatorum ipsorum, aut inquisitorum haereticae pravitatis, non valentium sine morae dispendio vel negotii periculo recursum habere ad superiores, qui legitime in locis ipsis possint iustitiam exsequi, possunt et debent contra haereticos, credentes, fautores, receptatores et defensores eorum iustitiam et suum officium exercere. Nec requirentes huiusmodi excommunicatos propter hoc sententiam excommunicationis incurrunt. Non tamen praesidentibus praelibatis vel officialibus eorundem propterea in aliis casibus inteligatur concessum aliquid vel permissum.

CAP. VII

Excommunicatus propter contumaciam non respondendi super haeresi, de qua erat suspectus, post annum damnatur ut haereticus. H. d. Dom.

Quum contumacia, in causa praesertim fidei, suspicioni praesumptionem adiiciat vehementem; si suspectus de haeresi, vocatus a vobis, ut de fide respondeat, excommunicationis vinculo pro eo, quod parere subterfugit, aut contumaciter se absentat, per vos fuerit innodatus, quam si per annum animo sustineat pertinaci, extunc velut haereticus condemnetur.

CAP. VIII.

Abiurans in iudicto haeresim propter vehementem praesumptionem, si iterato labitur, licet non fuisset probatum plene, relapsus dicitur; secus, si levis erat praesumptio. H. d. usque ad. Eum vero. Dominicus
1. Culpabilis in uno articulo haeresis, generaliter postea abiurando relapsus dicitur, si committit etiam in alium articulum separatum. H. d. Domin.
2. Qui post abiurationem haeresis, de qua convictus fuerat, vel postea convincitur, facto vel verbo haereticis communicat in rebus hic prohibitis, relapsus dicitur. H. d. Domin.
3. Testis, in causa haeresis falsum deponens, licet periurus sit, probat dicendo contrarium; dum tamen ex iudiciis constet, dictum non corruptionem, sed veritatem continuere. H. d.-
4. Inquisitores, super haeresi deputati, non se intromittant de divinationibus vel sortilegiis, non sapientibus haeresim manifestam. H. d. Dominic.
5. Inquisitores haeresis de quaestionibus usararum se intromittere non possunt. H. d.-
6. Inquisitores possunt compeliere heredes fantorum haereticorum, qui tamen haeretici non erant, ad implendum poenitentiam iniunctam in bonis temporalibus; secus, si mortui sint, antequam fuerit poenitentia iniuncta. H. d. Dom.
7. Post mortem haeretici declarari potest, eum haereticum fuisse, ad finem confiscandi. Dom.
8. Clerici, instruentes testes, ne inquisitores veritatem investigent, puniri possunt per eos; et religiosi gravius puniuntur. Hoc dicit Dominicus.

Idem eisdem.

Accusatus de haeresi vel suspectus, contra quem de hoc crimine magna et vehemens suspicio orta erat, si haeresim in iudicio abiuravit, et posstia committit in ipsa, censeri debet quadam iuris fictione relapsus, licet ante abiurationem suam haeresis crimen plene probatum non fuerit quanquam ex hoc sit gravius puniendus: non tamen debet in haeresim relapsorum poena puniri.

1. Eum vero, qui in una haeresis specie vel secta commisit, aut in uno fidei articulo seu ecclesiae sacramento erravit, et postmodum haeresim simpliciter vel generaliter abiuravit, si extunc in aliam etiam haeresis speciem sive sectam, aut alio articulo seu sacramento committat, volumus ut relapsum in haeresim iudicari.

2. Ille quoque, de cuius lapsu in haeresim ante abiurationem constiterat, vel nunc constat, si post illam haereticos receptet, deducat, visitet sive associet, aut dona vel munera eis donet vel mittat, seu favorem eis impendat, qui excusari non possit etiam sine adoratione, (ut verbis vestris utamur), merito debet iudicari relapsus, quum illum ex approbati a se prius erroris consequentia non sit dubium id fecisse.

3. Licet vero periuri a testimonio etiam post poenitentiam repellantur, si tamen ii, qui, coram inquisitoribus iurantes tam de se quam de aliis super facto haeresis dicere veritatem, eam celando deierent, et postmodum velint corrigere dictum suum, contra se ac alios suos complices deponendo: cuum crimen huiusmodi sit exceptum, si ex manifestus indiciis apparuerit, tales non animi levitate, aut odii fomite, seu corruptione pecuniae, sed zelo fidei orthodoxae dictum suum velle corrigere, ac modo quae prius tacuerant revelare: in favorem fidei, nisi aliud obsistat, stari debet tam contra se quam contra reliquos attestationibus eorundem.

4. Sane, quum negotium fidei, (quos summe privilegiatum exsistit), per occupationes alias non debeat impediri: pestis inquisitores haereticae, a sede apostolica deputati, de divinationibus aut sortilegiis, nisi haeretisim saperent manifeste, intromittere se non debent, nec punire talia exercentes, sed eos relinquere suis iudicibus puniendos.

5. De quaestionibus praeterea usararum, motis etiam contra illos, quibus restitutionem usurarum in poenitentia pro haeresis crimine iniunxerunt, ac illi se et sua ad hoc faciendum in iudicio ecclesiae obligarunt, intromittere se non possunt, ne per causas huiusmodi offendiculum negotio fidei praeparetur.

6. Si vero pro his, quae in haeresi, receptando vel defendendo haereticos, seu eis favendo, non tamen exsistens haereticus, quis commiserit, sub obligatione bonorum suorum inquisitoribus se adstrinxit ad recipiendam ab eis poenitentiam et complendam, et, ea licet iniuncta, non tamen peracta, decessit; si per huiusmodi poententiamonus impositum fuerit proficiens ad salutem, in bonis eius temporalibus exsequendum ad complementum ipsius per inquisitores cogi debent heredes vel alii, ad quos cum suo onere bona huiusmodi devenerunt. Porro, si propter huiusmodi haereticorum receptationem, defensionem, seu favorem quis ad faciendam poenitentiam, quam inquisitores ipsi iniungere vellent, bona sua obligaverit eisdem, et, antequam ei poenitentia iniungeretur, decesserit: eius heredibus non est satisfactio pro exstincto iam crimine iniungenda.

7. In vero eo casu, quo heredes ad successionem non debent ob haeresim sui auctoris admitti, non obstante, quod auctore ipso vivente hoc non fuerit, interveniente ipsius morte, per sententiam declarateum, ad confiscationem bonorum post mortem eiusdem nihilominus procedatur.

8. Sacerdotes insuper et alii clerici, qui negotium inquisitionis instruendo citatos haereticos vel eorum credentes de celenda veritate vel dicenda falsitate, seu eos indebite liberando inventi fuerint impedire, quum non sit dubium, eos ipsa facere in favorem haereticae pravitatis, per inquisitores a talibus compesci possunt, et poena debita castigari tam per captionem personarum quam alias, prout culpa exegerit delinquentis. Religiosi etiam sunt immurationis poena vel alia gravius puniendi quam saeculares, si inventi fuerint in haeresi, vel consimilibus deliquisse.

CAP. IX.

Non valent statuta, per quae inquisitoris haeresis officium impeditur, vel retardatur.

Urbanus IV.

Statutum civitatis, castri, villae vel alterius loci, per quod negotium inquisitionis haereticae pravitatis directe vel indirecte, ne in eo libere procedi valeat, contigerit impediri vel quomodolibet retardari, nullius existere firmitatis, ipsiusque civitatis vel loci dominum, potestatem, capitaneum, consules vel rectores, per quem vel quos eadem civitas seu locus regitur, quocunque nomine censeantur, ad statutum huiusmodi loci diocesano vel eius vicario, aut inquisitori seu inquisitoribus labis praefatae sine morae dispendio exhibendum, et, si tale inventum fuerit, revocandum omnino, vel saltem eatenus moderandum, quod per illud inquisitionis processus non impediantur vel aliquatenus retardentur, per censuram ecclesiasticam decernimus compellendos.

CAP. X.

Officium inquisitoris haeresis morte concedentis non exspirat, etiam quoad negotia prius non coepta vel exorta. H. d.

Clemens IV. Inquisitoribus haereticae pravitatis.

Ne aliqui, dubitationem sollicitam excitantes, in dubium revocent, an officium inquisitionis haereticae pravitatis, sollicitudini vestrae intra certos limites ab apostolica sede commissum, exspiret per mortem Romani Pontificis, qui commisit: praesenti declaramus edicto, ipsum officium non solum quoad negotia vivente mandatore incepta, immo etiam quoad integra et non coepta, et quod plus est, quantum ad ea, quae tunc nequaquam emerserant, in favorem fidei post comittentis obitum perdurare.

CAP. XI

Informat inquisitores ad Deum, ut eius timorem hominum metui anteponant, in procedando simul vel separatim contra haereticos et suos fautores, et etiam in eos absolvendo, quum vere redierint. 1. Instruit inquisitores in modo examinationis testium, et in personis, que testificata scribers debeant. H. d. - 2. Instruit inquisitores circa personas per quas impediri posset vel differri inquisitionis negotium.

Idem eisdem.

Ut officium inquisitionis contra haereticos in provincia, in qua vobis idem officium est commissum, auctoritate apostolica possitis efficacius adimplere: discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ubique in praefata provincia simul vel separatim aut singulariter, prout negotii utilitas suadebit, contra haereticos, credentes, receptores, fautores et defensores eorum, nec non contra infamatos de haeresi vel suspectos, iuxta sanctiones canonicas, hominum metu divino timori postposito, procedatis. Si vero aliquis ex praedictis, haeretica labe primitus abiurata, redire voluerit ad eccclesiae unitatem: ei iuxta formam ecclesiae absolutionis beneficium impendatis, et iniungatis eidem quod iniungi talibus consuevit, proviso sollerter, ne simulata conversione redeant fraudulenter, et vos, immo se ipsos, fallentes sub agni specie lupum gerant.

1. Verum, quia in tam gravi crimine cum multaoportet cautela procedi, ut in reos sine ullo proferatur errore durae ac dignae severitas ultionis: volumus et mandamus, ut in examinatione testium, quas recipi super crimine praedicto ipsumque contingentibus oportuerit, adhibeatis duas religiosas et discretas personas, in quarum praesemtia per publicam, si commode potestis habere, personam, aut per duos viros idoneos, fideliter eorundem depositiones testium conscribantur. Ad conscribendas quoque huiusmodi depositiones testium, et ad faciendum omnia, quae in commisso vobis officio ad scriniarii seu tabellionis officium pertinent, teneri districte praecipimus, quum per vos fuerint requisiti, omnes et singulos vestri ordinis fratres, qui, dum essent in saeculo, tabellionatus officium habuisse aut exercuisse noscuntur, et illos etiam, quibus idem tabellionatus officium ratione praefati negotii fidei fuit ab apostolica sede commissum et in posterum committetur, concedentes huiusmodi fratribus, nec non et aliis religiosis quibuslibet, qui similiter, dum essent in saeculo, tabellionatus officium habuerunt et exercuerunt, quibusvis etiam clericis saecularibus officium ipsum habentibus, etiamsi iidem fratres religiosi et clerici sint in sacris ordinibus constituti, exercendi libere officium ipsum quoad praemissa, non obstante statuto aliquo contrario canonis vel ordinis quocunque vallato munimine, potestatem.

2. Compescendi praeterea monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, praedictores quaestuarios (ubi contigerit pro inquisitionis seu fidei negotio congregationem fieri, vel alias eidem negotio quomodolibet ex hoc impedimentum aliquod afferri), a praedicationis officio, quod ad ipsos nullatenus pertinet, (quorum interest tantum caritativa subsidia suppliciter petere, ac indulgentiam, si forte habent exponere), liberam vobis et singulis vestrum concedimus auctoritate praesentium facultatem. Denique, ut circa praemissa plene vobis et singulis vestrum coercitionis expedita et inviolabilis adsit auctoritas, volumus, ut ea omnia viriliter exsequamini, si opus fuerit, invocato auxilio brachii saecularis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstantibus aliquibus privilegiis vel indulgentiis quibuscunque personis cuiusvis conditionis, dignitatis vel gradus, religionis vel ordinis, comitatibus vel universitatibus civitatum et locorum specialiter vel generaliter sub quacunque verborum expressione vel forma a memorata sede concessis, vel in posterum concedendis, quum ex huiusmodi vel aliis privilegiis vel indulgentiis nullum vobis in tantae pietatis negotio velimus obstaculum interponi, et constitutione deduabus diaetis edita in concilio generali. Statuimus, insuper, ut potestas, capitaneus, seu rector vel consules, seu quivus alii, qui civitati praesunt vel loco alteri ad praesens, aut praeerunt in futurum, ad requisitionem diocesanorum vel vicariorum suorum, seu inquisitorum haereticae pravitatis, iurent praecise attendere inviolabiliter et observare ac facere a suis subditis observari toto tempore sui regiminis in terris suae iurisdictioni regiminive subiectis constitutiones contra haereticos, credentes, receptatores, fautores et defensores eorum, ipsorumque filios et nepotes a sede apostolica promulgatas ac etiam approbatas, quas qui iurare noluerit et servare, ut infamis, et tanquam haereticorum fautor ac de fide suspectus officio et honore sui regiminis spolietur, nec ulterius potestas, capitaneus, consul vel rector habeatur in aliquo, aut de cetero in aliquam dignitatem vel officium publicum ulterius assumatur, et quae ut potestas, ballivus, consul vel rector facerit, nullam obtineant firmitatem..

CAP. XII

Comprehendit ista decretalis plura utilia pro expediendo officio inquisitorum. Dat enim eis potestatem committendi citationes et sententiarum denunciationes. Dat potestatem vocandi peritos, clerum et populum, ut eis assistant. Dat potestatem procedendi contra illos, qui de sua in aliam provinciam se transtulerunt. Dat potestatem repetendi libros et processus, commutandi et mitigandi poenas, privandi et privatos nunciandi officiis et honoribus haereticos, fautores et defensores eorum, ita tamen, quod hoc fiat de diocesanorum, vel, in eorum absentia, vicariorum suorum consilio, nial iidem scienter talibus beneficia contulissent. H. d. Ioann. Andr.

Bonifacius VIII. Inquisitoribus haereticae pravitatis.

Ut commissi vobis officii debitum utilius et uberius exsequamini, sanctae memoriae Innocentii, Alexandri et Clementis, praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, vobis et vestrum singulis committendi citationes et denunciationes sententiarum, quas in quoslibet haereticos, credentes receptatores, defensores et fautores eorum tuleritis; advocandi quoque, prout expedierit, peritos quoslibet, ut vobis assistant et in huiusmodi ferendis sententiis praebeant consilium opportunum, ac eis, quos super his vobis humiliter pareant, in virtute obedientiae iniungendi; convocandi etiam clerum et populum civitatum, castrorum aliorumque locorum, prout dicto negotio fidei videritis expedire, et contra illos, quos in provincia, in qua vobis inquisitionis officium est commissum, haeresis crimen constiterit commisisse, (licet ad alias partes se transferendos duxerint), procedendi; nec non faciendi a quibuslibet assignari vobis libros, seu quaternos et alia scripta, in quibus inquisitiones factae, ac processus per quoscunque auctoritate sedis apostolicar vel legatorum eius habiti contra haereticos continentur; et illorum, qui, vestris mandatis obedientes humiliter, stant propter haeresim in carcere vel muro reclusi, poenam una cum praelatis, quorum iurisdictioni subsunt, mitigandi vel mutandi, quum videritis expedire; privandi praeterea vel privatos nunciandi dignitatibus ac aliis beneficiis ecclesiasticis de dioecesanorum, vel, eis absentibus, vicariorum suorum consilio, et officiis publicis ac honoribusquibuscunqyue eosdem haereticos, credentes, receptatores et defensores ipsorum, eorumque filios et nepotes, plenam concedimus facultatem. Sunt autem dioecesani in privando tales vel nunciando privatos beneficiis et huiusmodi requirendi, nisi forte constaret legitime, quod iidem scienter huiusmodi personis eadem beneficia contulissent. Tunc enim eos in his requirendos non esse censemus, sed potius a suo iudice puniendos.

CAP. XIII.

Christiani, ad Iudaismum transeuntes et redeuntes, haeretici reputantur. H. d. secundum Zenz.

Idem.
Contra Christianos, qui ad ritum transierint vel redierint Iudaeorum, etiamsi huiusmodi redeuntes, dum erant infantes, aut mortis metu, non tamen absolute aut praecise coacti, baptizati fuerunt, erit tanquam contra haereticos, si fuerint de hoc confessi, aut per Christianos seu Iudaeos convicti, et, sicut contra fautores, receptatores et defensores haereticorum, sic contra fautores, receptatores et defensores talium est procedendum.

CAP.XIV.

Non confiscantur dotes uxorum innocentium propter haeresim maritorum. H. d. secundum Zenz.

Idem.
Decrevit felicis recordationis Innocentius Papa IV, quod propter haeresim maritorum uxorum catholicarum dotes non debeant confiscari. Quod intelligendum fore censemus, nisi forte mulieres ipsae cum viris matrimonia contraxissent, quos haereticos tunc sciebant.

CAP. XV.

Filii haereticorum usque ad secundam lineam paternam, ad primam vero maternam, sunt inhabiles ad beneficium ecclesiasticum vel officium saecularae, si patres ante mortem ecclesiae reincorporati non fuerint. H. d. secundum Dom.

Idem.
Statutum felicis recordationis Innocenti et Alexandri praedecessorum nostrorum, ne videlicet haeretici, credentes, receptatores, defensores et fautores eorum, ipsorumque filii usque ad secundam generationem, ad aliquod beneficium ecclesiasticum seu publicum officum admittantur, quod, si secus actum fuerit, sit irritum et inane, primum et secundum gradum per paternam lineam comprehendere declaramus, per maternam vero ad primum duntaxat volumus hoc extendi. Hoc sane de filiis et nepotibus haereticorum, credentium et aliorum huiusmodi, qui tales esse vel tales etiam decessisse probantur, intelligendum esse videtur, non autem illorum, quos emendatos esse constiterit et reincorporatos ecclesiae unitati, et pro culpa huiusmodi ad mandatum ecclesiae poenitentiam recepisse, quam ipsi vel iam perfecerunt, vel humiliter prosecutioni eius insistunt, vel parati fuerint ad recipiendam eandem.

CAP. XVI.

Inquisitor Papae super haeresi sine speciali mandato non inquirit contra episcopum, sed, si cum culpabilum sciverit, nunciabit Papae. H. d. Ioann. Andr.

Idem.

Inquisitores haereticae pravitatis, ab apostolica sede seu alio vel aliis quibuslibet deputati, de huiusmodi crimine inquirere contra episcopos nequeunt, aut eius praetextu procedere contra eos, nisi in literis commissionis apostolicae, quod hoc possint, contineatur expresse. Si tamen inquisitores ipsi episcopos vel alios superiores praelatos sciverint vel invenerint circa crimen haereseos commisisse, aut eos de hoc diffamatos exsistere vel suspectos: id tenebuntur sedi apostolicae nunciare.

CAP.XVII.

Non derogatur ordinariis super processu haereticorum, licet Papa generaliter alteri deleget, Et super eodem facto episcopus et inquisitor possunt procedere comuniter vel divisim, vel proferre sententiam; in qua si discordant, debent Papae referre. Et episcopi, qualitercunque procedant, debent servare modum inquisitoribus impositum. H. d. Domin.

Idem.

Per hoc, quod negotium haereticae pravitatis alicui vel aliquibus ab apostolica sede generaliter in aliqua provincia, civitate vel dioecesi delegatur, dioecesanis episcopis, quin et ipsi auctoritate ordinaria vel delegata, si habent, in eodem procedere valeant, nolumus delegari. Verum, ut dictum inquisitionis negotium efficacius, melius utiliusque procedat, concedimus, quod per episcopos ipsos et per inquisitores de facto eodem inquiri valeat communiter vel divisim. Et si divisim processerint, teneantur sibi invicem communicare processus, ut per hoc possit melius veritas inveniri. Et nisi hoc casu inquisitores in sententiae prolatione dioecesanos vel econtra duxerint deferendum, per utrosque simul sententia proferatur. In qua ferenda si non convenerint, per utrosque negotium sufficienter instructum ad sedem apostolicam remittatur. Sive autem ordinaria sive delegata episcopi potestate procedant: illum in procedendo modum observent, quem inquisitores possunt et debent per iura communia, vel per speciales concessiones seu ordinationes sedis apostolicae observare.

CAP. XVIII.

Episcopis et inquisitoribus haeresis non resistant, sed omnino pareant domini temporales, et de eo crimine non cognoscant; alias, prout dicitur hic, puniuntur. H. d. secundum Zenz.

Idem

Ut inquisitionis negotium contra haereticam pravitatem ad Dei gloriam et augmentum fidei nostris temporibus prosperetur, leges quasdam, per Federicum olim Romanorum imperatorem, tunc in devotione Romanae persistentem ecclesiae, promulgatas, quatenus Dei et ecclesiae sanctae suae honorem promovent, et haereticorum exterminium prosequuntur, et statutis canonicis non obsistunt, approbantes et observari volentes, universos saeculi potestates et dominos temporales, ac provinciarum, terrarum, civitatum aliorumque locorum rectores, quibuscunque dignitatibus vel officiis aut nominibus censeantur, requirimus et monemus, ut. sicut reputari cupiuntet haberi fideles, ita pro defensione fidei dioecesanis episcopis et inquisitoribus haereticae pravitatis, a sede apostolica deputatis aut in credentium, fautorum, receptatorum et defensorum ipsorum investigatione, captione ac custodia diligenti, quum ab eis fuerint requisiti, et ut praefatas personas pestiferas in potestatem seu carcerem episcoporum aut inquisitorum dictorum, vel ad locum, de quo ipsi vel aliqui ex eis mandaverint, infra eorundem dominorum potestatem vel rectorum districtum ducant vel duci faciant sine mora, ubi per viros catholicos a praefatis episcopis seu inquisitoribus, vel eorum aliquo deputatos sub arcta et diligenti custodia teneantur, donec eorum negotium per ecclesiae iudicium terminetur, utque de haeresi a dioecesano episcopo vel inquisitore seu inquisitoribus comdemnatos praefati potestatos , domini temporales sive rectores, vel eorum officiales seu nuncii sibi relictos statim recipiant indilate animadversione debita puniendos, non obstantibus appellationibus seu proclamationibus praedictorum nequitiae filiorum, quum tam secundum ordinationem praedecessorum nostrorum, quam secundum legem imperialem appellationis et proclamationis beneficium expresse sit haereticis et credentibus, ac eorum receptatoribus, fautoribus et defensoribus interdictum. Prohibemus quoque districtius potestatibus, dominis temporalibus et rectoribus eorundemque officialibus supra dictis, ne ipsi de hoc crimine, quum mere sit ecclesiasticum, quoquo modo cognoscant vel iudicent, sive captos pro eodem crimine absque dictorum episcoporum sive inquisitorum, aut saltem alterius eorundem licentia vel mandato a carcere liberent, aut exsecutionem, sibi pro huiusmodi crimine a dioecesano vel inquisitoribus seu inquisitore iniunctam, prompte, prout ad suum spectat officium, facere seu adimplere detrectent, vel alias dioecesanorum aut inquisitorum iudicium, sententiam seu processum directe vel indirecte impedire praesumant. Si quis vero de praedictis potestatibus, dominis temporalibus, rectoribus, vel eorum officialibus seu ballivis, contra praedicta fecerit, aut praefato fidei negotio, saepe fatis dioecesano episcopo vel inquisitoribus incumbenti, se opponere forte praesumpserit vel ipsum aliquatenus impedire, nec non et qui scienter in praedictis dederit auxilium consilium vel favorem: excommunicationis se noverit mucrone percussum. Quam si per annum animo sustinuerit pertinaci: extunc velut haereticus condemnetur.

CAP. XIX.

Bona haereticorum ipso iure sunt confiscata, quod probatur triplici argumento legali, Sed apprehensio bonorum fieri non debet per dominum saecularem, nisi prius pronunciatum fuerit super crimine per iudicem ecclesiasticum, qui hoc possit. Ioann. Andr.

Quum, secundum leges civiles, nefarias, naturae contrarias, incestas nuptias contrahentes eo ipso suarum dominium rerum perdant, et mulier, humanam legem transgrediens, et, praesertim parentibus suis non consentientibus, raptoris nuptias eligens, bona omnia, quae per legem sibi obvenerant raptore ac aliis consortibus raptus, ipso iure amittat, certoque casu deferantur in fiscum, ac etiam illicitas species transvehens, aut rerum vectarum professionem omittens earundem specierum et rerum proprietate hoc ipso privetur, et fisco rerum et specierum dictarum proprietas acquiratur: bona haereticorum, qui gravius, horribilius ac detestabilius quam praedicti delinquunt, ipso iure de fratrum nostrorum consilio decernimus confiscata. Confiscationis tamen huiusmodi exsecutio vel bonorum ipsorum occupatio fieri non debet per principes aut alios dominos temorales iuxta Gregorii Papae praedecessoris nostri declarationem, antequam per episcopum loci, vel aliam personam ecclesiasticam, quae super hoc habeat potestatem, sententia super eodem crimine fuerit promulgata.

CAP. XX.

In causa haeresis proceditur simpliciter et de plano, et dicta testium et accusatorum non publicantur, si periculum timeatur. H. D. secundum Zenz.

Idem.

Statuta quaedam felicis recordationis Innocentii, Alexandri et Clementis praedecessorum nostrorum, quibusdam declaratis et additis, recensentes, concedimus, quod in inquisitionis haereticae pravitatis negotio procedi possit simpliciter et de plano, et absque advocatorum ac iudiciorum strepitu et figura. Iubemus tamen, quod, si accusatoribus vel testibus in causa haeresis intervenientibus seu deponentibus propter potentiam personarum, contra quas inquiritur, videant episcopus vel inquisitores grave periculum imminere, si contingat fieri publicationem nominum eorundem, ipsorum nomina non publice, sed secreto coram dioecesano episcopo, vel. eo absente, ipsius vicario, quando inquisitores procedunt, quando vero procedit episcopus, coram inquisitoribus, si haberi commode possit copia eorundem, ac nihilominus, sive episcopus sive inquisitores processerint, aliquibus aliis personis providis et honestis iurisque peritis, quas ad hoc vocari, et eis per totum processum, super quo deliberandum est, seriose manifestari ac integraliter explicari, et de ipsorum consilio ad sententiam vel condemnationem procedi volumus, experimantur, sicque, (non obstante, quod illis, contra quos huiusmodi deposeurunt, nomina ipsorum non fuerint publicata), adhibeatur ad cognitionem iudicis instruendam plena fides depositionibus testium eorundem. Et ut eorundem accusatorum et testium periculus efficacius occurratur, et cautius in inquisitionis negotio procedatur: praesentis constitutionis auctoritate permittimus, quod episcopus vel inquisitores secretum possint indicere illis, quibus, (ut praemissum est), processum huiusmodi explicabunt, et in eos, si arcana consilii seu processus, sibi sub secreto ab eisdem episcopo vel inquisitoribus patefacta, praeter eorum licentiam aliis patefecerint, excommunicationis sententiam, quam ex secreti violatione ipso facto incurrant, (si eis expedire videbitur), promulgare, sic tamen, quod inquisitores episcopum, vel episcopus inquisitores non excommunicent hac de causa, sed ipsi ex iniuncto ex nunc a nobis sub virtute sanctae obedientiae districto praecepto ad secretum huiusmodi teneantur. Cessante vero periculo supra dicto, accusatorum et testium nomina, prout in aliis sit iudiciis, publicentur. Ceterum in his omnibus praecipimus tam episcopos quam inquisitores puram et providam intentionem habere, ne ad accusatorum vel testium nomina supprimenda, ubi est securitas, periculum esse dicant, nec in eorum discimen securitatem asserant, ubi tale periculum immineret, super hoc eorundem conscientias onerantes. Constitutiones vero, ordinationes et mandata alia praedecessorum nostrorum, in negotio haereticae pravitatis facta, concessa seu etiam ad consulta responsa, quae constitutionibus supra scriptis, super eadem editis pravitate, non obvient, in suo volumus robore permanere.

TITULUS III.
DE SCHISMATICIS.

CAP. I.

In prima parte ponit arengam usque ad vers. Iacobum videlicet, in qua dicit, quod Columnenses Iacobus et Petrua, olim cardinales et filii Ioannis, fratres scilicet dicti Petri, diutius exspectati, noluerunt ad corredire, sed in profundum malorum descendentes sua aggravabunt delicta: quare varias poenas tulit in eos, quas ad certitudinem praesentium et memoriam futurorum hic inserit. Secundo ponit poenas, quas protulit in ipsos Iacobum et Petrum, usque ad vers. Contra natos. Ibi tertio ponit poenas quas tulit contra filios et posteros dicti Ioannis, usque ad vers. Omnem. Ibi quarto imponit poenas lis, qui de cetero deliberate dictos Iacobum et Petrum pro cardinalibus habuerint, vel eis vel praedictis natis Ioannis favorem praebuerint, usque ad vers. Haec. et alia. Ibi quinto et ultimo ratificat, innovat et confirmat praedicta, et ea praecipit inviolabiliter observari et iubet similes excessus puniri similibus poenis in posterum. H. d. Ioann. Andr.

BONIFACIUS VIII.

Ad succidendos infructuosos palmites pestiferos et nocivos, quos, quasi ficus fatua, domus de Columna produxit, nescientes in semitis iustitiae dirigere gressus suos, ad cor reverti, et agere poenitentiae dignos fructus, licet diutius exspectatos, (Iacobum videlicet de Columna, et Petrum nepotem ipsius, olim sanctae Romanae ecclesiae cardinales, et filios quandam Ioannis de Columna, fractris dicti Iacobi et patris Petri praefati posteros, et fautores et sequaces eorum), in virtute Altissimi exsurgentes, spiritualiter et temporaliter contra eos duximus procedendum. Consequenter dictis Iacobo et Petro, descendentibus in profundem malorum, et molientibus inconsutilem tunicam Domini, sanctae videlicet ecclesiae scindere unitatem, et ut gladium acuentibus linguas suas et prorumpentibus non tam in verba blasphemiae et schismatica, quam insana , quae in scriptis redacta sub sigillis, quibus, antequam essent depositi, utebantur, per Urbem et diversa mundi climata destinaverunt, aestimantes loquacitatem facundiam, et maledicere conscientiae bonae signum, et conficta materia disputandi, quia veritate non poterant, nos saltem lacerare conviciis praesumpserunt. Quorum dicta licet possemus superiori assertione convincere, et luce clarioribus rationibus confutare, duximus eorum latratibus non dare responsum, ut contrita eorum rabies auctoritate sonora praesidentis in supremo iudicii solio frangeretur, et patens veritas per se ipsam venerit in publicam notionem, nostrumque silentium in supplicium eis foret. Processus tamen contra ipsos et alios fecimus successive varios, diversisque temporibus spirituales et temporales poenas et sententias continentes et mulctas. Quorum, (quia totum tenorem constitutionis in praesenti inserere longum esset), ex eis quaedam compendiose collata huic nostrae constitutioni duximus inserenda ad certitudinem praesentium et memoriam futurorum, videlicet; quod ex causis, quae rationabiliter nos moverunt, de fratrum nostrorum consilio deposuimus dictos Iacobum et Petrum a cardinalatibus eiusdem ecclesiae et ab omni cardinalatus commodo et honore, ipsosque iudicavimus schismaticos et blasphemos, et tanquam haereticos puniendos, expositis personis eorum a fidelibus capiendis, omnibus beneficiis, officiis, honoribus, dignitatibus et praelaturis perpetuo privantes eosdem, et reddentes inhabiles ad habenda, cunctis eorum bonis mobilibus et immobilibus, iuribus et iurisdictionibus publicatis. Contra natos insuper et posteros dicti Ioannis spiritualiter et temporaliter duximus multipliciter procedendum, eorum bonis et iuribus publicatis et confiscatis, ipsisque posterus dicti Ioannis, per masculinam et femininam lineam descendentibus, indigno perpetuo redditis ad cardinalatus honorem et quaelibet officia, beneficia et ministeria in ecclesia memorata vel eius curia, alibi vero usque ad quartam generationem. Omnem personam, praesentem et futuram, cuiuscunque fuerit praeeminentiae, conditionis, dignitatis aut status ecclesiastici vel mandani, (etiamsi foret sanctae Romanae ecclesiae cardinales), quae ipsos Iacobum et Petrum, vel eorum alterum scienter et deliberate pro cardinalibus habuerit et tenuerit, aut ad cardinalatum admiserit, seu votum eorum vel alicuius ipsorum suffragium in electione Romani Pontificis admiserit, aut in Pontificem Romanum elegerit, nominaverit, assumpserit vel receperit, seu dederit in his vel ad hoc auxilium, consilium vel favorem, excommunicationis sententia duximus innodandum, a qua absque expressa licentia Romani Pontificis non possit absolvi, nec etiam per collegium apostolicae sedis eadem sede vacante. Eamque praelatione, dignitate, statu et honore ecclesiasticis omnino privamus, nihilominus omnes, qui dictis Iacobo et Petro alias et natis dicti Ioannis favorem praebuerint vel auxilium in rebellione vel schismate persistentibus, excommunicationis sententia innodantes. Haec et alia, per nos facta in praedictis nostris processibus, et in literas nostris bullatis super eis confectis contenta, hac constitutione perpetuo valitura ratificamus, confirmamus et etiam innovamus, eandemque de novo facimus de fratrum nostrorum consilio praedictorum. Et ut dictorum malitia non inveniat successorum, et punitae transgressionis exemplar retrahat alios ab offensa, ac in oblivionem veritas veniens non vagetur incerta: statuimus atque decrevimus, ut et ipsa inviolabiliter observentur, et quod similes excessus et culpae poenis similibus in posterum puniantur.

TITULUS IV.
DE HOMICIDIO.

CAP. I.
Per assassinos faciens vel tantum mandans aliquem interfici, tanquam ab omnibus diffidatus absque alicuius prolatione sententias incurrit excommunicationis et dispostionis ab officio et beneficio. H. d. secundum Zenz.

TITULUS V.
DE USARIS.

CAP. I.
Primo innovat et observari praecipit Lateranense concilium contra usurarios editum, usque ad vers. Et quia, ubi praecipit omnibus dominis et universitatibus terrarum, ne permittant alienigenas in terris suis conducere domos ad exercendum foenus, vel conductas habere, et quod aliquis eis ad hoc domos non locet, usque ad vers. Qui vero, ubi imponit poenam clericis contra facientibus usque ad versic. Ceterum, ubi imponit poenam laicis, et hoc facit usque in finem. Ioann. Andr.

TITULUS VI.
DE EXCESSIBUS PRAELATORUM ET SUBDITORUM.

CAP. UN.
Mendicantes non possunt acquirere nova loca ad habitandum vel antiqua alienare vel mutare absque speciali licentia Papae, quae de hac prohibitione faciat mentionem. In acquirentibus tamen loca pro eremitica vita ducenda cessat prohibitio. H. d. Ioann. Andr.

TITULUS VII.
DE PRIVILEGIIS.

TITULUS VIII.
DE INIURIIS ET DAMNO DATO.

CAP. UN.
Repressaliae contra personas ecclesiasticas concedi vel concessae extendi non debent; contra facientes, nisi revocent infra mensem, singulares sunt excommunicati, universitates interdictae. Ioann. Andr.

Gregorius X. in concilio generali Lugdenensi.

Etsi pignorationes, quas vulgaris elocutio repressalias nominat, in quibus alius pro alio praegravatur, tanquam graves legibus et aequitati naturali contrariae civili sint constitutione prohibitae, ut tamen earum prohibitio in personis ecclesiasticis tanto amplius timeatur, quanto in illis specialius inhibentur: eas concedi contra personas praedictas seu bona ipsorum, aut quantumcunque generaliter praetextu cuiusvis consuetudinis, quam potius reputamus abusum fore, concessas, ad illas extendi praesenti decreto districtius inhibemus. Illi autem, qui contra fecerint, adversus personas easdem pignorationes seu repressalias concedendo, vel extendendo ad eas, nisi praesumptionem huiusmodi revocaverint a concessionis vel extensionis tempore infra mensem, si personae singulares fuerint, sententiam excommunicationis incurrant, si vero universitas, ecclesiastico subiaceat interdicto.

TITULUS IX.
DE POENIS.

De veteri iure poterit archiepiscopus, quum in provincia sua iurisdictionem suam exsequitur, punire notorios iniuriantes sibi, nuciis et familiae suae, si per id sua iurisdictio impeditur; alias non, nisi consuetudo amplius tribuat. Sed hodie tales iniurias tunc punit, etiamsi iurisdictionem non impediant. H. d.

Innocentius IV.

TITULUS X.
DE POENITENTIIS ET REMISSIONIBUS.

CAP. I.
Quaestores non citant aliquos, licet eos monere possint, et in concedendis indulgentiis non excedant archiepiscopi statutum concilii generalis. H. d. Zenz.

Innocentius IV. in concilio Lugdunensi.

Romana ecclesia (Et infra:) Quaestoribus autem fabricae Remensis ecclesiae Remensis archiepiscopus sive eius officiales citandi suffraganeorum ipsius ecclesiae subditos, quos iidem quaestores sibi resistere aut nolle parere dixerint, ut super hoc compareant coram ipsis, nequaquam tribuant potestatem. Super benigna vero ipsorum receptione ac subventione ipsi fabricae facienda possunt eosdem suffraganeos et alios Christi fideles Remensis provinciae caritative monere. In concedendis quoque indulgentiis non excedat Remensis archiepiscopus statutum concilii generalis.

CAP. II
Concessio generalis confessoris non tangit episcopo specialiter reservata, nec obtentu consuetudinis potest quis sibi eligere confessorem. H. d. Zenz.

Bonifacius VIII.

Si episcopus suo subdito concesserit, ut sibi possit idoneum eligere confessorem: ille, quem is eligerit, in casibus, qui eidem episcopo specialiter reservantur, nullam habet penitus potestatem, quum in generali concessione illa non veniant, quae non esset quis verisimiliter in specie concessurus. Nulla quoque potest consuetudine introduci, quod aliquis praeter sui superioris licentiam confessorem sibi eligere valeat, qui eum possit solvere vel ligare.

CAP. III. Decretalis Quum ex eo in pluribus episcopis indulgentibus locum habet. H. d. Zenz.

Idem.
Indulgentiae, quae ab uno vel pluribus episcopis in ecclesiarum dedicationibus vel aliis quibuscunque casibus conceduntur, vires non obtinent, si statutum excesserint concilii generalis.

TITULUS XI.
DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS, SUSPENSIONIS ET INTERDICTI.

CAP. I.

Iudex, qui excommunicat, suspendit vel interdicit, in scriptis hoc faciat, et causam conscribat, et requisitus exemplum sententiae tradat infra mensem. Qui contra fecerit, per mensem ab ingressu ecclesiae et divinis est suspensus, et relaxabitur illa sententia per superiorem absque difficultate, et condemnabitur lator in expensis et alias poena condigna. Si sic suspensi celebrant, ut prius, sunt irregulares, nec absolvuntur ab alio quam a Papa. - H. d. Ioann. Andr.

INNOCENTIUS IV. in concilio Lugdunensi.

Quum medicinalis sit excommunicatio, non mortalis, disciplinans, non eradicans, dum tamen is, in quem lata fuerit, non contemnat: caute provideat iudex ecclesiasticus, ut in ea ferenda, ostendat se prosequi quod corrigentis fuerit et medentis. Quisquis igitur excommunicat, excommunicationem in scriptis proferat, et causam excommunicationis expresse conscribat, propter quam excommunicatio proferatur. Exemplum vero huiusmodi scripturae teneatur excommunicato tradere infra mensem, si fuerit requisitus; super qua requisitione fieri volumus publicum instramentum vel literas testimoniales confici sigillo authentico consignatas. Si quis autem iudicum huiusmodi constitutione temerarius exstiterit violator: per mensem unum ab ingressu ecclesiae et divinis officiis noverit se suspensum. Superior vero, ad quem recurritur, sententiam ipsam sine difficultate relaxans, latorem excommunicato ad expensas et omne interesse condemnet, et alias puniat animadversione condigna, ut poena docente discant iudices, quam grave sit excommunicationum sententias sine maturitate debita fulminare. Et haec eadem in suspensionis et interdicti sententiis volumus observari. Caveant autem ecclesiarum praelati et iudices universi, ne praedictam poenam suspensionis incurrant; quoniam, si contingeret eos sic suspensos divina officia exsequi sicut prius, irregularitatem non effugient iuxta canonicas sanctiones, super qua non nisi per summum Pontificem poterit dispensari.

CAP. II.
Qui petit absolvi ad cautelam, docens, excommunicationis sententiam in se latam esse nullam, absolvetur cuiuscunque contradictione non obstante, nisi dicatur et probetur infra octo dies excommunicatus pro manifesta offensa. Qui probat, se excommunicatum post appellationem, probatione pendente in iudiciis evitabitur, extra iudicium vero non. H. d. Ioann. Andr.

Solet a nonnullus in dubium revocari, an, quum aliquis per superiorem absolvi postulat ad cautelam, dum in se latam excommunicationis sententiam asserit esse nullam, sine contradictionis obstaculo munus ei debeat absolutionis impendi, et an ante absolutionem huiusmodi is, qui se offert in iudicio probaturum, se post appellationem legitimam excommunicatione innodatum, vel intolerabilem errorem in sententia fuisse patenter expressum, sit in ceteris, excepto probationis illius articulo, evitandus? In prima igitur dubitatione sic statuimus observandum, ut petenti absolutio non negetur, quamvis in hoc excommunicator vel adversarius se opponat; nisi eum excommunicatum pro manifesta dicat offensa. In quo casu terminus octo dierum indulgebitur sic dicenti, si probaverit quod opponit, non relaxetur sententia; nisi prius sufficiens praestetur emenda, vel competens cautio de parendo iuri, si offensa dubia proponatur. In secunda vero quaestione statuimus, ut is, qui ad probandum admittitur, pendente probationis articulo in ceteris, quae ut actor in iudiciis attentaverit, interim evitetur. Extra iudicium vero in officiis, postulationibus, et electionibus ac aliis legitimis actibus nihilominus admittatur.

CAP. III. Excommunicatio, lata in participantes excommunicatis in locutione et similibus, canonica monitione non praemissa non tenet. Ioann. Andr.

Idem in eodem.

Statuimus, ut nullus iudicum participantes cum excommunicatis ab eo in locutione et aliis, quibus ligatur participans excommunicatione minori, ante monitionem canonicam excommunicare maiori excommunicatione praesumat, salvis constitutionibus contra illos legitime promulgatis qui in crimine praesumunt participare damnato. Quodsi ex locutione et aliis, quibus participans labitur in minorem, excommunicatus fortius indurescat: poterit iudex post monitionem canonicam huiusmodi participantes consimile damnare censura. Aliter autem in participantes excommunicatio prolata non teneat, et proferentes poenam legitimam poterunt formidare.

CAP. IV.
Episcopi nullam inderdicti vel suspensionis incurrunt sententiam, nisi in sententia sint expressi. H. d. Ioann. Andr.

Quia periculosum est episcopis et eorum superioribus propter exsecutionem pontificalis officii, quod frequenter incumbit, ut in aliquo casu interdicti vel suspensionis incurrant sententiam ipso facto, nos deliberatione provida duximus statuendum, ut episcopi et alii superiores praelati nullius constitutionis occasione, sententiae sive mandati, praedictam incurrant sententiam ullatenus ipso iure, nisi in ipsis de episcopis expressa mentio habeatur.

CAP. V.
Huius decretalis quinque sunt dicta: primum, quod archiepiscopus sententias, latas a subditis suorum suffraganeorum, nisi hoc habeat de consuetudine, non relaxet. Secundum, quod generalis sententia archiepiscopi ligat tantum subditos. Tertium, quod pro praeteritis vel praesentibus culpis, monitione non praemissa, ab eis lata sententia est iniusta. Quartum, quod pro futuris culpis vel iam commissis, scilicet nisi satisfaciant, excommunicare non debent, nisi mora, culpa, vel offensa vel alia iusta causa subsit. Quintum, quod in universitatem vel collegium non feratur excommunicationis sententia, sed in illos qui culpabiles exstiterunt. Ioann. Andr.

Idem.
Romana ecclesia (Et infra:) Ceterum interdicti, suspemsionis vel excommunicationis sententias, latas ab officialibus archidiaconorum, seu quibuslibet aliis iurisdictionem habentibus, suffraganeorum Remensis ecclesiae subditis, Remensis archiepiscopus et eius officiales omissis ipsis excommunicatoribus non relaxent, salva contraria super hoc consuetudine, si quam habent. Porro excommunicationum sententiae, a Remensi archiepiscopo suisque officialibus generaliter promulgatae, subiectos eiusdem iurisdictioni archiepiscopi tantum ligant. Sed nec in specie nec in genere pro culpis et offensis praeteritis vel praesentibus excommunicationum sententias absque competenti monitione praemissa promulgent, et, si contra praesumpserint, iniustas noverint esse illas. Caveant etiam, ne tales sententias excommunicationis sive specialiter sive generaliter in aliquos pro futuris culpis, videlicet si tale quid fecerint, vel etiam pro iam commissis sub hac forma: "si de illis infra tale tempus minime satisfecerint," proferre praesumant, nisi mora in exhibenda satisfactione, vel culpa seu offensa praecesserit, quibus merito ad iniungendam satisfactionem huiusmodi et taliter prohibenda similia inducantur, aut alia rationabilis, quam in ipsis sententiis exprimant, causa subsit. In universitatem vel collegium proferri excommunicationis sententiam penitus prohibemus, volentes animarum periculum vitare, quod exinde sequi posset, quum nonnumquam contingeret innoxios huiusmodi sententia irretiri; sed in illos duntaxat de collegio vel universitate, quos culpabiles esse constiterit, promulgetur.

CAP. VI.
Praelatus contra potentiam temporalem etiam spirituali gladio, scilicet ecclesiastica censura, se tueri potest. H. d. Ioann. Andr.

Dilecto filio decano Aurelianensi (Et infra:) Praeterea quum omnes leges omniaque iura vim vi repellere, cunctisque sese defensare permittant: licuit utique ipsi decano, si praedictus ballivus eum bonis suis mundanis iniuriose spoliare, vel es violenter occupare praesumpserit, ut superius est expressum contra illius violentiam iniuriamque se tueri. Et quoniam adversus eius nimiam potentiam sufficiens temporalis defensio sibi forte non aderat: potuit se etiam spiritualiter, gladio videlicet utendo ecclesiastico, defensare, ac recurrere propter hoc ad arma spiritualia, quae sunt ecclesiae propria, et pro suo munime illis uti; praesertim quum dictus ballivus post latas in eum ab eodem decano ex aliis causis excommunicationis sententias, sicut idem decanus asseruit, ipsum tanquam exinde provocatus, sententiis ipsis contemptis, bonis spoliasset eisdem, et propter hoc postmodum ipse decanus sententiam tulerit interdicti, tanquam spirituali se mucrone defendens contra illius iniuriam et violentiam, sibi ab eodem occasione praedictarum sententiarum et in ipsarum contemptum illatam. Ex quidem quum liceat cuilibet suo vicino vel proximo pro repellenda ipsius iniuria suum impertiri auxilium, immo, si potest et negligit, videatur iniuriantem fovere, ac esse particeps eius culpae: licuit profecto ipsi decano proprio sibimet subvenire subsidio, et suammet temporalem iniuriam sua propria spirituali defensione tueri, sicque utrumque quodammodo gladium, et temporalem et ecclesiasticum, alterum videlicet altero adiuvare, maxime quia hi duo gladii consueverunt exigente necessitate sibi ad invicem suffragari, et in iuvamen alterius subventione mutua frequentius exerceri.

CAP. VII.
Excommunicatos a subditis suffraganeorum archiepiscopi non possunt absolvere, sed excommunicatos a suffraganeis vel officialibus bene, si ad eos appellatum fuerit. H. d. Ioann. Andr. §1. Archiepiscopus in casibus, in quibus iurisdictionem habet, ante cognitionem causae absolvit excommunicatum ad partitionem partis, vel ex officio, nisi dicatur excommunicatus pro manifesta offensa vel contumacia; et contumaciae praesumptae et manifestae ponit exempla. H. d. Ioann. Andr. 2. Excommunicatio, lata post appellationem interpositam ex causa probabili, non statim pronunciatur nulla; sed fieri potest relaxatio ad cautelam, etiam antequam incipiat veritate causae cognoscere. Idem, si dicatur lata per intolerabilem errorem et in contrarium error ille probabiliter defendatur. Ioann. Andr. 3. Si certum est, excommunicationem esse iustam, fit remissio; si certum est iam iniustam, non fit. Si est dubium, fieri potest relaxatio, sed honestius est remittere; tenet tamen relaxatio, ubi archiepiscopus est iudex, licet non fiat remissio. H. d. Ioann. Andr. 4. Archiepiscopus in casibus, in quibus excommunicare potest, si consuetudo habet, emendas pecuniarias exigere potest. H. d. Ioann. Andr. - 5. Summatur supra in . Sed si ex causa, ibi videas. 6. Summarium habet supra in . Sed si ex causa ibi vide.

Idem.

Venerabilis (Et infra:) Ceterum Rothomagensi archiepiscopo vel eius officiali non licet excommunicatis ab archidiaconis vel aliis subditis suffraganeorum ipsius archiepiscopi, (quum nec excommunicantium, nec excommunicatorum sint iudices), absolutionis beneficium impertiri; excommunicatos autem ab ipsis suffraganeis vel eorum officialibus possunt absolvere, si ab ipsis litigantibus ad eos fuerit provocatum. Neutra vero partium appellante, si qua ipsarum per archiepiscopum vel eius officialem ab excommunicatione contra eam lata pro reliqua postulet se absolvi, vel alias coram eis de parte adversa querimoniam sine appellationis interpositione deponat: non est in hoc ab ipsis, (quum sui non sint iudices), audienda. Sed si excommunicatus deponat apud eos de suffraganeo, ut imponatur ei poena, et pro suo interesse super iniusta excommunicatione querelam: audire utique debent eum. Secus autem, si conqueratur de ipso, ut relaxetur huiusmodi sententia, contra se ab eo pro alio promulgata: quoniam tueri hanc causam non ad ipsum suffraganeum, sed eum, pro quo est sententia lata, spectat. Attamen si suffraganeus vel extra iudicium pro suorum defensione iurium, vel etiam in iudicio ex suo procedens officio, inquirendo videlicet vel simile quid agendo, aliquem excommunicet: in hoc casu conveniendus est ipse suffraganeus coram archiepiscopo vel eius officiali, quis ipsius interest defendere causam suam. . 1. Porro archiepiscopus vel eius officiales excommunicatos a suffraganeis semper, antequam audire causam incipiant, in casibus, in quibus eis iurisdictio competit, iuxta ecclesiae formam debent absolvere, utpote si post diffinitivam fuerit excommunicationes sententia promulgata, et ad eos fuerit appellatum, exceptis casibus, in quibus iura prohibent post sententiam appellare. Similiter, si suffraganetis extra iudicium excommunicet aliquem pro eius offensa, vel pro sui defensione iuris, et super hoc querimoniam ille proponat: est ille primitus iuxta formam ecclesiae absolvendus, nisi suffraganeus probaturum se offerat, quod pro manifesta offensa excommunicationis eum vinculo innodavit. Idem est etiam, si quemquam pro praesumpta contumacia, videlicet quia citalus praefixo sibi termino non comparuit, excommunicatione constringat: quia, si sic ligatus proposita querimonia petat ab archiepiscopo se absolvi, sive quando suffraganeus ex suo processit officio, sive quando est ad ipsum archiepiscopum ante sententiam diffinitivam appellatum, et ab adversario proponatur, quod absolvendus non sit, nec pandi ei debeat iudicii aditus, nisi prius expensas restituat, et iudicio sisti exhibeat cautionem, ipseque respondeat, quod recte contumax reputari non debet pro eo, quod in itinere captus vel etiam alio impedimento detentus in termino comparere nequivit, tunc protinus sibi iuxta formam ecclesiae beneficium debet absolutionis impendi. Secus autem, si se contumacem confiteatur, vel alias de contumacia sua constet, quia forte praedixerat in iudicio, quod minime compareret. Tunc enim, quum manifesta sit contumacia, et manifesta reputetur offensa, non est ei, nisi primo expensarum satisfactione ac de stando iudicio cautione praestita, absolutio impendenda. Et hoc ipsum est in similibus observandum, sicut si aliquis ad certum locum citetur, et ille proponat, ipsum non esse sibi tutum, et iudex postea in eum, quia non probavit hoc, nec comparuit, sententiam excommunicationis promulget. Nam tunc, si excommunicatus ipse ad superiorem appellet, et ante omnia se ab eo petat absolvi, quum probare coram eo velit, ipsum locum non exsistere sibi tutum, in hoc est procul dubio audiendus, quum praesumpta solummodo eius contumacia videatur. Sed si iudex pronunciasset, locum illum esse idoneum et securum, et ille non comparuisset, ac ideo excommunicasset eundem: ipse postmodum super hoc, nisi post latam interlocutoriam infra decendium provocasset, nullatenus audiri debet. §.2. Sed si ex causa legitima seu probabili quis appellet, puta quia locus non est tutus, et post appellationem huiusmodi excommunicatione ligetur, ac deinde constet superiori, quod ad ipsum ex tali causa exstitit provocatum: non tamen illico pronunciare debet excommunicationis sententiam fore nullam, sed potest eum ad cautelam iuxta formam ecclesiae relaxare. §.3. Sane, si certum est, excommunicationis sententiam esse iustam, velut quum propter manifestum excessum est in aliquem promulgata: superior iudex, nisi periculum sit in mora, excommunicatum ad excommunicatorem prorsus remittere debet, nec debet eum absolvere, nisi excommunicator requisitus malitiose illi absolutionis beneficium deneget exhibere. Si vero constet, huiusmodi sententiam esse iniustam: nequaquam remittendus est ad suum excommunicatorem excommunicatus, sed debt sine difficultate aliqua mox absolvi. Quodsi dubitetur, utrum iusta sit vel iniusta: superior, nisi excommunicatori deferat, relaxare iuxta formam ecclesiae potest illam, quamquam honestius et convenientius agat, si ei deferat in hoc casu. Ubi autem superiori competit de excommunicatione cognoscere: absolutio seu relaxatio, quam ipse fecerit, tenet, licet forsitan sit iniusta, quoniam, etsi contra ius litigatoris, non tamen contra ius constitutionis absolvit. §.4. Denique a subditis suffraganei emendas pecuniarias potest archiepiscopus secundum consuetudinem regionis exigere in casibus, in quibus ei licet eos excommunicationis vinculo innodare. §.5. Potest quoque archiepiscopus beneficium absolutionis iuxta formam ecclesiae nonnunquam impendere ad cautelam, utpote si asseritur, in excommunicationis sententia intolerabilem errorem fuisse patenter expressum, id est, aliquid sub vi praecepti vel mandati aperte in ea contineri, quod communiter vel in suo genere est peccatum, veluti si dicat forte aliquis, se a suffraganeo excommunicatum fuisse pro eo, quod eleemosynam pauperi tribuebat, vel quia faciebat aliquid aliud, quod in se bonum est, aut quia non operabatur id, quod suo actu illicitum est et pravum, et suffraganeus ipse asserat, quod pro digna et rationabili causa, vel pro conservanda vel exsequenda iustitia hoc illi prohibuisset vel etiam iniunxisset. Nam tunc archiepiscopus ad cautelam absolvere potest eum. §.6. Similiter, si aliquis proponat se ante diffinitivam sententiam in iudicio vel extra post appellationem ex causa legitima interpositam vinculo excommunicationis adstrictum: potest archiepiscopus, postquam sibi de hoc constiterit, etiam priusquam incipiat de veritate causae appellationis cognoscere, absolutionis illi beneficium ad cautelam iuxta formam ecclesiae impertiri.

CAP. VIII.
Iudex ecclesiasticus compellit iudicem laicum, repellere excommunicatos ab actibus iudiciariis sibi prohibitis. H. d. Ioann. Andr.

Alexander IV.
Decernimus, ut iudices saeculares per censuram ecclesiasticam ab ecclesiasticis iudicibus, canonica monitione praemissa, repellere excommunicatos ab agendo, patrocinando et testificando in suis curiis et iudiciis compellantur.

CAP. IX.
Non valet excommunicatio lata in participantes, nisi fuerint moniti nominatim. Et canonica monitio dicitur, quae habet dierum intervalla, nisi necessitas facta aliud suadeat. H. d. Ioann. Andr.

Gregorius X. in generali concilio Lugdunensi.

Constitutionem felicis recordationis Innocentii Papae IV. praedecessoris nostri, quae prohibet, participantes excommunicatis ea participatione, quae solam minorem excommunicationem inducit, monitione canonica non praemissa maiori excommunicatione ligari, decernens, promulgatam aliter excommunicationis sententiam non tenere, ad tollendum omnem ambiguitatis scrupulum declarantes, decernimus, ita demum esse monitionem canonicam in hoc casu, si aliis rite servatis eos, qui monentur, exprimat nominatim. Statuimus quoque, ut inter monitiones, quas, ut canonice promulgetur excommunicationis sententia, statuunt iura praemitti, iudices, sive monitionibus tribus utantur sive una pro omnibus, observent aliquorum dierum competentia intervalla, nisi facti necessitas aliter ea suaserit moderanda.

CAP. X.
Relaxatio ad cautelam in generali interdicto non habet locum. H. d. Domin.

Idem in eodem.

Praesenti generali declaramus edicto, beneficium relaxationis ad cautelam, quoad interdicti sententias, in civitates, castra vel quaelibet alia loca sive terras aliquas generaliter promulgatas, locum aliquatenus non habere.

CAP. XI.
Primo excommunicat certis limitationibus dantes licentiam offendendi in personis vel rebus suis vel suorum, exercentes contra aliquos ecclesiasticam censuram, vel exerceri facientes, vel illam servantes. Secundo ibi: Eadem, poenam prorogat ad utentem, vel moto proprio id agentem. Tertio ibi: Qui autem, poenam aggravat. H. d. Ioann. Andr.

Idem in eodem.

Quicunque pro eo, quod in reges, principes, barones, nobiles, ballivos vel quoslibet ministros eorum, aut quoscunque alios excommunicationis, suspensionis seu interdicti sententia fuerit promulgata, licentiam alicui dederint occidendi, cupiendi, seu alias in personis aut bonis suis vel suorum gravandi eos, qui tales sententias protulerunt, sive quorum sint occasione prolatae, vel easdem sententias observantes, seu taliter excommunicatis communicare nolentes, (nisi licentiam ipsam re integra revocaverint, vel si ad bonorum captionem occasione ipsius licentiae sit processum, nisi bona in ipsa fuerint infra octo dierum spatium restituta, aut satisfactio pro ipsis impensa), eo ipso sententiam excommunicationis incurrant. Eadem quoque sententia sint innodati omnes, qui ausi fuerint praedicta licentia data uti, vel aliquod praemissorum, ad quae committenda dari licentiam prohibuimus, alias committere suo motu. Qui autem in eadem sententia permanserint duorum mensium spatio, extunc ab ea non possint nisi per easdem apostolicam absolutionis beneficium obtinere.

CAP. XII.
Si malefactor, captus a iudice laico, dicit se clericum: huius rei cognitio ad iudicem ecclesiasticum spectat. Et si notorie, vel publica fama vel communi aestimatione habetur pro clerico: statim fit remissio. Idem, si prius se gerebat pro clerico, et modo deprehensus fuit in habitu clericali. Si autem prius se gerebat pro laico, licet modo in clericali habitu deprehensus fuerit, non fiet remissio, donec fuerit de claricatu probatum; sed interim contra eum iudex in nullo procedet. H. d. Ioann. Andr.

Bonifacius VIII.

Si iudex laicus malefactorem captum detineat, et is, se clericum dicens, ad curiam ecclesiasticam petat remitti, vel curia ipsa eum tanquam suum clericum repetat, iudice illum inficiante clericum, ac ob hoc minime remittendum: dubitationis huiusmodi, an scilicet sit qui repetitur clericus, ad iudicem ecclesiasticum, quia de re ecclesiastica et spirituali, vocato tamen iudice saeculari, vel alio, cuius interest, cognitio pertinebit. Et si notorium fuerit, quod idem malefactor sit clericus, qui huiusmodi privilegio gaudere debeat, statim absque alia cognitione, vel fama publica de hoc exstiterit, aut ipse pro clerico communiter habebatur: in continenti etiam ante cognitionem de clericatu ecclesiasticae curiae debet reddi. Idem esse censemus, si reus ipse, ante deprehensionem pro laico publice se non gerens, deprehensus fuit in habitu clericali, tonsuram videlicet et vestes deferens clericales. Nam talem debemus clericum, donec constet de contrario, reputare: sicut de illo, qui in possessione ingenuitatis exsistit, si dicatur ab alio libertinus, legalis sanxit auctoritas, ut probandi necessitate non ipse, sed adversarius adstringatur. Iustum est enim, ut ipse talis quem gestat ex habitu quousque appareat aliud, praesumatur, qualis is esse, cuius fert habitum, comprobatur. Ex stigmate namque, consueto fabricensibus imprimi, latitans fabricensis agnoscitur, et custodes aquarum, quos hydrophylacas nominant, quae eis infigi solet adnotatione signati, manifesti sunt omnibus, et angariarum nomine non tenentur. Isque status alicuius esse videtur, in quo ipse deprehenditur, donec contrarium doceatur. Non sic autem volumus observari, si ante deprehensionem pro laico publice se gerebat, ac pro tali communiter habebatur; quamvis deprehensionis tempore repertus fuerit in habitu clericali. Tunc enim restituendus non est, quousque fidem de titulo fecerit clericali, cuius eidem probationis onus incumbat propter praesumptionem, quae adversus ipsum orta est ex delatione laicalis habitus procedenti; contra eum tamen interim quivis processus iudicis penitus conquiescat.

CAP. XIII.
Non tenet suspensio vel interdictum, lata in participantes non praemissa monitione canonica. H. d. Ioann. Andr.

Idem.
Statutum Gregorii Papae X. factum ad declarationem constitutionis Innocentianae, quae prohibet, participantes excommunicatis ea participatione, quae solum minorem inducit, maiore excommunicatione ligare monitione canonica non praemissa, in suspensionis et interdicti sententiis, quae pro huiusmodi participatione plerumque ab ordinariis vel delegatis iudicibus promulgantur, praecipimus inviolabiliter observari, decernentes, easdem sententias non tenere aliter promulgatas.

CAP. XIV.
Per negligentiam non prosequentis debito tempore appellationem excommunicatio post eam lata non convalescit; sed poterit tunc denunciari, et debebit vitari, donec de sententiae nullitate docuerit. H. d. Ioann. Andr.

Idem.
Licet excommunicationis sententia, post appellationem legitimam promulgata, per negligentiam appellantis, appellationem suam minime prosequentis, non ratificetur nec etiam convalescat: excommunicatus tamen nominatim, vel specialiter et expresse, qui post appellationem legitimam excommunicationis sententiam asserit in se latam, si appellationem eandem infra tempus, ad ipsam prosequendam ab homine vel a iure statutum, non fuerit, ut debuit, prosecutus, lapso eodem tempore excommunicatus publice nunciari, et nedum in iudicialibus

CAP. XV.
Praelatis, capi faciens et includens, etiam per laicos, clericum nondum incorrigibilem, excommunicatus non est, nec etiam ipsi capientes. Secundo dicitur, si talis dat fideiussores de parendo iuri: detineri non debet, nisi iusta causa id suadeat. H. d. Ioann. Andr.

CAP. XVI.
Interdicto clero non est interdictus populus, nec e converso. Interdicta civitate propter delictum domini cives non interdicti extra ipsam audiunt divina. Interdicto populo singulares de populo intelliguntur interdicti. H. d. Ioann. Andr.

CAP. XVII.
Interdicta civitate suburbia et continentia aedificia dicuntur interdicta. Et interdicta ecclesia capella contigua et coemeterium contiguum dicitur interdictum. H. d. Ioann. Andr.

CAP. XVIII.
Celebrans scienter in ecclesia polluta, vel praesente ecommunicato maiori excommunicatione, irregularitatem non contrahit. Domin. §.1. Scienter celebrans in loco interdicto in casibus non permissis, irregularis et ineligibilis est. H. d. Domin.

Idem.
Is, qui in ecclesia sanguinis aut seminis effusione polluta, vel qui praesentibus maiori excommunicatione nodatis scienter celebrare praesumit, licet in hoc temerarie agat, irregularitatis tamen, (quum id non sit expressum in iure), laqueum non incurrit. §.1. Is vero, qui scienter in loco celebrat supposito interdicto, (nisi hoc super privilagilegiatus exsistat, aut a iure sit concessum eidem), irregularitatem incurrit, a qua nequit per alium, quam per Romanum Pontificem liberari, et adeo efficitur ineligibilis, quod nec ad eligendum cum aliis debebit admitti.

CAP. XIX
Tempore interdicti chrisma die coenae Domini confici potest. Hoc dicit.

Idem.
Quoniam in baptismo et confirmatione, quae nedum pueris, sed et adultis propter morae periculum exhiberi possunt licite tempore interdicti, chrismatis utimur unctione: posse, licet terra interdicta exsistat, chrisma die coenae Domini confici, dubium non exsistit.

CAP. XX.
Suspensus ab ingressu ecclesiae, in ea divina celebrans, est irregularis, et moriens impoenitens suspensione illa durante, caret ecclesiastica sepultura. Et suspensio ab ingressu ecclesiae vel officio per appellationem sequentem non suspenditur. H. d. Dom.

Idem.
Is, cui est ecclesiae interdictus ingressus, quum sibi per consequens censeatur in ipsa divinorum celebratio interdicta, irregularis efficitur, si contra interdictum huiusmodi divinis in ea se ingerat, in suo agens officio sicut prius. Talis quoque, si hoc interdicto durante decedat, non debet in ecclesia vel coemeterio ecclesiastico, nisi poenituerit, sepeliri. Sane, sicut excommunicatio, sic ab officio vel ab ingressu ecclesiae lata suspensio aut ipsius effectus per appellationem sequentem minime suspenduntur.

CAP. XXI.
Religiosum clericum verberantem absolvit episcopus eo casu, quo absolveret clericum. H. d. Domin. 1. Verberans novitium religionis excommunicationem incurrit.

Idem.
Religioso, qui manus violentas in clericum saecularum iniecit, (ne hoc praetextu habeat materiam evagandi), poterit ab episcopo eo casu absolutionis beneficium exhiberi, quo saeculari clerico posset, si alium clericum percussisset. .1. Quamvis autem is, qui religionem ingreditur, religiosus censeri cum effectu non possit, donec sit tacite vel expresse professus: si quis tamen violentas manus in eum iniiciat, excommunicationis latae a canone vinculum non evadit.

CAP. XXII.
Absolutus propter mortis periculum vel aliud impedimentum ab eo, a quo alias non poterat, si cessante impedimento se non praesentat, quum commode potest, ei, a quo alias absolvi debebat, recidit in eandem sententiam. Idem in absoluto, que se debet alicuius conspectui praesentare, si hoc non faciat. Ioann. Andr.

Idem.
Eos, qui a sententia canonis vel hominis, quum ad illum, a quo alias de iure fuerant absolvendi, nequeunt propter imminentis mortis articulum aut aliud impedimentum legitimum pro absolutionis beneficio habere recursum, ab alio absolvuntur, si, cessante postea periculo vel impedimento huiusmodi, se illi, a quo his cessantibus absolvi debebant, quam cito commode poterunt, contempserint praesentare, mandatum ipsius super illis, pro quibus excommunicati fuerant, humiliter recepturi et satisfacturi, prout iustitia suadebit, decernimus, (ne sic censurae illudant ecclesiasticae), in eandem sententiam recidere ipso iure. Idem statuimus de his, quibus, quum a sede apostolica vel a legatis ipsius absolutionis beneficium a quibusvis sententiis consequuntur, iniungitur, ut ordinariorum suorum vel aliorum quorumlibet, suscepturi poenitentiam ab eisdem, se conspectui repraesentent, et passis iniuriam, seu his, quibus propter hoc obligati exsistunt, satisfactionem exhibeant competentem, si haec, quum primum commode poterunt, non curaverint adimplere.

CAP. XXIII.
Si percussionem, in clericum sine meo mandato, tamen nomine meo factam, ratam habeam: excommunicatus sum; secus, si meo nomine non sit facta. Ioann. Andr.

Idem.

Quum quis absque tuo mandato manus iniicit in clericum tuo nomine violentas, si hoc ratum habueris: excommunicationem latam a canone incunctanter incurris, quum ratihabitio retrotrahatur, et mandato debeat comparari. Si vero iniectio eadem tuo nomine non sit facta: tunc, licet pecces ratum habendo eandem, non tamen propter hoc excommunicationis ullius vinculo innodaris, quum quis ratum habere nequeat quod eius nomine non est gestum.

CAP. XXIV.
Tempore interdicti etiam sani ad poenitentiam admittuntur, nisi sint excommunicati; qui non nisi in mortis articulo admittentur, vel nisi causam dederint interdicto, qui non admittentur, nisi satisfaciant vel caveant, prout possunt. Item illo tempore missae et alia divina officia sub poena distributionum sicut prius in ecclesiis celebrantur ianuis clausis, plane sine excommunicatis et interdictis, et sonitu campanarum. Et quater in anno alte cum campanis et ianuis apertis celebrare possunt, et exclusis excommunicatis interdictos admittere, ita tamen, quod hi, propter quorum excessum latum est, non appropinquent altari. In ceteris servandum est interdictum. Et revocata sunt privilegia ultra id quibuscunque concessa. H. d. Ioann. Andr.

Idem.
Alma mater ecclesia plerumque nonnulla rationabiliter ordinat et consulte, quae suadente subiectorum utilitate postmodum consultius ac rationabilius revocat in meliusve commutat. Sane a nostris dudum fuit praedecessoribus constitutum, ut in terris seu locis, ecclesiastico suppositis interdicto, nulla, certis casibus et sacramentis exceptis divina celebrentur officia, vel ministrentur ecclesiastica sacramenta. Quia vero ex districtione huiusmodi statutorum excrescit indevotio populi, pullulant haereses, et infinita pericula animarum insurgunt, ac ecclesiis sine culpa earum debita obsequia subtrahuntur: cum fratribus nostris deliberatione habita super his diligenti concedimus, quod tempore interdicti, ab homine vel a iure prolati, non tantummodo morientes, sed etiam viventes, tam sani etiam quam infirmi, ad poenitentiam, (quae propter pronitatem et facilitatem hominum ad peccandum summe necessaria est), licite admittantur; dum tamen excommunicati non fuerint, quos admitti, praeterquam in mortis articulo, nolumus ad easdem. Illis etiam, propter quorum culpam, dolum vel fraudem lata est sententia interdicti, vel qui ad perpetrandum delictum, cuius occasione ipsum interdictum est latum, praebuerunt auxilium, consilium vel favorem, nisi de ipso delicto, (si sint tales, quod id facere valeant), prius satisfecerint, vel de satisfaciendo idoneam dederint cautionem, aut si satisfacere nequeunt, vel huiusmodi cautionem praestare iuraverint, quod, quum poterunt, satisfacient, et ad satisfactionem huiusmodi per eum vel per eos, qui facere ipsam debent et possunt, praestandam, dabunt consilium et auxilium, ac iuxta posse suum fideliter laborabunt, non est poenitentiae beneficium aliquatenus concedendum. Nec tunc etiam quoad istos vel alios, qui circa hoc minime delinquerunt, (ubi civitas vel locus alius, seu universitas interdicti exsistunt), facienda est relaxatio interdicti, sed est eis solummodo iniungenda poenitentia salutaris. Adiicimus praeterea, quod singulis diebus in ecclesiis et monasteriis missae celebrentur, et alia dicantur divina officia sicut prius, submissa tamen voce et ianuis clausis, excommunicatis ac interdictis exclusis, et campanis etiam non pulsatis. Et tam canonici quam clerici ecclesiarum, in quibus distributiones quotidianae illis, qui horis intersunt canonicis, tribuuntur, si ad officia non venerint supra dicta, distributiones easdem amittant, sicut interdicto perderent non exstante, si divinis officiis non adessent. In festivitatibus vero Natalis Domini, Paschae, ac Pentecostes et Assumptionis Virginis gloriosae campanae pulsentur, et ianuis apertis alta voce divina officia solenniter celebrentur, excommunicatis prorsus exclusis, sed interdictis admissis; quibus ob reverentiam dictarum solennitatum, et ut ipsi ad humilitatis gratiam et reconciliationis affectum facilius inclinentur, praefatis diebus participationem permittimus divinorum, sic tamen, quod illi, propter quorum excessum interdictum huiusmodi est prolatum altari nullatenus appropinquent. Ceteris, quae circa observationem interdictorum a nostris sunt praedecessoribus instituta , in suo robore duraturis, non obstantibus quibusvis privilegiis, ecclesiis, monasteriis, ordinibus, religionibus, seu personis ecclesiasticis, saecularibus vel regularibus, exemptis et non exemptis, sub quavis forma vel expressione verborum ab apostolica sede concessis, quae contra tenorem praesentis constitutionis nullis volumus suffragari, quum quibuslibet tam saecularibus quam regularibus sufficere debeat, ut tempore interdicti modo praemisso diebus celebrent supra dictis.

TITULUS XII.
DE VERBORUM SIGNIFICATIONE.

CAP. I.
Declarat hic Innocentius, quid significet verbum privilegii: "recepimus vos in proprios filios ecclesiae Romanae," et quis locus dicatur esse desertus.
H. d. Ioann. Andr.

Innocentius IV.

Veniens (Et infra:) Per illa verba privilegii: "In speciales et proprios ecclesiae Romanae filios vos recepimus", dictos fratres exemptos non intelligi, et ipsos ex illo in proprios eiusdem ecclesiae filios fuisse receptos, quod ab alio quam a Romano Pontifice vel legato ab eius latere destinato interdici vel excommuicari a quoquam non valeant, declaramus. Illum locum desertum in praemissis intelligimus, qui non habitatus penitus neque cultus fuerit vel ultra memoriam hominum (secundum indulgentiam Lucii) est sub Sarracenorum potestate detentus, cententes, ecclesias, in talibus desertis locis a fratribus ipsis constructas seu etiam construendas, in eo plena libertate gaudere, ut secundum indulgentiam Lucii nihil ab ipsis legis dioecesanae nomine valeat per episcopos exigi; quae (secundum privilegium Alexandri) non possunt interdicto seu excommunicationi supponi; quas in locis huiusmodi dicti fratres habeant potestatem (petita a sed apostolica licentia) construendi, easque cum suis plebibus per suos clericos idoneos gubernent, qui ratione plebium examinandi episcopis praesententur, ut ab eis curam recipiant animarum, quum plebes episcopis sint subiectae. Ceterum dicti fratres decimas de laboribus et novalibus suis, quos propriis manibus aut sumptibus excolant, aut aliis bonis sibi a Deo praestitis, conventibus clericorum ordinis sui, a quibus quarta vel tertia nullatenus exigatur, cum integritate persolvant, salva moderatione concilii generalis, in aliis eorum possessionibus iure communi seu quolibet alio ecclesiis parochialibus et dioecesano episcopo reservato. Per declarationem autem huiusmodi nolumus defensionibus aliis seu iuribus partium derogari.

CAP. II.
Declarat manifestum et evidens esse synonyma, et idem significare quoad casum decret. de elect. Si forte. Ioann. Andr. §.1. Declarat conspiritores et coniuratores, qui iuraverunt et statuerunt de non recipiendo aliquem in canonicum ad mandatum Papae, donec possent resistere. Ioann. Andr. §.2. Statutum de non recipiendo aliquem ad Papae mandatum multis ex causis est detestabile et illicitum. H. d.

Nicholas III.
Constitutionem felicis recordationis Gregorii Papae praedecessoris nostri editam in concilio Lugdunensi, ut, si forte inter cetera, quae obiiciuntur electo, aut postulato seu alias promovendo ad aliquam dignitatem, evidentem scientiae vel alium personae defectum opponi contingat, de illo primitus cognoscatur, et, si opponentem inventum fuerit destitui veritate, a causae illius prosecutione totaliter sit exclusus, et alias puniatur, ac si in obiectorum probatione omnium defecisset, in illo, qui manifestum defectum in visu, auditu et aliis corporis sensibus, nec non et in memoria, et etiam intellectu opponit electo, locum habere, ac quoad intentionem constitutionis ipsius manifestum et evidens idem supponere declaramus. §.1. Ceterum canonicos cuiusvis ecclesiae, qui statutum fecerunt solenniter et iuramento firmarunt, quod ecclesiam suam et se ipsos contra omnes impetrantes canonicatum ipsius ecclesiae defenderent usque ad ius vel sententiam, quantum possent, ad iudicium domini Papae, vel specialis mandati eiusdem et quod communibus expensis ac cum procuratorio sigillo capituli sigillato eadem defensio fieret, et quod, quamdiu aliquis de canonicis eiusdem ecclesiae defensionem huiusmodi et oppositionem vellet praedicto modo subire, alii canonici non possent nec deberent recipere in canonicum, nec habere pro canonico in capitulo vel extra capitulum impetrantem, conspiratores et coniuratores contra sanctam Romanam ecclesiam, ac libertatem, obedientiam et auctoritatem ipsius decernimus, et eosdem tanquam conspiratores ac coniuratores secundum sanctiones canonicas puniendos. §.2. Statutum quoque ipsum, quod capitulo praelibato et singulis eius personis libertatem, obedientiam eidem ecclesiae Romanae debitam exhibendi saltem usque ad sententiam et Pontificum Romanorum iudicium seu speciale mandatum liquido interdicit, promptum futurorum gravaminum et expensarum discimen ingerens contra legitimas sanctiones, laudabile votum exsecrantium lites vitat, iniustam litem movere compellit, iniquae controversiae seu liti cedendo, bonam fidem seu conscientiam agnoscere prohibet, et adigit ad peccandum, conspirationem et coniurationem continere contra libertatem et auctoritatem Sedis Apostolicae manifeste, ac alias detestabile prorsusque illicitum reputamus.

CAP. III.
Constitutio amplissima, paene cunctas declarans haesitationes, quae circa divi Francisci regulam contingere possunt; praesertim an fratres Minores, quos Cordigeros vocant, illius regulae professores, sint ad omnia evangelii consilia obligati. Et utrum aliquid proprium habere, et pecuniam recipere, legataque sibi relicta agnoscere valeant, cum multis aliis ambiguitatibus, hic luculentissime resolutis.

Idem.

CAP. IV.
Exemptis cellis alicuius monasterii, quid appellatio cellae significet, hic ostendit. Ioann. Andr.

Bonifacius VIII.

Privilegium monasterio tuo concessum, ut monachi sive fratres in cellis ad monasterium ipsum spectantibus habitantes ab alio quam a Papa vel eius legato excommunicari aut suspendi, vel ipsae cellae interdicto supponi non possint, non fratres in prioratibus, ecclesiis seu capellis eiusdem monasterii commorantes, aut ipsos prioratus, ecclesias vel capellas ab ordinariorum iurisdictione in aliquo, sed residentes tantum in cellis, et cellas ipsas, (hoc est loca secreta et solitaria, quae ab hominum separata convictu sunt ad contemplandum et Deo vacandum specialiter deputata), defendat.

CAP. V.
Privilegiato aliquo, ut possit conferre beneficia clericorum suorum, quid appellatio clericorum suorum designet, ostendit.
Ioann. Andr.

Idem.

Sicut nobis significare curasti, tibi gratiose concessimus, ut beneficia clericorum tuorum cedentium vel decedentium possis conferre, quodque iidem clerici praebendarum suarum fructus percipiant, ac si in suis ecclesiis personaliter residerent. Verum quia dubitas, qui clericorum tuorum appellatione debeant contineri: brevi respondemus oraculo, quod illos in his et similibus casibus tuos volumus intelligi clericos, qui per te non quaesiti propterea, vel recepti, sine fraude et fictione qualibet vere tui clerici familiares exsistunt, et in tuis expensis continue domestici commensales, etiamsi quos ex illis aliquando pro tuis gerendis negotiis abesse contingat.

(Latin uncorrected)

_____________
CORPUS IURIS CANONICI - Vol. 2, Decret. Collectiones


[ Main Contents | Next ]